Th. Aq. Catena aurea 4807

MATTHAEUS 18, 7-9


4807 (Mt 18,7-9)

Glossa. Dixerat dominus, quod expedit ei qui scandalizat, ut suspendatur mola asinaria in collo eius: cuius rationem assignans, subdit vae mundo a scandalis, idest propter scandala.

Origenes in Matth. hoc non de elementis mundi intelligamus; sed hic homines, qui sunt in mundo, dicuntur mundus. Non sunt autem discipuli christi de hoc mundo: unde non potest eis esse a scandalis vae: nam etsi multa sunt scandala, non tangunt eum qui non est de hoc mundo. Si autem adhuc est de hoc mundo, propterea quod diligit mundum, et quae sunt in eo; tanta scandala comprehendunt eum quantis fuerat obligatus in mundo. sequitur necesse est enim ut veniant scandala.

Chrysostomus in Matth. cum autem dicit necesse est, non destruit libertatem arbitrii, neque necessitati aliquarum rerum supponit; sed quod omnino futurum est, praedicit. Scandala quidem sunt prohibitiones rectae viae. non autem praedicatio christi scandala inducit: neque enim quia praedixit, propter hoc fit; sed quia omnino futurum erat, propter hoc praedixit. Sed dicet aliquis: si omnes corrigantur, et nullus sit qui scandala afferat, nonne mendacii arguetur hic sermo? nequaquam: quia enim praevidit inemendatos futuros homines esse, propter hoc dixit necesse est ut veniant scandala: idest omnino venient. Si autem corrigendi essent, non dixisset.

Glossa. vel necesse est ut veniant scandala, quia sunt necessaria, idest utilia, ut per hoc qui probati sunt, manifesti fiant.

Chrysostomus in Matth. Scandala enim erigunt homines, et acutiores eos faciunt; et eum qui cadit, velociter erigunt, inquantum scilicet ingerunt sollicitudinem.

Hilarius in Matth. vel humilitas passionis scandalum mundo est, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae dominum voluit accipere. Et quid mundo tam periculosum quam non recepisse Christum? ideo vero necesse ait venire scandala, quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset complenda.

Origenes. vel venientia scandala sunt angeli satanae. Nec tamen putes secundum naturam vel substantiam esse huiusmodi scandala; sed libertas arbitrii in quibusdam genuit scandalum, nolens suscipere pro virtute laborem. Non potest autem esse verum bonum, nisi habeat impugnationem mali. Sic ergo necesse est venire scandala, sicut necesse est sustinere malitiam caelestium; qua tanto magis irritantur, quanto magis verbum christi in hominibus invalescens expellit ab eis malignas virtutes. Quaerunt autem organa per quae scandala operentur, quibus est magis vae: nam multo peius erit ei qui scandalizat quam ei qui scandalizatur: unde sequitur verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit.

Hieronymus. ac si dicat: vae homini illi qui vitio suo facit ut per se fiat quod necesse est ut in mundo fiat. Simulque per generalem sententiam percutitur iudas qui proditioni animum praeparaverat.

Hilarius. vel sub hominis nuncupatione actorem scandali huius quod est circa passionem christi, iudaicum populum designat, per quem omne huic mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt.

Chrysostomus in Matth. ut autem discas quod non sunt absolutae necessitatis scandala, audi quae sequuntur: si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, etc. Non autem hoc de membris corporalibus dicit, sed de amicis, quos in ordine necessariorum membrorum habemus: nihil est enim ita nocivum ut conversatio mala.

Rabanus. Scandalum quippe sermo graecus est, quod nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit.

Hieronymus. igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur: ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est tibi coniunctus ut manus, pes et oculus, et est utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi faciat, et propter morum dissonantiam te pertrahat in gehennam: melius est ut propinquitate eius careas et emolumentis carnalibus, quam dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. novit enim unusquisque credentium quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur ac saepe tentetur: melius est enim vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere.

Origenes. vel sacerdotes rationabiliter possunt dici ecclesiae oculus, quoniam speculatores habentur; diaconi autem ceterique, manus, quia per eos opera spiritualia geruntur; populus autem sunt pedes corporis ecclesiae; quibus omnibus parcere non oportet, si scandalum ecclesiae facti fuerint. Vel actus animae, peccans manus intelligitur; et incessus animae, peccans pes, et visus animae, peccans oculus: quos oportet praecidere, si scandalum praebent; frequenter enim ipsa opera membrorum pro membris in scriptura ponuntur.


MATTHAEUS 18,10-14


4810 (Mt 18,10-14)

Hieronymus. Supra dixerat dominus per manum et pedem et oculum, omnes propinquitates et necessitudines quae scandalum facere poterant amputandas. Austeritatem itaque sententiae subiecto praecepto temperavit, dicens videte ne contemnatis unum ex his pusillis; ac si dicat: quantum in vobis est nolite contemnere; sed post vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, melius est vos salvos fieri quam perire cum multis.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Sicut fugere malos, ita honorare bonos magnum habet lucrum. Supra ergo docuit scandalizantium abscindere amicitias; hic autem docet exhibere sanctis honorem et procurationem.

Glossa. Vel aliter. Quia tantum malum provenit ex scandalizatis fratribus, videte ne contemnatis unum ex his pusillis.

Origenes in Matth. pusilli autem sunt qui nuper in Christo sunt nati; aut tales qui permanent sine profectu, quasi nuper nati. Non autem habuit necesse mandare Christus de perfectioribus fidelibus non contemnendis, sed de pusillis; sicut et supra dixerat: si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis. alius autem forte dicit: pusillum hic dicit perfectum, secundum quod alibi ait: qui minimus fuerit in vobis, hic erit maior.

Chrysostomus in Matth. vel quia perfecti parvuli apud multos aestimantur, scilicet pauperes et contemptibiles.

Origenes. Sed huic expositioni non videtur convenire quod dicitur: si quis scandalizaverit unum de pusillis istis: perfectus enim non scandalizatur nec perit. Sed qui hanc expositionem aestimat veram, dicit quod iusto homini anima vertibilis est, et scandalizatur aliquando, etsi non facile.

Glossa. ideo autem non sunt contemnendi, quia adeo cari sunt Deo quod angeli sunt eis ad custodiam deputati: unde sequitur dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est.

Origenes. Quidam volunt ex eo dari hominibus angelum adiutorem ex quo per lavacrum regenerationis nati sunt infantes in Christo; dicentes non esse credibile, incredulis et errantibus praeesse angelum sanctum; sed tempore infidelitatis et peccatorum est homo sub angelis satanae. Alii autem volunt mox cum quis fuerit natus eorum qui praecogniti sunt a Deo, accipere sibi praepositum angelum.

Hieronymus. Magna enim dignitas animarum ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum.

Chrysostomus in Matth. Hic autem non de quibuscumque angelis loquitur, sed de superioribus. Cum enim dicat vident faciem patris mei, nihil aliud ostendit quam magis liberam praesentiam et maiorem eorum apud Deum.

Gregorius in Evang. Dionysius autem dicit, quod ex minoribus angelorum agminibus ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur: nam superiora illa agmina usum exterioris ministerii nequaquam habent.

Gregorius moralium. et faciem ergo patris angeli semper vident; et tamen ad nos veniunt: quia ad nos spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant, per internam contemplationem servant: neque enim sic a divina visione foras exeunt ut internae contemplationis gaudiis priventur.

Hilarius in Matth. Salvandorum igitur per Christum orationes angeli Deo quotidie offerunt: ergo periculose ille contemnitur cuius desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.

Augustinus de Civ. Dei. Vel angeli nostri dicuntur qui sunt angeli Dei. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Sicut ergo nunc illi vident Deum, ita et nos sumus visuri facie ad faciem: de qua visione dicit Ioannes: videbimus eum sicuti est. Facies enim Dei manifestatio eius intelligenda est; non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus.

Chrysostomus in Matth. rursus aliam rationem ponit, quare pusilli non sint contemnendi, priore maiorem, dicens venit enim filius hominis salvare quod perierat.

Remigius. Quasi dicat: non contemnatis pusillos, quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum. cum enim dicit quod perierat, subintelligendum est genus humanum: omnia enim elementa suum ordinem servant; sed homo erravit, quia suum ordinem perdidit.

Chrysostomus in Matth. Deinde ad hanc rationem parabolam copulat, per quam et patrem inducit salutem hominum volentem, dicens quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves? Gregorius in Evang. Hoc ad ipsum auctorem hominum pertinet: quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oves habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit.

Hilarius in Matth. Ovis autem una homo intelligendus est, et sub homine universitas sentienda est; in unius enim adae errore, omne hominum genus aberravit. igitur et quaerens hominem Christus est, et nonagintanovem relictae caelestis gloriae multitudo est.

Gregorius. dicit autem evangelista eas relictas in montibus, ut significet in excelsis: quia nimirum oves quae non perierant, in sublimibus stabant.

Beda. Ovem ergo dominus invenit, quando hominem restauravit; et super eam inventam maius gaudium est in caelo, quam super nonagintanovem: quia maior materia divinae laudis est in restauratione hominum, quam in creatione angelorum. Mirabiliter enim angelos creavit, sed mirabilius hominem restauravit.

Rabanus. Nota, quod unum deest a novem ut decem sint, et a nonagintanovem ut centum sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur; ipsum vero unum sine varietate in se manens, cum accesserit, ceteros perficit. et ut perfecta summa ovium integraretur in caelo, homo perditus quaerebatur in terra.

Hieronymus. Alii vero nonagintanovem ovibus, iustorum putant numerum intelligi, et in una ovicula peccatorum, secundum quod in alio loco dixerat: non veni vocare iustos, sed peccatores.

Gregorius. Considerandum autem nobis est cur dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis gaudium esse fateatur: quia scilicet plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua qui valde sibi securi sunt, quod nulla commiserunt mala graviora. at contra nonnumquam hi qui se aliquid egisse illicite meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt in amorem Dei; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris subsequentibus recompensant; sic et dux in praelio plus eum militem diligit qui post fugam conversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum est gaudium ut eis nullus poenitens praeponi possit; qui etsi non sint sibi malorum conscii, tamen licita respuunt, et in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangat iustus, cum gaudium sit si quod male gessit, damnat iniustus? Beda. Vel per nonagintanovem oves quas in montibus reliquit, superbos significat, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum ergo invenerit peccatorem, magis super eum gaudet, idest suos gaudere facit, quam super iustos falsos.

Hieronymus. quod autem subditur sic non est voluntas, refertur ad superius propositum, de quo dixerat: videte ne contemnatis unum de pusillis istis; et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit non est voluntas ante patrem, etc., ostendit quod quotiescumque perierit aliquis ex pusillis, non voluntate patris perit.


MATTHAEUS 18,15-17


4815 (Mt 18,15-17)

Chrysostomus in Matth. quia superius vehementer sermonem adversus scandalizantes proposuit, undique eos terrens, ne rursus hi quibus scandala inferuntur, sic fiant resupini ut totum contemnentes, in aliud vitium incidant, scilicet negligentiae; ac per omnia sibi parci volentes, in elationem incidant; hic dominus eos comprimit, et redargutionem fieri iubet, dicens si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.

Augustinus de verb. dom. Admonet nos quidem dominus noster non negligere invicem peccata nostra, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Debemus enim amando corripere, non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Si neglexeris, peior eo factus es. Ille iniuriam faciendo, gravi seipsum vulnere percussit; tu vulnus fratris contemnis: peior es tacendo, quam ille conviciando.

Augustinus de Civ. Dei. Plerumque enim a malis docendis et admonendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. longe autem graviorem habent causam ecclesiarum praepositi qui in ecclesiis constituti sunt ut non parcant obiurgando peccata: nec ideo tamen ab huiuscemodi culpa penitus alienus est qui, licet praepositus non sit, in eis tamen quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et negligit: devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebite utitur, sed plusquam debuit delectatur.

Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quandoque dominus eum qui contristavit, ad eum qui contristatus est ducit, sicut cum dicit: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade reconciliari fratri tuo. Quandoque autem eum qui iniusta passus est, iubet dimittere proximo; sicut ibi: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic autem alium excogitat modum: eum enim qui contristatus est, ducit ad eum qui contristavit; et ideo dicit si peccaverit in te frater tuus: quia enim ille qui iniusta fecit, non facile veniret ad excusationem, verecundatus, hunc qui passus est ad illum trahit; et non simpliciter, sed ut corrigat quod factum est; unde dicit vade et corripe eum.

Rabanus. Non passim iubet peccanti dimittere, sed audienti, idest obedienti et poenitentiam agenti: ne vel difficilis sit venia, vel remissa indulgentia.

Chrysostomus in Matth. non autem dicit: accusa, neque: increpa, neque: vindictas expete; sed argue, idest, rememora sibi peccatum, dic ei quae ab eo passus es. Ipse enim ira et verecundia detinetur, ebrius factus quasi gravi somno. unde oportet te, qui sanus es, ad illum qui aegrotat abire.

Hieronymus. Sciendum tamen, quod si peccaverit in vos frater vester, et in qualibet causa vos laeserit, dimittendi habetis potestatem, immo necessitatem: quia praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus: propter quod et hic dicitur si peccaverit in te frater tuus. Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Nos e contrario, in Dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem praecipit arguere ei qui passus est iniuriam, et non alii; quia ille qui fecit iniuriam, ab eo mansuetius sustinet; et maxime cum solus eum corripiat. Cum enim qui vindictam expetere debebat, hic salutis videtur diligentiam habere, maxime hoc eum potest propitium facere.

Augustinus de verb. dom. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis, nam gloriosum est iniuriam oblivisci; sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui: ergo corripe inter te et ipsum solum, studens correctionis, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum et quem vis facere correctiorem, facis peiorem.

Hieronymus. Corripiendus est enim seorsum frater, ne si semel pudorem atque verecundiam amiserit, permaneat in peccato.

Augustinus de verb. Dom. apostolus autem dicit: peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Aliquando ergo scias corripiendum esse fratrem inter te et fratrem solum, aliquando autem coram omnibus. Quid autem ante facere debeamus, intendite et videte. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? quia in te peccavit? quid est: in te peccavit? tu scis quia peccavit: quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quae peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor. Peccavit ergo in te frater tuus; sed si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit: nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius quae peccantur secretius. distribuite tempora, et concordate scripturas. quare autem proximum corrigis? quia tu doles quod peccaverit in te? absit. si autem amore tui id facis, nihil facis; si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende cuius amore id facere debeas: utrum tui, an illius: sequitur enim si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Agnosce, quia in hominem peccando periisti: nam si non perieras, quomodo te lucratus est? nemo ergo contemnat quando peccat in fratrem.

Chrysostomus in Matth. In quo etiam demonstratur quod inimicitia damnum est commune; et propter hoc non dixit quod ille lucratus est seipsum, sed quod tu lucratus es eum: ex quo ostendit quoniam et tu et ille damnum passi eratis ex discordia.

Hieronymus. Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus.

Chrysostomus in Matth. quid autem facere debeas si non persuadeatur, subditur si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos. Quanto enim inverecundior fuerit et pertinacior, tanto magis nos ad medicinam studere oportet, non ad iram et odium. Etenim medicus cum viderit morbum non remitti, non desistit, sed tunc magis praeparatur ad curandum. Vide qualiter non vindictae gratia haec correptio fit, sed emendationis: et propter hoc non confestim iubet duos accipere, sed quando ipse corrigi non voluerit; neque tunc ad eum mittit multitudinem, sed unum vel duos; et ad hoc legis testimonium inducit, dicens ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; quasi dicat: habes iam testimonium quia totum fecisti quod tuum erat.

Hieronymus. Vel intelligendum est hoc modo: si te audire noluerit, adhibeatur unus frater tantum: quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius: vel corrigendi studio, ut scilicet vel admonitione aut pudore corrigatur; vel conveniendi sub testibus.

Glossa. Vel si dixerit, non esse peccatum, ut probent illud esse peccatum.

Hieronymus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant; ut qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis: unde sequitur quod si non audierit eos, dic ecclesiae.

Chrysostomus in Matth. idest his qui ecclesiae praesident.

Glossa. Vel dic toti ecclesiae, ut maiorem erubescentiam patiatur. Post haec omnia sequitur excommunicatio, quae fieri debet per os ecclesiae, idest per sacerdotem; quo excommunicante, tota ecclesia cum eo operatur: unde sequitur si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Augustinus de verb. Dom. Idest, noli illum iam deputare in numero fratrum tuorum; nec sic tamen salus eius negligenda est: nam et ipsos ethnicos, idest gentiles et paganos, in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus.

Chrysostomus in Matth. nihil tamen tale praecipit dominus observandum in his qui extra ecclesiam sunt, quale praecipit hic de fratribus corripiendis. Sed de exterioribus dicit: si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam; quod et paulus dicit: quid mihi est de his qui foris sunt, iudicare? fratres autem et arguere et avertere iubet.

Hieronymus. quod autem dicit sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte gentiles sunt. Publicani enim vocantur qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta scelerata atque periuria.

Origenes in Matth. Videamus autem ne forte sententia haec, non de quocumque peccato posita sit: quid enim si aliquis peccaverit aliquod peccatorum quae sunt ad mortem: puta masculorum concubitor factus, adulter, homicida, aut mollis: numquid talem rationis est arguere solum ad solum? et, si audierit, statim eum dicere lucrifactum: et non prius expulerit eum de ecclesia, nisi postquam coram testibus argutus, et ab ecclesia, perstiterit in actu priori? alius autem respiciens ad immensam misericordiam christi, dicet quoniam cum verba christi nullam faciant differentiam peccatorum, contra christi misericordiam faciunt qui haec ad minima tantum peccata pertinere distinguunt. Alius contra, caute ipsa verba considerans, non de omni peccato haec dicta defendet: quoniam qui grandia illa peccata facit, non est frater, sed nominatur frater; cum quo, secundum apostolum, non oportet nec cibum sumere. sicut autem negligentibus peccandi occasionem dant qui ad omne peccatum hoc pertinere exponunt, sic e contra qui docet in minimis et non mortiferis peccatis peccantem post argutionem testium vel ecclesiae, fieri oportere sicut ethnicum et publicanum, aliquid crudelitatis videtur inducere. utrum enim omnino pereat, pronuntiare non possumus. Primum, quia qui ter argutus non obedivit, potest in quarto obedire; deinde, quia aliquando non secundum opera hominis redditur ei, sed amplius quam peccavit, quod expedit in hoc mundo; demum quia non dixit solum sit sicut ethnicus et publicanus; sed sit tibi. Qui ergo in peccato levi correctus ter, non se emendat, nos quidem debemus eum habere sicut ethnicum et publicanum, abstinentes ab eo, ut confundatur. an autem etiam a Deo quasi publicanus et ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare, sed est in iudicio Dei.


MATTHAEUS 18,18-20


4818 (Mt 18,18-20)

Hieronymus. Quia dixerat: si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; et poterit contempti fratris haec esse responsio, vel tacita cogitatio: si me despicis, et ego te despicio; si me condemnas, et tu mea sententia condemnaberis; potestatem tribuit apostolis ut sciant qui talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari: unde dicitur amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.

Origenes in Matth. Non dixit: in caelis, sicut petro, sed in caelo, uno: quia non sunt tantae perfectionis sicut petrus.

Hilarius in Matth. Per hoc tamen ad terrorem maximi metus, quo ad praesens omnes continentur, immobile severitatis apostolicae iudicium demonstravit, ut quos in terris alligaverint, idest peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, concessionem scilicet veniae acceperint in salutem, hi in caelis ligati sint vel soluti.

Chrysostomus in Matth. et notandum, quod non dixit primati ecclesiae: liga talem; sed: si ligaveritis, indissolubilia erunt ligamina; quasi hoc eius iudicio dimittens. Vide autem qualiter incorrigibilem duplicibus colligavit necessitatibus: scilicet et poena quae est hic, scilicet proiectione ab ecclesia, quam supra posuit, dicens: sit tibi sicut ethnicus; et supplicio futuro, quod est ligatum esse in caelo: ut multitudine iudiciorum dissolvat fratris iram.

Augustinus de verb. Dom. vel aliter. Coepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligans eum in terra: sed ut iuste alliges, vide: nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra: cum solveris in terra, solutus erit in caelo. Multum praestas non tibi sed illi, quia multum nocuit non tibi sed sibi.

Glossa. Non solum autem de excommunicatione, sed etiam de omni petitione quae fit a consentientibus in unitate ecclesiae, dat confirmationem, cum subdit iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, vel poenitentem recipiendo, vel superbum abiciendo, de omni re quam petierint, quae non est contraria ecclesiae unitati, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Per hoc autem quod dicit qui in caelis est, eum super omnia esse ostendit, et per hoc complere eum posse quod petitur. Vel in caelis est, idest in sanctis; quod valet ad probandum, quod fiet illis quicquid petierint quod dignum sit, quia illum apud se habent a quo petunt. Unde rata est sententia consentientium, quia Deus cum eis habitat; et ideo sequitur ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

Chrysostomus in Matth. Vel quia dixerat fiet illis a patre meo, ut ostendat se etiam esse datorem simul cum patre, subdit ubi sunt enim duo vel tres.

Origenes in Matth. Non autem dixit in medio eorum ero, sed sum: mox enim ut aliqui consenserint, Christus invenitur in eis.

Hilarius. Ipse enim qui pax atque caritas est, sedem atque habitationem in bonis atque pacificis voluntatibus collocabit.

Hieronymus. Vel aliter. Omnis superior sermo ad concordiam nos provocaverat; igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos vel tres medium fore.

Chrysostomus in Matth. non autem dixit simpliciter ubi congregati fuerint; sed addit in nomine meo; quasi dicat: si quis me principalem causam amicitiae ad proximum habuerit, cum eo ero, si et in aliis virtuosus erit. Quomodo ergo non ibi consentientes consequuntur id quod petunt? primo quidem, quia non expedientia petunt. Secundo, quia indigni sunt qui petunt, et ea quae sunt a seipsis non inferunt: unde dicit si duo ex vobis, qui evangelicam ostenditis conversationem. Tertio, quia adversus eos qui contristaverunt orant vindictam quaerentes. quarto, quia petunt misericordiam peccantibus qui non poenituerunt.

Origenes. et ista est etiam causa propter quam non exaudimur orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram, neque dogmate neque conversatione. sicut enim in musicis, nisi fuerit convenientia vocum, non delectat audientem, sic in ecclesia, nisi consensum habuerit, non delectatur Deus in ea, nec audit voces eorum.

Hieronymus. Possumus autem et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non intra se bellum diversarum habuerint voluntatum, de omni re quam petierint, impetrent a patre: nulli enim dubium est quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus vult habere ea quae spiritus.

Origenes. vel in quo duo testamenta consentiunt sibi, eius invenitur oratio de omni re acceptabilis Deo.


MATTHAEUS 18,21-22



4821 (Mt 18,21-22)

Hieronymus. Supra dixerat dominus: videte ne contemnatis unum de pusillis istis: et adiecerat: si peccaverit in te frater tuus, etc.; et praemium repromiserat, dicens: si duo ex vobis, etc., unde provocatus apostolus petrus interrogat; et hoc est quod dicitur tunc accedens ad eum petrus, dixit: domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? et cum interrogatione profert sententiam, dicens usque septies? .

Chrysostomus in Matth. Putavit quidem petrus aliquid se magnum dicere. sed quid amator hominum Christus responderit, subditur dicit illi iesus: non tibi dico usque septies; sed usque septuagies septies.

Augustinus de verb. Dom. audeo dicere: et si septuagies octies peccaverit, ignoscas; et si centies; et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim Christus millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere misericordiam. Ait enim apostolus: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis.

Chrysostomus in Matth. Cum ergo dicit usque septuagies septies, non numerum determinatum ponit, ut numero concludat remissionem; sed quod continue et semper est significavit.

Augustinus de verb. dom. Non tamen sine causa dominus septuagies septies dixit: nam lex decem praeceptis commendatur: lex enim per decem, peccatum per undecim significatur, quia transgressio denarii est. septem autem solet pro toto computari, quia septem diebus volvitur tempus. Duc autem septies undecim, fiunt septuagies septies. Omnia ergo peccata dimitti voluit, quia ea septuagesimo septimo numero praesignavit.

Origenes in Matth. vel quia numerus sex videtur esse operis et laboris, septimus autem repausationis, dicit remissionem fieri oportere fratribus in hoc mundo degentibus, et secundum res huius mundi peccantibus. Si autem aliquis ultra ea peccata peccaverit, iam non habebit remissionem.

Hieronymus. Vel intelligendum est septuagies septies, idest quadringentis nonaginta vicibus: ut toties peccanti fratri dimitteret quoties ille peccare posset.

Rabanus. Aliter tamen datur venia petenti fratri: ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut ioseph fratribus; aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, et si licet, faciamus, ut David lugens saul.


MATTHAEUS 18,23-35


4823 (Mt 18,23-35)

Chrysostomus in Matth. Ne aliquis existimaret magnum quid et grave dominum iniunxisse, cum dicit dimittendum usque septuagies septies, adiecit parabolam.

Hieronymus. Familiare enim est syris, et maxime palaestinis, ad omnem sermonem suum parabolam iungere: ut quod per simplex praeceptum ab auditoribus teneri non potest, per similitudinem exemploque teneatur: unde dicitur ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

Origenes in Matth. filius Dei, sicut est sapientia, iustitia et veritas, ita ipse est regnum; non autem alicuius eorum quae sunt deorsum, sed omnium quae sunt sursum: in quorum sensibus iustitia et ceterae virtutes regnant; qui facti sunt caeli per hoc quod portant caelestis imaginem. Hoc ergo regnum caelorum, idest filius Dei quando factus est in similitudinem carnis peccati, tunc similis factus est homini regi, uniens hominem sibi.

Remigius. Vel regnum caelorum congrue sancta ecclesia intelligitur, in qua dominus operatur hoc quod in ista parabola loquitur. Nomine autem hominis aliquando designatur pater, sicut ibi: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo; aliquando vero designatur filius: hic autem utrumque intelligi potest, et pater et filius qui sunt unus Deus. Deus autem rex dicitur, cuncta quae creavit regendo et gubernando.

Origenes. servi autem hi soli sunt, quantum ad istas parabolas, qui dispensatores verbi habentur, et quibus hoc est commissum, ut negotientur.

Remigius. vel per servos huius hominis regis designantur omnes homines, quos ad laudandum se creavit, quibusque legem naturae dedit; cum quibus rationem ponit, quando vitam et mores et actus singulorum discutit, ut unicuique secundum quod gessit tribuat; unde sequitur et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta.

Origenes. omnis autem vitae nostrae ratio ponenda est a rege, quando omnes nos praesentari oportuerit ante tribunal christi. Nec hoc dicimus ut suspicio sit ne forte res ipsa necessarium habeat longum tempus. Volens enim Deus ventilare omnium mentes, cito omnia ab omnibus omni tempore gesta, singulis quibuscumque faciet in mentem venire, ineffabili quadam virtute. dicit autem et cum coepisset rationem ponere, quia initium iudicii est ut incipiat a domo Dei. In principio ergo ponendae rationis oblatus est debitor talentorum multorum, qui scilicet multa fecerat damna, et magna ei erant iniuncta, et nullum attulit lucrum: qui forsitan tot talenta perdidit quantos perdidit homines; et ideo talentorum multorum est factus debitor, quoniam secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas.

Hieronymus. Scio quosdam istum qui debebat decem milia talenta, diabolum interpretari, cuius uxorem et filios venumdandos, perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. Sicut enim uxor iusti dicitur sapientia, sic uxor iniusti et peccatoris appellatur stultitia. Sed quomodo ei dimittat dominus decem milia talenta, et ille nobis conservis suis decem denarios non dimiserit, nec ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris recipienda.

Augustinus de verb. Dom. Ideo dicendum est quod, quia lex in decem praeceptis commendatur, ille debebat decem millia talentorum: per quod omnia peccata significat, quae secundum legem fiunt.

Remigius. homo autem sua voluntate et sponte peccans, suo conatu nullo modo surgere valet: et non habet unde reddat, quia nihil in se invenit per quod se a peccatis solvat: unde sequitur cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venumdari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat, et reddi. Uxor quidem stulti est stultitia, et carnis voluptas seu cupiditas.

Augustinus de quaest. Evang. Per hoc ergo significatur, transgressorem decalogi pro cupiditate et pravis operibus tamquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse; quod est pretium eius: pretium enim venditi est supplicium damnati.

Chrysostomus in Matth. hoc autem non ex crudelitate iussit, sed ex ineffabili affectione. Vult enim eum terrere per has minas, ut supplicet, et non vendatur; quod et factum ostenditur, cum subditur procidens autem servus ille rogabat eum, dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Remigius. his autem verbis humiliatio et satisfactio peccatoris demonstratur dum dicitur procidens. in hoc vero quod dicit patientiam habe in me, vox exprimitur peccatoris poscentis tempus vivendi, et spatium corrigendi. Est autem larga Dei benignitas et clementia erga peccatores conservos: quoniam ipse semper paratus est per baptismum aut poenitentiam peccata dimittere: unde sequitur misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

Chrysostomus in Matth. vide autem divini amoris superabundantiam: petit servus solius temporis dilationem; ipse autem maius eo quod petiit dedit: dimissionem et concessionem totius mutui. Volebat autem et a principio dare; sed nolebat solum suum esse donum, sed et supplicationis illius, ut non incoronatus abscedat. Ideo autem antequam rationem poneret, debitum non dimisit, quia docere voluit a quantis debitis eum liberat, ut saltem ita ad conservos mansuetior fieret. Et quidem usque ad haec quae praemissa sunt acceptabilis fuit: etenim confessus est, et promisit se reddere debitum, et procidens rogavit, et debiti magnitudinem cognovit. Sed quae postea fecit indigna fuere prioribus: sequitur enim egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios.

Augustinus de verb. Dom. quod autem dicitur quod debebat ei centum denarios, ab eodem numero, scilicet decem, sumitur, qui est numerus legis: nam et centum centies fiunt decem millia, et decies deni sunt centum; et illa decem millia talentorum et illi decies deni a legitimo numero non recedunt: in quo utroque invenies peccata. uterque est ergo debitor, uterque veniae deprecator: omnis enim homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum.

Chrysostomus in Matth. Tanta autem differentia est peccatorum quae committuntur in hominem et quae committuntur in Deum, quanta est differentia decem millium talentorum et centum denariorum; magis autem et multo plus; quod patet ex differentia personarum, et a paucitate peccantium. Homine enim vidente, et desistimus, et pigritamur peccare; Deo autem vidente secundum unumquemque diem non absistimus; sed agimus informidabiliter omnia et loquimur. Non hinc autem solum graviora apparent peccata in Deum, sed etiam e beneficio quo sumus potiti ab ipso: fecit enim nos esse, et omnia propter nos operatus est: animam rationalem nobis inspiravit, filium suum misit, caelum nobis aperuit, et nos filios suos fecit. Numquid ergo si unaquaque die moreremur pro illo retribueremus ei aliquod dignum? nequaquam; sed hoc rursus ad utilitatem nostram pertineret. Nos autem e contrario in legibus eius offendimus.

Remigius. Sic ergo per debitorem decem millium talentorum designantur illi qui maiora crimina committunt; per debitorem autem centum denariorum, qui minora committit.

Hieronymus. Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo: si quis vestrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum roganti dimittuntur, si et ipse dimittat minora peccantibus.

Augustinus de verb. Dom. sed ille servus ingratus, iniquus, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit: sequitur enim et tenens suffocabat eum, dicens: redde quod debes.

Remigius. Idest acriter insistebat, ut vindictam ab eo exigeret.

Origenes in Matth. ideo, ut arbitror, suffocabat, quoniam a rege exierat: non enim suffocaret conservum suum, si non exisset a rege.

Chrysostomus in Matth. Per hoc etiam quod dicitur egressus, ostenditur quod non post multum tempus, sed confestim; adhuc quasi in auribus habens beneficium, in malitiam abusus est liberatione a proprio domino sibi data. Quid igitur ille fecerit, subditur et procidens conservus eius rogabat eum, dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Origenes. Considera subtilitatem scripturae: quoniam servus multorum debitor talentorum procidens adoravit regem; qui autem centum debebat denarios, procidens non adorabat, sed rogabat conservum, dicens patientiam habe.

Chrysostomus in Matth. Sed neque haec verba ingratus servus reveritus est, quibus salvatus est: sequitur enim ille autem noluit.

Augustinus de quaest. Evang. Idest, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicium illi vellet. sed abiit.

Remigius. Idest, magis ira exarsit, ut ab eo vindictam exigeret. Et misit eum in carcerem donec redderet debitum; idest, apprehenso fratre, vindictam ab eo exegit.

Chrysostomus in Matth. Vide domini caritatem, et servi crudelitatem: hic pro decem millibus talentis, hic autem pro centum denariis; hic conservum, hic autem dominum rogabat; et hic quidem totalem absolutionem accepit, ille autem solam dilationem petebat: nec tamen hoc dedit. Condoluerunt qui non debebant: unde sequitur videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde.

Augustinus de quaest. Evang. Per conservos intelligitur ecclesia, quae illum solvit, et illum ligat.

Remigius. Vel conservi forte angeli sunt intelligendi, aut praedicatores sanctae ecclesiae; sive quicumque fideles, qui videntes aliquem fratrem remissionem peccatorum adeptum, non velle misereri conservi sui, contristantur de eius perditione. sequitur et venerunt et narraverunt domino quae facta fuerant. Veniunt quidem non corpore, sed corde. Domino autem narrare, est dolores et contristationes cordis in suo affectu demonstrare. sequitur tunc vocavit eum dominus suus. Vocavit quidem per sententiam mortis, et ab hoc saeculo migrare iussit; et dixit ei: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me.

Chrysostomus in Matth. Et quando quidem decem millia talenta debebat, non vocavit eum nequam, neque est conviciatus, sed misertus; quando autem contra conservum ingratus est effectus, tunc dicitur serve nequam; et hoc est quod dicitur nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui? Remigius. et sciendum, quia servus ille nullum responsum legitur domino dedisse: in quo demonstratur quod in die iudicii, et statim post hanc vitam, omne argumentum excusationis cessabit.


Chrysostomus in Matth. Quia vero beneficio non est factus melior, relinquitur ut poena corrigatur: unde sequitur et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Non autem simpliciter dixit tradidit eum, sed iratus: quod non posuit quando iussit eum vendi: non enim hoc erat irae, sed magis amoris ad correptionem; nunc autem haec sententia est supplicii et poenae.

Remigius. Tunc enim dicitur Deus irasci quando adversus peccatores vindicat. Tortores autem dicuntur daemones quia semper ad hoc parati sunt ut perditas animas suscipiant, et in poena aeternae damnationis eas torqueant. Numquid autem postquam aliquis demersus fuerit in aeternam damnationem, poterit invenire spatium corrigendi aut aditum exeundi? non; sed quousque ponitur pro infinito; et est sensus: semper solvet, sed nunquam persolvet, et semper poenam luet.

Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo ostenditur quod continue, idest aeternaliter, punietur, neque reddet aliquando. quamvis autem irrevocabilia sint charismata et Dei vocationes, tamen tantum valuit malitia ut et hanc legem solvere videatur.

Augustinus de verb. Dom. dicit enim Deus: dimittite, et dimittetur vobis; sed ego prior dimisi; dimitte vel postea: nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid tibi dimiseram, replicabo tibi: non enim fallit aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Melius est enim ut clames ore, et dimittas in corde, quam sis blandus ore et crudelis in corde. Ideo enim dominus subdit de cordibus vestris, ut si per caritatem imponitis disciplinam, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens ferramentum? saevit in vulnus, ut homo curetur: quia si vulnus palpatur, homo perditur.

Hieronymus. Ideo et dominus addidit de cordibus vestris, ut omnem simulationem fictae pacis averteret. Praecipit ergo dominus petro, sub comparatione regis, domini et servi qui debitor decem millium talentorum a domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat et conservis suis minora peccantibus.

Origenes in Matth. Vult etiam docere faciles nos esse ad indulgendum eis qui nocuerunt nobis; maxime si satisfaciant, et deprecentur sibi veniam dari.

Rabanus. allegorice autem servus hic qui decem millia talentorum debuit, iudaicus est populus decalogo legis astrictus: cui dominus saepius dimisit debita, quando in angustiis constituti illius misericordiam deprecabantur; sed liberati omnes debitores atrociter repetebant, et a gentili populo, quasi sibi obnoxio, circumcisionem et caeremonias legis expetebant; sed et prophetas et apostolos crudeliter trucidabant. unde tradidit eos dominus in manus romanorum, vel malignorum spirituum, quia aeternis cruciatibus eos punirent.



Th. Aq. Catena aurea 4807