Th. Aq. Catena aurea 5110

MATTHAEUS 21,10-16


5110 (Mt 21,10-16)

Hieronymus. Introeunte iesu cum turba, tota hierosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens virtutem: unde dicitur et cum intrasset hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: quis est hic? .

Chrysostomus super Matth. Merito autem commovebantur videntes rem mirabilem. homo laudabatur quasi Deus, sed Deus laudabatur in homine. Puto autem quod nec ipsi qui laudabant, sciebant quid laudabant; sed spiritus subito ingressus in eos, veritatis verba fundebat.

Origenes in Matth. Sed et quando intravit iesus hierosolymam veram, admirantes virtutes caelestes, dicebant: quis est iste rex gloriae? .

Hieronymus. Aliis autem vel ambigentibus vel interrogantibus, nisi plebecula confitetur: unde sequitur populi autem dicebant: hic est iesus propheta a nazareth galilaeae. a minoribus incipiunt, ut ad maiora perveniant. Prophetam enim dicunt quem moyses sui similem dixerat esse venturum, et qui proprie apud graecos scribitur cum tu arthru martyria, idest cum articuli testimonio. a nazareth autem galilaeae, quia ibi educatus fuerat, ut flos campi nutriretur in flore virtutum.

Rabanus. Notandum autem, quod hic introitus eius in ierusalem fuit ante quinque dies paschae. narrat enim Ioannes, quod ante sex dies paschae venerit in bethaniam, et in crastinum asino sedens venerit in ierusalem; ubi notanda est concordia non solum in rebus, sed etiam in temporibus veteris et novi testamenti. Decima enim die mensis primi, agnus qui in pascha immolaretur, domum introduci iussus est: quia et dominus decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies paschae, civitatem, in qua pateretur, erat ingressurus. sequitur et intravit iesus in templum Dei.

Chrysostomus super Matth. hoc erat proprium boni filii ut ad domum curreret patris, et illi honorem redderet; et tu imitator christi factus, cum ingressus fueris in aliquam civitatem, primo ad ecclesiam curras. Hoc etiam erat boni medici ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam, primum ad originem passionis intenderet: nam sicut de templo omne bonum egreditur, ita de templo omne malum procedit: si enim sacerdotium integrum fuerit, tota ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, tota fides marcida est: sicut enim cum videris arborem pallentibus foliis, intelligis quia vitium habet in radice; sic cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce quia sacerdotium eius non est sanum. sequitur et eiciebat omnes vendentes et ementes.

Hieronymus. Sciendum quidem est, quod iuxta mandata legis in venerabili toto orbe templo domini, et de cunctis pene regionibus iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum; pauperibus, ne absque sacrificio essent, pullos columbarum et turtures offerentibus. Accidebat autem ut qui de longe venerant, victimas non haberent. excogitaverunt igitur sacerdotes quomodo praedam de populo facerent; et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, venderent; et ut venderent non habentibus, et ut ipsi rursus empta susciperent. Hanc ergo stropham, idest fraudem se in diversa vertentem, crebro venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed nec unde emerent. Posuerunt itaque nummularios, qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia erat lege praeceptum ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum perderet sortem, excogitaverunt et aliam technam, idest artem, ut pro nummulariis collibystas facerent, cuius verbi proprietatem latina lingua non exprimit. Collyba dicuntur apud illos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula; verbi gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant, collibystae pro usuris accipiebant varias species; ut quae in nummo non licebant, in his rebus exigerent, quae nummis coemuntur: quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit dicens: usuram et superabundantiam non accipietis. istiusmodi dominus cernens in domo patris, negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus, tantam hominum multitudinem eiecit de templo.

Origenes in Matth. In quo non debent vendere et emere, sed orationibus tantum vacare qui congregantur, quasi in domo orationis: unde sequitur et dicit eis: scriptum est: domus mea domus orationis vocabitur.

Augustinus in regula. nemo ergo in oratorio aliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. sequitur vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Hieronymus. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de religione sectatur. mihi autem inter omnia signa quae fecit dominus, hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, intantum ut postea crucifigeretur, scribis et pharisaeis contra se saevientibus et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam eicere multitudinem. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis maiestas lucebat in facie.

Augustinus de cons. Evang. Manifestum est, hoc non semel, sed iterum a domino esse factum; sed primum commemoratum est a ioanne, hoc autem ultimum a ceteris tribus.

Chrysostomus in Matth. in quo maior est accusatio iudaeorum: quoniam cum bis hoc idem fecisset, morabantur tamen in sua dementia.

Origenes in Matth. mystice autem templum Dei est ecclesia christi. Sunt autem multi in ea non, sicut decet, viventes spiritualiter, sed secundum carnem militant; qui domum orationis de lapidibus vivis constructam, faciunt speluncam esse latronum actibus suis. Si autem oportet tres species eiectas a templo cautius exponere, possumus dicere: quicumque in populo christiano ad nihil aliud vacant, nisi circa emptiones et venditiones, rarius autem in orationibus permanent, vel in aliis actibus rectis, ipsi sunt vendentes et ementes in templo Dei. Diaconi qui non bene tractant ecclesiarum pecunias et divites fiunt de rebus pauperum, ipsi sunt nummularii, pecuniarum mensas habentes, quas Christus evertit. Quod autem mensis ecclesiasticarum pecuniarum diaconi praesint, docemur in actibus apostolorum. Episcopi autem qui tradunt ecclesias quibus non oportet, ipsi sunt qui vendunt columbas, idest gratiam spiritus sancti, quorum cathedras Christus evertit.

Hieronymus. iuxta simplicem enim intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in caveis; nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris: quod absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur; quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Observa etiam propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei, nummulariorum mensas appellari. Quod autem de ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat: dicit enim apostolus: vos estis templum Dei. Non sit ergo in domo pectoris vestri negotiatio, non donorum cupiditas, ne ingrediatur iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum domum faciat orationum.

Origenes in Matth. Vel in secundo adventu eiciet, vel evertet quos invenerit in templo Dei indignos.

Chrysostomus super Matth. Ideo etiam nummulariorum mensas evertit: quod significat quod in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, qui Dei habent imaginem, non qui portant imaginem terrenam. Cathedras vendentium columbas evertit, loquens ipso facto: quid faciunt in templo multae columbae venales, ex quo una columba gratuita descendit in templum corporis mei? quod autem verbis turbae clamaverunt, dominus factis ostendit: unde sequitur et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.

Origenes in Matth. In templo enim Dei, idest in ecclesia, non sunt omnes videntes, neque recte ambulantes; sed qui ex eis intelligunt quia nullius est opus nisi christi ut sanentur, accedentes ad verbum Dei sanantur.

Remigius. quod autem in templo sanantur, significat quod homines non nisi in ecclesia sanari possunt, cui data est potestas ligandi atque solvendi.

Hieronymus. Nisi autem mensas nummulariorum subvertisset cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam et concitum gradum in templo non meruissent recipere.

Chrysostomus in Matth. principes autem sacerdotum neque ita persuadebantur, sed ex reliquis miraculis et praeconiis puerorum eum extollentibus indignabantur; unde sequitur videntes principes sacerdotum.

Hieronymus. Cum enim manum non audeant in eum inicere sacerdotes, tantum opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant: hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine domini: quod videlicet hoc non dicitur nisi soli filio Dei. Videant ergo episcopi, et quilibet sancti homines, cum quanto periculo dici sibi ista patiantur, si vero domino, cui dicebatur, quia nondum solida erat credentium fides, pro crimine impingitur.

Chrysostomus super Matth. Sicut autem columna si modicum obliquata fuerit, accepto pondere amplius vadit in latus, sic et cor hominis cum perversum fuerit, si alicuius viri iusti opera videat vel audiat, non confirmatur, sed magis ad invidiam concitatur. Hoc modo sacerdotes concitati sunt contra Christum, dicentes audis quid isti dicunt? .

Hieronymus. sed christi responsio moderata fuit. non dixit quod scribae audire cupiebant: bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant: nec rursum: errant, pueri sunt, debetis aetati ignoscere: sed profert exemplum de octavo psalmo, ut, tacente domino, testimonium scripturarum puerorum dicta firmaret: unde sequitur iesus autem dicit eis: utique. Nunquam legistis, etc.

Chrysostomus super Matth. tamquam si dicat: esto, mea culpa est, quia isti clamant. Numquid mea culpa est, quia ante tot millia annorum hoc futurum propheta praedixit? infantes autem et lactentes nec intelligere aliquem nec laudare possunt. Dicuntur ergo infantes non aetate, sed simplicitate cordis: lactentes autem, quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione excitati clamabant. Lac enim dicitur opus miraculorum: quia miracula nullum laborem videntibus ponunt, sed videntes admiratione delectant, et ad fidem molliter invitant. Panis autem est doctrina perfectae iustitiae; quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res spirituales.

Chrysostomus in Matth. hoc autem et typus gentium erat, et apostolis non parva consolatio: ut enim non angustiarentur qualiter idiotae existentes possent praedicare, praevenientes pueri eorum eiecerunt timorem: quoniam scilicet dabit eis sermonem qui hos fecit laudem cantare. Hoc etiam miraculum significat quod Christus conditor erat naturae: quia pueri significativa loquebantur, et prophetis consona; viri autem insipientia et insania plena.


MATTHAEUS 21,17-22


5117 (Mt 21,17-22)

Chrysostomus super Matth. malum hominem melius locum dando potest aliquis vincere quam respondendo: quia malitia non instruitur sermonibus, sed excitatur: et ideo dominus recedendo compescere studuit quos respondendo non compescuit: unde dicitur et relictis illis, abiit foras extra civitatem in bethaniam.

Hieronymus hinc autem intelligendum est quod dominus tantae fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in vico parvulo apud lazarum sororesque eius habitaret; eorum quippe viculus bethania est; unde sequitur ibique mansit.

Chrysostomus super Matth. Ut scilicet ibi maneret corporaliter ubi et spiritualiter repausabat: nam sanctorum virorum est quod non gaudent ubi epulae largae sunt, sed ubi sanctitas floret.

Hieronymus. Discussis autem noctis tenebris, cum in civitatem reverteretur dominus esuriit: unde sequitur mane autem revertens in civitatem, esuriit, veritatem scilicet humanae carnis ostendens.

Chrysostomus super Matth. quando enim concessit carni quod proprium erat pati, tunc demonstrat eius passionem.

Rabanus. Nota autem maiorem studiosi operatoris affectum, dum dicitur mane revertisse in civitatem, ut praedicaret, et ut aliquos Deo patri acquireret.

Hieronymus. Dominus autem passurus in populis, et baiulaturus scandalum crucis, voluit discipulorum animos signi anticipatione firmare: unde sequitur et videns arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum.

Chrysostomus in Matth. Non propter hoc veniebat quia esuriebat, sed propter discipulos: quia enim ubique benefaciebat, nullum autem puniebat, oportebat et punitricis eius virtutis demonstrationem tribuere. Noluit autem in hominibus hoc ostendere, sed in planta.

Hilarius in Matth. Et in hoc quidem bonitatis dominicae argumentum reperimus: nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit, spem futurorum et animae salutem, curis praesentium aegritudinum commendans; nunc vero, ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit: unde sequitur et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum.

Hieronymus. vel in saeculum, utrumque enim eona, graecus sermo significat.

Chrysostomus in Matth. Suspicionis autem discipulorum erat existimare propter hoc eam esse maledictam, quia non habebat fructum: cur igitur maledicta est? discipulorum gratia, ut discant quoniam poterat siccare eos qui crucifixerunt eum; unde sequitur et arefacta est continuo ficulnea. Ideo autem non in alia planta, sed in omnium humidissima miraculum hoc fecit, ut et hinc maius hoc miraculum appareat. Cum autem in plantis vel in brutis fit aliquid tale, non quaeras qualiter iuste siccata est ficus, si tempus non erat (hoc enim quaerere est ultimae dementiae, quia scilicet in talibus non invenitur culpa et poena).: sed miraculum inspice, et admirare miraculi factorem; unde sequitur et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: quomodo continuo aruit? Glossa. Non facit creator iniuriam possidenti; sed creatura suo arbitrio ad utilitatem aliorum mutatur.

Chrysostomus in Matth. et ut discas quoniam propter eos hoc factum est, scilicet ut ad confitendum eos erigat, audi quid deinceps dicatur: sequitur enim respondens autem iesus ait illis: amen dico vobis, si habueritis fidem.

Hieronymus. Latrant contra nos gentilium canes, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerunt. quibus respondemus multa facta esse signa a domino quae scripta non sunt: igitur et haec credimus fecisse apostolos; sed ideo scripta non esse ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio: alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis quae scripta narrantur, an non? et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros fuisse qui minoribus non crediderunt.

Chrysostomus. hoc autem quod dominus dicit, orationi adscribit et fidei: unde iterum dicit omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis: discipuli enim christi, nihil eorum quae non oportet petunt: et quasi credentes magistro, nihil aliud petunt nisi magna et caelestia.

Rabanus. Quotiescumque autem petentes non exaudimur, ideo fit quia vel contra auxilium nostrae salutis petimus, vel quia eorum pro quibus petimus, perversitas ne impetremus obsistit; vel in futurum petitionis nostrae differtur effectus, ut desideria crescant, et perfectius capiant gaudia quae requiruntur.

Augustinus de cons. Evang. considerandum autem, quod miratos esse discipulos de hoc quod arbor aruerat, et eis dominum respondisse quod dictum est de fide, non ipso secundo die quo maledixerit arbori, sed tertio die Marcus dicit: ipso quippe die secundo commemoravit Marcus de templo eiectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat; ipso ergo secundo die dicit, facta vespera, egressum de civitate; et cum mane transirent, vidisse discipulos mane factam ficum aridam. Matthaeus autem sic loquitur tamquam secundo die hoc totum sit factum; unde intelligitur quod cum Matthaeus dixisset arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad secundam diem pertinentibus, adiunxit statim et videntes discipuli admirati sunt; ita tamen quod alio die viderit dominus ficulneam, et alio die discipuli mirati sunt: intelligitur enim non tunc aruisse quando viderunt arefactam, sed continuo quando maledicta est: non enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt.

Origenes in Matth. Mystice autem relinquens dominus principes et scribas, factus est extra ierusalem terrenam, quae ideo cecidit. Venit autem in bethaniam ad domum obedientiae, idest ecclesiam: ubi cum requievisset post principium constituendi ecclesiam, revertitur in civitatem quam paulo ante reliquerat, et revertens esuriit.

Chrysostomus super Matth. Si autem quasi homo esurisset cibum carnalem, nunquam mane esurisset: sed mane esurit qui aliorum esurit salutem.

Hieronymus. Arborem autem quam vidit in via, intelligimus synagogam, quae iuxta viam erat: quia legem habebat, non tamen credebat in viam, idest in Christum.

Hilarius in Matth. Quae ficus arbori comparatur, quia credentes primi ex israel apostoli crasso modo, ceteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt.

Chrysostomus super Matth. Ficus etiam propter multitudinem granorum sub uno cortice, est quasi congregatio multorum fidelium. Nihil autem invenit in ea nisi folia tantum, idest traditiones pharisaicas, iactationem legis absque fructibus veritatis.

Origenes in Matth. Et quoniam arbor illa erat figuraliter animam habens, quasi audienti dicit nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum: ideo infructuosa est synagoga iudaeorum; et hoc erit usque ad consummationem saeculi, donec intraverit gentium multitudo; et aruit ficulnea, adhuc peregrinante in hac vita Christo, et videntes discipuli oculis spiritualibus mysterium fidei siccatae, mirati sunt; sed et discipuli christi fideles, et non haesitantes, relinquentes eam, siccam faciunt, cum vitalis virtus transierit ab eis ad gentes; sed et a singulis qui adducuntur ad fidem, tollitur mons ille satanas et mittitur in mare, idest in abyssum.

Chrysostomus super Matth. vel in mare, idest in istum mundum, ubi sunt aquae salsae, idest populi iniqui.

Rabanus. Exclusionem enim suam ab electis amplius saeviendo vindicat in reprobis.

Augustinus de quaest. Evang. vel hoc sibi servus Dei dicere debet de monte superbiae, ut eam a se repellat: vel quia per eos evangelium praedicatum est, ipse dominus, qui mons appellatus est, a iudaeis in gentes tamquam in mare iacitur.

Origenes. Omnis etiam qui obedit verbo Dei, bethania est, et requiescit Christus in eo: malos quidem et peccatores reliquit; quando autem fuerit apud iustos, fit et apud alios post illos et cum illis: non enim dicitur quod relinquens bethaniam venit in civitatem. Esurit autem semper dominus in iustis, volens manducare fructum spiritus sancti in eis, qui sunt caritas, gaudium et pax. Erat autem secus viam haec ficus quae folia tantum habuit sine fructu.

Chrysostomus super Matth. Idest iuxta mundum: si enim homo iuxta mundum vixerit, non potest in se fructum iustitiae tenere.

Origenes. si autem venerit dominus in tentationibus, fructum requirens, et inventus fuerit aliquis nihil iustitiae habens, nisi professionem tantummodo fidei, quod est folia sine fructu: mox exsiccatur, hoc ipsum etiam quod videtur fidelis amittens; sed et unusquisque discipulorum ficum arescere facit, manifestum faciens, eum esse vacuum a Christo: sicut petrus dixit ad simonem: cor tuum non est rectum coram Deo. Melius est enim fallacem ficum, quae vivere aestimatur, non autem fructificet, siccari verbis discipulorum christi, et fieri manifestam, quam ut furetur per figmentum innocentium corda. Est autem et in unoquoque infideli mons secundum mensuram infidelitatis suae, qui verbis discipulorum christi tollitur.


MATTHAEUS 21,23-27


5123 (Mt 21,23-27)

Chrysostomus super Matth. quia viderant sacerdotes Christum cum magna gloria introeuntem in templum, invidia torquebantur. Itaque non sufferentes in pectore suo invidiae stimulantis ardorem, prorumpunt in vocem; unde dicitur et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis? .

Chrysostomus in Matth. Quia enim signis detrahere non habebant, ex his quae inhibebantur in templo vendere, afferunt reprehensionem; ac si dicerent: numquid magistralem suscepisti thronum? sacerdos consecratus es, quoniam tantam demonstrasti potestatem? .

Chrysostomus super Matth. Per hoc autem quod subdunt aut quis dedit tibi hanc potestatem? ostendunt multas esse personas quae dant hominibus potestatem, sive corporalem, sive etiam spiritualem; quasi dicerent: de sacerdotali familia genitus non es; senatus tibi hoc non concessit; caesar non donavit. Si autem credidissent quia omnis potestas ex Deo est, nunquam interrogassent: quis dedit tibi hanc potestatem? omnis enim homo secundum se aestimat alterum: fornicarius neminem aestimat castum; castus non facile de fornicario suspicatur; sic qui non est ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat ex Deo.

Hieronymus. Vel his verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: in beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia. Quando enim dicunt in qua potestate haec facis? dubitant de Dei potestate, et subintelligi volunt, diaboli esse quod faciat. Addentes quoque quis tibi dedit hanc potestatem? manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. poterat autem dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogavit, ut suo ipsi vel silentio vel scientia condemnarentur: unde sequitur respondens iesus dixit eis: interrogabo vos et ego unum sermonem.

Chrysostomus super Matth. Non quidem ut respondentes audiant, sed ut impediti non interrogent: quia ipse praeceperat: nolite sanctum dare canibus. deinde etiam si dixisset, nihil proficeret: quia non potest sentire quae lucis sunt tenebrosa voluntas: interrogantem enim oportet docere, tentantem autem rationabili percussione confundere, non autem ei virtutem mysterii publicare. dominus ergo simplici interrogationi laqueum ponit in sua interrogatione; et quia eum vitare non poterant, subdit quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Est autem interrogatio talis: baptismus ioannis unde erat? ex caelo, an ex hominibus? .

Augustinus super ioan. Accepit quidem Ioannes ut baptizare posset ab eo quem postmodum baptizavit; baptismus autem quem accepit, baptismus ioannis hic dicitur. Solus tale donum accepit: nullus ante ipsum iustorum, nullus post ipsum accepit baptismum, qui baptismus diceretur ipsius. Venit enim Ioannes baptizare in aqua poenitentiae, viam domino praeparando, non interius mundando, quod purus homo non potest.

Hieronymus. Ipsi autem sacerdotes quid in sua malitia pertractaverint, ostenditur cum subditur at illi cogitabant inter se. si enim respondissent baptisma ioannis esse de caelo, consequens erat responsio: quare ergo non estis baptizati a ioanne? si autem dicere voluissent humana deceptione compositum et nihil habere divinum, seditionem populi formidabant. omnes enim congregatae multitudines, ioannis receperant baptisma, et sic habebant eum ut prophetam. Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, versa est ad insidias cooperiendas: unde sequitur et respondentes iesu, dixerunt: nescimus. in hoc quod nescire se responderant, mentiti sunt: consequens ergo erat iuxta responsionem eorum, dominum quoque dicere: nec ego scio. Sed mentiri veritas non potest; sequitur enim ait illis et ipse: nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondisse nolle: et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant.

Origenes in Matth. Sed dicet aliquis contra hoc, quia ridiculum erat interrogare in qua potestate haec faceret iesus: nec enim poterat fieri ut responderet quia in potestate diaboli faceret; sed nec ipse responderet quod erat verum, quoniam in potestate propria facit. Si quis autem dicat, quoniam interrogabant principes ut illum terrerent, ut puta, si facit aliquis quod nobis non placet in nostris, dicimus ei: quis te iussit hoc facere? eum terrentes ut recedat ab actu: sed quid est quod et Christus ita respondit: dicite mihi vos hoc, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio? forte ergo sic intelligitur hic locus. Generaliter quidem sunt duae potestates diversae: una ex parte Dei, altera ex parte diaboli: specialiter autem sunt plures; non enim una potestas omnibus prophetis facientibus signa cooperabatur; sed alia istis, alia illis; et ad res forsitan inferiores inferior, ad res autem eminentiores eminentior. Principes autem sacerdotum videbant iesum multa prodigia facientem; et ideo potestatis sibi cooperantis speciem et proprietatem volebant audire a Christo. Alii quidem qui signa fecerunt, in primis quidem in ista potestate fecerunt; proficientes autem in alia potestate maiori; tamen salvator universa fecit in una potestate, quam accepit a patre. Quoniam autem non erant digni talia audire mysteria, propterea non dat eis responsum, sed contra interrogat.

Rabanus. Ob duas enim causas scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum, aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.


MATTHAEUS 21,28-32


5128 (Mt 21,28-32)

Hieronymus. Post praemissa, infert dominus parabolam, qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum, dicens quid autem vobis videtur? .

Chrysostomus super Matth. quos reos proponit in causa, ipsos et iudices petit, ut a nullo mereantur solvi qui seipsos condemnant. magna est fiducia iustitiae ubi adversario ipsi causa committitur. In parabolis ergo figurat personas eorum, ut non intelligant quomodo ipsi adversus se sententiam dicerent; sequitur enim homo quidam habebat duos filios. Quis ille nisi Deus, qui omnes homines creavit; qui cum sit natura dominus, tamen vult magis diligi quasi pater, quam timeri ut dominus? maior filius, gentium populus erat; minor vero, populus iudaeorum: quoniam gentes quidem erant ex tempore noe, iudaei autem ex abraham. Sequitur et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie, operare, in vinea mea. Hodie, idest tempore saeculi huius. Locutus est autem non in facie, ut homo, sed in corde, ut Deus, sensibus ingerens intellectum. operari autem in vinea est iustitiam facere: nescio autem si totam quis hominum sufficiat operari.

Hieronymus. Primo ergo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam: vade, et operare in vinea mea; hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris; qui superbe respondit: unde sequitur ille autem respondens ait: nolo.

Chrysostomus super Matth. gentes enim a principio relinquentes Deum et iustitiam eius, et transeuntes ad idola et peccata, in cogitationibus suis respondere videntur: nolumus facere Dei iustitiam.


Hieronymus. Postea vero in adventu salvatoris, gentium populus, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit; et hoc est quod dicitur postea poenitentia motus abiit. sequitur accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Secundus enim filius, populus iudaeorum est, qui respondit moysi: omnia quaecumque dixerit nobis dominus, faciemus.

Chrysostomus super Matth. Sed postea aversi, mentiti sunt Deo, secundum illud: filii alieni mentiti sunt mihi; et hoc est quod dicitur et non ivit. Interrogat ergo dominus consequenter: quis ex duobus fecit voluntatem patris? dicunt ei: primus. Vide quomodo adversus se protulerunt sententiam, dicentes priorem filium voluntatem patris fecisse, idest populum gentium: quia melius est non promittere Deo iustitiam et facere, quam promittere et mentiri.

Origenes in Matth. unde potest considerari dominum esse locutum in parabola ista ad eos qui modicum aut nihil promittunt, operibus autem ostendunt; et contra eos qui magna promittunt, nihil autem secundum promissionem suam agunt.

Hieronymus. sciendum est autem, in veris exemplaribus non haberi novissimum, sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. si autem novissimum voluerimus legere, ut quidam habent, manifesta est interpretatio, ut dicamus intelligere quidem veritatem iudaeos, sed tergiversari, et nolle dicere quid sentiunt; sicut et baptismum ioannis scientes esse de caelo, dicere noluerunt.

Chrysostomus super Matth. eorum autem iudicium dominus abundanter confirmat: unde sequitur dixit iesus: amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei; ac si dicat: non solum populus gentium melior est vobis, sed etiam publicani et meretrices.

Rabanus. Potest autem regnum Dei evangelium vel ecclesia praesens intelligi; in quo gentes iudaeos praecedunt, quia citius credere voluerunt.

Origenes in Matth. Per hoc autem non excluditur quin iudaei aliquando intrent in regnum Dei; sed cum plenitudo gentium intraverit tunc omnis israel salvus fiet.

Chrysostomus super Matth. Puto autem, quod ex persona omnium virorum peccatorum publicani ponuntur, et ex persona omnium mulierum peccatricum, meretrices: quia avaritia praecipue in viris abundat, fornicatio autem in mulieribus: mulier enim in quiete sedet inclusa; fornicatio autem maxime ex otio nascitur; vir autem quoniam in actibus rerum diversarum est assidue, in avaritiae peccatum facile incurrit; in fornicationem autem non facile, nisi multum sit lascivus: nam occupatio virilium sollicitudinum, voluptatem plerumque excludit; unde proprium est hoc adolescentium nihil agentium. Consequenter exponit causam eius quod dixerat, dicens venit enim Ioannes ad vos in via iustitiae, et non credidistis ei.


Rabanus. Viam iustitiae Ioannes praedicans venit, quia Christum, qui consummatio legis est, digito monstravit.

Chrysostomus super Matth. vel venit in via iustitiae sic manifeste ut conversatio eius venerabilis peccatorum corda concuteret; unde sequitur publicani autem et meretrices crediderunt ei. Considera quomodo conversatio bona praedicatoris praedicationi praestet virtutem, ut etiam indomita domet corda. sequitur vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei; ac si diceret: illi fecerunt quod maius est, credendo; isti autem neque poenitentiam fecerunt, quod minus est. in hac autem expositione, quam secundum multorum expositionem tractavimus, aliquid mihi videtur esse contrarium. Si enim duo filii, iudaei et gentes, intelligendi sunt; postquam sacerdotes interrogati responderunt priorem filium patris voluntatem fecisse, concludens Christus parabolam, sic debuit dicere: amen dico vobis, quia gentes praecedent vos in regnum Dei. nunc autem dicit quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei; quod magis popularium hominum ostendit conditionem quam gentium: nisi forte intelligamus ut prius dictum est: intantum gentium populus magis placet Deo quam vos, ut etiam publicani et meretrices sint acceptabiliores Deo quam vos.

Hieronymus. unde alii putant non gentilium et iudaeorum esse parabolam: sed simpliciter peccatorum et iustorum: eo quod illi quidem per mala opera Deo servire negaverant, postea poenitentiae baptismum acceperant a ioanne; pharisaei autem, qui iustitiam praeferebant, et legem Dei se facere iactabant, ioannis contempto baptismate, eius praecepta non fecerunt.

Chrysostomus super Matth. Hoc autem ideo introducit, quia sacerdotes non discendi causa, sed tentandi interrogaverant: in qua potestate hoc facis? multi autem ex populis crediderant: et ideo introducit parabolam duorum filiorum, ostendens eis per eam, quia meliores sunt populares, qui a principio saecularem profitentur vitam, quam sacerdotes, qui a principio profitentur Deo servire: quoniam populares quidem aliquando compuncti convertuntur ad Deum; sacerdotes autem impoenitibiles constituti, nunquam desinunt peccare in Deum. Prior enim filius populus est: non enim populus est propter sacerdotes, sed sacerdotes propter populum.




Th. Aq. Catena aurea 5110