Th. Aq. Catena aurea 5215

MATTHAEUS 22,15-22


5215 (Mt 22,15-22)

Chrysostomus super Matth. sicut si aliquis claudere voluerit aquae currentis meatum, si exclusa fuerit per aliquam violentiam, aliunde sibi semitam quaerit, sic iudaeorum malignitas, ex una parte confusa, alium sibi aditum adinvenit: unde dicitur tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Abierunt, inquam, ad herodianos. Quale consilium, tales et consiliatores; et ideo sequitur et mittunt ei discipulos suos cum herodianis.

Glossa. Tamquam ignotis, ut facilius deciperent, et per eos illum caperent; cum timentes turbam, hoc per se non praesumerent facere.

Hieronymus. nuper quidem sub caesare augusto iudaea subiecta romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat; et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi; pharisaeis vero qui sibi applaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum Dei, qui decimas solveret, et primitias daret, et cetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subiacere. Caesar autem augustus herodem filium antipatris alienigenam et proselytum regem iudaeis constituerat, qui tributis praeesset, et romano pareret imperio. Mittunt igitur pharisaei discipulos suos cum herodianis, idest militibus herodis, seu quos illudentes pharisaei, quia romanis tributa solvebant, herodianos vocabant, et non divino cultui deditos.

Chrysostomus in Matth. propter hoc autem suos discipulos et herodis milites simul mittunt, ut quodcumque dixerit reprehendatur: cupiebant enim magis adversum herodianos eum aliquid dicere: quia enim eum detinere timebant propter turbas, voluerunt ei periculum immittere ex hoc quod esset publicis tributis obnoxius.

Chrysostomus super Matth. Haec est autem hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt; et ideo in laudem prorumpunt, dicentes magister, scimus quia verax es. Magistrum eum vocant, ut quasi honoratus et laudatus mysterium sui cordis simpliciter eis aperiat, tamquam volens eos habere discipulos.

Glossa. Tripliciter autem contingit aliquem veritatem non docere. Primo ex parte ipsius docentis: quia scilicet veritatem vel non novit, vel non amat; et contra hoc dicunt scimus quia verax es. secundo ex parte Dei, cuius timore postposito, quidam veritatem de eo, quam noverunt, non pure annuntiant; et contra hoc dicunt et viam Dei in veritate doces. tertio ex parte proximi, ex cuius timore vel amore aliquis veritatem tacet; et ad hoc excludendum dicunt et non est tibi cura de aliquo, scilicet homine: non enim respicis personam hominum.

Chrysostomus in Matth. Hoc de herode et caesare occulte insinuabant.

Hieronymus. blanda quidem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam caesarem timeat: unde dicunt dic ergo nobis: quid tibi videtur? licet censum dare caesari, an non? ut si dicat non debere tributa solvi, statim audientes herodiani, seditionis reum contra romanum principem eum teneant.

Chrysostomus in Matth. Quia enim sciebant quod quidam hanc discordiam meditantes occisi erant, volebant et ipsum per sermones hos in talem suspicionem immittere. sequitur cognita autem iesus nequitia eorum, ait: quid me tentatis, hypocritae? .

Chrysostomus super Matth. non secundum sermones eorum pacificos blande respondit; sed secundum conscientiam eorum crudelem, aspera dixit: quia Deus voluntatibus respondet, non verbis.

Hieronymus. Prima ergo virtus est respondentis, interrogantium mentes cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. hypocrita ergo vocatur qui aliud est, et aliud simulat.

Chrysostomus super Matth. dicit ergo eis hypocritae, ut considerantes eum humanorum cordium cognitorem, quod facere cogitabant, perficere non auderent. Vide ergo quod pharisaei blandiebantur ut perderent; sed iesus confundebat eos ut salvaret: quia utilior est homini Deus iratus quam homo propitius.

Hieronymus. Sapientia enim semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur: et ideo sequitur ostendite mihi numisma census. at illi obtulerunt ei denarium. Hoc genus nummi est quod pro decem nummis computabatur, et habebat imaginem caesaris; unde sequitur et ait illis iesus: cuius est imago haec et superscriptio? qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique poterat scire iesus, cuius imago esset in nummo. sequitur dicunt ei: caesaris. Caesarem non putemus augustum, sed tiberium significari, sub quo et passus est dominus. omnes autem reges romani a primo caio caesare, qui imperium arripuerat, caesares appellantur. sequitur reddite ergo quae sunt caesaris caesari, idest nummum, tributum et pecuniam.

Hilarius in Matth. si enim nihil quod caesaris est, penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incumbamus, si iure potestatis suae utimur, extra querelam iniuriae est reddere caesari quod caesaris est.

Chrysostomus in Matth. Tu autem cum audieris reddite quae sunt caesaris caesari, illa scito eum dicere solum quae in nullo pietati nocent: quia si aliquid tale fuerit, non adhuc caesaris est, sed diaboli tributum. Deinde ut non dicant quoniam hominibus nos subicis, subdit et quae sunt Dei Deo.

Hieronymus. Idest decimas, primitias, oblationes et victimas, sicut et ipse dominus reddidit caesari tributa pro se et petro; et Deo reddidit quae Dei sunt, patris faciens voluntatem.

Hilarius in Matth. Deo etiam quae eius sunt reddere nos oportet, idest corpus et animam et voluntatem. Numisma enim caesaris in auro est, in quo est eius imago depicta. Dei autem numisma homo est, in quo est Dei imago figurata: ideo divitias vestras date caesari, Deo autem innocentiae vestrae conscientiam servate.

Origenes in Matth. ex hoc loco discimus salvatoris exemplo, ut non his quae a multis dicuntur, et propterea gloriosa videntur, occasione pietatis attendamus: sed quae convenienter secundum ordinem rationis dicuntur. possumus autem et moraliter intelligere locum istum, quoniam debemus corpori quaedam dare, quasi tributum caesari, idest necessaria. Quaecumque autem sunt convenientia animarum naturae, idest ea quae ducunt ad virtutem, debemus Deo offerre. Qui ergo supra modum docent legem Dei, et de rebus debitis corpori nihil curare praecipiunt, sunt pharisaei qui reddere caesari tributum vetabant, prohibentes scilicet nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit: qui vero supra modum aestimant oportere corporibus indulgere, ipsi sunt herodiani. Salvator autem noster vult ut nec virtus minoretur dum supra modum carni servimus, nec carnis natura gravetur, dum abundantius virtutibus adhaeremus. Vel princeps mundi, idest diabolus, dicitur caesar: non enim possumus reddere Deo quae Dei sunt, nisi prius reddiderimus principi quae sunt sua, idest, nisi deposuerimus malitiam universam. Hoc etiam discamus ex loco praesenti; quod contra tentantes nec omnino tacere debemus, nec simpliciter respondere, sed circumspecte, ut praecidamus occasionem quaerentium in nobis occasionem, et doceamus irreprehensibiliter quae possunt salvare volentes salvari.

Hieronymus. Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum: unde sequitur et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt, infidelitatem pariter cum admiratione reportantes.


MATTHAEUS 22,23-33


5223 (Mt 22,23-33)

Chrysostomus in Matth. confutatis pharisaeorum discipulis cum herodianis, sadducaei se immittunt; cum tamen ex confusione priorum eos oporteret effici pigriores. Sed praesumptio inverecundum quid est et pertinax et impossibilia tentans: propter hoc et evangelista stupens eorum dementiam, hoc ipsum significat, dicens in illa die accesserunt ad eum sadducaei.

Chrysostomus super Matth. quando recedebant pharisaei, accedebant sadducaei; forte tali consilio, quia decertabant quis eum ante deprehendere posset: vel si ratione eum non possent superare, saltem per ipsam frequentiam subverterent sensum eius.

Hieronymus. Duae haereses erant in iudaeis: una pharisaeorum, et altera sadducaeorum; pharisaei traditionum et observationum iustitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo; sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant; ac prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibusque, et angelos et spiritum sequentes, iuxta actus apostolorum, omnia denegabant; unde et hic dicitur: qui dicunt resurrectionem non esse.

Origenes in Matth. non solum autem carnis resurrectionem negabant, sed etiam animae immortalitatem tollebant.

Chrysostomus super Matth. videns enim diabolus quia iustitiam Dei omnino extinguere non potuit, introduxit haeresim sadducaeorum, qui dicerent non esse resurrectionem mortuorum; quae res omne propositum faciendae iustitiae frangit: quis enim contentus erit adversus seipsum quotidie luctamina exercere, nisi ad spem resurrectionis aspiceret? Gregorius moralium. Sunt autem nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem reducitur, quod pulvis in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam virescere, posse fieri diffidunt.

Augustinus in enchir. Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, aut etiam hominum, cibum cedat, carnemque mutetur, animae illi humanae in puncto temporis redditur quae eam primitus ut homo fieret, viveret et cresceret, animavit.

Chrysostomus super Matth. ad defensionem autem sui erroris invenisse se argutissimam rationem sadducaei putabant: unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes: magister, moyses dixit: si quis mortuus fuerit, etc.

Chrysostomus in Matth. Quia enim immitigabile malum mors erat apud iudaeos, qui omnia pro praesenti vita faciebant, in legem deduxit moyses, defuncti sine filiis uxorem fratri dari oportere, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, et non excideret nomen eius; quod erat quaedam mortis mitigatio; non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti: quoniam non ita putaretur qui ex tali coniunctione erat nasciturus, esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam ea cognatione hoc facere iustum erat. sequitur erant autem apud nos septem fratres.

Hieronymus. Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem: unde concludunt in resurrectione ergo cuius erit? potest autem fieri ut vere in gente eorum hoc aliquando acciderit.

Augustinus de quaest. Evang. per hos autem septem fratres mystice intelliguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem steriliter transierunt. sequitur respondens autem iesus, ait illis: erratis nescientes scripturas, neque virtutem Dei.

Chrysostomus super Matth. sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant; secundo ignorantiam, quia non cognoscebant Deum. ex diligentia enim dilectionis nascitur scientia Dei: ignorantia autem negligentiae filia est.

Hieronymus. Propterea ergo errant, quia scripturas nesciunt; et quia scripturas nesciunt, consequenter ignorant virtutem Dei.

Origenes in Matth. duas autem res dicit eos nescire: unam quidem scripturas, alteram autem virtutem Dei, per quam resurrectio fit, et nova vita in ea. Vel dominus arguens sadducaeos nescire virtutem Dei, se eos non cognoscere arguebat: ipse enim erat virtus Dei, et non cognoscebant eum, quasi nescientes scripturas quae loquuntur de eo: propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat ipse. Quaeritur autem, cum salvator dicat erratis nescientes scripturas, an dicat quod in quibusdam scripturis positum est quod sequitur: in resurrectione neque nubent neque nubentur: quod in veteri testamento non legitur scriptum. Nos autem dicimus, quia scriptum est non in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio indicantibus secundum intellectum moralem: nam cum sit lex umbra futurorum bonorum, dicens quodlibet de viris et uxoribus, de spiritualibus nuptiis principaliter dicit. Sed nec hoc invenio alicubi scripturam dicentem, sanctos post exitum fore sicut angelos Dei: nisi forte quis et hoc moraliter intelligat, secundum illud quod dicitur: tu autem ibis ad patres tuos; item: appositus est ad populum suum. Dicet autem aliquis: ideo eos increpabat, quia non legebant ceteras scripturas quae sunt extra legem et ideo errabant. Alius autem dicit, quod nesciebant mosaicae legis scripturas ex eo quod divinum sensum earum non scrutabantur.

Chrysostomus super Matth. Vel quod dicit in resurrectione neque nubent neque nubentur, retulit ad hoc quod dixerat nescitis virtutem Dei; quod autem dixit ego sum Deus abraham, etc., ad illud quod dixit nescitis scripturas. Et quidem calumniatoribus primum oportet in aliqua quaestione auctoritatem scripturae proferre, deinde rationem exponere; interrogantibus autem per ignorantiam, prius rationem exponamus; postea auctoritate confirmemus: quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores autem docere; ideo his interrogantibus per ignorantiam, prius rationem exposuit, dicens in resurrectione, etc.

Hieronymus in hoc autem quod dicitur neque nubent neque nubentur, latina consuetudo graeco idiomati non respondet. Nubere enim apud latinos proprie dicuntur mulieres. Sed nos simpliciter dictum intelligamus quod nubere de viris, et nubi de mulieribus dictum sit.

Chrysostomus super Matth. in hoc quidem saeculo, quia morimur, ideo nascimur; quia nascimur, ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur: ibi autem moriendi necessitas tollitur, unde et nascendi causa soluta est.

Hilarius in Matth. et quidem suffecerat adversus sadducaeos opinionem illecebrae corporeae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse; sed adiecit sed sunt sicut angeli Dei in caelo.

Chrysostomus in Matth. Per quod ad interrogatum convenienter respondet: quia enim haec erat eis causa aestimandi resurrectionem non esse, quia credebant eamdem fore resurgentium conditionem; hanc causam removit, ostendens eos alterius conditionis futuros.

Chrysostomus super Matth. notandum vero, quod cum de ieiuniis et eleemosynis ceterisque virtutibus spiritualibus locutus fuit, nunquam angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de absolutione a coitu loqueretur; quoniam sicut omnes actus carnales opera sunt animalium, praecipue tamen actus libidinis; sic omnes virtutes sunt res angelicae, praecipue tamen castitas, per quam vincitur natura virtutibus.

Hieronymus. Quod ergo infertur sed sunt sicut angeli in caelo, spiritalis conversatio repromittitur. dionysius. Tunc enim quando incorruptibiles et immortales erimus, visibili quidem ipsius Dei apparitione in castissimis contemplationibus adimplebimur; intelligibilis autem luminis dationem participabimus in impassibili et in immateriali mente secundum imitationem supercaelestium mentium: propter quod dicitur, quod erimus angelis aequales.

Hilarius in Matth. Eamdem autem calumniam quam sadducaei afferunt de coniugio, afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat. Sed qualis in scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione speciei nostrae sensum oportet esse de feminis.

Augustinus de Civ. Dei. Sed mihi melius videntur sapere qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant: non enim libido ibi erit, quae confusionis causa est; nam priusquam peccassent, nudi erant; natura autem servabitur, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit: erunt tamen membra feminea non accommodata usui veteri sed decori novo; quo non allicitur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudatur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit a corruptione quod fecit.

Hieronymus. Nemo enim dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubent neque nubentur; sed de his qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubunt.

Rabanus. Haec autem quae dicta sunt de resurrectionis conditionibus, propositae reddidit quaestioni; de ipsa vero resurrectione contra eorum infidelitatem convenienter loquitur.

Chrysostomus in Matth. et quia illi interrogando, moysen praemiserant, per moysen eos confutat: unde subdit de resurrectione autem mortuorum non legistis.

Hieronymus. Ad comprobandum resurrectionis veritatem multis aliis exemplis manifestioribus uti potuit, ex quibus est illud: resuscitabuntur mortui, et resurgent qui in monumentis sunt; et in alio loco: multi dormientium de terrae pulvere resurgent. quaeritur ergo quid sibi voluerit dominus hoc proferre testimonium quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; et quasi hoc prolato probaverit quod volebat, statim intulerit non est Deus mortuorum, sed viventium. Supra diximus autem sadducaeos nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, et animarum quoque interitum praedicasse: hi quinque tantum libros moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. stultum autem erat inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur. porro ad aeternitatem animarum probandam, de moyse ponit exemplum: ego sum Deus abraham; statimque infert: non est Deus mortuorum, sed viventium: ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent)., convenienter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malaque gesserunt.

Chrysostomus in Matth. Sed qualiter alibi ait: ut vivorum et mortuorum dominetur? sed hoc non est simile ei quod hic dicitur: mortuorum enim ibi dicitur esse dominus, eorum scilicet qui victuri sunt; non autem eorum qui semel disparuerunt, et ultra non resurgent.

Hieronymus. considerandum etiam, quod sermo hic ad moysen factus fuerat, sanctis istis patriarchis iam pridem quiescentibus, erant ergo quorum Deus erat: nihil enim habere poterant, si non erant: quia in natura rei est ut esse id necesse sit cuius sit alterum; atque ita habere Deum, viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est: et quomodo esse illi futuri semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas? Origenes in Matth. Deus etiam est qui dicit: ego sum qui sum. Sic ergo impossibile est ut dicatur eorum Deus esse qui non sunt. Et vide, quia non dicit: ego sum Deus abraham, isaac et iacob; sed Deus abraham, Deus isaac et Deus iacob. In alio autem loco sic dixit: Deus hebraeorum misit me ad te. Qui enim perfectissime sunt circa Deum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, totum habent Deum in se: propterea non communiter, sed singulariter dicitur eorum Deus; ut puta si dicamus: ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum non habet eum in toto. Si autem dicimus, quod ager illius est, demonstramus quia totum agrum possidet ille. Ubi ergo dicitur Deus hebraeorum, imperfectio demonstratur eorum: quia unusquisque eorum aliquid modicum de Deo habebat. Dicitur autem Deus abraham, Deus isaac et Deus iacob, quia singuli eorum totum habebant Deum. Non autem ad modicam laudem respicit patriarcharum quod Deo vivebant.

Augustinus contra faustum. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur manichaei, qua tunc convicti sunt sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam ipsi negant.

Augustinus super ioannem. ideo autem specialiter Deus abraham, Deus isaac et Deus iacob dicitur, quia in istis tribus omnes modi generationis filiorum Dei vocantur. Generat enim Deus multoties de bono praedicatore bonum filium, et de malo malum: quod significatur per abraham, qui de libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit. Aliquando vero generat per bonum praedicatorem, bonum et malum filium: quod significatur in isaac, qui de libera unum bonum, et alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum praedicatorem; quod significatur per iacob, qui bonos filios genuit et de liberis et de ancillis.

Chrysostomus super Matth. Et vide quomodo sit infirmior congressio iudaeorum contra Christum. Prima fuit cum terrore, dicendo: in qua potestate haec facis? contra quam necessaria fuit constantia cordis. Secunda fuit cum dolo, contra quam necessaria fuit acuta sapientia. Haec autem fuit cum praesumptione ignara, quae praecedentibus facilior est. Hominem enim putantem se aliquid scire, cum nesciat, viro scienti facile est convincere. Sic et operatio inimici in primis gravis est; sed si quis forti animo sustinuerit, inveniet eum infirmiorem. sequitur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.

Remigius. Non quidem sadducaei, sed turbae mirantur. Hoc etiam quotidie agitur in ecclesia: cum enim divina inspiratione adversarii ecclesiae superantur, turbae fidelium laetantur.


MATTHAEUS 22,34-40


5234 (Mt 22,34-40)

Hieronymus. Quia supra pharisaei in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis viderant factionem subrutam, debuerant ex hoc moveri, ne ultra molirentur insidias; sed malevolentia et livor nutrit impudentiam; unde dicitur pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.

Origenes in Matth. silentium autem sadducaeis imposuit iesus, volens ostendere quoniam mendacii vocem obmutescere facit claritas veritatis. sicut enim proprium est iusti tacere cum sit tempus tacendi, et loqui cum sit tempus loquendi, non tamen obmutescere, sic proprium est omnium qui mendacii sunt doctores, obmutescere quidem quantum ad rem, non autem tacere.

Hieronymus. pharisaei ergo et sadducaei, qui inter se contrarii sunt, ad tentandum iesum pari mente consentiunt.

Chrysostomus super Matth. Vel convenerunt in unum pharisaei, ut multitudine vincerent quem rationibus superare non poterant; a veritate nudos se professi sunt, qui multitudine se armaverunt. Dicebant enim apud se: unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum; ut si quidem vicerit, omnes videamur vicisse, si autem convictus fuerit, vel solus videatur confusus; et ideo sequitur et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum.

Origenes. omnes ergo qui non discendi, sed tentandi causa interrogant aliquem doctorum, aestimare debemus illius pharisaei fratres, secundum illud: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Augustinus de cons. Evang. non moveat autem quod Matthaeus hic dicit tentantem fuisse a quo dominus interrogatus est; Marcus autem hoc tacet, et in fine ita concludit, quod ei dominus iesus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut quamvis tentans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. aut certe ipsam tentationem, de qua loquitur iacobus non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum: neque frustra scriptum est: qui facile credit, levis est corde. Quid autem interroget, subditur magister, quod est mandatum magnum in lege? Origenes. Tentans dicebat magister, quoniam non tamquam discipulus christi proferebat hanc vocem. si quis ergo non discit aliquid a verbo, nec tradit se ei ex toto animo suo; dicit autem ei magister, frater pharisaei est Christum tentantis. Cum ergo ante salvatoris adventum legeretur lex, forsitan quaerebatur quod est mandatum magnum in ea: neque enim interrogasset hoc pharisaeus, nisi diu apud illos de hoc quaesitum fuisset et non inventum, donec veniens iesus hoc doceret.

Chrysostomus super Matth. De magno tamen mandato interrogat qui nec minimum observabat. ille debet interrogare de maiori iustitia qui iam minorem complevit.

Hieronymus. vel non de mandatis interrogat, sed quod sit primum mandatum magnumque: ut cum omnia quae Deus mandaverit, magna sint, quicquid ille respondeat, occasionem habeat calumniandi.

Chrysostomus super Matth. dominus autem sic ei respondit ut interrogationis eius fictam conscientiam statim primo responso percuteret: unde sequitur ait illi iesus: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua. Diliges, inquit; non: timebis, quia diligere magis est quam timere: timere enim servorum est, diligere filiorum; timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore servit Deo, poenam quidem evadit, mercedem vero iustitiae non habet, quia invitus fecit bonum propter timorem. Non vult ergo Deus ut timeatur serviliter ab hominibus quasi dominus; sed ut diligatur quasi pater, qui adoptionis spiritum donavit hominibus. diligere autem Deum ex toto corde, est ut cor tuum non sit inclinatum ad alicuius rei dilectionem magis quam Dei. Diligere autem Deum in tota anima, est certissimum animum habere in veritate, et firmum esse in fide. Alius est enim amor cordis, et alius est amor animae. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter diligamus Deum; quod facere non possumus, nisi recedamus ab amore mundialium rerum. Cordis ergo amor sentitur in corde; amor vero animae non sentitur, sed intelligitur, quia in iudicio animae consistit. Qui enim credit apud Deum esse omne bonum, et nihil boni esse extra ipsum, hic diligit Deum in tota anima. Tota vero mente diligere Deum est ut omnes sensus Deo vacent: cuius enim intellectus Deo ministrat, cuius sapientia circa Deum est, cuius cogitatio ea quae Dei sunt tractat, cuius memoria quae bona sunt recordatur, tota mente diligit Deum.

Augustinus de doctr. Christ. Vel aliter. Deum ex toto corde diligere praeciperis, ut omnes cogitationes tuas; ex tota anima, ut omnem vitam tuam; ex tota mente tua, ut omnem intellectum tuum in illum conferas, a quo habes ea quae confers. nullam ergo vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare ut alia re velit frui. Sed quicquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit: tunc enim est optimus homo cum tota vita sua pergit in incommutabile bonum.

Glossa. Vel ex toto corde, idest intellectu, anima, idest voluntate, mente, idest memoria, ut nihil ei contrarium velis, sentias, aut recorderis.

Origenes in Matth. vel aliter. Ex toto corde, id est secundum totam recordationem et operationem et cogitationem; ex tota anima, idest ut parati sint eam ponere pro pietate Dei; in tota mente, nihil aliud scilicet proferentes nisi quae Dei sunt. Et vide si potes cor quidem accipere pro intellectu, quo intelligibilia speculamur, mentem autem ad proferendas res: mente enim proferimus singulas res, et per unumquodque quod significatur quasi mente nostra inambulamus atque proferimus. Si autem tentanti pharisaeo dominus non respondisset, aestimare possemus non esse unum mandatum maius altero. Sed dominus respondens subdit hoc est maximum et primum mandatum: ubi discimus sententiam de mandatis, quod est magnum, et sunt inferiora usque ad minima. Respondet autem dominus non solum, quod est magnum mandatum; sed etiam primum, non pro ordine scripturae, sed pro dignitate virtutis. Hi autem soli huius mandati in se suscipiunt magnitudinem et primatum qui non solum diligunt dominum Deum suum, sed etiam illa tria susceperint, scilicet ex toto corde etc. Docuit autem, quod non solum est magnum et primum, sed etiam quod esset secundum simile priori: unde sequitur secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. si autem qui diligit iniquitatem, odit animam suam, manifestum est quod non diligit proximum sicut seipsum, cum nec seipsum diligat.

Augustinus de doctr. christ. Manifestum est autem omnem hominem proximum esse putandum, quia erga neminem operandum est malum. iam vero si vel cui praebendum, vel a quo praebendum est nobis officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praecepto, quo tenemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus nobis tanta misericordiae impenduntur officia, quanta nobis in scripturis animadvertere facile est. Ex quo et ipse dominus noster proximum se nobis dici voluit, quoniam seipsum dominus iesus significat opitulatum esse semivivo iacenti in via.

Augustinus de trin. qui autem amat homines, aut quia iusti sunt, aut ut iusti sint, amare debet; sic enim et seipsum amare debet, aut quia iustus est, aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum sicut seipsum sine ullo periculo.

Augustinus de doctr. Christ. si autem teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere ut etiam ipse toto corde diligat Deum.

Chrysostomus super Matth. Qui autem hominem amat, simile est sicut qui Deum amat: quia imago Dei est homo, in quo Deus diligitur, sicut rex in sua imagine honoratur. Et propter hoc dicitur hoc mandatum simile esse primo.

Origenes. vel aliter. Quod mandatum sequens primo est simile, significat idem esse officii et meriti in utroque: neque enim aut Dei sine Christo, aut christi sine Deo potest utilis esse dilectio ad salutem. sequitur in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.

Augustinus de quaest. Evang. Pendet, dixit, idest illuc refertur ubi habet finem.

Rabanus. ad duo enim haec praecepta pertinet totus decalogus: praecepta quidem primae tabulae ad dilectionem Dei, praecepta secundae ad dilectionem proximi.

Origenes in Matth. Vel quia qui omnia implevit quae scripta sunt de Dei dilectione et proximi, dignus est magnas gratias a Deo percipere, ut intelligat omnem legem et prophetas.

Augustinus de trin. Cum autem sint duo praecepta, in quibus pendet lex et prophetae, dilectio Dei et proximi, non immerito scriptura plerumque pro utroque unum ponit: sive dilectionem Dei, sicut est illud: scimus enim quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; sive dilectionem proximi, sicut est istud: omnis lex in uno sermone impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum. Sed hoc ideo quia qui proximum diligit, consequens est etiam ut Deum diligat: ex una enim eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum; nos autem et proximum propter Deum.

Augustinus de doctr. Christ. Sed tamen quoniam excellentior et supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligimus Deum a proximi dilectione distinctum est; quod si te totum intelligas, idest animam et corpus, et proximum tuum, idest animam et corpus, nullum diligendarum rerum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, sequatur dilectio proximi, eiusque dilectionis modus praescriptus sit, ut eum sicut te ipsum diligas; simul et tui abs te dilectio praetermissa non est.


MATTHAEUS 22,41-46


5241 (Mt 22,41-46)

Chrysostomus in Matth. iudaei aestimantes Christum esse hominem purum, eum tentabant; nec eum tentassent, si filium Dei credidissent. Volens ergo Christus ostendere quod cognoscebat fallaciam cordis eorum, et quia Deus erat, nec manifeste voluit dicere veritatem, ne occasionem blasphemiae invenientes iudaei amplius insanirent, nec omnino tacere, quia ad hoc venerat ut veritatem annuntiaret: ideo talem interrogationem eis proposuit, ut ipsa interrogatio eis ostenderet quis esset; unde dicitur congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos iesus, dicens: quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? .

Chrysostomus in Matth. discipulos quidem primum interrogavit quid alii dicerent de Christo, et tunc quid ipsi dicerent; hos autem non ita. Profecto enim seductorem eum dixissent et malum. Existimabant autem quoniam Christus purus homo erat; et ideo dixerunt eum esse filium David; et hoc est quod subditur dicunt ei: David. ipse autem hoc reprehendens, inducit prophetam dominationem eius et proprietatem filiationis, et cohonorationem quae est ad patrem, testantem; unde dicitur quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec poenam, etc.

Hieronymus. Testimonium hoc de psalmo 109, i sumptum est. dominus ergo David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed secundum id quod natus ex patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae patrem. Vocat autem eum dominum suum, non errore incerto, nec propria voluntate, sed spiritu sancto.

Remigius. Quod autem dicit sede a dextris meis, non intelligendum est quod Deus corporeus sit, ut dexteram vel sinistram habeat; sed a dextris Dei sedere est in honore et aequalitate paternae dignitatis manere.

Chrysostomus super Matth. Puto autem quod hanc interrogationem non solum contra pharisaeos, sed etiam contra haereticos posuit: nam secundum carnem vere filius erat David, dominus autem secundum divinitatem.

Chrysostomus in Matth. non autem in hoc stat; sed ut timeant, subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: ut saltem ita eos inducat.

Origenes in Matth. Deus etiam non ad perditionem solum ponit scabellum pedum christi inimicos ipsius, sed ad eorum salutem.

Remigius. donec autem pro infinito ponitur, ut sit sensus: sede semper, et inimici tui in sempiternum subicientur pedibus tuis.

Glossa. Quod autem a patre inimici subiciuntur filio, non infirmitatem filii, sed unitatem naturae significat: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Et ex hac auctoritate concludit si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? .

Hieronymus. interrogatio haec nobis proficit usque hodie contra iudaeos: et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a domino: si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocat eum dominum suum? iudaei autem ad diluendam interrogationis veritatem, frivola multa confingunt, vernaculum abrahae asserentes, cuius filius fuit damascus eliezer, et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum, dominus Deus domino suo abraham dixerit: sede ad dexteram meam, donec ponam, etc. Quos interrogemus quomodo dixerit abraham ea quae sequuntur; et respondere cogamus quando abraham ante luciferum genitus sit, et quomodo sacerdos fuerit secundum ordinem melchisedech, pro quo melchisedech obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit.

Chrysostomus in Matth. hoc tantum imposuit finem ipsorum disputationibus, quasi magnum et sufficiens praecludere eorum ora: unde sequitur et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Siluerunt enim ex tunc non volentes, sed non habendo aliquid dicere. Origenes. Si autem interrogatio eorum fuisset ex voluntate discendi, nunquam eis talia proposuisset ut amplius non essent ausi eum interrogare.

Rabanus. ex hoc autem intelligimus venena invidiae superari posse, sed difficile quiescere.



Th. Aq. Catena aurea 5215