Th. Aq. Catena aurea 5323

MATTHAEUS 23,23-24


5323 (Mt 23,23-24)

Chrysostomus in Matth. supra dominus dixerat, quod ligabant graviora onera, et aliis imponebant quae ipsi nec tangere volebant; hic autem rursus ostendit, quod in parvis quaerentes diligentiam, magna contemnebant: unde dicitur vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentam et anethum et cyminum.

Hieronymus. Pharisaei enim, quia praeceperat dominus propter alimoniam sacerdotum et levitarum, quorum pars erat dominus, omnium rerum offerri in templo decimas, ut intellectus mysticos dimittamus, hoc unum habebant studii, ut quae vilia fuerant comportarentur; cetera quae erant maiora, parvipendebant; unde sequitur et reliquistis quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem. Ex hoc capitulo arguit eos avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant.

Chrysostomus super Matth. Vel quia sacerdotes avaritia pleni, si quis decimas alicuius rei minimae non obtulisset, corripiebant eum quasi magnum crimen fecisset: si quis autem alterum laedebat, aut in Deum peccabat, non curabant eum corripere; de lucro quidem suo solliciti, et de gloria Dei ac salute hominum negligentes. servare enim iustitiam, et facere misericordiam, et habere fidem propter suam gloriam Deus mandavit; decimas autem offerre propter utilitatem sacerdotum, ut sacerdotes quidem populo in spiritualibus obsequantur, populi autem in carnalibus sacerdotibus subministrent. Sic et modo fit, quia omnes de honore suo sunt solliciti, de honore autem Dei nulli; portiones etiam suas vigilanter defendunt, sed circa obsequium ecclesiae curam impendere non attendunt. Si populus recte decimas non obtulerit, murmurant omnes; si peccantem populum viderint, nemo murmurat contra eos. Sed quia scribarum et pharisaeorum, ad quos loquebatur, quidam populares erant, non est incongruum ut aliam expositionem faciamus, propter eos qui decimas dabant: nam et qui accipit decimas, recte decimare dicitur, et qui dat. scribae ergo et pharisaei minimarum quidem rerum decimas offerebant, ostendendae religionis gratia; in iudiciis autem erant iniusti, in fratres sine misericordia, in veritatem increduli.

Origenes in Matth. sed quoniam contingens erat ut audientes quidam dominum ista loquentem, contemnerent minimarum rerum decimationem, sapienter addidit et haec oportuit facere, hoc est iudicium, misericordiam et fidem, et illa non omittere, idest decimationem mentae, anethi et cymini.

Remigius. Ostendit quippe dominus his verbis quoniam omnia praecepta legis tam maxima quam minima, sunt implenda. redarguuntur autem qui eleemosynas de fructibus terrae faciunt, putantes se minime posse peccare; quibus nihil prosunt eleemosynae, nisi a peccatis studeant cessare.

Hilarius in Matth. Et quia minoris periculi esset decimationem oleris, quam benevolentiae officium praeterire, irridet eos consequenter dominus, dicens duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

Hieronymus. camelum puto esse magnitudinem praeceptorum: iudicium, misericordiam et fidem; culicem decimationem mentae, anethi, et cymini et reliquorum olerum vilium. haec autem praecepta Dei, quae magna sunt, devoramus atque negligimus; et operationem religionis in parvis, quae lucrum habent, cum diligentia demonstramus.

Origenes. vel excolantes culicem, idest, expellentes a se minima delicta, quae culices nominavit; camelum autem glutientes, idest, committentes maxima delicta, quae nominat camelos, animalia videlicet tortuosa et grandia. Scribae autem moraliter sunt qui amplius nihil aestimant positum in scripturis quam simplex sermo demonstrat; pharisaei autem sunt omnes qui iustificant seipsos, et dividunt se a ceteris, dicentes: noli mihi appropinquare, quoniam mundus sum. Menta autem et anethum et cyminum, ciborum conditurae sunt, non principales cibi. Sic in conversatione nostra, quaedam sunt necessaria ad iustificationem, ut iudicium, misericordia et fides; alia sunt quasi condientia actus nostros, et suaviores eos facientia: ut abstinentia risus, ieiunium, flexio genuum et huiusmodi. Quomodo autem non aestimantur caeci qui non vident? quoniam nihil prodest cautum esse dispensatorem in rebus minimis, cum principalia negliguntur. Hos ergo sermo praesens confundit, non quidem levia prohibens observare, sed principalia praecipiens cautius custodire.

Gregorius moralium. vel aliter. Culex susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo culicem iudaei, qui seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum vero glutierunt quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat, extinguere clamando conati sunt.


MATTHAEUS 23,25-26


5325 (Mt 23,25-26)

Hieronymus. Diversis verbis, eodem sensu quo supra, arguit pharisaeos simulationis et mendacii; quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant: unde dicitur vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Non hoc dicit quod in calice et paropside eorum superstitio moraretur, sed quod foris hominibus ostenderent sanctitatem: quod manifestum est ex eo quod addidit, dicens intus autem pleni estis rapina et immunditia.

Chrysostomus super Matth. vel hoc dicit, quia iudaei quoties ingressuri erant in templum, aut sacrificia oblaturi, aut per dies festos, seipsos et vestimenta sua et utensilia lavabant; et a peccatis nemo seipsum purgabat; cum Deus neque corporis munditiam laudet, neque sordes condemnet. Pone tamen quod Deus odit sordes corporum et vasorum, quae necesse est ut ipso usu sordidentur; quanto magis sordes conscientiae horret, quam si volumus, semper mundam servamus? .

Hilarius in Matth. arguit ergo eos qui iactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquunt. Calicis namque usus interior est; qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterior? atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt, forinsecus abluantur: et ideo subdit pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum.

Chrysostomus super Matth. non autem hoc dicit de sensibili calice aut paropside, sed de intelligibili: qui si numquam tetigerit aquam, mundus potest esse apud Deum; si autem peccaverit, et tota aqua pelagi et fluminum se laverit, sordidus est, et miser ante Deum.

Chrysostomus in Matth. attende autem, quod ubi de decimis loquebatur, convenienter dixit: haec oportuit facere, et illa non omittere. Decima enim eleemosyna quaedam est. Quid autem nocet eleemosynam dare? non tamen hoc dixit sicut legalem observationem inducens. hic autem, ubi de purgationibus et immunditiis disputat, non hoc addit; sed ostendit quod de necessitate ad interiorem munditiam exterior sequitur; quod quidem extra est calicis, et paropsidis, corpus vocans; quod autem intus est, animam.

Origenes in Matth. Hic sermo nos instruit, ut festinemus esse iusti, non apparere. Qui enim studet ut appareat iustus, quae a foris sunt, mundat, et quae videntur curat; cor autem et conscientiam negligit. Qui autem studet ea quae intus sunt, idest cogitationes, mundare, consequens est ut etiam ea quae a foris sunt, faciat munda. Sed omnes falsi dogmatis professores, calices sunt a foris quasi mundati, propter speciem religionis quam simulant; ab intus autem pleni rapina et simulatione, dum rapiunt homines ad errorem. calix etiam est vas ad potum, paropsis ad cibum. Omnis ergo sermo per quem potamur spiritualiter, vel omnis narratio per quam nutrimur, vasa sunt potus et cibi. Qui ergo student compositum proferre sermonem magis quam salutari sensu repletum, calix eius a foris mundatus est, ab intus autem sordibus vanitatis impletus. sed et litterae legis et prophetarum calices spiritualis potus et paropsides necessariarum escarum sunt. Scribae quidem et pharisaei student sensum exteriorem mundum demonstrare; discipuli autem christi sensum spiritualem mundare festinant.


MATTHAEUS 23,27-28


5327 (Mt 23,27-28)

Origenes in Matth. Sicut habetur superius, intus pleni rapina et intemperantia, similiter hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate; qui comparantur ossibus mortuorum et immunditiae universae: unde dicit vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis.

Chrysostomus super Matth. Merito quidem iustorum corpora templa dicuntur, quia anima in corpore iusti dominatur, sicut Deus in templo; vel quia ipse Deus in corporibus habitat iustis. Corpora autem peccatorum sepulcra dicuntur mortuorum, quia anima mortua est in corpore peccatoris: nec enim vivens putanda est quae nihil vivum aut spirituale agit in corpore.


Hieronymus. Sepulcra autem forinsecus levigata sunt calce, et ornata marmoribus in auro, coloribusque distinctis; intus autem plena sunt ossibus mortuorum: unde dicitur quae apparent hominibus speciosa: intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. sic autem et perversi magistri, qui alia docent et alia faciunt, munditiam habitu vestis et verborum humilitate demonstrant; intus autem pleni sunt omni spurcitia et avaritia et libidine: et hoc manifeste exprimit inferens sic et vos a foris quidem apparetis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

Origenes. omnis enim iustitia simulata mortua est, quae propter Deum non fit; magis autem nequam iustitia est; sicut mortuus homo, non est homo; et sicut mimi, qui personas suscipiunt aliorum, et non sunt ipsi quos simulant. tanta ergo sunt ossa in eis et immunditiae, quanta bona simulant ex malo affectu. videntur autem a foris iusti coram hominibus; non eis quos scriptura appellat deos, sed coram eis qui sicut homines moriuntur.

Gregorius moralium. ante districtum vero iudicem excusationem ideo de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostendunt, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non ignorant.

Chrysostomus super Matth. dic autem, hypocrita: si bonum est esse malum, ut quid non vis apparere quod vis esse? nam quod turpe est apparere, turpius est esse; quod autem formosum est apparere, formosius est esse. Ergo aut esto quod appares, aut appare quod es.


MATTHAEUS 23,29-31


5329 (Mt 23,29-31)

Hieronymus. Prudentissimo syllogismo arguit eos esse filios homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populo, aedificant sepulcra prophetarum, quos maiores eorum interfecerunt: et hoc est quod dicit vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum.

Origenes in Matth. Non satis rationabiliter comminari videtur adversus eos qui aedificant sepulcra prophetarum: quantum enim ad hoc laudabile aliquid faciebant: quomodo ergo erant digni suscipere vae? .

Chrysostomus in Matth. non ergo eos incusat quoniam sepulcra aedificant, sed intentioni eorum detrahit, cum qua aedificant: quoniam non propter honorem eorum qui occisi fuerant, sed sicut pompam sibi statuentes in occisionibus illorum, et formidantes ne forte tempore procedente, sepulcris destructis, tabescat tantae audaciae memoria.

Chrysostomus super Matth. vel quia dicebant apud se: si bene fecerimus pauperibus, non multi vident, et pro tempore vident: nonne ergo melius aedificia facimus, quae omnes aspiciunt, non solum in hoc tempore, sed etiam in posterum? o insipiens homo: quid tibi prodest post mortem ista memoria, si ubi es torqueris, et ubi non es laudaris? dum autem iudaeos castigat dominus, christianos docet; nam si ad illos solos dixisset haec, dicta fuissent tantum, non etiam scripta; nunc autem et dicta sunt propter illos, et scripta propter istos. Si ergo iuxta alia bona fecerit homo aedificia sancta, additamentum est bonis operibus; si autem sine aliis bonis operibus, passio est gloriae saecularis. Non enim gaudent martyres quando ex illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant. Semper etiam iudaei praeteritorum sanctorum cultores fuerunt, et praesentium contemptores, magis autem et persecutores. Non enim sustinentes increpationes prophetarum suorum, persequebantur eos et occidebant; postea vero nascentes filii intelligebant culpas patrum suorum, et ideo quasi de morte innocentium prophetarum dolentes aedificabant memorias eorum; et ipsi tamen similiter persequebantur et interficiebant suos prophetas, increpantes eos propter peccata sua; et ideo subditur et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.

Hieronymus. Hoc autem etsi sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose, et magnifice aedificant memorias occisorum.

Chrysostomus super Matth. Qualia ergo cogitabant in corde, talia loquebantur et factis. Naturalem autem consuetudinem omnium malorum hominum hic Christus exponit: quia alter alterius culpam cito intelligit, suam autem difficile: homo enim in causa alterius tranquillum habet cor, in sua vero turbatum. In causa ergo alterius de facili possumus omnes iusti iudices esse. Ille autem vere iustus et sapiens est qui sibi ipsi iudex fieri potest. sequitur itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.

Chrysostomus in Matth. qualis autem est incusatio, filium esse homicidae eum qui non communicat menti patris? patet quod nulla: unde manifestum est quod propterea hoc dicit, quia occulte insinuat malitiae similitudinem.

Chrysostomus super Matth. testimonia enim sunt de filiis mores parentum: si enim pater fuerit bonus et mater mala, aut e converso, filii interdum patrem sequuntur, interdum matrem. Si autem ambo fuerint aequales, fit quidem aliquando ut de bonis parentibus mali exeant filii, aut e converso, sed raro. Sic enim hoc est sicut cum extra regulam naturae nascitur homo aut sex digitos habens, aut oculos non habens.

Origenes in Matth. Sed et in propheticis dictis narratio secundum historiam est corpus, spiritualis autem sensus est anima; sepulcra ipsae litterae scripturarum et libri. Qui ergo solam historiam attendunt, corpora prophetarum colunt in litteris posita, quasi in quibusdam sepulcris; et dicuntur pharisaei, idest praecisi, quasi animam prophetarum praecidentes a corpore.


MATTHAEUS 23,32-36


5332 (Mt 23,32-36)


Chrysostomus in Matth. quia dixerat contra pharisaeos et scribas, quod filii essent eorum qui occiderunt prophetas, nunc manifestat quod in malitia eis similes erant, et quod fictio erat hoc quod dicebant quod non communicassent operibus eorum, si fuissent in tempore illo: et ideo dicit et vos implete mensuram patrum vestrorum. Non quidem hoc dicit quasi iniungens, sed quasi praedicens quod futurum erat.

Chrysostomus super Matth. prophetizat enim illis futurum esse ut sicut patres eorum interfecerunt prophetas, sic et ipsi interficerent Christum, et apostolos et ceteros sanctos: ut puta si contra aliquem litiges adversarium, dicis illi: fac mihi quod es facturus; non iubes ut faciat, sed ostendis te intelligere quod cogitat facere. Et quidem quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patrum suorum: illi enim homines occiderunt, isti Deum crucifixerunt. sed quia voluntate sua descendit in mortem, non imputat illis suae mortis peccatum: imputat autem illis mortem apostolorum ceterorumque sanctorum: et ideo dicit implete, et non: superimplete; nam benigni et iusti iudicis est suas iniurias contemnere, et aliorum iniurias vindicare.

Origenes in Matth. Implent etiam mensuram paternae iniquitatis per hoc ipsum quod non credunt in Christum. causa autem incredulitatis fuit quoniam animum suum dederunt circa historias corporales, nihil spirituale in eis volentes intelligere.

Hilarius in Matth. Quia ergo mensuram paternae voluntatis implebunt, ideo et serpentes et viperina generatio sunt: unde sequitur serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? .

Hieronymus. Hoc ipsum et Ioannes baptista dixerat. Sicut ergo de viperis, inquit, nascuntur viperae, sic de homicidis patribus vos nati estis homicidae.

Chrysostomus super Matth. genimina autem viperarum dicuntur, quoniam talis est viperarum natura ut filii rumpant uterum matris, et sic procedant; et sic iudaei semper parentes condemnant, reprehendentes eorum facta. Dicit autem quomodo fugietis a iudicio gehennae? numquid sepulcra sanctorum aedificantes? sed primus gradus pietatis est sanctitatem diligere, deinde sanctos: sine causa enim iustos honorat qui iustitiam spernit. non possunt sancti amici esse illorum quibus Deus est inimicus. An forsitan nomen vacuum vos liberabit, quia videmini esse in populo Dei? puto autem quod melior est inimicus apertus, quam amicus falsus; sic et apud Deum odibilior est qui servum Dei se dicit, et mandata diaboli facit. apud Deum quidem qui hominem occidere disponit, antequam occidat, homicida habetur: voluntas enim est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera autem testimonia sunt voluntatis. non ergo quaerit Deus opera propter se ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est Deus. Providet autem Deus occasioni peccandi malis, non ut peccare faciat, sed ut peccatorem ostendat, et bonis praebeat occasionem, per quam ostendat propositum voluntatis suae. Sic ergo scribis et pharisaeis dedit occasionem ostendendi voluntatem suam: unde concludit ideo ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas.

Hilarius in Matth. idest apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae.

Hieronymus. Vel observa iuxta apostolum scribentem ad corinthios, varia dona esse discipulorum christi: alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverunt quando debent proferre sermonem; alios scribas in lege doctissimos; ex quibus lapidatus est stephanus, paulus occisus, petrus crucifixus, flagellati in actibus apostolorum discipuli: et persecuti sunt eos de civitate in civitatem, expellentes de iudaea, ut ad gentium populos transmigrarent.

Origenes in Matth. vel scribae qui mittuntur a Christo sunt secundum evangelium, quos et spiritus vivificat, et littera non occidit, sicut littera legis, quam sequentes in vanas superstitiones incurrunt. Simplex autem evangelii narratio sufficit ad salutem. Scribae autem legis, scribas novi testamenti adhuc per detractionem flagellant in synagogis suis; sed et haeretici, qui sunt spirituales pharisaei, linguis suis christianos flagellant, et persequuntur de civitate in civitatem, interdum corporaliter, aliquando autem spiritualiter, volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et evangelii in aliud evangelium.

Chrysostomus in Matth. deinde ut ostendat quoniam non impune hoc faciunt, ineffabilem eis ex his timorem incutit: unde subditur ut veniat super vos omnis sanguis.

Rabanus. Idest, omnis debita ultio pro effuso sanguine iustorum.

Hieronymus. De abel quidem nulla est ambiguitas quin is sit quem cain frater occiderit. Iustus autem non solum ex domini nunc sententia, sed ex genesis testimonio comprobatur, ubi accepta eius a Deo narrantur munera. Quaerimus autem quis fuerit iste zacharias filius barachiae, quia multos legimus zacharias; et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est quem occidistis inter templum et altare. alii zachariam filium barachiae dicunt qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque in eo nomen consentit: sed ubi occisus sit inter templum et altare, scriptura non loquitur, maxime cum temporibus eius vix ruinae templi fuerint. alii zachariam patrem ioannis intelligi volunt.

Origenes. Venit enim ad nos quaedam traditio talis, quasi sit aliquis locus in templo ubi virginibus quidem licet adorare Deum; expertae autem thorum virilem non permittebantur in eo consistere. Maria autem postquam genuit salvatorem, ingrediens ad orandum stetit in illo virginum loco. Prohibentibus autem eis, qui noverant eam iam filium genuisse, zacharias dixit, quoniam digna est virginum loco, cum adhuc sit virgo. Ergo quasi manifestissime adversus legem agentem occiderunt eum inter templum et altare viri generationis illius: et sic verum est verbum christi quod dixit ad praesentes quem occidistis.

Hieronymus. Hoc tamen quia de scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. alii istum volunt esse zachariam qui occisus sit a ioas rege iudae inter templum et altare, idest in atrio templi. Sed observandum, quod ille zacharias non fuit filius barachiae, sed ioiadae sacerdotis. sed barachias in lingua nostra benedicens Deum dicitur; et sacerdotis ioiadae iustitia hebraeo nomine demonstratur. In evangelio vero quo utuntur nazareni, pro filio barachiae filium ioiadae scriptum reperimus.

Remigius. Quaerendum est autem quomodo usque ad sanguinem zachariae dixerit, cum plurimorum sanctorum sanguis postea fuerit effusus? solvitur autem sic. Abel pastor ovium fuit in campo occisus; zacharias fuit sacerdos et in atrio templi interfectus. Ideo ergo dominus hos duos commemorat, quoniam per hos omnes sancti martyres designantur, laicalis scilicet et sacerdotalis ordinis.

Chrysostomus in Matth. Abel etiam commemoravit, ostendens quoniam ex invidia essent Christum et discipulos eius occisuri. zachariae autem mentionem fecit, quoniam duplex praesumptio fuit in eius occisione: non enim solum in sanctum hominem facta est, sed et in loco sancto.

Origenes. zacharias etiam interpretatur memoria Dei. Omnis ergo qui memoriam Dei disperdere festinat, in eis quos scandalizat, zachariae sanguinem videtur effundere filii barachiae. Per benedictionem enim Dei, memores sumus Dei. Ab impiis etiam memoria interficitur Dei, quando et templum Dei a lascivis corrumpitur, et altare eius per negligentiam orationum sordidatur. Abel autem luctus interpretatur. qui ergo non recipit quod scriptum est: beati qui lugent, sanguinem effundit abel, hoc est veritatem luctus salutaris. Effundunt etiam aliqui veritatem scripturarum quasi sanguinem earum: quia omnis scriptura, nisi secundum veritatem intelligatur, mortua est.

Chrysostomus in Matth. et ut omnem excusationem illis adimeret, ne dicerent: quoniam ad gentes eos misisti, propter hoc scandalizati sumus, praedixerat quod ad eos essent mittendi discipuli: et ideo de ultione eorum subditur amen dico vobis: venient haec omnia super generationem istam.

Glossa. non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, et unum corpus diaboli.

Hieronymus. Regula autem scripturarum est duas generationes, bonorum et malorum, nosse. De generatione bonorum dicitur: generatio iustorum benedicetur; de malis vero in praesenti loco generatio viperarum. Ergo et isti, quia similia sicut cain et ioas, contra apostolos gesserunt, de una generatione esse referuntur.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quia gehennae poenam, quam eis comminatus fuerat, tardabat, comminatur etiam eis praesentia mala, cum dicit venient haec omnia super generationem istam.

Chrysostomus super Matth. sicut enim omnia bona quae in singulis generationibus a constitutione mundi omnes sancti merebantur, illis novissimis sunt donata qui receperunt Christum; sic omnia mala quae in singulis generationibus a constitutione mundi pati meruerunt omnes iniqui, super novissimos iudaeos venerunt, quia Christum repulerunt. aut ita. Sicut omnis iustitia praecedentium sanctorum, immo omnium sanctorum, tantum mereri non potuit quantum gratiae datum est hominibus in Christo, sic omnium peccata impiorum tantum malum mereri non potuerunt quantum venit super iudaeos, ut corpore talia paterentur, qualia passi sunt a romanis: et sic postmodum omnes generationes eorum usque in finem saeculi proicerentur a Deo, et ludibrium fierent gentibus universis. quid enim peius potest fieri quam filium cum misericordia et humilitate venientem non suscipere, sed tali modo interficere? vel ita. Omnis gens vel civitas non statim cum peccaverit, punit eam Deus, sed expectat per multas generationes; quando autem placuerit Deo perdere civitatem illam aut gentem, videtur omnium generationum praecedentium peccata reddere illis: quoniam quae omnes merebantur, haec sola passa est; sic et generatio iudaeorum pro patribus suis videtur punita. vere autem non pro illis, sed pro se condemnati sunt.

Chrysostomus in Matth. qui enim multos iam peccantes vidit, et incorrectus permansit, eadem rursus vel graviora faciens, maiori est poenae obnoxius.


MATTHAEUS 23,37-39


5337 (Mt 23,37-39)

Chrysostomus in Matth. post praedicta, ad civitatem convertit dominus sermonem, ex hoc erudire volens auditores; unde dicit ierusalem, ierusalem. haec autem duplicatio miserentis est, et valde diligentis.

Hieronymus. Ierusalem autem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu.

Chrysostomus super Matth. Praevidens ruinam civitatis illius, et plagam quae a romanis superventura erat, recordabatur quidem sanguinis sanctorum suorum qui effusus erat ab illis, et postmodum effundendus: unde addit quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt. missum ad te isaiam occidisti, et servum meum ieremiam lapidasti, Ezechielem tractum per lapides excerebrasti: quomodo salvaberis, quae ad te medicum non venire permittis? et non dixit: occidisti, aut: lapidasti; sed occidis et lapidas, idest, quasi hanc propriam et naturalem consuetudinem habes ut occidas et lapides sanctos. eadem enim fecit apostolis quae fecerat aliquando prophetis.

Chrysostomus in Matth. Deinde, cum vocasset eam, et abominabiles eius occisiones dixisset, quasi se excusando dixit quoties volui congregare filios tuos? quasi dicat: neque praedictis occisionibus me a tua benevolentia avertisti; sed volui te mihi adiungere, non semel aut bis, sed multoties. magnitudinem autem amoris sub similitudine gallinae ostendit.

Augustinus de quaest. Evang. Hoc enim genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur et ipsa: et, quod difficile in ceteris animantibus invenies, alis suis filios protegens contra milvum pugnat; sic et mater nostra, Dei sapientia, per carnis susceptionem infirmata quodammodo, secundum illud apostoli: quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat.

Origenes in Matth. Filios autem ierusalem dicit, secundum quod dicimus semper civium successores praecedentium filios. dicit autem quoties volui, cum sit manifestum semel eum docuisse in corpore iudaeos: semper enim Christus praesens fuit et in moyse et in prophetis et in angelis, ministrantibus saluti humanae per singulas generationes. Si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur quasi noluerit congregari.

Rabanus. Cessent igitur haeretici Christo principium ex virgine dare; omittant alium legis et prophetarum Deum praedicare.

Augustinus in enchir. Ubi est autem illa omnipotentia qua in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, si colligere filios ierusalem voluit, et non fecit? an non potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ea quoque nolente, filios eius collegit ipse quos voluit? .

Chrysostomus in Matth. deinde comminatur poenam quam semper formidaverunt, scilicet civitatis et templi eversionem, dicens ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

Chrysostomus super Matth. Sicut enim corpus, anima recedente, prius quidem frigescit, deinde putrescit et solvitur, sic et templum nostrum, Dei spiritu recedente, prius seditionibus et indisciplinatione replebitur, deinde veniet ad ruinam.

Origenes. semper etiam eis qui noluerunt congregari sub alis eius, comminatur Christus ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, idest anima et corpus. Sed et si quis ex vobis noluerit congregari sub alis christi, ex tempore illo ex quo congregationem refugit actu magis quam corpore, non videbit pulchritudinem verbi, donec poenitens a proposito malo dicat benedictus qui venit in nomine domini. Tunc enim verbum Dei benedictum venit super cor hominis quando fuerit quis conversus ad Deum; unde sequitur dico enim vobis: non me videbitis amodo donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini.

Hieronymus. Quasi dicat: nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me, de quo prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, faciem meam non videbitis. Habent ergo iudaei datum sibi tempus poenitentiae. Confiteantur benedictum qui venit in nomine domini; et christi ora conspicient.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. per hoc occulte secundum adventum significavit: quoniam tunc omnino eum adorabunt. quod autem dicit amodo, ad tempus crucis refertur.


MATTHAEUS 24,1-2


5401 (Mt 24,1-2)

Origenes in Matth. Postquam omnia quae super ierusalem ventura erant, Christus praedixit, exiit de templo qui conservaverat templum, ne caderet donec fuit in eo; unde dicitur et egressus iesus de templo, ibat. Sed et unusquisque cum sit templum Dei propter spiritum Dei inhabitantem in se, ipse fit causa suae desertionis ut egrediatur ab eo Christus. sequitur et accesserunt ad eum discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Dignum est videre quomodo ostendunt ei structuras templi, quasi nunquam viderit templum. Ad quod respondendum est, quod cum Christus prophetizasset superius ruinam templi futuram, audientes discipuli mirati sunt, talem ac tantam templi structuram ad nihilum redigendam; propterea ostendunt ei, ut flecterent eum ad misericordiam loci illius, ne faceret quod fuerat comminatus. Sed et cum sit humanae naturae admirabilis constructio, facta videlicet templum Dei, discipuli ceterique sancti etiam modo miranda opera Dei erga figmentum humanum confitentes, ante conspectum christi intercedunt, ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum. sequitur ipse autem respondens dixit eis: videtis haec omnia? amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

Rabanus. iuxta historiam manifestus est sensus: quia quadragesimo secundo anno post passionem domini, sub vespasiano et tito romanis principibus, civitas eversa est cum templo.

Remigius. Divinitus autem procuratum est ut revelata iam luce gratiae, templum cum suis caeremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus in fide, dum videret omnia illa quae a domino fuerant instituta et a prophetis sanctificata adhuc permanere, paulatim recedendo a sinceritate fidei, ad carnalem iudaismum transiret.

Chrysostomus in Matth. sed qualiter verum est quod non mansit lapis super lapidem? vel enim desolationem eius ostendens omnimodam, hoc dixit; vel secundum illum locum ubi erat: sunt enim eius partes usque ad fundamenta destructae. Cum his et illud dicam, quoniam ex his quae facta sunt, et de reliquis oportet credere quod peribunt perfecte.

Hieronymus. Mystice autem recedente domino de templo, omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a iudaeis possit impleri, et capite sublato universa inter se membra compugnent.

Origenes. omnis etiam homo, qui suscipiens in se verbum Dei, templum est; si post peccatum adhuc servat ex parte vestigia fidei et religionis, templum est ex parte destructum et ex parte consistens. Qui autem postquam peccaverit, curam sui non habet, paulatim minuitur, donec ad plenum recedat a Deo vivente: et sic non relinquetur lapis super lapidem, mandatorum Dei, qui non destruatur.


MATTHAEUS 24,3-5


5403 (Mt 24,3-5)

Remigius. Perseverans dominus in itinere, pervenit ad montem oliveti; et quibusdam discipulis in via ostendentibus et laudantibus aedificationem templi, ipse palam praedixerat omnia esse destruenda: idcirco cum pervenissent ad montem oliveti, accesserunt ad eum interrogantes; unde dicitur sedente autem eo super montem oliveti.

Chrysostomus in Matth. propter hoc autem secreto accesserunt, quia de magnis erant interrogaturi: etenim cupiebant discere diem adventus eius, quia vehementer desiderabant gloriam eius videre.

Hieronymus. et interrogant tria. Primo, quo tempore ierusalem destruenda sit, dicentes dic nobis, quando haec erunt? secundo, quo tempore Christus venturus sit; unde dicunt et quod signum adventus tui? tertio, quo tempore consummatio saeculi sit futura; unde dicunt et consummationis saeculi? .

Chrysostomus in Matth. Lucas autem ait unam esse interrogationem, quae est de hierosolyma, quasi aestimantibus discipulis tunc futurum esse christi adventum et finem mundi quando hierosolyma destrueretur. Marcus autem non omnes eos de consummatione hierosolymae interrogasse, sed petrum, iacobum, ioannem et andream, quasi liberius et securius Christo loquentes.

Origenes in Matth. Puto autem montem oliveti mysterium esse ecclesiae quae ex gentibus est.

Remigius. Mons enim oliveti non habet infructuosas arbores, sed oliveta, quibus lumen nutritur ad fugandas tenebras, et quibus fessis requies, infirmis salus praestatur. Sedens autem dominus supra montem oliveti contra templum, de ruina ipsius et excidio iudaicae gentis disputat, ut etiam ipso situ corporis monstret quia quietus manens in ecclesia, impiorum superbiam condemnat.

Origenes. agricola enim residens in monte oliveti, verbum Dei est in ecclesia confirmatum, Christus scilicet, qui semper oleastri ramos inserit in bonam olivam patrum. Qui habent fiduciam ante Christum, discere volunt signum adventus christi et consummationis saeculi. Est autem duplex adventus verbi in animam. Primus quidem stulta praedicatio de Christo, quando praedicamus Christum natum et crucifixum; secundus autem adventus est in viris perfectis, de quibus dicitur: sapientiam loquimur inter perfectos; et huic secundo adventui adiungitur consummatio saeculi in viro perfecto, cui mundus crucifixus est.

Hilarius in Matth. et quia tria a discipulis quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur ergo primo de civitatis occasu, et deinde confirmatur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus possit obrepere; unde sequitur et respondens iesus, dixit eis: videte ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo, dicentes: ego sum Christus.

Chrysostomus in Matth. neque enim de hierosolymae destructione, neque de secundo adventu respondit statim; sed de malis quibus statim obviandum erat.

Hieronymus. Unus autem eorum de quibus loquitur fuit simon samaritanus, quem in actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse virtutem, haec quoque inter cetera in suis voluminibus scripta dimittens: ego sum sermo Dei, ego omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Ioannes apostolus in epistola sua 1 loquitur: audistis quia antiChristus venturus est; nunc autem antichristi multi sunt. Ego reor omnes haeresiarchas antiChristos esse, et sub nomine christi ea docere quae contraria sunt Christo. Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum dominus dixerit et multos seducent.

Origenes. multi autem sunt qui seducuntur: quia larga est porta quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. hoc autem solum sufficit ad cognoscendum seductionem antiChristorum, qui dicunt ego sum Christus, quod numquam legitur Christus dixisse. Sufficiebant enim ad credendum quod ipse est Christus, opera Dei, et sermo quem docebat, et virtus ipsius. Omnis etiam sermo qui profitetur expositionem scripturarum secundum fidem earum, et non habet veritatem, antiChristus est. Veritas enim Christus est, et simulata veritas antiChristus. Sed et omnes virtutes invenimus esse Christum, omnes simulatas virtutes antiChristum: quoniam omnes species boni quascumque habet Christus in se in veritate ad aedificationem hominum, omnes eas habet diabolus in specie ad seductiones sanctorum. Opus ergo est nobis Deo auxiliatore, ne quis nos seducat, vel sermo, vel virtus. Malum enim est invenire aliquem secundum mores vitae errantem; multo autem peius arbitror esse non secundum verissimam regulam scripturarum sentire.



Th. Aq. Catena aurea 5323