Th. Aq. Catena aurea 5429

MATTHAEUS 24,29-30


5429 (Mt 24,29-30)

Glossa. Postquam dominus praemunivit fideles contra seductionem antichristi et ministrorum eius, ostendens se manifeste esse venturum, nunc ordinem et modum sui adventus demonstrat dicens statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur.

Chrysostomus in Matth. Tribulationem dicit dierum antichristi et pseudoprophetarum: tribulatio enim tunc erit magna tot existentibus deceptoribus. Sed non extendetur per temporis longitudinem. Si enim iudaicum bellum propter electos decurtatum est, multo magis propter eos haec tribulatio abbreviabitur: et propter hoc non simpliciter dixit post tribulationem; sed addit statim: ipse enim confestim aderit.

Hilarius in Matth. Gloriam autem adventus sui indicat obscuritate solis, et defectione lunae, et casu stellarum; nam sequitur et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo.

Origenes in Matth. Dicet autem aliquis: sicut in magnis ignibus succendi incipientibus tenebrae ex fumo plurimo videntur extolli, sic in consummatione mundi ab igne, qui succendendus est, obscurabuntur etiam luminaria magna; marcescente autem stellarum lumine, reliquum earum corpus, cum exaltari non valeat, sicut primum cum a lumine ipso portatum extollebatur, cadet de caelo. His accidentibus consequens est caelorum rationabiles virtutes stuporem et commotionem aliquam pati, et conturbari, remotas a primis functionibus suis; unde sequitur et virtutes caelorum commovebuntur, et tunc parebit signum filii hominis in caelo, in quo scilicet caelestia facta sunt, idest virtus quam operatus est filius suspensus in ligno; et in caelo apparebit maxime signum illius, ut homines de omnibus tribubus quae prius non crediderunt christianitatem annuntiari, tunc recognoscentes per signum illud manifestatam, plangent, et lamentabuntur propter ignorantiam suam, atque peccata; unde sequitur et tunc plangent omnes tribus terrae. Alius autem aliter arbitrabitur: quoniam sicut lucernae paulatim deficit lumen, sic caelestium luminum deficiente nutrimento, sol obscurabitur, et luna, et stellarum lumen deficiet, et quod remanserit in eis, quasi terrenum cadet de caelo. Sed quomodo potest dici de sole quoniam obscurabitur lumen eius, cum isaias propheta profectum aliquem solis in consummatione fore declaret? similiter et de luna isaias profert quoniam erit sicut sol. De stellis autem quidam dicere tentant, aut omnes aut plures earum maiores esse tota terra. quomodo ergo cadent de caelo, cum magnitudini earum non sufficiat terra? .

Hieronymus. non ergo diminutione luminis huiusmodi accident; alioquin solem legimus septuplum habiturum luminis; sed comparatione verae lucis omnia visui apparebunt tenebrosa.

Rabanus. Nihil tamen prohibet intelligi veraciter tunc solem et lunam cum ceteris sideribus ad tempus suo lumine privari, sicut de sole factum constat tempore dominicae passionis; unde et ioel dicit: sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et manifestus. ceterum, peracto die iudicii et clarescente futurae gloriae vita, cum fuerit caelum novum et terra nova, tunc fiet quod isaias propheta dicit: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter. quod autem de stellis dictum est: et stellae cadent de caelo, in marco ita scriptum est: et stellae caeli erunt decidentes, idest suo lumine carentes.

Hieronymus. Per virtutes autem caelorum, angelorum multitudines intelligimus.

Chrysostomus in Matth. Qui valde decenter commovebuntur vel concutientur, videntes tantam transmutationem fieri, et conservos suos puniri, et orbem terrarum terribili assistentem iudicio.

Origenes in Matth. Sicut autem in dispensatione crucis, sole deficiente, tenebrae factae sunt super terram; sic et signo filii hominis apparente in caelo, deficient lumina solis, lunae et stellarum, quasi consumpta ex multa virtute signi illius; unde sequitur tunc apparebit signum filii hominis in caelo. Signum autem crucis hic intelligamus, ut videant, iuxta zachariam et ioannem, iudaei quem compunxerant et signum victoriae.

Chrysostomus in Matth. Si autem sol quidem obtenebraretur, crux non appareret, nisi multo solaribus radiis luculentior esset. Ne autem discipuli verecundentur et doleant de cruce, eam signum nominat cum quadam claritate. Apparebit autem signum crucis, ut iudaeorum inverecundiam confutet: adveniet enim Christus in iudicio non vulnera solum, sed mortem exprobratissimam ostendens; unde sequitur et tunc plangent omnes tribus terrae. Visa enim cruce considerabunt quod mortuo eo nihil profecerant, et quoniam crucifixerunt eum quem adorari oportebat.

Hieronymus. Recte autem dicit tribus terrae: hi enim plangent qui municipatum non habent in caelis, sed scripti sunt in terra.

Origenes in Matth. moraliter autem dicit aliquis obscurandum solem, esse diabolum, qui in consummatione est arguendus, cum sit tenebrae, simulat autem solem: luna autem quae videtur homini illuminari sole, est omnis ecclesia malignantium, quae frequenter lumen se habere et dare promittit, tunc autem redarguta cum reprobatis dogmatibus suis claritatem suam amittet; sed et quicumque, sive in dogmatibus sive in virtutibus falsis, hominibus quidem veritatem promittebant, mendaciis autem seducebant, hi convenienter dicendi sunt stellae cadentes de caelo, ut ita dicam, suo, ubi erant in altitudine constitutae, extollentes se adversus scientiam Dei. Ad commendationem autem sermonis huius utemur exemplo proverbiorum dicente: lumen iustorum semper inextinguibile est; lumen autem impiorum extinguetur. tunc claritas Dei apparebit in omni qui portavit imaginem caelestis; et caelestes laetabuntur, terreni autem plangent. Vel ecclesia est sol, luna et stellae, cui dictum est: speciosa ut luna, electa ut sol.

Augustinus ad hesychium. tunc enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, quia ecclesia non apparebit, impiis tunc persecutoribus ultra modum saevientibus. Tunc stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: quoniam multi qui gratia Dei fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent; et quidem fideles fortissimi turbabuntur. Hoc autem post tribulationem dierum illorum dicitur esse futurum, non quia transacta tota illa persecutione accidant ista, sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorumdam defectio: et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum, sed tamen eisdem diebus, fiet.


MATTHAEUS 24,30


5430 (Mt 24,30)

Chrysostomus in Matth. quia crucem audiverant, ne rursus existimarent aliquid turpe esse futurum, subiungit et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate.

Augustinus ad hesychium. cuius quidem proprior sensus est, ut cum hoc quisque audierit vel legerit, ipsum esse adventum accipiat, quando venturus est ad vivos et mortuos iudicandos in corpore suo; in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit, et ascendit in caelum: et, sicut in actibus apostolorum legitur: nubes suscepit eum ab oculis eorum; et quia illic dictum est ab angelis: sic veniet, quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus.

Origenes in Matth. videbunt ergo oculis corporalibus filium hominis in specie humana venientem in nubibus caeli, idest supernis. Sicut enim quando transformatus est, vox venit de nube; sic cum veniet iterum in speciem transformatus gloriosam, et non super unam nubem, sed super multas, quae erunt vehiculum eius. Et siquidem ut ne terram calcaret filius Dei hierosolymam ascendens, diligentes eum, straverunt vestimenta sua in via, neque asellum qui portabat eum volentes terram calcare; quid mirum, si pater et Deus omnium nubes sternat caelestes sub corpore filii descendentis ad opus consummationis? dicet autem aliquis, quoniam sicut in factione hominis accepit Deus limum de terra, et finxit hominem, sic ut appareat gloria christi, accipiens dominus de caelo et de caelesti corpore, corporavit primum quidem in transfiguratione in nubem lucidam; in consummatione autem in nubes lucidas: propter quod nubes caeli dicuntur, secundum quod et limus terrae est dictus: et decet patrem talia miranda dare filio suo, qui se humiliavit; et propterea exaltavit illum non solum secundum spiritum, sed etiam secundum corpus, ut super talibus nubibus veniret; et forsitan super nubibus rationabilibus, ne irrationabile esset vehiculum filii hominis glorificati. et primum quidem venit iesus cum virtute, ex qua faciebat signa et prodigia in populo; omnis autem illa virtus comparatione illius virtutis multae cum qua in fine venturus est, modica erat: virtus enim erat exinanientis seipsum. consequens est etiam ut ad maiorem gloriam reformetur quam fuit transformatus in monte: tunc enim propter tres tantummodo transformatus est: in consummatione autem mundi totius apparebit in gloria multa, ut videant eum omnes in gloria.

Augustinus. Sed quoniam scripturae scrutandae sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, diligenter sunt inspicienda sequentia: post pauca enim sequitur cum videritis haec omnia fieri, scitote quia prope est iam in ianuis: tunc enim scimus prope esse, cum non aliqua videmus esse praemissorum, sed haec omnia, in quibus et hoc est quod videbitur filius hominis veniens. Et mittet angelos suos de quatuor partibus mundi; idest, de toto orbe terrarum congregabit electos suos: quae tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus, vel in tota ipsa ecclesia tamquam in nube magna, sicut nunc venire non cessat; sed ideo cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur.

Origenes in Matth. vel cum magna virtute venit quotidie ad animam hominis credentis in nubibus propheticis; idest in scripturis prophetarum et apostolorum, qui verbum Dei super humanam naturam in intellectibus suis declarant; sic etiam eis qui intelligunt dicimus apparere gloriam multam; quae quidem videtur in secundo verbi adventu, quod est perfectorum: et sic fortasse omnia quae a tribus evangelistis dicta sunt de christi adventu, diligentius inter se collata et bene discussa, invenientur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod est ecclesia; de quo adventu suo alibi dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli; exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso promittitur.


MATTHAEUS 24,31


5431 (Mt 24,31)

Origenes in Matth. Quia de planctu mentionem fecerat, qui ad hoc erit ut sponte contra se sententiam proferant, et seipsos condemnent; ne putetur quod in isto planctu mala eorum terminentur, subdit et mittet angelos suos cum tuba et voce magna.

Remigius. haec autem tuba non revera corporea est intelligenda, sed archangelica vox, quae adeo magna erit ut ad clamorem illius omnes mortui de terrae pulvere resurgant.

Chrysostomus in Matth. Sonus autem tubae pertinet ad resurrectionem, ad gaudium, ad repraesentandum stuporem qui tunc erit, ad dolorem illorum qui relinquentur et in nubibus non rapientur. Origenes. Scriptum est autem in numeris quod ex quatuor ventis congregabunt sacerdotes tibicinantes eos qui sunt ex castris israel; secundum quorum comparationem de angelis christi consequenter dicitur et congregabunt electos eius a quatuor ventis.

Remigius. Idest, a quatuor climatibus mundi, idest oriente, occidente, aquilone et austro.

Origenes. et simpliciores quidem opinantur eos tantum qui tunc inventi fuerint in corpore, aggregandos; sed melius est dicere congregandos ab angelis christi esse omnes, non solum ab adventu christi et usque ad consummationem vocatos atque electos, sed omnes qui a constitutione fuerint mundi, qui viderunt, sicut abraham, christi diem, et exultaverunt in illa. quoniam autem non tantum illos qui in corpore fuerint comprehensi, dicit congregandos christi electos, sed etiam illos qui de corporibus sunt egressi, manifestat sermo dicens, congregatos electos non solum a quatuor ventis, sed etiam subdens a summis caelorum usque ad terminos eorum: quod nemini super terram existenti arbitror convenire. Vel caeli sunt scripturae divinae, aut auctores earum, in quibus habitat Deus. Summa autem scripturarum sunt initia illarum, termini autem consummationes earum. Congregantur ergo sancti a summis caelorum, idest ab eis qui vivunt in initiis scripturarum usque ad eos qui vivunt in consummationibus earum. Congregabuntur enim tuba, et voce magna, ut qui audierint et adverterint parent se ad viam perfectionis quae ducit ad filium Dei.

Remigius. Vel aliter. ne forte aliquis putaret quod solummodo a quatuor partibus mundi, et non a mediterraneis regionibus et locis; ideo addit a summis caelorum usque ad terminos eorum. Per summum enim caeli medium orbis intelligitur, quia medio orbis summum caeli praesidet. Per terminos autem caelorum, fines terrae significat, ubi longe distantibus circulis caeli terrae insidere videntur.

Chrysostomus in Matth. quod autem per angelos dominus electos vocat, ad electorum honorem pertinet: nam et paulus dicit quod rapientur in nubibus: quia eos quidem qui resurrexerunt congregabunt angeli; congregatos autem recipient nubes.


MATTHAEUS 24,32-35


5432 (Mt 24,32-35)

Chrysostomus in Matth. quia dixerat quod statim post tribulationem dierum illorum, quae praedicta sunt contingerent, ipsi autem quaerere poterant, post quantum tempus, ideo exponit exemplum ponens de ficu, dicens ab arbore fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.

Hieronymus. quasi dicat: sicut quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis aestatis adventum, et favonii ac veris introitum, ita cum omnia quae scripta sunt videritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi; sed quasi praevia et praecursores quosdam venire, ut ostendat quod prope sit, et in ianuis; unde sequitur ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.

Chrysostomus in Matth. per quod ostendit quod non multum erit temporis medium; sed statim adventus christi occurret. Per ramum autem et aliud quiddam praenuntiat, scilicet aestatem spiritualem, et tranquillitatem iustis post hiemem esse futuram; peccatoribus autem e contrario hiemem post aestatem.

Origenes in Matth. Sicut enim ficus in tempore quidem hiemis, vitalem virtutem habet in se absconditam, postmodum autem cum virtus ipsa vitalis prodire coeperit ad manifestationem praetereunte hieme, et ipsa valetudine, eius ramus efficitur tener, et folia producit: sic et mundus, et unusquisque eorum qui salvantur ante christi adventum, quasi in hieme in se absconsam habent vitalem virtutem; Christo autem inspirante fiunt teneri et non duri cordis rami; et quae abscondita erant in eis, progrediuntur in folia, et manifestos fructus ostendunt: talibus autem prope est aestas, et adventus gloriae verbi Dei.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc etiam istud posuit, ut credere faciat hunc sermonem omnino ita esse venturum: ubicumque enim quod omnino eventurum est dicit, naturales necessitates in exemplum inducit.

Augustinus ad hesychium. quod autem de signis evangelicis et propheticis, quae fieri cernimus, propinquum domini adventum sperare debeamus, quis negat? quotidie quippe magis magisque fit proximus; sed quanto intervallo propinquat, de hoc dictum est: non est vestrum scire tempora vel momenta. vide quando dixit apostolus: nunc propior est nostra salus quam cum credidimus; et ecce tot anni transierunt, nec tamen quod dixit falsum est; quanto magis nunc dicendum est propinquare domini adventum quando tantus factus est ad finem accessus? .

Hilarius in Matth. mystice autem synagoga ficus arbori comparatur: ramus igitur ficus antiChristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor; qui cum virescere coeperit et frondescere quadam peccatorum exultantium viriditate, tunc proxima est aestas, idest, dies iudicii sentietur.

Remigius. Vel cum haec ficus rursum germinabit, idest cum synagoga verbum sanctae praedicationis accipiet, praedicantibus enoch et elia, intelligere debemus quia prope est dies consummationis.

Augustinus de quaest. Evang. Vel per arborem fici intellige genus humanum propter pruritum carnis. Cum iam ramus eius tener fuerit, idest, cum filii hominum per fidem christi, ad spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei emicuerit.

Hilarius in Matth. ut autem fides certa esset futurorum, subiungitur amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Amen autem dicendo, professionem veritatis adiunxit.

Remigius. Et simplices quidem ad destructionem ierusalem referunt verba, et de illa generatione aestimant dicta quae passionem christi aspexit, quod non esset transitura priusquam fieret destructio civitatis illius. Nescio autem si verbum a verbo exponere possint, ab eo quod ait: non relinquetur hic lapis super lapidem, usque ad illud quod ait: prope est in ianuis: forsitan enim in quibusdam poterunt, in aliis autem non poterunt omnino.

Chrysostomus in Matth. haec ergo omnia de fine hierosolymorum dicta sunt, et quae de pseudoprophetis et pseudochristis et alia omnia quae diximus usque ad christi adventum futura. Quod autem dixit generatio haec, non de ea quae tunc erat dixit, sed de ea quae est fidelium: consuevit enim scriptura generationem non solum a tempore designare, sed a loco, cultu et conversatione; sicut cum dicitur: haec est generatio quaerentium dominum. Ex hoc autem ostendit quod ierusalem peribit, et amplior pars iudaeorum destruetur; generationem autem fidelium nulla separabit tentatio.

Origenes in Matth. generatio tamen ecclesiae transibit aliquando totum hoc saeculum, ut haereditet futurum; tamen donec haec omnia fiant, non transibit. Cum autem omnia haec facta fuerint, transibit non solum terra, sed etiam caelum; unde sequitur caelum et terra: idest non solum homines quorum vita terrena est, et propterea terra dicuntur; sed etiam illi quorum conversatio est in caelis, et ideo caelum vocantur: transibunt autem ad futura, ut veniant ad meliora. Verba autem quae a salvatore sunt dicta, non transibunt: quoniam quae sua propria sunt, operantur et semper operabuntur; perfecti autem, et qui non recipiunt ut iam meliores efficiantur, transeuntes quod sunt perveniunt ad illud quod non sunt; et hoc est quod subditur verba autem mea non praeteribunt. Et forte quidem verba moysi et prophetarum transiverunt, quoniam quae prophetizabantur ab illis, impleta sunt: verba autem christi semper sunt plena, et quotidie implentur, et adhuc sunt impleta in sanctis. aut forte neque moysi verba aut prophetarum dicere debemus impleta omnino: proprie enim et illa verba filii Dei sunt, et semper implentur.

Hieronymus. Vel hic per generationem omne hominum significat genus, aut specialiter iudaeorum. Deinde ut magis eos ad fidem praemissorum inducat, subdit caelum et terra transibunt; verba autem mea non praeteribunt, ac si dicat: facilius est fixa et immobilia destrui, quam sermonum meorum aliquid decidere.

Hilarius in Matth. Caelum enim et terra ex conditione suae creationis nihil habent in se necessitatis ut non sint: verba autem christi ex aeternitate deducta, id in se continent virtutis ut maneant.

Hieronymus. Caelum autem et terra transibunt in mutatione, non abolitione sui: alioquin quomodo sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, si caelum, in quo ista sunt, terraque non fuerint? Rabanus. Caelum tamen quod transibit, non sidereum, sed aereum intelligere debemus, quod prius diluvio periit.

Chrysostomus in Matth. Elementa autem mundi in medium adducit, ostendens quoniam pretiosior caelo et terra est ecclesia: simul etiam et hinc conditorem se omnium ostendit.


MATTHAEUS 24,36-41


5436 (Mt 24,36-41)

Chrysostomus in Matth. cum dixisset dominus omnia quae praecedunt christi adventum, et ad ipsas ianuas narrationem duxisset, diem tacere voluit; unde dicit de die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus pater.

Hieronymus. In quibusdam autem latinis codicibus additum est neque filius, cum in graecis, et maxime adamantii et pierei exemplaribus hoc non habeatur adscriptum. Sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur.

Remigius. Marcus etiam evangelista non solum dicit angelos nescire, sed etiam filium.

Hieronymus. in quo gaudent arius et eunomius; dicunt enim: non potest aequalis esse qui novit et qui ignorat. Contra quos breviter ista dicenda sunt. Cum omnia tempora fecerit iesus, hoc est verbum Dei (omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil).; in omnibus autem temporibus cum dies iudicii sit, qua consequentia potest eius ignorare partem cuius totum noverit? hoc quoque dicendum est. Quid est maius: notitia patris, an notitia iudicii? si maius novit, quomodo ignorat quod minus est? .

Hilarius in Matth. Numquid etiam Deus pater cognitionem illius diei filio denegavit, cum dictum ab eo sit: omnia mihi tradita sunt a patre meo? ergo non omnia sunt tradita, si est aliquid quod negatur.

Hieronymus. Igitur, quia probavimus non ignorare filium Dei consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur. Post resurrectionem quidem interrogatus ab apostolis de hac die, manifestius respondit: non est vestrum scire tempora et momenta, quae pater posuit in sua potestate. In quo ostendit quod ipse sciat, sed non expedit nosse apostolis, ut semper incerti de adventu iudicis, sic quotidie vivant, quasi die illa iudicandi sint.

Augustinus de trin. quod ergo dicit: nescit, intelligendum est nescientes facit; idest, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut dictum est ad abraham: nunc cognovi quoniam times Deum: idest, nunc feci ut cognosceres: quia et ipse sibi in illa tentatione innotuit.

Augustinus de verb. Dom. Quod autem dixit patrem scire, ideo dixit, quia in patre et filius scit. Quid enim est in die quod non in verbo factum sit, per quod factus est dies? .

Augustinus in libro 83 quaest. bene autem accipitur quod dictum est, solum patrem scire, secundum praedictum modum sciendi, quia facit filium scire; filius autem nescire dicitur, quia non facit homines scire.

Origenes in Matth. Vel aliter. Donec ecclesia, quae est corpus christi, nescit diem illum et horam, tamdiu nec ipse filius dicitur diem illum et horam scire. Dicitur autem scire secundum propriam significationem, sicut est in consuetudine scripturarum. Apostolus enim salvatorem dicit nescientem peccatum, quia non peccavit. praeparat autem filius scientiam diei illius et horam coheredibus suae promissionis, ut omnes simul sciant, idest re ipsa experiantur in illa hora et die quae praeparavit Deus diligentibus se. Basilius. legi quoque in cuiusdam libro, filium hunc non unigenitum, sed adoptivum debere intelligi: non enim unigenito filio angelos praeposuisset; sic enim ait neque angeli caelorum, neque filius.

Augustinus ad hesychium. Sic ergo evangelium dicit de die illa et hora nemo scit; tu autem dicis: ego autem dico, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse: ita enim hoc videtur sonare tamquam non possit sciri quo anno venturus sit; sed possit sciri qua hebdomada annorum, vel qua decade; tamquam dici possit atque definiri inter illos septem annos, aut decem, aut centum vel quodlibet, seu maioris numeri seu minoris. Si autem hoc te non comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego.

Chrysostomus in Matth. ut autem addiscas quod non ignorantiae suae est quod de die et hora iudicii tacet, aliud signum inducit, cum subdit sicut autem fuit in diebus noe,.. Ita fiet adventus filii hominis. Hoc autem dixit ostendens quod repente venit, et inopinate, et pluribus lascivientibus: hoc enim et paulus dicit: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, unde et hic subditur sicut enim erant in diebus illis ante diluvium, comedentes et bibentes.

Rabanus. non igitur hic iuxta marcionis et manichaei errorem, coniugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia; sed immoderatus licitorum usus arguitur.

Hieronymus. quaeritur autem quomodo supra scriptum est surget gens contra gentem, et regnum contra regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus; et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia sunt? sed aestimandum quod post pugnas, et cetera quibus vastatur genus humanum, brevis subsecutura pax sit, quae quieta omnia repromittat, ut fides credentium comprobetur.

Chrysostomus in Matth. vel lascivia erit et pax his qui insensibiliter dispositi sunt: propter hoc non dixit apostolus: cum fuerit pax; sed: cum dixerint: pax et securitas, insensibilitatem eorum ostendens, sicut illorum qui fuerunt in diebus noe: quoniam mali lasciviebant, non autem iusti; sed in tribulatione et tristitia pertransibant. hinc autem ostendit quoniam, cum antiChristus venerit, indecentes voluptates assumentur apud eos qui iniqui erunt, et de propria desperabunt salute: et ideo exemplum ponit huic rei conveniens. Cum enim arca fabricaretur, praedicabat quidem in medio, futura praedicens mala: mali autem non credentes, ac sic nullum fuisset futurum malum, lasciviebant: et quia futura apud multos non creduntur, ex praeteritis credibilia facit quae praedicit. Deinde aliud signum ponit per quod ostendit et quod inopinabiliter dies ille veniet, et quod ipse diem illum non ignorat, dicens tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et alius relinquetur: ex quibus verbis ostenditur quod assumentur, et relinquentur et servi et domini, et qui in otio, et qui in labore.

Hilarius in Matth. Vel duos in agro, duos populos fidelium, et infidelium in saeculo, tamquam in vitae huius opere, dies domini deprehendet; separabuntur tamen relicto alio, et alio assumpto: in quo fidelium et infidelium discretio docetur: Dei enim ira ingravescente, sancti in promptuario recondentur, perfidi vero ad caelestis ignis materiam relinquentur. de molentibus etiam par ratio est; unde sequitur duae erunt molentes in mola: una assumetur et alia relinquetur. Mola enim opus legis est; sed quia pars iudaeorum ut per apostolos credidit, ita per eliam est creditura, et iustificanda per fidem; ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero infructuosa legis opere relinquetur, molens incassum, et non factura caelestis cibi panem.

Hieronymus. vel duo in agro pariter invenientur eumdem habentes laborem, et quasi parem sementem; sed fructus laboris non aeque recipientes. In duobus etiam qui pariter molunt, vel synagogam intelligere debemus, et ecclesiam, quod simul molere videantur in lege, et de eisdem scripturis sanctis farinam terere praeceptorum Dei; vel ceteras haereses, quae aut de utroque testamento, aut de altero videntur molere farinam doctrinarum suarum. sequitur duo in lecto: unus assumetur et alius relinquetur.

Hilarius in Matth. duo autem in lecto, sunt eamdem passionis dominicae requiem praedicantes; circa quam haereticorum et catholicorum eadem confessio est: sed quia unitatem divinitatis patris et filii catholicorum fides praedicabit, et haereticorum falsitas impugnabit; fidem confessionis utriusque divini arbitrii iudicium comprobabit, unum assumendo et alium relinquendo.

Remigius. Vel his verbis tres ordines ecclesiae demonstrantur: per duos in agro ordo praedicatorum, quibus commissus est ager ecclesiae; per duos in mola ordo coniugatorum, qui dum per diversas curas nunc ad haec, nunc ad illa flectuntur, quasi molas in circuitu trahunt: per duos in lecto ordo continentium, quorum requies nomine lecti designatur. In his autem ordinibus sunt boni et mali, iusti et iniusti; et ideo ex eis quidam relinquentur, et quidam assumentur.

Origenes in Matth. Vel aliter. Corpus quidem quasi infirmum in lecto est carnalium passionum; anima autem molit in gravi mola mundi; vel corporis sensus in agro mundi operantur.


MATTHAEUS 24,42-44


5442 (Mt 24,42-44)

Hieronymus. Perspicue ostendit dominus, quia supra dixit: de die autem illa nemo novit nisi pater solus: quia scilicet non expediebat apostolis scire, ut pendulae expectationis incerti semper credant eum esse venturum, quem ignorant quando venturus sit; et ideo quasi ex superioribus concludens dicit vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Et non dicit: quia nescimus, sed nescitis, scilicet ut ostendat se diem iudicii non ignorare.

Chrysostomus in Matth. Vult autem eos semper in sollicitudine esse: propter hoc dicit vigilate.

Gregorius in Evang. Vigilat qui ad aspectum veri luminis oculos apertos tenet; vigilat qui servat operando quod credit; vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit.

Origenes in Matth. dicit autem qui simplicior est, quoniam de secundo adventu, in quo venturus fuerat, hunc dicebat sermonem; alius autem quod intelligibilem et futurum in sensum discipulorum verbi dicebat adventum: quia nondum erat in sensu eorum, quemadmodum erat futurus.

Augustinus ad hesychium. Non solum autem illis dixit vigilate, quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam illis qui fuerunt post illos annos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum, quia ad omnes pertinet quodammodo: tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit eius dies ut talis hinc exeat qualis iudicandus est illa die; ac per hoc vigilare debet omnis christianus, ne imparatum eum inveniat domini adventus: imparatum enim inveniet ille dies quem imparatum invenerit suae vitae ultima dies.

Origenes. Vani autem sunt omnes, sive qui consummationem mundi scire se profitentur quando erit, sive qui vitae propriae finem scire se gloriantur, quem nemo cognoscere potest, nisi spiritu sancto illuminatus.

Hieronymus. Praemisso autem patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet cum subdit illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

Origenes in Matth. Paterfamilias domus est sensus hominis, domus autem eius est anima, fur autem diabolus. Est autem omnis sermo contrarius qui non per naturalem introitum intrat ad animam negligentis, sed quasi qui foderit domum, primum destruens quaedam naturalia aedificia animae, idest naturales intellectus, et per ipsam diruptionem ingressus, spoliat animam. Aliquoties invenit quis furem in ipsa perfossione, et comprehendens eum, percussorem sermonem immittens, interficit ipsum. Non autem in die fur venit, quando illuminata est a sole iustitiae anima hominis studiosi; sed in nocte, idest in tempore adhuc malitiae permanentis: in qua cum fuerit aliquis, possibile est, etsi non habuerit virtutem solis, quod tamen illustretur ex aliquo splendore verbi, quod est lucerna; adhuc quidem manens in malitia, sed tamen habens propositum meliorum et vigilantiam ne perfodiatur hoc eius propositum. Vel in tempore tentationum, vel quarumcumque calamitatum maxime fur solet venire, volens perfodere animae domum.

Gregorius in Evang. vel nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormierit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus dormientem invenerit, necat: quia dum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret; quia adventum iudicis, qui occulte animas rapit, praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam idcirco dominus voluit esse incognitam ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere minime possumus, ad illam sine intermissione praeparemur; propter quod sequitur ideoque estote parati quia, qua nescitis hora, filius hominis venturus est.

Chrysostomus in Matth. hic videtur confundere eos qui non tantum studium faciunt animae suae, quantum student circa pecunias qui furem expectant.



Th. Aq. Catena aurea 5429