Th. Aq. Catena aurea 9440

LUCA 4,40-41

9440 (Lc 4,40-41)

Theophylactus. Considerandum est turbae desiderium: nam cum sol occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti; unde dicitur cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.

Origenes. Ideo quidem circa solis occasum, idest elapsa die, illos educebant, quia verecundabantur, vel timebant pharisaeos; vel quia de die intenti erant circa alia; vel quia putabant non licere sanare in sabbato. Ipse autem sanabat eos; unde sequitur at ille singulis manus imponens, curabat omnes.

Cyrillus. quamvis autem ut deus potuisset omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam carnem efficacem ad praestanda remedia, nam caro dei erat. Sicut enim ignis appositus vasi aeneo imprimit ei propriae caliditatis effectum; sic omnipotens dei verbum, cum univit sibi veraciter assumptum templum ex virgine animatum et intellectivum, particeps suae potestatis, eius effectum inseruit. Tangat et nos, immo potius nos illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet, nec non a daemonum impugnatione et superbia; sequitur enim exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius dei.


Beda. Daemonia filium dei confitentur, et, sicut postea dicitur, sciebant ipsum esse Christum: quia cum ieiunio fatigatum eum diabolus videret, verum hominem intellexit; sed quia tentando non praevaluit, utrum filius dei esset dubitabat; nunc autem per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive dei filium non esse putavit; sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. De hoc enim mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent.

Chrysostomus in Marcum. in hoc autem quod sequitur et increpans non sinebat ea loqui, percipe Christi humilitatem: non sinebat ut daemones immundi eum manifestarent; non enim oportebat eos subripere officii apostolici gloriam, nec decebat Christi mysterium lingua foeda publicari.

Theophylactus. quia non est speciosa laus in ore peccatoris; vel quia nolebat invidiam accendere iudaeorum ex hoc quod ab omnibus laudaretur.

Beda. Ipsi autem apostoli praecipiuntur reticere de illo, ne divina maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur.


LUCA 4,42-44

9442 (Lc 4,42-44)

Chrysostomus. Postquam satis utilitatis populis per miracula est collatum, oportebat eum abesse: maiora namque putantur miracula post absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis fruuntur; unde dicitur facta autem die, egressus ibat in desertum locum.

Graecus. Abiit etiam in desertum, ut marcus dixit, et orabat: non quod ipse oratione indigeret, sed ut nobis bonae operationis fieret forma.

Chrysostomus. pharisaei quidem, ipsis prodigiis praedicantibus, potentia Christi scandalizabantur; populi vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur; unde sequitur et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum; et detinebant illum, ne discederet ab eis; non quidem aliqui primatum aut scribarum, sed quoscumque malitiae fucus non denigraverat, et illaesam habebant conscientiam.

Graecus. Quod autem marcus dicit apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes quaerunt te, lucas vero dicat populus pervenisse, non discrepant ab invicem. Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia; dominus autem gaudebat detentus, sed mandabat ut eum dimitterent, ut etiam alii participes forent eius doctrinae, quasi tempore suae praesentiae non multum duraturo; unde sequitur quibus ait: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum. Marcus dicit: ad hoc veni, ostendens divinitatis eius celsitudinem, et voluntariam exinanitionem; lucas vero dicit ad hoc missus sum, idest incarnationem ostendens, necnon beneplacitum patris missionem appellans; et ille quidem simpliciter dicit: ut praedicem, iste vero regnum dei adiungit, quod est ipse Christus.

Chrysostomus. simul etiam considera, quod poterat in eodem loco manendo, omnes attrahere ad se; non tamen hoc fecit, praebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem perditam, et medicus accedit ad infirmum: una enim anima recuperata, poterit aliquis mille delicta abolere; unde et hic sequitur et erat praedicans in synagogis galilaeae. Frequentabat quidem synagogas, docens illos quod non esset seductor: nam si iugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem.

Beda. Si autem occasu solis mystice mors domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius indicatur; cuius manifestata luce, a credentium turbis requiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum hoc contigerit prima sabbati, quo resurrectio celebrata est.


LUCA 5,1-4

9501 (Lc 5,1-4)

Ambrosius in lucam. Ubi dominus impertivit multis varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit a studio sanandi turba cohiberi: vespera incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, et turbae urgebant: unde dicitur factum est autem cum turbae irruerent in eum.

Chrysostomus. Erant enim ei connexi, diligentes eum et mirantes, et tenere cupientes. Quis enim discessisset, dum huiusmodi miracula faciebat? quis noluisset solam prospicere faciem, et os talia loquens? neque enim in agendo miracula solum admirabilis erat; sed visus eius abundabat plurima gratia; unde et loquentem eum audiunt in silentio, seriem locutionis non irrumpentes; dicitur enim ut audirent verbum dei, et ipse stabat secus stagnum genezareth.

Beda. stagnum genezareth idem dicunt esse quod mare galilaeae, vel mare tiberiadis; sed mare galilaeae ab adiacente provincia dicitur; mare autem tiberiadis a proxima civitate. Porro genezareth a laci ipsius natura, quae crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur: neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur.

Theophylactus. Fugit autem dominus gloriam quanto magis ipsa eum sequebatur; et ideo a turbis se separans ascendit in navem. et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

Chrysostomus. Quod signum erat vocationis. Secundum vero Matthaeum invenit eos reficientes retia; tantus enim erat paupertatis excessus, ut laniata repararent, nova nequeuntes habere. Volens autem diligenter congregare spectaculum, ut nemo remaneret post tergum, sed omnes facie ad faciem cernerent, ascendit in navim; unde dicitur ascendens autem in unam navim, quae erat simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum.

Theophylactus. Vide autem Christi mansuetudinem, quomodo rogat petrum; et petri obedientiam, quomodo in omnibus fuit obediens.

Chrysostomus. postquam vero multa peregerat miracula, iterum doctrinam proponit, et existens in mari piscatur existentes in terra; unde sequitur et sedens docebat turbas de navicula.

Gregorius nazianzenus. cunctis condescendens, ut a profundis extrahat piscem, hominem scilicet natantem in mobilibus rebus, et amaris huius vitae procellis.

Beda. Mystice autem duae naves circumcisionem et praeputium figurant; quas videt dominus, quia in utroque populo novit qui sunt eius, et ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad littus videndo, hoc est misericorditer visitando, provehit. piscatores sunt ecclesiae doctores, qui nos per rete fidei comprehendunt, et quasi littori, sic terrae viventium advehunt. sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur: quia non omne tempus est habile doctrinae; sed nunc exercenda est lingua doctoris, et nunc suimet cura gerenda. Navis simonis est ecclesia primitiva, de qua paulus dicit: qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis; bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una.

Augustinus de quaest. Evang.. De qua docebat turbas, quia de auctoritate ecclesiae docet gentes. Quod autem dominus ascendens in navim rogat eum a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec a terrenis in profunda sacramentorum recedatur. Vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod postea dicit duc in altum, ad remotiores gentes postea praedicandum praecipiat.


LUCA 5,4-7

9504 (Lc 5,4-7)

Cyrillus. Postquam sufficienter populum docuerat, regreditur iterum ad magnificentias proprias, et per piscatoria ministeria piscatur discipulos; unde sequitur ut autem cessavit loqui, dixit ad simonem: duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

Chrysostomus. Condescendens enim hominibus, sicut magos per sidus vocavit, sic et piscatores per piscatoriam artem.

Theophylactus. Petrus autem non distulit; unde sequitur et respondens simon dixit illi: praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus. non autem addidit: non te audiam, nec secundis laboribus me exponam; sed magis subdit in verbo autem tuo laxabo rete: quia vero turbam de navicula dominus instruxerat, non sine mercede naviculae dominum dereliquit, dupliciter beneficians ipsum: quia primo dedit ei multitudinem piscium, et deinde discipulum ipsum fecit. Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam. tot autem pisces cepit ut non posset eos foras educere, sed a sociis auxilium peteret; unde sequitur rumpebatur autem rete eorum: et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Per nutum ipsos vocant: quia ex stupore propter capturam piscium loqui non poterant. Et sequitur de eorum auxilio, cum dicitur et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

Augustinus de cons. Evang.. ioannes quidem videtur simile miraculum dicere; sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare tiberiadis: ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat: nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem; sed pertinuit ad evangelistam dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta; respicientem scilicet ad hoc factum quod lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur.

Ambrosius. Mystice autem navis petri, secundum Matthaeum fluctuat, secundum lucam repletur piscibus, ut et principia ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas. Non turbatur ista quae petrum habet; turbatur illa quae iudam habet: in utraque petrus; sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Illic turbatio ubi modica fides; hic securitas ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen petro dicitur duc in altum, hoc est in profundum disputationum. quod est tam altum quam scire dei filium? quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus, qui eos quos ceperint non amittant? et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reservant, et fluctuantes de infimis ad superna transducunt. Dicit autem praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: quia non hoc humanae facundiae opus, sed supernae vocationis est munus. qui autem nihil ante ceperant, magnam in verbo domini concludunt piscium multitudinem.

Cyrillus. Hoc autem fuit figura futuri: non enim incassum laborabunt evangelicae doctrinae rete tendentes; sed greges gentium aggregabunt.

Augustinus de quaest. Evang.. quod autem retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut pene mergerentur, significat hominum carnalium multitudinem tantam futuram in ecclesia, ut etiam disruptione pacis per haereses et schismata scinderetur.

Beda. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos dominus inter persequentium scandala servat.

Ambrosius. alia autem navis est iudaea, ex qua ioannes et iacobus eliguntur. Hi igitur de synagoga ad navim petri, hoc est ad ecclesiam, convenerunt, ut implerent ambas naviculas: omnes enim in nomine iesu genuflectunt, sive iudaeus sive Graecus.

Beda. Vel alia navis est ecclesia gentium, quae et ipsa, una navicula non sufficiente, piscibus impletur electis: quia novit dominus qui sunt eius. Et apud ipsum certus est suorum numerus electorum; dumque tot in iudaea credituros non invenit quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi alterius navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto reti socia navis advocatur, quando iudas proditor, simon magus, ananias et saphira, et multi discipulorum abierunt retro: ac deinde barnabas et paulus ad gentium sunt apostolatum segregati.

Ambrosius. Possumus tamen et aliam ecclesiam intelligere navim alterius: ab una enim plures ecclesiae derivantur.

Cyrillus. Innuit autem sociis ut auxiliarentur eis: multi enim sequuntur apostolorum labores; et prius illi qui evangeliorum ediderunt scripturas, post quos alii praesides et populorum pastores, et in deitatis doctrina periti.

Beda. Harum autem impletio navium in fines saeculi crescit; sed quod impletae merguntur, hoc est in submersione premuntur (non enim sunt submersae, sed periclitatae), apostolus exponit dicens: in novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc.: nam mergi naves, est homines in saeculo, ex quo electi per fidem fuerant, morum pravitate relabi.


LUCA 5,8-11

9508 (Lc 5,8-11)

Ambrosius. Admirabatur petrus dona divina; et quo plus metuerat, praesumebat minus; unde dicitur quod cum videret simon petrus, procidit ad genua iesu, dicens: exi a me, domine, quia homo peccator sum.

Cyrillus. Reducens enim ad conscientiam patrata delicta, tremit et trepidat, et velut immundus mundum non credit se posse suscipere: acceperat enim a lege, distinguendum esse inter maculatum et sanctum.

Gregorius nyssenus. cum enim mandasset demergere retia, tanta copia piscium capta est, quantum ipse maris dominus et terrae voluerat. vox enim verbi semper est vox virtutis, cuius praecepto in origine mundi lux et ceterae creaturae prodibant. In his admiratur petrus; unde sequitur stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant; similiter autem iacobum et ioannem filios ze Bedaei, qui erant socii simonis.

Augustinus de cons. Evang.. andream non nominat, qui tamen intelligitur in ea navi fuisse, secundum Matthaei et Marci narrationem. et ait ad simonem iesus: noli timere.

Ambrosius. Dic et tu exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat deus noli timere. Indulgenti domino peccatum fatere. Vides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus ut vivificandi habeant potestatem; unde sequitur ex hoc iam homines eris capiens.

Beda. hoc ad ipsum petrum specialiter pertinet: exponit enim ei dominus quid haec captura piscium significet; quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque facti huius ordo quid in ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur, ostendit.

Chrysostomus. Considera autem eorum fidem et obedientiam; habentes enim opus prae manibus appetibilis piscationis, cum audissent mandantem, non distulerunt, sed relictis omnibus sequebantur. talem enim obedientiam requirit a nobis Christus, ut eam non praetermittamus, etiam si aliquid valde necessarium urgeat; unde et sequitur et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus et marcus breviter hoc perstringunt quemadmodum gestum sit, quod lucas hic apertius explicavit. hoc tamen videtur distare quod tantum petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narraverunt. sed potuit utique prius hoc petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod lucas insinuavit; ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Vel intelligendum est hoc primo fuisse factum quod lucas commemorat; nec tunc eos a domino vocatos, sed tantum fuisse praedictum petro quod homines esset capturus: non autem quod numquam pisces esset capturus: unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et marcus narrant: tunc enim non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem aut iubentem. Sed si, secundum ioannem, iuxta iordanem secuti sunt eum petrus et andreas; quomodo ab aliis evangelistis dicitur quod eos in galilaea piscantes invenit et ad discipulatum vocavit, nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse dominum iuxta iordanem ut ei inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse? Ambrosius. Mystice autem quos petrus in verbo capit, negat suam praedam, negat suum munus. Exi, inquit, a me, domine. Noli timere et tu quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit.

Augustinus de quaest. evang.. Vel aliter. Ex persona ecclesiae carnalibus hominibus plenae petrus dicit exi a me, quia homo peccator sum; tamquam ecclesia turbis carnalium impleta, et eorum moribus pene submersa, regnum spiritualium, in quibus maxime persona Christi eminet, a se quodammodo repellat. Non enim hoc voce linguae dicunt homines bonis ministris dei, ut eos a se repellant; sed voce morum et actuum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem; ut honorificentiam eorum significaverit petrus cadens ad pedes domini, mores autem in eo quod dixit exi a me.

Beda. Confortat autem dominus timorem carnalium, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet aggredi.

Augustinus de quaest. Evang.. dominus autem dum non recessit ab eis, significat, in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod autem subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quo ab huius mundi salo, qui Christo inhaeserunt penitus recessuri sunt.


LUCA 5,12-16

9512 (Lc 5,12-16)

Ambrosius in lucam. Quarto signo, ex quo in capharnaum dominus venit leprosus sanatur. Si autem quarto die solem illuminavit, et clariorem ceteris fecit, hoc clarius opus aestimare debemus, de quo dicitur et factum est cum esset in una civitate, et ecce vir plenus lepra. bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnes populos fuisse sanatos.

Athanasius. adoravit autem leprosus dominum deum existentem in corpore; et neque propter carnem putavit esse creaturam verbum dei; nec pro eo quod verbum erat, vilipendit carnem quam vestiebat; immo ut in templo creato adorabat omnium creatorem, in faciem procidens; sequitur enim et videns iesum et procidens in faciem, rogavit eum.

Ambrosius. Quod in faciem procidit, humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, remedium postulavit, dicens domine, si vis, potes me mundare. De voluntate domini non quasi pietatis incredulus dubitavit; sed quasi iniquitatis suae conscius non praesumpsit: religionis autem et fidei plena confessio est quae in voluntate domini posuit potestatem.

Cyrillus. noverat enim lepram experimentis medicorum non cedere; sed vidit divina maiestate pelli daemones, et ceteros ab aliis valetudinibus curari, quae coniecit divina dextera fieri. Titus. Addiscamus etiam ex verbis leprosi corporalium infirmitatum medelam non quaerere, sed divino beneplacito totum committere, qui novit opportuna, et omnia iudicio disposuit.

Ambrosius. Eo autem sanat genere quo fuerat obsecratus; unde sequitur et extendens iesus manum, tetigit illum. lex tangi leprosos prohibet; sed qui dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat; simul e contrario ut lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem.

Theophylactus. Ipsius enim sacra caro est purgativa, et vitam tribuens, sicut existens verbi dei caro.

Ambrosius. In hoc autem quod subdit volo, mundare, habes voluntatem, habes et pietatis effectum.

Cyrillus. A maiestate autem processit imperiosum mandatum. qualiter igitur in servis computatur unigenitus filius, qui volendo tantummodo cuncta potest? legitur de Deo patre, quod omnia quaecumque voluit fecit. qui vero sui patris potestate fungitur, quomodo diversificabitur in natura ab eo? solent etiam quaecumque sunt eiusdem virtutis, eiusdem esse substantiae. mirare tamen in his Christum divine et corporaliter operantem: divinum enim est ita velle ut praesto fiant omnia, humanum autem extendere dexteram. Unus itaque Christus ex utrisque perficitur, eo quod verbum caro factum est.


Gregorius nyssenus. Et quia cum utraque hominis particula, anima scilicet et corpore, unita est deitas, per utraque patebant supernae naturae indicia. Corpus enim reconditum in se lumen declarabat, cum palpando praestabat remedia, sed anima praepotenti voluntate divinam ostendebat virtutem: velut enim sensus tactus proprius corporis est, sic et animae voluntarius motus: vult anima, tangit corpus.

Ambrosius. Dicit ergo volo, propter photinum; imperat propter arium; tangit propter manichaeum. Nihil autem medium est inter opus dei atque praeceptum, ut intelligas medentis affectum, virtutem operis; unde sequitur et confestim lepra discessit ab illo. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet; nam sequitur et praecepit illi ut nemini diceret: ut scilicet doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae. Aut fortasse illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat, qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent.

Cyrillus. leproso etiam silente sufficiebat ipsa negotii vox ad narrandum omnibus agnoscentibus per eum potestatem curantis.

Chrysostomus in matth.. Et quia ut plurimum homines, dum aegrotant, dei sunt memores, ut autem convalescunt hebetantur, mandat ut deum prae oculis habeat, dans gloriam deo; unde sequitur sed vade, ostende te sacerdoti: ut scilicet mundatus leprosus committeret se sacerdotis aspectui; ac sic per illius censuram numeraretur inter suos.

Ambrosius. Et ut etiam intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum; et dum mandatur sacrificium secundum praeceptum moysi, ostendit dominus quia legem non solveret, sed impleret; unde sequitur et offer pro emundatione tua sicut praecepit moyses.

Augustinus de quaest. Evang.. videtur hic approbare sacrificium quod per moysen praeceptum est, cum id non recipiat ecclesia: quod ideo iussisse intelligi potest, quia nondum coeperat esse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est: non enim oportebat auferri significativa sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum.

Ambrosius. vel quia lex spiritualis est, videtur sacrificium mandasse spirituale; unde dixit sicut praecepit moyses; denique addidit in testimonium illis. Titus. Haeretici perperam hoc accipiunt, dicentes in opprobrium legis esse dictum. Qualiter autem iuberet offerre pro emundatione secundum praeceptum moysi? Chrysostomus in Matthaeum. Dicit ergo in testimonium illis, quia ex hoc facto ostenditur Christum incomparabili excellentia moysi praeferri; quia enim moyses insufficiens erat a sorore leprae pellere morbum, orabat dominum ut eam liberaret; sed salvator in potestate divina protulit volo, mundare.

Cyrillus. vel in testimonium illis, hoc est ad reprehensionem eorum, et ad probationem quod legem revereor. Cum enim te curaverim, mitto te ad sacerdotum experientiam, ut attesteris mihi quod non sum praevaricatus in legem. Et quamvis dominus impendens remedia, moneret nemini dicere, instruens nos evitare superbiam; fama tamen eius volabat, undique installans auditui cunctorum miraculum; unde sequitur perambulabat magis sermo de illo.

Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas: unde sequitur et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ut enim leprosus exterius se sanatum doceret, perceptum beneficium, ut marcus ait, etiam iussus non tacet.

Gregorius moralium. redemptor autem noster per diem miracula in urbibus exibet, et ad orationis studium in nocte pernoctat: unde sequitur ipse autem secedebat in desertum, et orabat: ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes profundant.

Beda. Quod autem secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit volo, mundare, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quod iuxta nestorium gemina sit filii persona; sed eiusdem personae, sicut naturae, sic et operationes sunt duae.

Gregorius nazianzenus. Et opera quidem in populo, orationes autem in deserto peragebat ut plurimum; sanciens quod liceat parumper quiescere, ut mente sincera cum Deo colloquamur. Neque enim ipse indigebat remotione, quia non erat in eo quod remitteretur, cum deus esset: sed ut pateat nobis et operationis hora et altioris solertiae.

Beda. Typice autem leprosus humanum genus languidum peccatis designat, plenum lepra: quia omnes peccaverunt, et egent gratia dei, ut scilicet extenta manu, idest verbo dei humanam contingente naturam, a prisci erroris varietate mundentur, et offerant Deo pro emundatione corpora sua hostiam vivam.

Ambrosius. Si autem leprae medicina verbum est, contemptus verbi lepra mentis est.

Theophylactus. vide autem, quod postquam mundatus est aliquis, tunc dignus est offerre hoc munus, scilicet corpus et sanguinem domini, quod est divinae unitum naturae.


LUCA 5,17-26

9517 (Lc 5,17-26)

Cyrillus. Scribae et pharisaei, qui facti fuerant prodigiorum Christi visores, audiebant ipsum quoque docentem; unde dicitur et factum est in una dierum, et iesus sedebat docens; et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello galilaeae, et iudaeae, et ierusalem; et virtus domini erat ad sanandum eos. Non quasi mutuo acciperet potestatem alterius, sed quasi deus et dominus propria operabatur virtute. fiunt autem homines saepe donorum spiritualium digni; sed plerumque deficiunt ea ratione quam novit donorum largitor; quod in Christo non accidit: affluebat enim in praestandis remediis virtus divina. Quia vero necessarium erat, ubi tanta scribarum et pharisaeorum turba convenerat, aliquid fieri ex his quae virtuti attestarentur ipsius coram eis qui eum parvipendebant, factum est quoddam miraculum in paralytico: in quo quia defecisse videbatur medicinalis ars, portabatur a proximis ad supernum et caelestem medicum; unde sequitur et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.

Chrysostomus. mirandi vero sunt qui paralyticum adduxerunt, qualiter cum nequissent intrare per ostium, novum aliquid et alienum attentaverunt; unde sequitur et non invenientes qua parte eum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum. Detegentes autem tectum deponunt grabatum, et ponunt in medio paralyticum; unde sequitur et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante iesum. Dicet aliquis demissum fuisse locum a quo per tegulas deposuerunt paralytici lectum.

Beda. Hominem autem dominus a paralysi curaturus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari; unde sequitur quorum fidem ut vidit, dixit: homo, remittuntur tibi peccata tua.

Ambrosius. magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis; et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te, homo, collega non valeat, cum apud deum servus et interveniendi meritum et ius habeat impetrandi? si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe ecclesiam quae pro te precetur, cuius contemplatione, quod tibi dominus negare posset, ignoscat.

Chrysostomus in Matthaeum. occurrebat autem et in hoc ipsius patientis fides: non enim sustinuisset se inferius submitti, nisi credidisset.

Augustinus de cons. Evang.. quod autem dicit homo, dimittuntur tibi peccata, ad hoc insinuandum valet quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere: non peccavi: simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur deus.

Chrysostomus. Nos autem si corporaliter patimur, satagimus nocivum abicere; cum vero male sit animae, differimus; atque ideo nec a corporis nocivis curamur. abscindamus igitur fontem malorum, et cessabunt aegritudinum fluxus. Metu autem multitudinis suam intentionem aperire pharisaei non audebant, sed solum in cordibus suis meditabantur; unde sequitur et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: quis est hic qui loquitur blasphemias? Chrysostomus. In quo mortis praecipitant sententiam. Erat enim mandatum in lege, quod quicumque blasphemaret in deum, morte puniretur.

Ambrosius. Itaque ab ipsis ex operibus suis dei filius accipit testimonium; nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti, et perniciosius ad culpam quod negant qui suis assertionibus relinquuntur; unde sequitur quis potest peccata dimittere, nisi solus deus? magna infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti.

Beda. Verum enim dicunt: quia nemo peccata dimittere nisi deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi deus potest.

Ambrosius. Dominus autem salvos volens facere peccatores, ex occultorum cognitione deum se esse demonstrat; unde sequitur ut autem cognovit iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: quid cogitatis in cordibus vestris? Cyrillus. Quasi dicat: o pharisaei, quia dicitis quis potest peccata dimittere, nisi solus deus? respondeo vobis: quis potest secreta cordis scrutari, nisi solus deus? qui per prophetas dicit: ego dominus scrutans corda et probans renes.

Chrysostomus. Si ergo increduli estis erga primum, scilicet remissionem peccati, ecce aliud adicio, dum intima vestra patefacio: quin etiam aliud dum paralytici corpus consolido; unde subdit quid est facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge et ambula? palam quidem est quia consolidare corpus facilius est: quanto namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio criminum: verum, quia illud non creditis eo quod lateat, adiciam quod minus est; apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc demonstretur. Et quidem cum allocutus est infirmantem, non dixit: dimitto tibi peccata, propriam exprimens potestatem; sed remittuntur tibi peccata. cogentibus autem illis, evidentius propriam declarat potestatem, dicens ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terris dimittendi peccata.

Theophylactus. vide quod in terra dimittit peccata: dum enim sumus in terra, peccata nostra delere possumus, postquam vero a terra tollimur, non valebimus confiteri: clauditur enim ianua.

Chrysostomus. Demonstrat autem peccatorum veniam per corporis sanationem; unde sequitur ait paralytico: tibi dico: surge. Ipsam vero corporis sanationem demonstrat per lecti portationem, ut sic non reputetur phantasia quod factum est; unde sequitur tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam; quasi dicat: ego volebam per tuam passionem curare illos qui sani videntur, infirmantur autem in anima; sed quia nolunt, vade tuam correcturus familiam.

Ambrosius. Nec mora ulla sanitatis intervenit; unum dictorum remediorumque momentum est; unde sequitur et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam, magnificans deum.

Cyrillus. Quo facto patuit quod filius hominis potest in terra relaxare peccata; quod pro se et pro nobis dixerat. Ipse namque ut deus factus homo tamquam dominus legis peccata dimittit. Sortiti sumus etiam nos ab eo tam mirabilem gratiam: dictum est enim discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quomodo autem non magis ipse peccata dimittit, qui ceteris potestatem faciendi hoc tradidit? Chrysostomus. Reges autem terreni et principes homicidas absolventes, a poena praesenti liberant, a criminibus autem expiare non possunt.

Ambrosius. Spectant autem surgentem increduli, mirantur abeuntem; unde sequitur et stupor apprehendit omnes, et magnificabant deum.

Chrysostomus in Matthaeum. paulatim serpunt iudaei magnificantes deum, non tamen putant eum deum esse; obstabat enim eis caro: nec tamen erat modicum aestimare eum praecipuum esse mortalium et a Deo processisse.

Ambrosius. Divini autem operis miracula malunt timere quam credere; unde sequitur et repleti sunt timore, dicentes: quia vidimus mirabilia hodie. Si autem credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent: perfecta enim dilectio foras timorem excludit. Non otiosa autem huius paralytici nec angusta medicina est, quoniam orasse praemittitur, non propter suffragium, sed propter exemplum.

Augustinus de quaest. Evang.. de paralytico enim potest intelligi animam dissolutam membris, hoc est operationibus, Christum quaerere, idest voluntatem verbi dei; impediri autem a turbis, scilicet cogitationum, nisi tecta, idest operta scripturarum, aperiat, et per hoc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descendat.

Beda. Et bene domus iesu tegulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine spiritualis gratiae virtus invenitur.

Ambrosius. Unusquisque autem aeger petendae praedicatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia, verbi caelestis remedio reformentur. sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare se facilis ante iesum locetur, dominico videri dignus aspectu: humilitatem enim respicit dominus.

Augustinus de quaest. Evang.. Hi ergo a quibus deponitur, bonos doctores ecclesiae possunt significare; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci.

Ambrosius. Dominus autem plenam spem resurrectionis ostendens, peccata donat animorum, et debilitatem carnis excludit: hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere, tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem deus resurrectio est. Lectus autem qui tolli iubetur, nihil est aliud quam corpus humanum.

Augustinus de quaest. evang.. Ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae, sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad domum suam, idest requiem secretorum cordis sui.

Ambrosius. Vel domum repetere suam, hoc est ad paradisum redire: ea enim est vera domus quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, iusque reformaret.



Th. Aq. Catena aurea 9440