Th. Aq. Catena aurea 9624

LUCA 6,24-26

9624 (Lc 6,24-26)

Cyrillus. Praedicto, quod paupertas propter deum causa sit cuiuslibet boni, et quod esurire et flere non vacabit mercede sanctorum, transfert sermonem ad apposita, et innuit ipsa damnationis et supplicii fore materiam; unde dicitur verumtamen vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.

Cyrillus. Haec enim dictio vae semper in scripturis dicitur his qui non possunt evadere a futuro supplicio.

Ambrosius. Licet autem in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt incentiva virtutum; quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habent divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae caelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior est qui prompto largitur affectu, ita criminosior dives est qui de eo referre gratiam Deo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abscondere. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam nulla poena gravior sit quam successorum profutura compendiis anxio timore servare, tamen quoniam avaritiae desideria congerendi quadam voluptate pascuntur, qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. Possumus tamen hic divitem intelligere populum iudaeorum, vel haereticos, vel certe pharisaeos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt. sequitur vae vobis qui saturati estis, quia esurietis.

Beda. Dives ille purpuratus saturabatur, epulans quotidie splendide; sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat.

Basilius. Quod autem necessaria sit abstinentiae ratio, palam est ex eo quod apostolus eam inter fructus spiritus enumeravit. Subiectio enim corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam; qua sicut quodam freno decet compescere iuventutis fervorem. Est igitur abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vitae spiritualis initium, obtundens in se illecebrarum aculeum. ne autem coincidentia fiat cum inimicis dei, decet accipi quodlibet cum exigit tempus, ad ostendendum quod mundis omnia munda; procedendo quidem ad necessaria vitae, abstinendo autem omnino ab his quae faciunt ad voluptatem. attamen nec eamdem horam sibi cunctos sancire possibile, nec modum, nec mensuram. sit autem communis intentio non expectare repletionem; replere namque ventrem, ipsum quoque corpus inutile facit erga proprias operationes, somnolentum, et ad nocumenta dispositum.

Beda. Aliter. Si beati sunt illi qui iustitiae semper esuriunt opera, infelices e contra aestimandi sunt qui sibi in desideriis placentes, nullam veri boni famem patiuntur. sequitur vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.

Basilius. Cum dominus ridentes nunc arguat, palam est quod numquam erit fideli tempus risus; et praecipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro quibus oportet lugere. Superfluus autem risus est immoderantiae signum, et effrenis animae motus; sed usque ad vultus iucunditatem exprimere passionem animae non dedecet.

Chrysostomus. Dic autem mihi cur concuteris et defluis qui debes assistere terribili iudicio, et ponere rationem de omnibus hic operatis? Beda. Quia vero ipsa peccati nutrix adulatio, sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita est ministrare fomentum, subdit vae cum benedixerint vobis omnes homines.

Chrysostomus. Non autem contrarium est quod hic dicitur ei quod alibi dominus dicit: luceat lux vestra coram hominibus, ut scilicet manifestemus bene agere ad gloriam dei, non ad propriam. Perniciosum enim quid est inanis gloria: et inde sumit ortum iniquitas atque desperatio, et mater malorum avaritia. Quod si viam quaeris divertendi ab hoc, dirigas aspectum semper ad deum, et esto contentus ea quae apud eum est gloria: nam si in qualibet facultate doctiores eligere oportet in arbitros, quomodo virtutis experimentum pluribus credis, non autem illi qui prae omnibus eam novit, et dare et coronare potest? a quo si gloriam cupis, vita laudem humanam: de nullo enim alio magis consuevimus admirari quam de respuente gloriam. Quod si nos, multo magis dominus omnium. deinde illud consideres, quod hominum gloria celeriter deficit, quia per cursum temporis oblivioni traditur. sequitur secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

Beda. pseudoprophetae significantur, eo quod ad captandum vulgi favorem futura praeloqui conentur. Itaque dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit reproborum: quia rudes adhuc auditores necesse est terroribus ad bona compelli, perfectos autem satis est praemiis invitari.

Ambrosius. Et attende quod Matthaeus, praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit; hic autem etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit.


LUCA 6,27-31

9627 (Lc 6,27-31)

Beda. Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possent, nunc qualiter cum eisdem inimicis agere debeant ostendit, dicens sed vobis dico qui auditis.

Ambrosius. non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad hunc locum serius venit, ut populus divinis miraculis roboratus ultra legis tramitem virtutum vestigiis progredi edoceretur. denique inter tria maxima, spem, fidem et caritatem, maior est caritas, quae ordinatur cum dicitur diligite inimicos vestros.

Basilius. Inimici quidem proprium est obesse et insidiari. Omnis igitur qui qualitercumque nocet alicui, dicitur inimicus.

Cyrillus. Conveniens autem erat huiusmodi conversatio doctoribus sanctis, qui praedicaturi erant ubique terrarum salutarem sermonem; quos si contingeret velle recipere de persequentibus vindictam, omisissent eos ad cognitionem veritatis vocare.

Chrysostomus in Matthaeum. Non autem dicit: ne odio habeas; sed: diligas; neque simpliciter mandavit diligere, sed etiam benefacere; unde sequitur benefacite his qui oderunt vos.

Basilius. Verum quia homo ex corpore consistit et anima, secundum animam quidem benefaciemus, huiusmodi arguentes et commonentes eos, et omnino ad conversionem manuducentes; secundum corpus autem benefacientes eis in necessariis victui. sequitur benedicite maledicentibus vobis. qui enim percutiunt proprias animas, digni sunt lacrymis et fletibus, non maledictionibus. nihil enim detestabilius est anima maledica, nec immundius lingua quae maledictiones effert. Homo es; aspidum venena non evomas, nec vertaris in belluam. Est tibi datum os, non ut mordeas, sed ut aliorum vulnera sanes. inimicos autem mandavit nobis annumerare gradui amicorum, non quorumcumque, sed praecipuorum, pro quibus orare solemus; unde sequitur orate pro persequentibus vos. Plerique autem e contra procumbentes, et fronte super terram percutientes, et manus expandentes, non pro suis criminibus orant deum, sed adversus inimicos; quod nihil aliud est quam seipsum transfodere. Cum eum qui prohibuit contra inimicos orare, precaris ut te maledicentem inimicis exaudiat, quomodo possibile est audiri, quando provocas exauditurum, verberando inimicum coram rege, etsi non manibus, verbis tamen? quid facis, homo? stas ut veniam impetres peccatorum, et imples os amaritudine. Mitigationum est tempus, orationis et gemitus, non furoris.

Beda. Sed merito movetur quaestio, quomodo in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos. Ubi videndum est, quia prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis.

Cyrillus. Vetus autem lex mandabat non offendere alios; vel si prius fuerimus laesi, non ultra proportiones laedentium iras protendere; sed perfectio legis in Christo est, et in suis mandatis; unde sequitur et qui te percutit in maxillam, praebe ei et alteram.

Chrysostomus in Matthaeum. Nam et medici cum calce feriuntur ab insanis, tunc maxime miserentur eis, et accingunt se ad eorum remedia. Tu quoque similem habeas coniecturam erga persequentes: ipsi namque sunt qui praecipue infirmantur; nec prius desistamus quam totam amaritudinem evomuerint; tunc uberes gratias agent tibi, et ipse deus te coronabit, eo quod fratrem tuum in pessima aegritudine liberasti.

Basilius. Fere autem cuncti contra hoc mandatum procedimus; et praesertim potentes vel principes, non solum si passi fuerint contumelias, sed et si praestita eis non sit reverentia, adversarios reputantes quicumque eos minus reveriti sunt quam se reputaverunt dignos. est autem magna infamia principis esse promptum ad vindictam: nam et qualiter alium docebit nil mali pro malo rependere, qui nocenti retribuere satagit? Cyrillus. Vult autem dominus insuper esse contemptorem rerum; unde sequitur et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: haec est enim virtus animae quae omnino aversa est a passione cupiditatis divitiarum. Decet enim eum qui pius est et oblivisci malorum, ut et ea quibus caros amicos iuvamus, persequentibus conferamus.

Chrysostomus in Matthaeum. Non autem dixit: fer humiliter iniuriantis impetum; sed: procedas per sapientiam, et ulterius te disponas ad patiendum quae ille cupiat facere, superans insolentiam eius ubertate prudentiae, ut habito pudore in excellenti patientia tua discedat. Sed dicet aliquis: quomodo potest hoc fieri? cum videris deum factum hominem, tot passum pro te, adhuc quaeris et dubitas quomodo possibile sit nequitiis ignoscere conservorum? quis tale passus est quale dominus tuus dum ligaretur, flagellaretur, sputa perferens, mortem patiens? unde sequitur omni autem petenti te tribue.

Augustinus de serm. Dom.. non dicit: omnia petenti; sed ut id des quod iuste et honeste potes, idest quod nec tibi, nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest; et cui iuste negaveris quod petit, indicanda est iustitia; et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem iniusta correxeris.

Chrysostomus. in hoc tamen peccamus non modicum, non solum non dando petentibus, sed et eos increpando. cur, inquis, non laborat? cur otiosus alitur? dic mihi: et tu laborando possides? sed et si laboras, ad hoc laboras ut vituperes alium? propter unicum panem et tunicam appellas cupidum. Nihil tribuis? nec convicieris. Cur nec tu misereris, et volentibus dissuades? si cunctis indifferenter erogaverimus, semper miserebimur. quia enim abraham cunctos recipiebat, recepit et angelos. Nam etsi homicida sit et praedo, nonne tibi dignus videtur panis habendi? non igitur simus severi aliorum censores, ne nos quoque exquisite iudicemur. sequitur et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.

Chrysostomus. a Deo percipimus omnia; quod autem dicimus meum et tuum, nuda tantum sunt verba: si namque domum tuam asseris, emisisti verbum carens subsistentia rei: nam et aer et solum et caementum creatoris sunt, tu etiam ipse qui domum construxisti: sed et si tuus sit usus dubitatur, non solum propter mortem, sed etiam propter rerum eventus. anima tua non possidetur a te, et quo pacto tuae reputabuntur opes? vult autem deus tua fore quae tibi pro fratribus credita sunt; fient autem tua, si pro aliis dispensaveris; si vero tibi affluenter expenderis, quae sunt tua iam facta sunt aliena. sed propter nefandam opum cupidinem homines in curiis conrixantur; contra quod Christus ait et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.

Augustinus de serm. dom.. Quod de veste, domo, fundo, iumento, et generaliter omni pecunia dicit. Non autem Christianum oportet sic possidere servum quomodo equum aut argentum. Servus si honestius a te regeretur quam ab illo qui eum tibi cupit auferre; nescio utrum quisquam dicere audeat eum debere contemni.

Chrysostomus. Est autem nobis insita lex naturalis, per quam dignoscimus quid sit virtus et vitium; unde sequitur et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Non ait: quaecumque non vultis ut faciant, nec vos faciatis: cum enim duae sint viae quae ducunt ad virtutem, scilicet abstinentia mali, et operatio boni, hanc ponit, per istam et illam significans. Et si quidem dixisset: ut sitis homines, diligite bestias, esset mandatum difficile; si vero homines diligere iussit, ad quod naturalis monitio est, quam difficultatem res continet, quam leones et lupi servant, in quibus naturalis cognatio amicitiam cogit? ostenditur igitur quod Christus nihil statuit nostram transcendens naturam; sed quod dudum inseruit conscientiae nostrae, docet; ut propria voluntas pro lege sit tibi; ut si vis bene tibi, bene facias alii; si vis ut alius tui misereatur, proximi miserearis.


LUCA 6,32-36

9632 (Lc 6,32-36)

Chrysostomus. dixerat dominus diligendos esse inimicos. Ne autem putares hyperbolice esse dictum, aestimans solum ad terrorem eis dici, adicit rationem, dicens et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? plures quidem causae sunt quae dilectiones constituunt; dilectio vero spiritualis universas praecellit; nihil enim terrenum eam parit; non utilitas, non beneficium, non natura, non tempus, sed de caelo descendit. Quid autem miraris si non indiget beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur? pater quidem passus iniurias, rumpit foedus amoris; coniux post iurgia virum relinquit; filius si longaevum videat patrem, gravatur: at paulus ibat ad lapidantes, benefacturus eis; moyses lapidatur a iudaeis, et orat pro eis. Veneremur itaque spirituales amicitias, quia sunt insolubiles. Unde arguens volentes pigrescere, subdit, nam et peccatores diligentes se diligunt; quasi dicat: quia volo vos his amplius aliquid possidere, non moneo solum amicos diligere, sed etiam inimicos. Benefacientibus etiam benefacere commune est omnibus. Ostendit autem se parum plus petere quam sit moris peccatorum, qui benefaciunt amicis; unde sequitur et si benefacitis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.

Beda. Non solum autem dilectionem vel beneficium peccatorum, quasi infructuosa redarguit, sed etiam mutuum; unde sequitur et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerantur, idest mutuantur, ut recipiant aequalia.

Ambrosius. In tres autem partes philosophia sibi videtur divisisse iustitiam: unam in deum, quae pietas vocatur; alteram in parentes vel reliquum genus humanum; tertiam in mortuos, ut his exequiarum iura solvantur. At dominus, legis oraculum ac prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserunt, pietatis correxit officium, cum subdit verumtamen diligite inimicos vestros.

Chrysostomus in genesim. in quo plus tibi quam illi conferes: ille enim diligitur a conservo, tu vero efficieris similis deo. Est autem maximae virtutis quando nocere volentes beneficiis complectimur; unde subditur et benefacite. Sicut enim fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum lenitate: quod enim est aqua igni, hoc est irae humilitas et mansuetudo. Et sicut non extinguitur ignis per ignem, sic nec ira per iram mitigatur.

Gregorius nyssenus. Debet autem homo vitare damnosam sollicitudinem, ne quaerat ab inope divitiarum augmenta, aeris et auri metallorum sterilium exigens fructum; unde subdit et mutuum date, nihil inde sperantes. Malignam fenorum excogitationem si quis appellet furtum et homicidium, non peccabit: nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, ac fenorum necessitate possidere illicita? Basilius. Talis autem avaritiae species, graece tocos idest partus, latine fenus, quasi fetus propter mali fecunditatem, ut arbitror, appellatur. Aut fortasse partus dicitur propter partus dolores, quos animis eorum qui mutuo ad usuram acceperunt, inducere solet. Animalia temporis progressu nascuntur, adolescunt et pariunt; at fenus statim cum oritur parere incipit. Animalia quae citius pariunt, citius parere cessant: sed avarorum pecunia simul cum omni tempore adaugetur. Animalia ubi pariendi vim ad sobolem suam transtulerunt, ipsa parere cessant; at feneratorum pecuniae et novas pariunt, et veteres renovant. Nullus itaque mortiferam hanc bestiam attendet. Sed magna, inquis, o pauper, necessitas, et utilitas est ut mutuum sumam. Et quaenam haec est utilitas? rursum veniet tibi paupertas, et eadem cum accessione necessitas. Meditare iam unde restituas. Unde tibi pecuniae intantum multiplicabuntur ut et sufficiant ad usus necessitatem, et ad restitutionem? verum ais: quomodo igitur me enutriam nisi fenus accipiam? mille sunt victus parandi solertiae. Manus habes, labora, servi, tandem mendica: omnia tibi tolerabiliora sunt quam pecuniam ad usuram sumere. Ceterum dives ait: quale illud est mutuum cui nulla retributionis spes adiuncta est? considera vim dicti, et legislatoris admiraberis humanitatem. cum pauperi dare voles propter dominum, idem et donum est et mutuum: donum quidem, quia non speras receptionem; mutuum vero, propter domini magnificentiam, qui paucis per pauperem acceptis, magna pro ipsis reddet; unde sequitur et erit merces vestra multa. Non vis universorum dominum obnoxium tibi ipsi habere ad persolvendum? aut si quis in urbe dives promittat se tibi pro alio exsoluturum, fideiussionem ipsius accipies, deum autem pro pauperibus persolutorem non admittes? Chrysostomus. attende mutui naturam mirabilem: alius recipit, et alius obligat se pro debitis, centuplum in praesenti reddens, in futuro vero vitam aeternam.

Ambrosius. Quanta misericordiae merces qui filiis divinae misericordiae asciscitur? sequitur enim et eritis filii altissimi. Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. Late patet benignitas dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus. sequitur quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Beda. Vel temporalia bona largiendo, vel caelestia dona singulari gratia inspirando.

Cyrillus. Magnum est ergo praeconium pietatis: reddit enim haec virtus nos Deo conformes, et quasi quaedam signa sublimis naturae nostris imprimit animabus; unde sequitur estote ergo misericordes sicut et pater vester misericors est.

Athanasius. Ut scilicet aspicientes beneficia eius, bona quae facimus, non hominum, sed eius intuitu faciamus; quatenus a deo, non ab hominibus praemia consequamur.


LUCA 6,37-38

9637 (Lc 6,37-38)

Ambrosius. Addidit dominus non temere iudicandum, ne tui conscius ipse delicti in alterum cogaris ferre sententiam: unde dicit nolite iudicare.

Chrysostomus in Matthaeum. Non iudices praecedentes te, idest qui discipulus es magistrum, peccator innocentem; quos non oportet increpare, sed monere, et caritative corrigere: nec etiam iudicandum est in incertis et qualibuscumque, quae nec similitudinem habent peccati, aut quae non sunt gravia, sive prohibita.

Cyrillus. Sedat ergo hic pessimam passionem nostrarum conscientiarum, contemptus principium: quamvis enim deceat aliquos se circumspicere, et secundum deum conversari; hoc non faciunt, sed examinant aliena. Et si videant aliquos infirmari, tamquam propriarum passionum obliti, faciunt hoc detractionis materiam.

Chrysostomus. Nec facile reperies quemquam neque patremfamilias, neque claustralem expertem huius erroris. Sunt autem et hae diabolicae tentationis insidiae: nam qui severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam; unde sequitur et non iudicabimini; sicut enim pius et mitis reprimit peccatorum timorem; sic severus et dirus adjicit criminibus propriis.

Gregorius nyssenus. Non igitur cum acrimonia praecipitetis in servos sententiam, ne similia patiamini: vocat enim iudicium asperiorem damnationem; unde sequitur nolite condemnare, et non condemnabimini: non enim iudicium cum venia prohibet.

Beda. Brevi autem sententia cuncta quae de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit, dicens dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis: ubi dimittere nos iniurias et dare beneficia iubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna.

Cyrillus. Quod autem ampliori manu recompensationem accipiemus a deo, qui largiflue donat diligentibus eum, ostendit subdens mensuram bonam, et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

Theophylactus. quasi dicat: sicut si farinam sine parcitate mensurare velles, conferres eam, coagitares et supereffunderes abunde; sic dominus mensuram magnam et supereffluentem dabit in sinum vestrum.

Augustinus de quaest. Evang.. Dicit autem dabunt, quia per illorum merita quibus vel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederunt, mercedem caelestem recipere merebuntur. sequitur eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Basilius. qua enim mensura unusquisque vestrum mensurat in bene operando aut peccando, eadem vel praemia vel poenas feret.

Theophylactus. interrogabit autem fortassis aliquis subtilius: si enim supereffluenter redditur, quo modo eadem est mensura? ad quod dicimus, quod non dixit: in tanta mensura remetietur vobis, sed in eadem. Qui enim benefecit, bene fiet ei: quod est remetiri eadem mensura. Sed supereffluentem mensuram dicit, quia millies benefiet ei: sic et in iudicando: qui enim iudicat et deinde iudicatur, accipit eamdem mensuram; secundum vero quod ad plus diiudicabitur, quia sibi similem iudicavit, secundum hoc supereffluens est mensura.

Cyrillus. Hoc autem solvit apostolus dicens: qui parce seminat, hoc est modice et manu tenaci, parce et metet, hoc est non copiose; et qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet, hoc est, copiose. Si quis autem non habet, si non faciat, non delinquit: in eo enim quod habet acceptatur, non in eo quo caret.


LUCA 6,39-42

9639 (Lc 6,39-42)

Cyrillus. Addidit dominus praedictis parabolam valde necessariam; unde dicitur dicebat autem illis et similitudinem. erant enim eius discipuli futuri mundi doctores; unde decebat eos scire viam conversationis honestae, quasi illustratam mentem habentes divino fulgore ne caeci caecos ducerent; et ideo subdit numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? et si contingat aliquos hoc attingere ut aequalem virtutem docentium virtuti possideant, sistant in mensura docentium, et illorum sequantur vestigia; unde sequitur non est discipulus supra magistrum; perfectus autem omnis erit, scilicet discipulus, si sit sicut magister eius; unde et paulus dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Christo ergo non iudicante, cur tu iudicas? neque enim venit iudicare mundum, sed misereri.

Theophylactus. vel aliter. Si tu alium iudicas, et ipse in eisdem peccas, nonne assimilaris caeco caecum ducenti? quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces? non est enim discipulus supra magistrum. si igitur tu peccas, qui te magistrum et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et ducitur? perfectus enim erit discipulus, si sit sicut magister eius.

Beda. Vel sensus huius sententiae pendet ex superioribus, ubi danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem avaritia caecaverit, numquid tu mente vitiata vitium eius curare poteris? si etiam magister Christus, qui quasi deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.

Augustinus de quaest. Evang.. vel quod dicit numquid potest caecus caecum ducere? ideo subiunxit, ut non sperarent a levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit dabunt in sinum vestrum, quoniam decimas dabant eis quos caecos dixit, quia evangelium non tenerent; ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare; quos imitatores suos volens ostendere, addit non est discipulus supra magistrum.

Theophylactus. Inducit autem dominus et aliam parabolam de eodem, subdens quid autem vides festucam, idest modicum criminis, in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, idest peccatum tuum maximum, non consideras? Beda. Hoc autem ad superiorem sensum respicit, ubi caecum a caeco duci, idest peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit; unde dicitur aut quomodo potes dicere fratri tuo: frater, sine eiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Cyrillus. quasi dicat: qui gravibus obnoxius est peccatis, quae trabem vocat, qualiter damnat eum qui pauca vel quandoque nil mali commisit? hoc enim festuca significat.

Theophylactus. Convenit autem hoc omnibus, et maxime doctoribus, qui subditorum cum minima peccata puniant, propria impunita relinquunt. Propter hoc eos dominus hypocritas vocat, qui ex hoc aliorum peccata iudicant ut iusti videantur; unde sequitur hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

Cyrillus. Videlicet teipsum primum mundum ostendas a magnis peccatis; consequenter consules proximo modica committenti.

Basilius. Videtur enim revera cognitio sui ipsius gravissimum omnium: neque enim solus oculus exteriora videns super se visu non utitur; sed et ipse noster intellectus, cum alienum velociter coniectat peccatum, lentus est erga propriorum perceptionem defectuum.


LUCA 6,43-45

9643 (Lc 6,43-45)

Beda. Contra hypocritam quae coeperat dominus exequitur dicens non est enim arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum: quasi dicat: si veram et non fictam vis habere iustitiam, quae verbis ostentas, etiam facto compensa: quia etsi se bonum fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala; et si reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Titus. Hoc autem audiens, non sumas inde tibi favorem inertiae: naturaliter enim arbor movetur, tu vero libero arbitrio fungeris; et omnis arbor sterilis ad aliquid ordinata est, tu vero factus es ad opera virtutum. Isidorus abbas. non ergo poenitentiam, sed pertinaciam mali excludit: cum enim mala sit, non potest fructus bonos producere; in virtutem vero conversa fructificat. Quod autem est arboribus natura, hoc est nobis affectio. etsi ergo arbor mala non potest fructum bonum producere, poterit tamen.

Chrysostomus in Matthaeum. Quamvis autem fructus causetur ex arbore, facit tamen notitiam arboris, eo quod arboris distinctio per fructum apparet; unde sequitur unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur.

Cyrillus. Sed et vita morum uniuscuiusque erit significativa: neque enim extrinsecis ornamentis et fictis humilitatibus, vere felicitatis apprehenditur decor, sed et ex his quae aliquis operatur: cuius rei exemplum ponens subdit neque enim de spinis colligunt ficus.

Ambrosius. in spinis istius mundi ficus illa reperiri non potest; quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia, ut legisti: ficus dederunt grossos suos; quod immaturus et caducus et inutilis in synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura nostra vita est in corpore, matura in resurrectione: et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordent animum, mentemque adurunt, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci. hoc ergo ad mundum et resurrectionem; alterum ad animam et corpus refertur, cum subditur neque de rubo vindemiant uvam; vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva, proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur; vel quia nemo potest damnationem carnis evadere, nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno.

Beda. Vel spinas et rubum, saeculi curas et punctiones puto esse vitiorum; ficus vero et uvam, dulcedinem novae conversationis et fervorem dilectionis. Non autem de spinis ficus, neque uva de rubo colligitur: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa similare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Sed sciendum, quod sicut ferax palmes sepi involutus recumbit, portansque fructum spina non suum usibus servat humanis; sic dicta vel acta malorum si quando prosunt bonis, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis dei consilio.

Cyrillus. Postquam autem ostendit quod ex operibus potest discerni homo bonus et malus, sicut ex fructibus arbor; nunc idem ostendit per aliud signum, dicens bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum.

Beda. idem est thesaurus cordis quod radix est arboris. Qui ergo in corde thesaurum patientiae perfectique habet amoris, optimos fructus effundens diligit inimicum, et cetera facit quae supra edocuit; at qui thesaurum nequam corde servat, contraria facit.

Basilius. Verbi etiam conditio cor a quo processit manifestat, evidenter ostendens dispositionem praecordiorum nostrorum; unde sequitur ex abundantia enim cordis os loquitur.

Chrysostomus in Matthaeum. Naturalis enim consequentia est ut cum intus abundet nequitia, effluant oretenus verba nequam: unde cum audiveris hominem inhonesta proferentem, non tantam in eo putes latere malitiam quanta verbis exprimitur; sed coniecta fontem rivo esse uberiorem.

Beda. Per oris etiam locutionem dominus universa quae dicto, vel facto, vel cogitatu de corde proferimus, insinuat; moris enim est scripturarum, verba pro rebus ponere.


LUCA 6,46-49

9646 (Lc 6,46-49)

Beda. Ne aliquis sibi frustra blandiretur ex eo quod dictum est ex abundantia cordis os loquitur, quasi verba solum et non magis opera veri Christiani quaerantur, consequenter dominus adiungit quid autem vocatis me: domine, domine, et non facitis quae dico? quasi dicat: quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Cyrillus. Convenit autem soli supremae omnium naturae, dominationis et nomen et res.

Athanasius. non est ergo hoc verbum hominis, sed dei ostendentis proprium ortum a patre: dominus enim est qui natus est a solo domino. Non timeas autem dualitatem: non enim secundum naturam separantur.

Cyrillus. Quae autem sit utilitas in mandatorum observatione, quodve damnum accidere possit ex inobedientia, ostendit subdens omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram.

Beda. Petra erat Christus, qui fodit in altum, qui praeceptis humilitatis terrena omnia de cordibus fidelium eruit, ne propter commodum temporale serviant deo.

Basilius. Ponere autem fundamentum supra petram, hoc est inniti fidei Christi, ut immobilis perseveret in adversis, sive humanitus, sive divinitus accidant.

Beda. vel fundamentum domus, ipsa est intentio bonae conversationis, quod perfectus verbi auditor in adimplendis Christi mandatis firmiter inserit.

Ambrosius. Vel omnium fundamentum docet esse virtutum obedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra, non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritualis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus commoveri; unde sequitur inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere.

Beda. inundatio tribus modis fit: vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa mentis aut carnis inquietudine; et quantum propriis viribus homines fidunt, inclinantur; quantum vero invictissimae illi petrae adhaerent, etiam labefactari nequeunt.

Chrysostomus in Matthaeum. ostendit etiam nobis dominus quod nullam parit fides utilitatem, si foeda sit conversatio; unde sequitur qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento.

Beda. Domus diaboli mundus, qui in maligno positus est: quam super terram aedificat, quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit; sine fundamento fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit; malum quippe aedificat, quia omne peccatum sine substantia est, quod tamen, quodcumque sit, in boni natura convalescit. quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum non inconvenienter accipere: sicut qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur; sic anima corruens, quasi in quodam fundi loco consistit, si se in aliqua peccati mensura continet. Sed cum peccato in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deicitur, quasi in puteo in quem cecidit, fundum non invenit quo figatur. Ingruente autem qualibet tentatione, et vere mali et ficte boni peiores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam; unde sequitur in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Potest etiam per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo consummata, ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.

Cyrillus. Vel super terram sine fundamento aedificat qui super arenam dubietatis, quae secundum opinionem est, ponit fundamentum spiritualis fabricae, quos paucae stillae tentationum dissiparunt.

Augustinus de cons. Evang.. hunc autem sermonem domini prolixum sic exorsus est lucas, sicut et Matthaeus: uterque enim dixit beati pauperes; deinde multa quae sequuntur in utriusque narratione similia sunt; et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, scilicet de homine qui aedificat supra petram, et super arenam. Posset ergo facillime credi eumdem lucas domini interposuisse sermonem, aliquas tamen praetermisisse sententias quas Matthaeus posuit, item alias posuisse quas Matthaeus non dixit; nisi moveret quod Matthaeus in monte dicit habitum sermonem a domino sedente, lucas autem in loco campestri a domino stante. Non tamen istos duos sermones longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt. Quamquam illud possit occurrere, in aliqua excelsiori parte montis primo cum solis discipulis fuisse dominum, quando ex eis illos duodecim elegit; deinde cum eis descendisse de monte, scilicet de ipsa montis celsitudine, in campestrem locum, idest in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat, et multas turbas capere poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos suos, atque illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem.



Th. Aq. Catena aurea 9624