Th. Aq. Catena aurea 9736

LUCA 7,36-50

9736 (Lc 7,36-50)

Beda. Quia superius dictum fuerat: et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt deum, baptizati baptismate ioannis, idem evangelista, quae verbis proposuerat, etiam factis astruit: iustificatam scilicet sapientiam a iustis et poenitentibus, dicens rogabat autem illum quidam pharisaeus ut manducaret cum illo.

Gregorius nyssenus. haec conscriptio quemdam utilem intellectum sapit. Sunt enim plerique eorum qui se iustificant inflati suspicione vani sensus, priusquam veniat verum iudicium, separantes seipsos velut agnos ab hoedis, nec tecto, nec escis cum plerisque communicare volentes, abominantes omnes quicumque non extremum sed medium tenent callem in vita. Lucas ergo plus medicus animarum quam corporum, ostendit ipsum deum et salvatorem nostrum piissime alios visitantem; unde sequitur et ingressus domum pharisaei discubuit: non ut aliquid de vitiis eius sortiatur, sed ut impartiatur de iustitia propria.

Cyrillus. Mulier autem inhonestae vitae, promens autem fidelem affectum, venit ad Christum, quasi potentem veniam commissorum largiri; sequitur enim et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod iesus accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti.

Beda. Alabastrum est genus marmoris candidi variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur.

Gregorius in evang.. quia enim haec mulier turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit: convivantes non erubuit; nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Discite quo dolore ardet quae flere inter epulas non erubescit.

Gregorius nyssenus. Indignitatem autem suam ostendens stabat post tergum, deiectis luminibus et effusa coma, pedes amplectens, lacrymisque eos perfundens; rebus tristem animum ostendebat, veniam implorans; sequitur enim et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius.

Gregorius. oculis enim terrena cupierat; sed hos iam per poenitentiam conterens flebat: capillos ad compositionem vultus exhibuerat; sed iam capillis lacrymas tergebat; unde sequitur et capillis capitis sui tergebat. ore superba dixerat; sed pedes domini osculans, hoc in redemptoris sui vestigia figebat; unde sequitur et osculabatur pedes eius. Unguentum sibi pro odore suae carnis exhibuit; quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat; unde sequitur et unguento ungebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. convertit ad virtutum numerum, numerum criminum; ut totum Deo serviret in poenitentia quicquid ex se deum contempserat in culpa. Sic igitur meretrix effecta est honestior virginibus: postquam enim accensa est poenitentia, exarsit in Christi amorem. Et haec quidem quae dicta sunt agebantur exterius; quae vero revolvebat eius intentio, multo ferventiora his erant, quae solus deus inspiciebat.

Gregorius. haec autem pharisaeus intuens despicit, et non solum venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem dominum reprehendit. Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se dicens: si hic esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier est quae tangit eum. Ecce pharisaeus veraciter apud se superbus, et fallaciter iustus, aegrum reprehendit de aegritudine, et medicum de subventione: quae profecto mulier, si ad pharisaei pedes venisset, calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato crederet, quia hunc vera sua iustitia non replebat. Sic et quidam sacerdotali officio praediti, si quid fortasse iuste exterius vel tenuiter egerint, protinus subiectos despiciunt, et peccatores quosque in plebe positos dedignantur. Necesse est autem ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in eorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus aut labi possumus. oportet autem ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est peccator, nutriendus est proximus; cum vero iam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, iam noster proximus peccator non est, quia hic in se punit quod iustitia divina reprehendit. Inter duos ergo aegros medicus aderat: sed unus in febre sensum tenebat, alter sensum perdiderat mentis: illa quippe flebat quod fecerat, pharisaeus autem de falsa iustitia elatus, vim suae valetudinis exaggerabat. titus. Dominus autem non verba eius audiens, sed cogitationes inspiciens, dominum se prophetarum ostendit; unde sequitur et respondens iesus, dixit ad illum: simon, habeo tibi aliquid dicere.

Glossa. Quod quidem dixit eius cogitationi respondens. Pharisaeus autem ex verbis domini attentior est factus; unde dicitur at ille ait: magister, dic.

Gregorius. de duobus autem ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, alius amplius debet; unde sequitur duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Titus. Quasi dicat: neque tu absque debito es: quid igitur si in paucioribus teneris? non superbias, quia tu quoque venia eges; unde de venia subdit, dicens non habentibus autem illis unde redderent, donavit utrisque.


Glossa. Nullus enim potest per seipsum a debito peccati liberari, nisi divina gratia veniam consequatur.

Gregorius in evang.. Utrorumque autem debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, pharisaeus interrogatur: sequitur enim quis ergo plus eum diligit? quibus verbis protinus ille respondit aestimo quia is cui plus donavit. qua in re notandum est, quod dum sua sententia pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur; unde sequitur at ille dixit ei: recte iudicasti. Enumerantur autem ei bona peccatricis, enumerantur et mala falsi iusti; unde sequitur et conversus ad mulierem, dixit simoni: vides hanc mulierem? intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos.

Ambrosius. quasi dicat: facilis est usus aquarum, non est facilis lacrymarum effusio: tu promptis non es usus, haec effudit non prompta: lavans lacrymis pedes meos, lavit maculas proprias: tersit comis, ut per eas sibi assumat sacros sudores, et quibus venata est ad peccatum iuventutem, venata est sanctitatem.

Chrysostomus in Matthaeum. Sicut autem ubi vehemens imber prorumpit, fit serenitas, sic lacrymis effusis apparet tranquillitas, et perit caligo reatuum; et sicut per aquam et spiritum, sic per lacrymas et confessionem denuo mundamur; unde sequitur propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. nam qui vehementer se ingesserunt malis, rursus et bonis vehementer insistent, conscii ad quot debita se obligaverunt.

Gregorius. tanto ergo amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur. titus. Contingit autem saepius eum qui multum peccavit, per confessionem purgari; pauca vero peccantem, ex arrogantia non venire ad confessionis remedium; unde sequitur cui autem minus dimittitur, minus diligit.

Chrysostomus in Matthaeum. opus est ergo nobis ferventi anima, quia nihil impedit hominem fieri magnum. Nullus ergo constitutorum in peccatis desperet, nemo virtuosus dormitet: nec hic confidat, saepe enim meretrix praecedet eum; nec ille diffidat, possibile namque est eum etiam primos superare; unde et hic subditur dixit autem ad illam: remittuntur tibi peccata tua.

Gregorius in evang.. ecce quae ad medicum venerat aegra, sanata est; sed de salute eius adhuc alii aegrotant; sequitur enim et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se: quis est hic qui etiam peccata dimittit? sed caelestis medicus aegros non respicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores vidit; eam autem quam sanaverat, per pietatis suae sententiam confirmat; unde sequitur dixit autem ad mulierem: fides tua te salvam fecit: quia scilicet hoc quod petiit, posse se accipere non dubitavit.

Theophylactus. Postquam autem ei peccata dimisit, non sistit in remissione peccati, sed adicit operationem boni; unde subditur vade in pace, idest in iustitia: quia iustitia est pax hominis ad deum, sicut peccatum est inimicitia inter deum et hominem; quasi dicat: operare omnia quae ad pacem dei te ducunt.

Ambrosius. Hoc autem loco plerique pati videntur scrupulum quaestionis, utrum videantur evangelistae discordasse de fide.

Graecus. Quia enim quatuor evangelistae dicunt Christum unctum fuisse unguento a muliere, tres puto fuisse mulieres ex personarum qualitate, ex modo agendi, ex differentia temporum. Ioannes quidem narrat de Maria sorore lazari, quoniam sex diebus ante pascha unxit pedes iesu in propria domo. At Matthaeus, postquam dominus dixerat: scitis quia post biduum fiet pascha, subdit, quod in bethania in domo simonis leprosi mulier fudit unguentum super domini caput; non autem unxit pedes, ut maria; marcus etiam Matthaeo similiter. Lucas autem non circa tempus paschae, sed in medio evangelii hoc refert.

Chrysostomus autem binas asserit has mulieres fuisse: unam quidem quae continetur in ioanne, alteram vero cuius mentio fit a tribus.

Ambrosius. Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum; et ideo noluit dicere peccatricem: nam peccatrix, secundum lucam, supra Christi pedes effudit unguentum. potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse videantur. potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior.

Augustinus de cons. Evang.. Eamdem enim mariam bis hoc fecisse, arbitror intelligendum; semel scilicet quod lucas narravit, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis meruit remissionem peccatorum. unde ioannes, cum de lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in bethaniam, dicit: Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et tersit pedes eius capillis suis, cuius frater lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in bethania rursum fecit, aliud est, quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur ab aliis tribus.

Gregorius. Mystico autem intellectu, pharisaeus de falsa iustitia praesumens, iudaicum populum, peccatrix mulier, sed ad vestigia domini veniens et plorans, conversam gentilitatem designat.

Ambrosius in lucam. Vel princeps huius saeculi quidam leprosus est, domus autem simonis leprosi terra est; ergo dominus ex illis superioribus locis descendit in terram; neque enim sanari potuisset haec mulier, quae speciem habet animae vel ecclesiae, nisi Christus venisset in terram. Merito autem speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem dei verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis; ad ipsum Christi caput ascendit: caput autem Christi deus est. Sed qui caput non tenet Christi, ille pedes teneat. Peccator ad pedes, iustus ad caput. Habet tamen etiam ea quae peccavit unguentum.

Gregorius. quid aliud unguento nisi bonus odor opinionis exprimitur? si igitur recta opera agimus, quibus opinione boni odoris ecclesiam respergamus, quid in corpore domini nisi unguentum fundimus? sed secus pedes mulier stetit: contra pedes enim domini stetimus, cum in peccatis positi, eius itineribus renitebamur; sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, iam retro secus pedes stamus, quia eius vestigia sequimur quem impugnabamus.

Ambrosius. Defer et tu post peccata poenitentiam; ubicumque audieris Christi nomen, accurre; in cuiuscumque interiorem domum iesus intrasse cognoveris, et ipse festina: cum repereris sapientiam, cum repereris iustitiam in aliquibus penetralibus recumbentem, accurre ad pedes; hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae, lacrymis confitere peccata. Et fortasse ideo non lavit pedes suos Christus, ut eos lacrymis nos lavemus. Bonae lacrymae, quae non solum nostrum possunt lavare delictum, sed etiam verbi caelestis rigare vestigium, ut gressus eius nobis exuberent. Bonae lacrymae, in quibus non solum redemptio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est.

Gregorius. lacrymis enim domini pedes rigamus, si quibuslibet ultimis membris domini compassionis affectu inclinemur. capillis pedes domini tergimus, quando sanctis eius, quibus ex caritate compatimur, ex his quae nobis superfluunt, miseremur.

Ambrosius. Expande etiam capillos, sterne ante eum omnes corporis tui dignitates; non mediocres capilli sunt qui possunt pedes tergere Christi.

Gregorius. osculatur mulier pedes quos tersit: quod nos quoque plane agimus si studiose diligimus quos ex largitate continemus. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi. Osculamur igitur redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. unguento pedes ungimus, cum ipsam humilitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc etiam pharisaeus vidit, et invidit; quia cum iudaicus populus gentilitatem deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sic autem pharisaeus retunditur ut per eum perfidus ille populus ostendatur: quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant, unquam pro domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit; unde pharisaeo dicit aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos. aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos est. Infidelis etiam ille populus Deo osculum non dedit, quia ex caritate eum amare noluit cui ex timore servivit; osculum quippe dilectionis est signum: vocata autem gentilitas redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in eius continuo amore suspirat.

Ambrosius. non mediocris autem haec meriti est, de qua dicitur ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos; ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, nisi iustitiam diligere, nisi castitatem habere, nisi pudicitiam osculari.

Gregorius. pharisaeo autem dicitur oleo caput meum non unxisti: quia ipsam quoque divinitatis potentiam, in quam se iudaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit; haec autem unguento unxit pedes meos: quia dum incarnationis eius mysterium gentilitas credidit, summa laude eius etiam ima praedicavit.

Ambrosius. Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi; sed beatior qui ungit unguento: multorum enim florum in unum collecta spargit; et fortasse istud unguentum non posset alius nisi ecclesia sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles habet flores: et ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit. In domo autem pharisaei, idest in domo legis et prophetae, non pharisaeus, sed ecclesia iustificatur: pharisaeus enim non credidit, ista credebat; lex mysterium non habet, quo occulta mundantur; et ideo quod in lege minus est, consummatur in evangelio. Duo autem debitores, duo populi sunt feneratori illi thesauri caelestis obnoxii. Non materialem autem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examinata, aera virtutum; quarum merita gravitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenduntur. non mediocris autem est iste denarius, in quo regis imago formatur. vae mihi, si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic debitum integrum possit exsolvere, vae mihi, si non petiero concedi mihi debitum. Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? illis credita sunt eloquia dei; nobis creditur virginis partus emmanuel, idest nobiscum deus, domini crux, mors, resurrectio. Itaque non est dubium quod plus debet qui plus accipit. Secundum homines plus fortasse offendit qui plus debuerit; sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur. Et ideo, quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, vae mihi et si non dilexero. Reddamus ergo amorem pro debito; amplius enim diligit cui donatur amplius.


LUCA 8,1-3

9801 (Lc 8,1-3)

Theophylactus. Qui caelitus descendit, ut exemplum fieret nobis et forma, instruit nos non pigritare in docendo; unde dicitur et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans, et evangelizans regnum dei.

Gregorius nazianzenus. Vadit quippe de loco in locum, non solum ut plures lucretur, sed etiam ut multa dedicet loca. dormit, laborat, ut somnum et laborem sanctificet; plorat ut det pretium lacrymis; praedicat caelestia, ut audientes exaltet. titus. Qui enim de caelo ad terram descendit, annuntiat habitantibus terram regnum caeleste, ut terram in caelum convertat. quis autem praedicare debebat regnum dei, nisi filius dei, cuius est regnum? venerunt plures prophetae, non tamen praedicaverunt regnum caelorum: nam qualiter eorum quae non viderunt sermonem praetenderent? isidorus abbas. hoc autem regnum dei aliquibus videtur altius et melius regno caelesti; quibusdam vero unum et idem secundum essentiam, sed diversimode nominari; aliquando quidem regnum dei a regnante, aliquando autem regnum caelorum a subditis angelis et sanctis, qui caeli dicuntur.

Beda. More autem aquilae provocantis ad volandum pullos suos, dominus pedetentim discipulos suos ad sublimia erigit. siquidem primo docet in synagogis et miracula facit; ex hinc duodecim, quos apostolos nominat, eligit; postmodum omnes praedicans secum ducit; unde sequitur et duodecim cum illo.

Theophylactus. non docentes, aut praedicantes, sed instruendi ab eo. Ne autem femineus sexus prohiberi videretur sequi Christum, subditur et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malis et infirmitatibus; Maria quae vocatur magdalena, de qua septem daemonia exierant.

Beda. Maria magdalena ipsa est, cuius tacito nomine proxima lectio poenitentiam narrat. nam pulchre evangelista ubi eam cum domino iter facere commemorat, noto hanc vocabulo manifestat; ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem generaliter dicit, ne nomen tantae famae, prisci erroris nota fuscaret, de qua daemonia septem exiisse referuntur.

Gregorius in evang.. Quid enim per septem daemonia nisi universa vitia intelliguntur? quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. sequitur et ioanna uxor chusae procuratoris herodis, et susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Hieronymus comm. Super matth.. Consuetudinis iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus darent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, paulus se abiecisse commemorat. ministrabant autem domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius ipsae metebant spiritualia: non quod indigeret cibis dominus creaturarum; sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu de discipulis deberent esse contenti.

Beda. interpretatur autem Maria amarum mare propter poenitentiae rugitum, magdalena turris, vel melius turrensis, a turre, de qua dicitur: factus est spes mea turris fortitudinis a facie inimici. Ioanna dominus gratia eius, vel dominus misericors interpretatur, videlicet quia eius est omne quod vivimus. Si autem Maria mundata a sorde vitiorum ecclesiam de gentibus insinuat, cur non ioanna eamdem designat ecclesiam quondam idolorum cultui subditam? nam quilibet malignus spiritus dum pro regno diaboli facit, quasi herodis procurator existit. Interpretatur susanna lilium, aut gratia eius, propter odoriferum caelestis vitae candorem, aureumque internae dilectionis ardorem.


LUCA 8,4-15

9804 (Lc 8,4-15)

Theophylactus. Quod david in persona Christi praedixerat: aperiam in parabolis os meum, hic dominus implet; unde dicitur cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem. loquitur autem dominus per similitudinem primo quidem ut attentiores faceret auditores: consueverunt enim homines in obscuris se exercitare, et spernere manifesta: deinde ut non caperent indigni quae mystice dicebantur.

Origenes. Et ideo signanter dicitur cum turba plurima conveniret: non enim sunt multi, sed pauci qui per arctam viam incedunt, et qui inveniunt viam quae ducit ad vitam: unde Matthaeus dicit quod extra domum docebat per parabolas, sed intra domum parabolam discipulis exposuit.

Eusebius. satis autem congrue Christus primam proponit parabolam multitudini, non solum tunc astantium, sed etiam futurorum post illos, inducens ad audientiam verborum suorum, cum dicit exiit qui seminat, seminare semen suum.

Beda. Satorem illum nullum melius quam filium dei intelligere possumus, qui de sinu patris, quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati.

Chrysostomus in Matthaeum. exiit autem qui ubique est, non localiter, sed per amictum carnis nobis appropinquavit. Decenter autem adventum proprium Christus exitum nominat: eramus enim exclusi a deo; et sicuti condemnati et rebelles regi eiecti sunt; qui vero reconciliare vult eos, exeundo ad ipsos extra cum eis loquitur, donec dignos iam factos aspectu regio eos introducat: sic etiam Christus fecit.

Theophylactus. exiit autem nunc, non ut agricolas perderet aut combureret terram; sed exiit seminare: saepe enim agricola qui seminat, ob aliam causam exit, non solum ut seminet.

Eusebius. Exierunt autem nonnulli a patria caelesti, et ad homines descenderunt, non tamen ut sererent, neque enim satores erant, sed administratorii spiritus in ministerium missi. Moyses etiam et prophetae post eum non inseruerunt hominibus mysteria regni caelorum; sed retrahendo insipientes ab errore nequitiae et idolorum cultu, quasi colebant animas hominum, et in novalia redigebant. Solus autem omnium sator verbum dei exivit, evangelizaturus nova semina, scilicet mysteria regni caelorum.

Theophylactus. Non cessat autem dei filius semper in nostris animabus seminare; nam non solum cum docet, sed etiam cum creat, in nostris animabus seminat semina bona. Titus. Exiit autem ut seminaret semen suum; non autem accepit verbum quasi mutuatum, cum ipse naturaliter sit verbum dei vivi. Non est igitur suum proprium semen pauli vel ioannis; sed habent cum acceperint; Christus autem habet proprium semen, proferens doctrinam ex sua natura; unde et iudaei dicebant: qualiter hic litteras novit, quas non didicit? Eusebius. docet igitur duos esse gradus eorum qui recipiunt semina: primum quidem eorum qui digni facti sunt vocatione caelesti, sed labuntur a gratia propter negligentiam et torporem; secundum vero multiplicantium semen in bonis fructibus. Ponit autem secundum Matthaeum tres differentias in quolibet gradu. Nam qui corrumpunt semen, non similem habent perditionis modum; et qui ab eo fructificant, non aequam recipiunt copiam. Sane actiones perdentium ostendit semen. Quidam enim cum non peccaverint, suis animabus insita sibi semina salubria perdiderunt, subtracta ab intentione et memoria eorum per spiritus malignos et daemones, qui volant per aerem, vel viros fallaces et callidos, quae volatilia nuncupavit; unde subdit et dum seminat, aliud cecidit secus viam.

Theophylactus. Non dixit quod seminans proiecit aliud secus viam, sed quod semen cecidit. Qui enim seminat, docet rectum sermonem; sed sermo diversimode cadit in audientes, ut quidam eorum via dicantur. et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.

Cyrillus. Arida enim est et inculta quodammodo omnis via, eo quod a cunctis conculcatur, ac nihil ex seminibus humatur in ea. Sic igitur habentes cor indocile non penetrat divina monitio, ut possit laudem germinare virtutum; sed tales sunt via frequentata immundis spiritibus. sunt iterum aliqui leviter gerentes fidem in se quasi in verborum simplicitate; horum fides caret radice; de quibus subditur et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem.

Beda. petram dicit durum et indomitum cor. hoc est autem humor ad radicem seminis, quod iuxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas, idest amor et perseverantia virtutis.

Eusebius. Sunt etiam aliqui qui per avaritiam et appetitum voluptatum et mundanas sollicitudines, quas quidem spinas nuncupat, immissum sibi semen suffocari fecerunt; de quibus subditur et aliud cecidit inter spinas; et simul exortae spinae suffocaverunt illud.

Chrysostomus in Matthaeum. Sicut enim spinae non permittunt oriri semen, sed ex condensatione suffocant immissum; sic sollicitudines vitae praesentis semen spirituale fructificare non sinunt. Increpandus autem esset agricola qui super sensibiles spinas, et petram, et viam seminaret. non enim possibile est petram terram fieri, nec viam non esse viam, nec spinas non esse spinas; in rationalibus autem secus est; possibile est enim petram converti in terram pinguem, et viam non conculcari, et spinas dissipari.

Cyrillus. Sunt autem terra pinguis et ferax, animae honestae et bonae, quae in profundo suscipiunt verbi semina, et retinent, et fovent; et quantum ad hoc subditur et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Cum enim in mentem mundam ab omnibus perturbationibus verbum divinum infunditur, tunc immittit radices in profundum, et germinat tamquam spica, et convenienter perficitur.

Beda. Fructum enim centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur: denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit; unde per centenarium magna perfectio significatur.

Cyrillus. Quae autem sit sententia parabolae, accipiamus per eum qui eam composuit; unde sequitur haec dicens clamabat: qui habet aures audiendi, audiat.

Basilius. Audire pertinet ad intellectum: unde per hoc dominus excitat ad exaudiendum attente mentionem eorum quae dicuntur.

Beda. Quoties enim haec admonitio vel in evangelio, vel in apocalypsi ioannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur; unde discipuli ignorantes, salvatorem interrogant; sequitur enim interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola. Nemo tamen putet finita mox parabola discipulos hoc interrogasse; sed, ut marcus ait: cum esset singularis, interrogaverunt eum.

Origenes. Est autem parabola sermo quasi facti, non autem facti iuxta quod dicitur, possibilis autem fieri; rerum significativus per transumptionem eorum quae in parabola traduntur. Aenigma vero est processus sermonis in his quae traduntur quasi facta; quae tamen non sunt facta, nec possibilia fieri, significant vero aliquid in occulto; sicut quod dicitur in libro iudicum quod ligna iverunt ut ungerent sibi regem. Non est autem ad litteram factum quod dicitur exiit qui seminat, sicut ea narrat historia, possibile tamen fuit fieri.

Eusebius. Dominus vero docuit eos causam quare turbis per parabolas loquebatur; unde subditur quibus ipse dixit: vobis datum est nosse mysterium regni dei.

Gregorius nazianzenus. cum hoc audis, non introducas diversas naturas secundum quosdam haereticos, qui putant hos quidem esse pereuntis naturae, hos vero salubris; quosdam vero sic se habere, ut eorum voluntas eos ducat ad peius vel melius, sed addas ei quod dicitur vobis datum est, idest volentibus, et simpliciter dignis.

Theophylactus. His autem qui sunt indigni tantis mysteriis obscure dicuntur; unde subditur ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Videre enim se putant, non vident autem; et audiunt quidem, sed non intelligunt. Huius ergo gratia hoc eis Christus abscondit, ne maius eis praeiudicium generetur, si postquam noverint Christi mysteria, contempserint. qui enim intelligit et postea spernit, gravius punietur.

Beda. Recte igitur in parabolis audiunt, quando clausis sensibus cordis, non curant cognoscere veritatem, obliti eius quod dominus dixerat: qui habet aures audiendi, audiat.

Gregorius in evang.. Dominus autem dignatus est exponere quod dicebat, ut sciamus rerum significationes quaerere etiam in his quae per semetipsum noluit explanare; sequitur enim est autem haec parabola: semen est verbum dei.

Eusebius. Destruentium autem immissa semina suis animabus tres dicit esse causas. Quidam enim destruunt in se semen reconditum, dantes leviter auditum volentibus fallere; de quibus subdit quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

Beda. Qui scilicet verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis actione percipere dignantur.

Eusebius. Quidam vero cum in mentis profundo non susceperint verbum dei, facile extinguuntur adveniente adversitate; de quibus subdit nam qui supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Cyrillus. Cum enim intrant ecclesiam, laetanter attentant divina mysteria, sed ex levi voluntate; ut autem egressi sunt ecclesiam, obliviscuntur sacrarum disciplinarum: et si fides Christiana non fluctuet, permanent; turbante vero persecutione, profugam habent mentem, quia fides eorum caret radice.

Gregorius. Multi boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus vel tentationibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod germinaverat, ad fructus perseverantiam non perduxit.

Eusebius. Quidam vero suffocant reconditum in eis semen divitiis et illecebris, quasi quibusdam suffocantibus spinis; de quibus subditur quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt fructum.

Gregorius. Mirum quomodo dominus divitias spinas interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent; et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Duo autem sunt quae divitiis iungit, sollicitudines et voluptates: quia per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. suffocant autem semen, quia importunis cogitationibus guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum vitalis flatus vetant.

Eusebius. Haec autem ex provisione a salvatore praedicta sunt. Sic autem se habere patefacit effectus; non enim aliter aliqui a verbo divini cultus deficiunt nisi secundum aliquem modorum praedictorum ab eo.

Chrysostomus in Matthaeum. Et ut plura brevibus comprehendam, hi quidem tamquam negligentes audire, hi tamquam delicati et debiles, hi vero tamquam servi facti voluptatis et rerum mundi, a bono desistunt. bonus etiam ordo viae, petrae et spinarum: opus enim est primo memoriae et cautelae, deinde fortitudinis, consequenter contemptus praesentium. Consequenter ponit bonam terram contrario modo se habentem ad viam, et petram, et spinas, cum subdit quod autem in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. nam qui secus viam positi sunt, non retinent verbum, sed rapit eis semen diabolus: qui vero sunt in petra, non sustinent in patientia tentationis insultum propter imbecillitatem; qui vero sunt in spinis, non fructificant, sed suffocantur.

Gregorius. Terra ergo bona fructum per sapientiam reddit: quia nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. fructum ergo per patientiam reddunt: quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter cum gaudio suscipiuntur.


LUCA 8,16-18

9816 (Lc 8,16-18)

Beda. Quia supra dixerat apostolis: vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis, nunc ostendit per eos aliquando etiam ceteris idem mysterium esse revelandum, dicens nemo autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

Eusebius. Quasi dicat: sicut lucerna accenditur ut luceat, non ut operiatur sub modio vel lecto; sic etiam secreta regni caelorum in parabolis edita, quamvis lateant alienos a fide, tamen penes omnes manifestum habebunt sensum; unde subdit non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non agnoscatur et in palam veniat; quasi dicat: quamvis plurima in parabolis dicta sint, ut videntes non videant, et audientes non intelligant propter sui incredulitatem, totus tamen sermo patebit.

Augustinus de quaest. Evang.. vel aliter totum. His verbis typice docet fiduciam praedicandi, ne quis timore carnalium incommodorum lucem scientiae abscondat; vasis enim et lecti nomine carnem, lucernae autem vocabulo verbum designat; quod ob metum carnalium incommodorum occultat qui ipsam carnem praeponit manifestationi veritatis, et ea quasi operit verbum qui praedicare trepidat. Supra candelabrum autem ponit lucernam qui corpus suum ministerio dei subicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis.

Origenes de serm. dom.. Sed et qui vult adaptare lucernam perfectioribus Christi discipulis persuadebit nobis per ea quae dicta sunt de ioanne, quoniam ipse erat lucerna ardens et lucens. Non decet ergo eum qui lucernam rationalem accendit in anima, abscondere eam sub lecto ubi quis requiescit, nec sub aliquo alio vase: quia qui facit hoc, non providet intrantibus domum, quibus lucerna paratur: sed oportet superponere candelabro, idest omni ecclesiae.

Chrysostomus in Matthaeum. hoc autem dicens, inducit eos ad vitae diligentiam, docens eos strenuos esse quasi expositos aspectibus omnium, ac pugnantes in mundo quasi in theatro; quasi dicat: ne consideretis quod manemus in modica parte mundi; eritis enim omnibus noti: quia tantam virtutem impossibile est latere.

Maximus. vel forsan seipsum appellat dominus lucernam radiantem cunctis habitantibus domum, idest mundum, cum sit naturaliter deus, et factus dispensative caro; et sic quasi lux ad instar lucernae retinetur in testa carnis per mediam animam, sicut per lychnum ignis in testa lucernae. vocat autem candelabrum ecclesiam, supra quam verbum divinum effulgens, quasi quamdam domum illuminat radiis veritatis. dixit autem similitudinarie vas aut lectum, corporalem cultum legis, sub quo contineri non vult.

Beda. Instanter autem nos dominus docet verbo auscultare, ut et nostro illud pectore continue ruminare, et alieno eructare sufficiamus auditui; unde sequitur videte ergo quid audiatis. Qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Quasi dicat: tota intentione verbo quod auditis operam date: quia qui amorem habet verbi, dabitur illi et sensus intelligendi quod amat: at qui verbi audiendi amorem non habet, etsi vel naturali ingenio, vel litterario callere se putaverit exercitio, nulla sapientiae dulcedine gaudebit. saepe enim desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia iustius puniatur; quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit; et nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.



Th. Aq. Catena aurea 9736