Th. Aq. Catena aurea 6908

MARCUS 9,8-12


6908 (Mc 9,8-12)

Origenes super Matth.. Post mysterium ostensum in monte, descendentibus de monte discipulis, praecepit ut eius transfiguratio non manifestetur ante gloriam passionis et resurrectionis ipsius; unde dicitur et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cuiquam quae vidissent narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit.

Chrysostomus in Matth.. Ubi non simpliciter silere iubet; sed passionem insinuans, causam insinuat propter quam silere debebunt.

Theophylactus. Ne scilicet homines scandalizentur, audientes de Christo tam gloriosa, qui eum crucifixum erant visuri. Non igitur erat congruum talia de Christo dicere antequam pateretur, post resurrectionem vero credibile videbatur.

Chrysostomus. Illi vero resurrectionis mysterium ignorantes, verbum quidem retinentes, invicem disputabant; unde sequitur et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

Hieronymus. Hoc quod proprie Marci est, id significat quia cum absorpta fuerit mors in victoria, non erunt in memoria priora. Sequitur et interrogabant eum, dicentes: quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia eliam oportet venire primum? Chrysostomus. Intentio quidem discipulorum super hac interrogatione talis mihi esse videtur: nos quidem eliam tecum vidimus, et prius te vidimus quam eliam; scribae vero prius eliam venire docent: credimus itaque eos mendacium protulisse.

Beda. Vel ita aestimabant discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant, et dicunt: si iam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus apparet? maxime quia eliam viderant recessisse.

Chrysostomus in Matth.. Quid autem ad hoc Christus responderit, apparet per hoc quod subditur qui respondens ait: elias cum venerit primo, restituet omnia. In quo ostendit, quod elias veniet ante secundum adventum. Scripturae enim duos adventus Christi praenuntiant; unum scilicet qui factus est, et alium qui venturus est. Dominus autem secundi adventus eliam asserit praecursorem.

Beda. Restituet autem omnia, utique illa quae malachias ostendit dicens: ecce ego mittam vobis eliam prophetam, ut convertat cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Restituet etiam hoc quod morti debet, ac diu vivendo distulit.

Theophylactus. Proponit autem haec dominus ad resistendum opinioni pharisaeorum, qui tenebant quod primi adventus praecursor erat elias; quasi ad inconveniens ducens; unde subdit et quomodo scriptum est in filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur; ac si dicat: elias thesbites cum venerit, pacificabit iudaeos, et ad fidem adducet ipsos, ita ut sit secundi adventus praecursor. Si ergo primi adventus elias est praecursor, quomodo scriptum est, quod filius hominis debet pati? ex his ergo duobus unum erit: aut quod non sit primi adventus elias praecursor, et scripturae erunt verae; aut quod sit praecursor primi adventus, et scripturae non erunt verae, quae dicunt, quod oportet Christum pati, cum elias debeat omnia restituere, et non debeat esse iudaeus aliquis incredulus; sed omnes credere debeant ad praedicationem eius quicumque audient eum.

Beda. Vel ita: et quomodo scriptum est, idest, quomodo de Christi passione multifarie prophetae multa scripserunt. Sed et elias cum venerit, multa passurus est, et contemnendus ab impiis.

Chrysostomus in Matth.. Sicut autem dominus secundi adventus eliam asseruit praecursorem, sic et consequenter asserit Ioannem esse praecursorem primi adventus; unde subdit sed dico vobis, quia et elias venit.

Glossa. Ioannem vocat eliam, non quia elias erit in persona, sed quia eliae ministerium adimplebat: sicut enim ille praecursor erit secundi adventus, sic iste factus est primi.

Theophylactus. Erat etiam Ioannes redargutor, et zelotes, et eremita ut elias; non tamen audierunt illum sicut eliam audient. Nefario vero ludo eum occiderunt, caput illius amputantes; unde sequitur et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo.

Chrysostomus. Vel aliter. Interrogabant discipuli iesum: quomodo scriptum est pati filium hominis? ad hoc autem quasi respondens dicit: sicut ad similitudinem eliae Ioannes venit, et ei mala intulerunt; sic secundum scripturas oportet filium hominis pati.


MARCUS 9,14-29


6914 (Mc 9,14-29)

Theophylactus. Postquam gloriam suam tribus discipulis in monte ostenderat, revertitur ad alios discipulos qui cum eo non ascenderant in montem; unde dicitur et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. Pharisaei namque captantes horam, cum praesens non extiterat Christus, accesserunt ut ipsos ad se attraherent.

Hieronymus. Non est autem homini requies sub sole: semper parvulos occidit invidia; magnos percutiunt fulgura montes: alii discentes cum fide, ut turbae; alii invidentes cum fastu, ut scribae, ad ecclesiam conveniunt. Sequitur et confestim omnis populus videns iesum, stupefactus est, et expaverunt.

Beda. Notanda in omnibus locis distantia mentis scribarum, et turbae: scribae enim nihil devotionis, fidei, humilitatis, et reverentiae ei exhibuisse narrantur; sed veniente domino mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans accurrit; unde sequitur et currens salutavit eum.

Theophylactus. Affectabant enim turbae eum videre, ita ut eum venientem a longe salutarent. Quidam vero dicunt, quod aspectus eius ex transfiguratione speciosior factus, turbam ad salutationem eius attrahebat.

Hieronymus. Populus autem videns stupefactus est et expavit, non discipuli; quia non est timor in caritate: timor est servorum, stupescere stultorum. Sequitur et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? quid scilicet dominus interrogat? ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus piis solvatur.

Beda. Potest vero, nisi fallor, intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi, cum essent discipuli salvatoris, sanare daemoniacum qui in medio erat positus, non possent; quod ex sequentibus potest convinci, cum dicitur et respondens unus de turba dixit: magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum.

Chrysostomus in Matth.. Hunc hominem scriptura infirmum in fide ostendit ex hoc quod Christus dicit o generatio incredula, et per hoc quod subdit si potes credere. Sed etsi infidelitas eius occasio extiterit daemonem non pellendi, incusat tamen discipulos; unde subditur et dixi discipulis tuis ut eicerent illum; et non potuerunt. Vide autem istius insipientiam. Iesum in medio turbarum precatur, discipulos incusans; unde et dominus coram plebe multo magis hoc ei imputat non solum in personam eius accusationem intendens, sed in personam omnium iudaeorum: probabile enim est multos praesentium scandalizatos, ea quae non conveniebant de discipulis cogitasse; unde sequitur qui eis respondens dixit: o generatio incredula, quamdiu vos patiar? in quo ostendit, et mortem se desiderare, et grave ei esse cum illis conversari.

Beda. Intantum autem non est homini iratus, sed vitio, ut statim intulerit afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum; et elisus in terram volutabatur spumans.

Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dominus permisit propter patrem pueri, ut cum vexantem daemonem videret, ad fidem futuro miraculo traheretur.

Theophylactus. Permittit etiam vexari puerum, ut ex hoc sciremus daemonis impietatem, qui occidisset eum, nisi fuisset a domino adiutus. Sequitur et interrogavit patrem eius: quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? at ille ait: ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet.

Beda. Erubescat iulianus, qui dicere audet omnes homines absque peccati contagione nasci in carne, tamquam innocentes per omnia, ut adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer ut ab infantia daemonio vexaretur acerbissimo, si nullo originalis peccati vinculo tenebatur, quia constat illum adhuc proprium non habere potuisse peccatum? Glossa. Exprimit autem in verbis suae petitionis, fidei defectum; unde subdit sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. Cum enim dicit si quid potes, manifestat se de eius potentia dubitare: quia viderat filium suum a discipulis Christi curatum non esse. Dicit autem misertus nostri, ut designaret miseriam filii qui patiebatur, et patris qui compatiebatur. Sequitur iesus autem ait illi: si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

Hieronymus. Libertatem arbitrii hoc indicat quod dicit si potes. Quae autem sunt omnia quae possibilia sunt credenti, nisi quae in nomine iesu, idest salutis, postulantur cum lacrymis? Beda. Aptum autem responsum dominus dedit petenti: ipse enim ait si quid potes, adiuva nos; et dominus: si potes, inquit, credere. At contra leprosus, qui fideliter clamabat: domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: volo: mundare.

Chrysostomus in Matth.. Quod autem dicit, tale est. Tanta est virtutis apud me superabundantia, ut non solum hoc possim, sed et alios hoc faciam operari: quare si credideris, ut oportet, et hunc ipse curare poteris, et alios multos. Sic ergo eum ad fidem reducebat qui adhuc de infidelitate loquitur; unde sequitur et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis aiebat: domine, adiuva incredulitatem meam. Sed si crediderat dicens credo, quomodo subdit adiuva incredulitatem meam? dicamus igitur, quoniam multiplex est fides, introductoria scilicet et perfecta. Hic autem incipiens credere, salvatorem deprecabatur ut apponeret reliquum ad suam virtutem.

Beda. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio. Quia igitur per occultam inspirationem gratiae, meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.

Hieronymus. Per hoc etiam monstratur quod credulitas nostra infirma est, nisi innixa subsistat adiutorio subsidii Dei; fides autem cum lacrymis optata vota capit: unde sequitur et cum vidisset iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: surde et mute spiritus, ego praecipio tibi: exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.

Theophylactus. Ideo autem cum videret turbam concurrere, comminatus est spiritui immundo, quia nolebat coram turba curare, ut ostentationem fugere doceret.

Chrysostomus. Quod autem comminatur, et dicit ego tibi praecipio, divinae attribuitur potestati; quod vero dicit non solum exi ab eo, sed et amplius noli introire in eum, ostendit quia ad reintrandum promptus erat, quia ille nondum erat in fide perfectus; sed hoc domini iussio inhibebat. Sequitur et exclamans, et multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Non enim valuit mortem diabolus imponere propter verae vitae adventum. Beda in Matth.. Quem autem hostis impius morti similem reddidit, hunc pius salvator piae dexterae tactu salvavit; unde sequitur iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit. Ex quo sicut verum se esse deum potentia salvandi docuit, ita et veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque manichaeus insanus, veraciter eum carne indutum fuisse; sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius, et antequam nata esset, damnavit. Sequitur et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: quare nos non potuimus eicere? Chrysostomus in Matth.. Timebant enim ne forte collatam sibi gratiam amisissent: receperant enim potestatem iam spirituum immundorum. Sequitur et dixit illis: hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.

Theophylactus. Scilicet lunaticorum, vel simpliciter omnium daemoniorum genus: oportet namque ieiunare eum qui curari debet, et illum qui curat. Sic enim vera oratio perficitur, cum coniungitur orationi ieiunium, quando non gravatur qui orat ex sumptione ciborum, sed sobrius est.

Beda. Mystice autem dominus sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat, et spiritus malos ab his qui vexantur expellit: nam carnales adhuc et insipientes confortat, docet, castigat; et perfectos liberius de aeternis instruit.

Theophylactus. Daemon autem iste surdus et mutus est: surdus, inquantum non vult Dei sermones audire; mutus vero, inquantum non vult alios quod condecens est docere.

Hieronymus. Peccator autem spumat stultitia, stridet iracundia, arescit ignavia. Discerpit autem spiritus appropinquantem ad salutem; et similiter quos in ventrem suum trahere desiderat, discerpit per terrores et damna, ut fecit iob.

Beda. Saepe enim dum converti ad deum post peccata conamur, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis: quod facit ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam.

Gregorius moralium. Velut mortuus autem ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur: quia quisquis iam terrena desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis extinguit et mundo mortuus apparet: quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur, extinctum funditus arbitrantur.

Hieronymus. Per hoc autem quod ab infantia vexatus est, significatur gentilis populus, cuius a nativitate crevit cultus inutilis idolorum, ut stulte immolaret filios suos daemoniis; unde dicitur, quod in ignem et aquam eum misit: alii enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam.

Beda. Vel in hoc daemoniaco significatur quod qui originalis culpae reatu astricti veniunt in mundum, Christi sunt gratia salvandi. Ignis autem ad fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent. Non autem puero qui vim patiebatur, sed daemoni qui inferebat, comminatus est: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et execrando debet exterminare, sed hominem amando refovere.

Hieronymus. Imputat autem dominus spiritui quod homini praestat, dicens surde et mute spiritus, quia ille nunquam audiet, nec loquetur quod peccator poenitens audit et loquitur. Exiens autem daemon ab homine, nunquam revertitur, si homo cor suum seraverit clavibus humilitatis et caritatis, et ostium obtinuerit immunitatis. Factus est homo sanatus velut mortuus: sanatis etenim dicitur: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Theophylactus. Sed si iesus, idest evangelicus sermo, teneat manum, idest virtutem activam, tunc a daemone liberabimur. Vide etiam quod primo Deus nos iuvat, deinde requiritur a nobis quod bonum operemur; unde dicitur, quod iesus elevavit illum, in quo ostenditur Dei auxilium; et surrexit, in quo monstratur hominis studium.

Beda. Dum autem docet dominus apostolos quomodo daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam; ut scilicet noverimus graviora quaeque, vel immundorum spirituum, vel hominum, tentamenta, ieiuniis et orationibus esse superanda: iram quoque domini, cum in ultionem scelerum nostrorum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari. Ieiunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus, immo ab omnibus vitiorum passionibus. Sic et oratio generalis non solum in verbis est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste apostolo, qui ait: sine intermissione orate.

Hieronymus. Vel stultitia, quae ad luxuriam carnis pertinet, sanatur; ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneo adhibetur. Ieiunio passiones corporis, et oratione pestes sanandae sunt mentis.


MARCUS 9,30-37

6930 (Mc 9,30-37)

Theophylactus. Post miracula interponit dominus sermonem de passione, ne putaretur quod involuntarie passus est; unde dicitur et inde profecti praetergrediebantur galilaeam; nec volebat quemquam scire, idest se ibi esse. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum.

Beda. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed praemeditatis animis ferant.

Theophylactus. Postquam vero dixerat quod triste erat, tunc adiungit quod laetificare debet; unde sequitur et occisus, tertia die resurget, ut disceremus ex hoc, quod post angustias laetitiae subsequuntur. Sequitur at illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare.

Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate ingenii, quam de amore nascitur salvatoris, qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem deum verum cognoverant, mortuum credere nequibant; et quia per figuras eum loquentem saepe audire consueverant, horrentes eventum mortis eius, etiam in eis quae de sua traditione ac passione aperte loquebatur, figurate aliquid significari volebant. Sequitur et venerunt capharnaum.

Hieronymus. Capharnaum dicitur villa consolationis; et congruit interpretatio ad praedictam sententiam, qua dixerat et occisus, tertia die resurget. Sequitur qui cum domi essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? at illi tacebant.

Chrysostomus. Matthaeus autem dicit quod accesserunt ad iesum discipuli dicentes: quis, putas, maior est in regno caelorum? non enim ab initio narrationem incepit, sed tacuit de intelligentia salvatoris circa discipulorum cogitationes et dicta, quamvis posset intelligi quod ea etiam quae seorsum cogitabant, aut dicebant, dicebant ad eum; quia omnia erant ei ita cognita ac si ad eum dicta fuissent. Sequitur siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum maior. Lucas autem dicit quod cogitatio intravit in discipulos, quis esset illorum maior. Cogitationem enim et intentionem eorum dominus ex illorum verbis manifestavit secundum historiam evangelicam.


Hieronymus. Recte autem in via tractabant de principatu. Similis enim est haec tractatio loco. Principatus enim sicut ingreditur, sic deseritur, et quamdiu tenetur, labitur, et incertum est in qua mansione, idest in qua die, finiatur.

Beda. Inde autem videtur orta disputatio discipulorum de primatu, quia viderant petrum, iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquid esse creditum; sed et petro, secundum Matthaeum, claves regni caelorum esse promissas. Videns autem discipulorum cogitationes dominus, curat desiderium gloriae humilitate sanare, et primatum non esse quaerendum, prius simplici humilitatis commonet imperio; unde sequitur et residens vocavit duodecim, et ait illis: si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

Hieronymus. Ubi notandum, quod illi euntes disputabant de principatu, ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt.

Chrysostomus. Appetebant quidem discipuli honorem habere a domino; desiderium etiam eis inerat ut magnificarentur a Christo: quanto enim quis maior est, tanto maioribus honoribus dignus existit; propter hoc non eorum desiderium impedivit, sed humilitatem introduxit.

Theophylactus. Non enim vult ut usurpemus nobis primatus, sed per humilitatem altitudinem consequamur. Mox autem monet eos innocentiae puerilis exemplo; unde sequitur et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum.

Chrysostomus in Matth.. Ipso visu eis persuadens humiles esse et simplices: etenim ab invidia et vana gloria parvulus mundus existit, et a concupiscendo primatum. Non solum autem ait: si tales efficiamini, mercedem magnam accipietis; sed et si alios tales honorabitis propter me; unde sequitur quem cum complexus esset, ait illis: quisquis unum ex huiusmodi pueris recipit in nomine meo, me recipit.

Beda. In quo vel simpliciter pauperes Christi ab his qui volunt esse maiores, pro eius ostendit honore recipiendos; vel malitia parvulos ipsos esse suadet, ut simplicitatem sine arrogantia, caritatem sine invidia et devotionem sine iracundia conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione. Addidit autem in nomine meo, ut formam virtutis quam, natura duce, puer observat, ipsi pro nomine Christi rationis industria sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me susceperit non me suscipit, sed eum qui me misit; talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater.

Theophylactus. Vide quantum valet humilitas, patris namque et filii inhabitationem meretur, et etiam spiritus sancti.


MARCUS 9,38-42


6938 (Mc 9,38-42)

Beda. Ioannes praecipua devotione dominum amans, excludendum beneficio putavit eum qui non recte utatur officio; unde dicitur respondit illi Ioannes dicens: magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

Chrysostomus. Multi enim credentium charismata receperunt, nec tamen cum Christo erant; qualis erat hic qui daemones eiciebat: non enim omnes ad omnia ordinate se habebant: alii enim erant purae vitae, fidem autem tam perfecte non habebant; alii vero e contrario.

Theophylactus. Vel etiam quidam increduli videntes nomen iesu virtuosum, dicebant et ipsi hoc nomen, et signa faciebant, licet divina gratia essent indigni: volebat enim dominus etiam per indignos nomen suum ampliare.

Chrysostomus. Non autem zelo, seu invidia motus Ioannes prohibebat illum qui daemones expellebat; sed volebat quod omnes qui nomen domini invocabant, sequerentur Christum, et essent cum discipulis unum. Sed dominus per hos qui miracula faciunt, licet sint indigni, alios provocat ad fidem, et ipsosmet per hanc ineffabilem gratiam inducit ut fiant meliores; unde sequitur iesus autem ait: nolite prohibere eum.

Beda. In quo docet neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum; sed ad hoc potius quod nondum habet, esse provocandum.

Chrysostomus. Decenter autem eum non esse prohibendum ostendit consequenter dicens nemo est enim qui faciat virtutes in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Hoc autem dicit propter eos qui in haeresim ceciderunt, quales erant simon, et menander et cerinthus; neque enim illi in nomine Christi miracula faciebant; sed deceptionibus quibusdam facere videbantur. Isti vero etsi non sequuntur nos, non tamen contra nos aliquid firmiter dicere valebunt, eo quod honorant in operando virtutes nomen meum.

Theophylactus. Qualiter enim male de me loquitur qui ex nomine meo occasionem gloriae habet, et per hoc quod ipsum invocat, miracula operatur? sequitur qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

Augustinus de cons. Evang.. Videndum est, ne hoc illi sententiae domini videatur contrarium, ubi ait: qui mecum non est, adversum me est. An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait qui non est adversum vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est: qui mecum non est, adversum me est? quasi non possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo verum erit: qui vos recipit, me recipit? aut potest etiam non esse adversus eum qui fuerit adversus discipulos suos? nam ubi erit illud: qui vos spernit, me spernit? sed nimirum hoc vult intelligi intantum cum illo non esse aliquem, inquantum est adversus illum; et intantum adversus illum non esse, inquantum cum illo est: exempli gratia, sicut iste qui in nomine Christi virtutes faciebat, et in societate discipulorum non erat, inquantum operabatur virtutes in illo nomine, intantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; inquantum vero eorum societati non adhaerebat, intantum cum ipsis non erat, et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus nolite prohibere: illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in expulsione daemonum commendans, sicut ecclesia catholica facit, non improbans in haereticis sacramenta communia, sed divisionem, vel aliquam adversam paci veritatique sententiam: in hoc enim adversus nos sunt.

Chrysostomus. Vel aliter. Hoc dicitur de credentibus in eum, qui tamen ipsum non sequuntur propter vitae laxationem. Illud autem de daemonibus dicitur, qui a Deo omnes student separare, et congregationem eius dispergere. Sequitur quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Theophylactus. Quasi dicat: non solum hunc qui in nomine meo miracula operatur, non prohibeo; sed et quisquis minimum quid dederit vobis propter nomen meum, et receperit vos propter me, non propter humanam gratiam et mundanam, non perdet mercedem suam.

Augustinus de cons. Evang.. Unde ostendit quod ille de quo Ioannes suggesserat, non ita separabatur a societate discipulorum ut eam tamquam haereticus improbaret; sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta, et tamen nomini favere Christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis nisi quia Christiani sunt obsequantur; de quibus dicit, quod non perdent mercedem suam: non quia iam tuti atque securi sibi debeant videri ex hac benevolentia quam erga Christianos habent, etiam si Christi baptismo non abluantur, nec unitati eius incorporentur; sed quia ita iam Dei misericordia gubernentur ut ad ea quoque perveniant, atque ita securi de hoc saeculo abscedant.

Chrysostomus. Et ne quis paupertatem alleget, ponit illud quo non contingit egere, scilicet calicem aquae frigidae; pro quo etiam consequetur mercedem. Non enim pretium dati, sed dignitas recipientium, et affectus dantium facit opus dignum mercede. Non solum autem recipiendos discipulos verbo ostendit ex mercede quam aliquis consequitur, sed etiam quia retrahitur a tormento. Sequitur et qui scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur; quasi dicat: si qui vos propter me honorant, mercedem habent; sic et inhonorantes, idest scandalizantes, ultimam accipient ultionem. Ex manifestis autem nobis tormentum describit intolerabile, faciens mentionem molae et submersionis; et non ait: mola suspendatur in collo, sed bonum est ei hoc sustinere, demonstrans quoniam eum gravius aliquod malum expectat. Pusillos autem in se credentes dicit eos qui invocant nomen eius, non solum sequentes; etiam eos qui calicem frigidum offerunt, et non operantur alia maiora. Istorum autem neminem vult scandalizari, neque supplantari; hoc enim est prohibere nomen eius invocare.

Beda. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo, et parvus, occasiones quaerit quo scandalizetur. Propterea oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute.

Gregorius super ezech.. Notandum tamen, quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando autem pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare proximi scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum ponitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.

Gregorius reg. Pastor.. Mystice autem in mola asinaria saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo ceteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriore habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa ceteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.


MARCUS 9,43-50

6943 (Mc 9,43-50)

Beda. Quia supra docuerat dominus ne scandalizaremus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, idest verbo, vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere, certant; unde dicitur et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam.

Chrysostomus. Non de membris hoc dicit, sed de propinquis amicis, quos quantum ad necessaria in membrorum ordine nos habemus: nihil enim tam nocivum ut perniciosa societas.

Beda. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cuius auxilio quotidiano opus habemus; sed si talis nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum illo pereamus; unde sequitur bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem.

Glossa. Debilem dicit adiutorio alicuius amici privatum: nam melius est absque amico ire in vitam, quam cum eo ire in gehennam.

Hieronymus. Vel aliter. Bonum est tibi debilem ingredi in vitam, idest, sine cupito principatu, quam duas manus habentem. Duae manus principatus sunt humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tenens humilem principatum.

Chrysostomus. Deinde testimonium propheticum ex isaia propheta inducit, dicens ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Non de sensibili verme hoc dicit, sed vermem conscientiam vocat mordentem animam, quod non sit operata bonum. Unusquisque enim sui ipsius accusator fiet, rememorans quae gessit in vita mortali, et sic eorum vermis immortalis permanet.

Beda. Sicut autem vermis est dolor interius accusans, sic ignis est poena extrinsecus saeviens. Vel in verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat.

Augustinus de civ. Dei. Utrumque autem horum, ignem scilicet, ac vermem, qui volunt ad animae poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animae, sero ac infructuose poenitentis, eos qui fuerint a regno Dei separati; et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni posse contendunt, secundum illud apostoli: quis scandalizatur, et ego non uror? eumdem etiam dolorem vermem putant intelligendum esse, secundum illud: sicut tinea vestimentum, vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. Qui vero poenas et animae et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animam vero rodi quodammodo verme moeroris affirmant; quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis, aut animae defuturum; ego tamen facilius existimo ut ad corpus utrumque dicam pertinere quam neutrum: et ideo tacitum esse in istis divinae scripturae verbis animi dolorem, quia consequens esse intelligitur ut corpore dolente animus quoque crucietur. Eligat ergo quisque quod placet: aut ignem tribuere corpori, animae vermem, hoc proprie, illud tropice; aut utrumque proprie corpori. Possunt enim animalia etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte per miraculum potentissimi creatoris. Sequitur et si pes tuus scandalizat te.

Beda. Pes amicus dicitur propter ministerium discursus, quasi nostris usibus accommodatus. Sequitur quod si oculus tuus scandalizat te. Oculus dicitur amicus utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum.

Augustinus de cons. Evang.. Hic profecto apparet quod illi qui nomini Christi sunt devoti, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et Christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent ut eos quibus ea persuaserint, secum in aeternam poenam pertrahant: quos membrorum corporalium nomine, tamquam manum vel oculum scandalizantem, iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate; ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentiunt. Et si quidem omnibus bonis cum quibus eis societas est, de hac perversitate innotescunt, ab omni penitus societate atque ab ipsa divinorum sacramentorum participatione separentur. Si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota perversitas, ita tolerandi sunt ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur, neque propter illos bonorum societas deseratur.

Beda. Quia vero dominus tertio mentionem vermis et ignis fecerat, ut hoc valeamus evitare tormentum, subdit omnis enim igne salietur. Foetor enim vermium de corruptione solet nasci carnis et sanguinis; ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermescere nequeat. Et quidem quod sale salitur, vermis putredinem arcet; quod vero igne salitur, idest ignibus sale aspersis reconditur, non solum vermes abicit, sed ipsam quoque carnem consumit. Caro ergo et sanguis vermes creat: quia delectatio carnalis, cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam; cuius foetorem quisquis vitare desiderat, et corpus sale continentiae, et mentem studeat condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe castigare. Sal enim dulcedinem sapientiae, ignis spiritus sancti gratiam designat. Dicit ergo omnis igne salietur: quia omnis electus sapientia spirituali debet a corruptione concupiscentiae carnalis expurgari. Vel ignis est tribulationis, quo patientia fidelium, ut perfectum opus habere possit, exercetur.

Chrysostomus. Simile autem est huic quod dicit apostolus: uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Postea a levitico testimonium introducit dicens et omnis victima salietur.

Hieronymus. Victima domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiae salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis et mater vermium, consumetur, et illic purgatorio igne examinabitur.

Beda. Possumus et ita intelligere: quod altare Dei sit cor electorum; hostiae vero et sacrificia in hoc altari offerenda, bona sunt opera fidelium. In omnibus autem sacrificiis sal debet offerri: quia nullum est opus bonum quod non sal sapientiae ab omni corruptione vanae laudis ceterisque pravis sive superfluis cogitationibus expurgat.

Chrysostomus. Vel hoc dicitur, quia omne munus victimae nostrae, quae est secundum orationem et proximi subventionem, salitur igne divino, de quo dicitur: ignem veni mittere in terram; de quo subditur bonum est sal, idest ignis dilectionis. Quod si sal insulsum fuerit, idest seipso privatum, et propria qualitate per quam dicitur bonum, in quo illud condietis? sunt enim sales sal habentes, qui scilicet habent gratiae plenitudinem; et sunt sales sal non habentes: qui enim non sunt pacifici, sal sunt insulsum.

Beda. Vel bonum est sal: bonum est Dei verbum audire frequentius et sale sapientiae spiritualis cordis arcana condire.

Theophylactus. Sicut enim sal carnes conservat, et vermes eas non sinit generare, sic et sermo doctoris, si desiccativus erit, carnales homines constringit, et in eis inextinguibilem vermem non sinit generari; si vero sit insulsus, idest si virtutem desiccativam et conservativam non habeat, in quo condietur?

Chrysostomus. Vel, secundum Matthaeum, discipuli Christi sunt sal, qui totum orbem conservant, resistentes putredini, quae est ab idololatria et fornicatione peccatorum. Potest etiam intelligi quod unusquisque nostrum habeat tantum salis quantum capax est Dei gratiarum; unde et apostolus coniungit gratiam sali, dicens: sermo vester sit in gratia sale conditus. Sal etiam est dominus iesus Christus, qui fuit sufficiens totam terram conservare, et multos in terra fecit sales: quorum si aliquis marcescat (possibile est enim et bonos in putredinem transmutari), dignum est ut foras mittatur.

Hieronymus. Vel aliter. Sal insulsum est qui amat principatum et increpare non audet; unde sequitur habete in vobis sal, et pacem habete inter vos: ut scilicet salsedinem correptionis amor proximi temperet, et dilectionem proximi sal iustitiae condiat.

Gregorius super ezech.. Vel hoc dicitur contra quosdam, quos dum maior scientia erigit, a ceterorum societate disiungit; et quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute resipiscunt.

Gregorius reg. Pastor.. Qui etiam loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium unitas confundatur; ne dum sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat.

Theophylactus. Vel qui constringit se vinculo dilectionis ad proximum, hic salem habet, et ex hoc pacem cum fratre suo.

Augustinus de cons. Evang.. Haec marcus dominum locutum fuisse contextim commemorat; et aliqua posuit quae nullus alius evangelistarum posuit, alia vero quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua quae Matthaeus et Lucas; sed illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine: unde mihi videtur etiam hoc loco dominum ideo dixisse quae aliis locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur.



Th. Aq. Catena aurea 6908