Th. Aq. Catena aurea 7453

MARCUS 14,53-59


7453 (Mc 14,53-59)

Glossa. Narraverat evangelista superius, quomodo dominus a ministris sacerdotum fuerat captus; nunc narrare incipit quomodo in domo principis sacerdotum morti adiudicatus fuit; unde dicitur et adduxerunt iesum ad summum sacerdotem.

Beda. Summum sacerdotem significat caipham, qui, sicut Ioannes scribit, erat pontifex anni illius, de quo testatur iosephus, quod pontificatum sibi emerit a principe romano. Sequitur et convenerunt in unum omnes sacerdotes et scribae et seniores.

Hieronymus. Tunc facta est congregatio taurorum in vaccis populorum. Sequitur petrus autem a longe sequebatur eum usque intro in atrium summi sacerdotis. Timor enim retrahit, sed caritas trahit.

Beda. Merito autem a longe sequebatur qui iam erat proxime negaturus: neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Sequitur et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

Hieronymus. In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis est saecularis circuitus; ministri daemonia sunt, cum quibus qui manet, flere peccata non potest; ignis desiderium carnale.

Beda. Est enim ignis caritas, de quo dicitur: ignem veni mittere in terram: qui super credentes descendens variis linguis eos laudare dominum docuit. Est et ignis cupiditatis, de quo dicitur: omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum. Hic ignis in atrio caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum, ad blasphemandum dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo maligna synodus gerebat, hoc ignis in atrio inter frigora noctis accensus figurabat. Quoniam enim abundat iniquitas, refrigescit caritas multorum. Hoc frigore torpens ad horam petrus, quasi prunis ministrorum caiphae calefieri cupiebat: quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sequitur summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus iesum testimonium, ut eum morti traderent.

Theophylactus. Lege praecipiente quod unus existeret summus sacerdos, tunc multi erant substituti, et destituti annis singulis per principem romanorum. Summos ergo sacerdotes dicit illos qui determinatum eis tempus complentes iam compleverant et a sacerdotio destituti erant. Figuram autem iudicii, quod in praeiudicium agebant, operantur, testimonia quaerentes, ut videantur iesum iuste damnare et perdere.

Hieronymus. Sed mentita est iniquitas sibi, ut regina adversus ioseph, et sacerdotes adversus susannam. Sed ignis sine materia deficit; unde sequitur nec inveniebant; multi enim falsum testimonium dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. Quod enim variatur, incertum habetur. Sequitur et quidam surgentes falsum testimonium ferebant. Moris est haereticorum umbram de veritate trahere. Non ille dixit quod illi dicunt, sed simile verbum de templo corporis sui, quod post biduum resuscitavit.

Theophylactus. Non enim dixerat: ego dissolvam illud, sed: solvite; neque manufactum dixit, sed simpliciter templum.

Hieronymus. Dixit etiam: suscitabo, vivum animal significans, et spirans templum. Falsus testis est qui in eo sensu dicta intelligit quo non dicuntur.


MARCUS 14,60-65


7460 (Mc 14,60-65)

Beda. Quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde dicitur et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit iesum, dicens: non respondes quidquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his? iratus quidem princeps et impatiens, non inveniens calumniae locum, exsurgit de solio, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret.

Hieronymus. Sed ipse Deus et salvator noster, qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit, sicut ovis ad occisionem sine voce ducitur, et obmutuit, et siluit a bonis; unde sequitur ille autem tacebat, et nihil respondit. Taciturnitas Christi apologiam, idest excusationem, adae absolvit.

Theophylactus. Tacebat autem, sciens quod non attenderent verbis eius; unde secundum Lucam respondit: si dixero vobis, non credetis mihi; unde sequitur rursus summus sacerdos interrogavit eum, et dixit ei: tu es Christus filius Dei benedicti? interrogat quidem hoc summus sacerdos, non ut addiscens crederet, sed ut ex hoc aliquam occasionem captaret. Quaerit autem tu es Christus filius Dei benedicti? multi namque erant Christi, idest uncti, sicut reges et summi sacerdotes; sed nullus eorum dicebatur filius Dei benedicti, quasi semper collaudati.

Hieronymus. Hunc autem expectabant de longe, quem prope non vident; sicut isaac caligantibus oculis iacob sub manibus non agnoscit; sed longe de eo futura canit. Sequitur iesus autem dixit illis: ego sum; ut scilicet inexcusabiles sint.

Theophylactus. Sciebat namque quoniam non crederent: tamen respondit, ne postea dicerent: si audissemus aliquid ab eo, credidissemus ei. Hoc autem est in eorum praeiudicium: quia audierunt et non crediderunt.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus autem non dixit respondisse iesum: ego sum sed: tu dixisti; sed marcus tantum valere ostendit quod ei dicit: tu dixisti, quantum si diceret ego sum. Sequitur et videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.

Theophylactus. Ac si dicat: videbitis me tamquam filium hominis a dextris patris sedentem. Virtutem namque hic patrem dicit. Non autem sine corpore veniet; sed qualis apparuit crucifigentibus, talis in iudicio eis apparebit.

Beda. Si ergo tibi in Christo, o iudaee, o pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per hoc filius hominis ad dexteram Dei patris sessurus, et in sua cum nubibus caeli est maiestate futurus.

Hieronymus. Et quidem sacerdos interrogat filium Dei, iesus autem respondet filium hominis; ut hinc intelligamus Dei filium idem esse et filium hominis, et ne quaternitatem faciamus in trinitate; sed homo in Deo, et Deus in homine sit. Dicit autem a dextris virtutis sedentem; idest, in vita regnantem sempiterna, et virtute divina. Et venientem cum nubibus caeli. In nube ascendit, cum nube veniet; idest, in corpore suo solo, quod sumpsit a virgine, ascendit, et cum multiformi ecclesia, quae corpus ipsius et plenitudo eius, ad iudicium venturus est. Leo papa in serm. 6 de passione. Caiphas autem ad exaggerandam auditi sermonis invidiam, scidit vestimenta sua; et nesciens quid haec significaret insania, sacerdotali se honore privavit, oblitus praecepti illius quod legitur de principe sacerdotum: de capite suo cidarim non deponet, et vestimenta sua non disrumpet. Nam sequitur summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: quid adhuc desideramus testes? audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Theophylactus. Adimplet quidem sacerdos consuetudinem iudaicam: cum enim aliquid intolerabile et triste illis occurrebat, vestimenta scindebant. Ut ergo monstraret quod Christus magnam et intolerabilem blasphemiam dixerit, vestimenta scidit.

Beda. Altiori autem mysterio factum est ut in passione domini pontifex iudaeorum sua ipse vestimenta discinderet, hoc est ephod; cum tunica domini nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quia sacerdotium iudaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum: soliditas vero ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valet disrumpi.

Theophylactus. Ex eo autem sacerdotium iudaeorum scindendum erat quod condemnaverunt Christum esse reum mortis; unde sequitur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

Hieronymus. Condemnant quidem eum esse reum mortis ut reatu suo reatum nostrum solveret. Sequitur et coeperunt quidam conspuere eum: ut scilicet sputaminibus susceptis, faciem animae nostrae lavaret; et velamine faciei suae velamen cordium nostrorum auferret; et colaphis, quibus in capite percussus est, caput humani generis, quod est adam, sanaret; et alapis, quibus expalmatus est, maxima laus eius nostris manibus labiisque plauderet: ut dicitur: omnes gentes, plaudite manibus.

Beda. Quod vero dicunt ei prophetiza: quis est qui te percussit? quasi in contumeliam faciunt eius qui se a populis prophetam haberi voluit.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem intelligitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est.


MARCUS 14,66-72


7466 (Mc 14,66-72)

Augustinus de cons. Evang.. De petri tentatione, quae inter praedictas domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes evangelistae narrant. Nam Lucas explicat prius tentationem petri, tum demum has domini contumelias; Ioannes autem incipit petri tentationem dicere, et interponit quaedam de contumeliis domini, et adiungit quod inde missus est ad caipham pontificem; et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat tentationem petri. Matthaeus autem et marcus primo commemorant Christi contumelias, deinde petri tentationem de qua dicitur et cum esset petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis.

Beda. Quid autem sibi vult, quod prima eum prodit ancilla; cum viri utique eum magis potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem videretur domini, et iste sexus redimeretur per domini passionem? sequitur at ille negavit dicens: neque scio, neque novi quid dicas.

Hieronymus. Petrus sine spiritu voci ancillae cessit, cum spiritu nec principibus, nec regibus cedit.

Theophylactus. Hoc autem eum pati dispensative permisit dominus, ne scilicet extolleret se; simulque ut peccantibus misericors ostendatur, tamquam ex seipso instructus humanae infirmitatis eventum. Sequitur et exiit foras ante atrium et gallus cantavit.

Beda. De hoc galli cantu ceteri evangelistae tacent; non tamen factum negant; sicut et multa alia alii silentio praetereunt quae alii narrant. Sequitur rursus autem cum vidisset eum ancilla, coepit dicere circumstantibus, quia hic ex illis est.

Augustinus de cons. Evang.. Haec ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intelligitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et marcus, et ab alio quem commemorat Lucas. Sequitur at ille iterum negavit. Iam petrus redierat ut, quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret: unde ancilla dicebat quod dictum est, non illi, scilicet petro, sed his qui illo exeunte ibi remanserant; sic tamen ut ille audiret; unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando verbis eorum. Liquido enim colligitur collatis de hac re omnibus evangelistarum testimoniis, non ante ianuam secundo petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem; Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius brevitatis causa tacuisse.

Beda. In hac autem negatione petri discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse Christianum: dominus enim non ait petro: discipulum meum te negabis, sed me negabis. Negavit ergo Christum cum se negavit eius discipulum. Sequitur et post pusillum rursus qui adstabant dicebant petro: vero ex illis es: nam et galilaeus es. Non quod alia lingua galilaei quam hierosolymitae loquerentur, qui utique fuerunt hebraei; sed quod unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possint.

Theophylactus. Igitur timore petrus perterritus, et domini sermonem oblitus, dicentis: qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, dominum abnegavit; unde sequitur ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum quem dicitis.

Beda. Quam noxia sunt pravorum consilia. Inter infideles hominem negavit se nosse quem inter discipulos deum fuerat confessus. Solet autem scriptura sacra meritum causarum per statum designare temporum; unde petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit; unde subditur et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est petrus verbi quod dixit ei iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

Theophylactus. Lacrymae enim petrum Christo per poenitentiam adduxerunt. Confundantur itaque novatiani, qui dicunt, quod qui post susceptionem baptismatis peccaverit, non suscipitur ut sibi delictum remittatur. Ecce enim petrus, qui et Christi corpus sumpsit et sanguinem, per poenitentiam est susceptus. Etenim sanctorum defectus propter hoc scripti sunt, ut et nos si per incautelam deciderimus, recursum habeamus per eorum exemplum, et speremus per poenitentiam sublevari.

Hieronymus. Mystice autem prima ancilla, titubatio est; secunda, consensio; tertius vir, actus est. Haec trina negatio, quam abluit per fletus verbi Christi recordatio. Tunc nobis gallus cantat quando praedicator quisquam per poenitentiam corda nostra ad compunctionem excitat; tunc incipimus flere quando ignimur intus per scintillam scientiae; et foris eximus cum extra eicimus quod intus fuimus.


MARCUS 15,1-5


7501 (Mc 15,1-5)

Beda. Habebant iudaei hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent; unde post condemnationem Christi subiungit evangelista et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes iesum duxerunt, et tradiderunt pilato. Attamen notandum, quod non tunc primum ligaverunt eum; sed mox comprehensum nocte in horto, ut Ioannes declarat, ligaverunt.

Theophylactus. Tradiderunt itaque iesum romanis; sed et ipsi a Deo traditi fuerunt in manibus romanorum, ut adimplerentur scripturae dicentes: secundum opera manuum eorum retribue illis. Sequitur et interrogavit eum pilatus: tu es rex iudaeorum? Beda. Pilato nihil aliud criminis interrogante nisi utrum rex iudaeorum sit, arguuntur impietatis iudaei, quod nec falso quidem invenire potuerint quod obicerent salvatori. Sequitur at ille respondens ait illi: tu dicis. Sic respondet, ut verum diceret, et sermo eius calumniae non pateret.

Theophylactus. Dubiam enim responsionem emisit: nam tu dicis potest sic intelligi: tu dicis hoc, sed ego non dico. Et nota, quod pilato, qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit; sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo iudicaverit. Sequitur et accusaverunt eum summi sacerdotes in multis.

Augustinus de cons. Evang.. Lucas etiam ista crimina quae falso obiecerunt aperuit: sic enim narrat: coeperunt accusare eum, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare caesari, et dicentem se Christum regem esse. Sequitur pilatus autem rursus interrogabat eum, dicens: non respondes quicquam, vides in quantis te accusant? Beda. Ethnicus quidem est qui condemnat iesum; sed causam refert in populum iudaeorum. Sequitur iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur pilatus. Nihil quidem respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.

Theophylactus. Mirabatur autem pilatus: quia cum legis doctor esset, et eloquens, et potens responsione sua eorum accusationes infringere, non respondebat quicquam, sed magis accusationes viriliter sustinebat.


MARCUS 15,6-15


7506 (Mc 15,6-15)

Beda. Multas liberandi salvatorem pilatus occasiones dedit: primo latronem iusto conferens; unde dicitur per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent.

Glossa. Quod quidem solitus erat facere ut gratiam populi captaret, et praecipue in die festo, quando de tota provincia iudaeorum populus hierosolymam confluebat. Et ut maior iudaeorum improbitas appareat, describitur consequenter enormitas culpae latronis, quem iudaei Christo praetulerunt; unde sequitur erat autem qui dicebatur barabbas, qui cum seditiosis vinctus erat, qui in seditione fecerat homicidium: in quo ostenditur et ex gravitate culpae notabilis, quod homicidium fecerat; et ex modo faciendi, quia cum perturbatione civitatis hoc fecerat, seditionem concitando; et etiam quia culpa eius manifesta erat, nam et cum seditiosis vinctus erat. Sequitur et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis, Augustinus de cons. Evang.. Nulla quaestio est quod Matthaeus tacet ipsos petiisse ut aliquis eis dimitteretur, quod marcus hic dicit. Nihil enim interest si alius aliud tacet, quod alius commemorat. Sequitur pilatus ergo respondit, et dixit: vultis dimittam vobis regem iudaeorum? sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Quaeri potest quae verba pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo, an quae a Marco referuntur? aliud enim videtur esse: quem vultis dimittam vobis: barabbam, an iesum qui dicitur Christus? ut Matthaeus refert; aliud: vultis vobis dimittam regem iudaeorum? ut hic dicitur. Sed quia Christos reges dicebant, et qui dixit: illum an illum, manifestum est eum quaesisse an vellent dimitti regem iudaeorum, idest Christum. Nihil autem interest sententiae quod hic tacuit marcus de barabba, hoc solum volens dicere quod ad dominum pertinebat; quandoquidem in eorum responsione satis et ipse ostendit quem sibi dimitti voluerint; nam sequitur pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis barabbam dimitteret eis.

Beda. Haeret iudaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt: quia enim data sibi optione, pro iesu latronem, pro salvatore interfectorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis ac seditionibus se intantum ut patriam regnumque suum, quod plus Christo amaverunt, perdiderint; et libertatem, corpus et animam numquam receperint. Deinde aliam occasionem dat pilatus liberandi salvatorem, cum sequitur pilatus autem respondens ait illis: quid ergo vultis faciam regi iudaeorum? Augustinus de cons. Evang.. Iam satis apparet quod id marcus velit ostendere dicendo regem iudaeorum, quod Matthaeus dicendo Christum: non enim dicebantur Christi reges, nisi iudaeorum. In hoc enim loco secundum Matthaeum dicitur: quid igitur faciam de iesu qui dicitur Christus? sequitur at illi clamabant: crucifige eum.

Theophylactus. Vide autem iudaeorum pravitatem, et pilati commensurationem; quamvis et ipse dignus sit condemnatione pro eo quod populo non resistebat. Illi namque clamabant crucifige; hic tentat humiliter ab illo praeiudicio eruere iesum; et ideo rursus interrogat; unde sequitur pilatus autem dicebat eis: quid enim fecit? occasionem namque ex hoc sumere volebat ut Christum solveret innocentem.

Beda. Iudaei vero insaniae suae satisfacientes, interrogationi praesidis non respondent; unde sequitur at magis clamabant: crucifige eum: ut impleretur illud ieremiae: facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva; dederunt super me vocem suam. Sequitur pilatus autem volens satisfacere populo, dimisit illis barabbam, et tradidit iesum flagellis caesum ut crucifigeretur.

Theophylactus. Volebat quidem satisfacere populo, idest eorum facere voluntatem, et non quod erat placitum iustitiae et Deo.

Hieronymus. Hic duo hirci adsunt: unus apompaeos, idest emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur; alter pro peccatis absolutorum ut agnus occiditur. Pars domini semper mactatur; pars diaboli, qui est magister eorum, quod sonat barabbas, effrenata in tartarum praecipitatur.

Beda. Iesus autem flagellatus non ab alio quam ab ipso pilato intelligendus est: scribit namque Ioannes: apprehendit pilatus iesum, et flagellavit; quod quidem ideo fecisse credendus est, ut satiati poenis ac opprobriis eius, iudaei mortem ultra sitire desisterent.


MARCUS 15,16-20


7516 (Mc 15,16-20)

Theophylactus. Militaris vana gloria semper inordinatis gaudens et opprobriis, sibi propria ostendebat; unde dicitur milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, idest totum ordinem militiae; et induunt eum purpura, sicut regem.

Beda. Quia enim rex iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo israelitico usurparet imperium; illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur.

Augustinus de cons. Evang.. Intelligitur autem quod Matthaeus ait: chlamydem coccineam circumdederunt ei, hic Marcum dixisse indutum purpura: pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea.

Beda. Pro diademate autem ponunt ei coronam spineam: unde sequitur et imponunt ei plectentes spineam coronam. Pro sceptro autem regali dant calamum, ut Matthaeus scribit, et adorant quasi regem; unde sequitur et coeperunt salutare eum: ave, rex iudaeorum. Et quod milites eum, quasi qui deum seipsum falso dixisset, adorabant illudentes, patet ex hoc quod subditur et percutiebant caput eius arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum, quasi falso se dixisset deum.

Hieronymus. Opprobria autem eius nostrum abstulere opprobrium; vincula eius nos liberos fecerunt; corona spinea capitis eius, diadema regni adepti sumus; vulneribus eius sumus sanati.

Augustinus de cons. Evang.. Apparet autem Matthaeum et Marcum recapitulando ista posuisse, non quod tunc factum sit, cum eum pilatus iam crucifigendum tradidisset. Ioannes enim apud pilatum dicit haec gesta. Hoc autem quod sequitur, et postquam illuserunt ei, exuerunt eum purpura, et induerunt eum vestimentis suis, in fine factum intelligitur, cum iam adduceretur ad crucifigendum.

Hieronymus. Mystice autem vestimentis suis nudatur iesus, idest iudaeis: purpura induitur, idest gentili ecclesia, quae de scopulis collecta est. Item ea exutus in fine scandalizante, iudaica rursum induitur plebe: cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis israel salvus erit.

Beda. Vel in purpura qua indutus est dominus, ipsa eius caro quam passionibus obiecit, insinuatur; in corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum.

Theophylactus. Induamus et nos purpuram stolam regalem: quia ut reges ambulare debemus calcantes super serpentes et scorpiones, et suppeditantes peccatum: Christiani namque dicimur, idest uncti, sicut et tunc reges uncti dicebantur. Sumamus et coronam spineam, idest festinemus coronari vita arcta et abstinentiis et puritate.

Beda. Caput autem Christi percutiunt qui eum verum deum esse negant. Et quia per arundinem scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt qui divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae scripturae conantur. Spuunt in faciem eius qui gratiae praesentiam verbis execrandis respuunt. Sunt et hodie qui eum certa fide ut deum verum adorant; sed perversis actibus verba eius quasi fabulosa despiciunt, ac promissa verbi illius temporalibus illecebris postponunt. Sicut autem caiphas nescius dixit: oportet unum hominem mori pro populo, sic milites nescientes faciunt.


MARCUS 15,20-28


7520 (Mc 15,20-28)

Glossa. Post condemnationem Christi et contumelias condemnato illatas, ad crucifixionem eius narrandam evangelista accedit dicens et educunt illum, ut crucifigerent eum.

Hieronymus. Hic educitur abel in agrum a fratre ut perimatur; hic adest isaac cum lignis, et abraham cum ariete vepribus haerente; hic etiam ioseph cum fasce somniato, et tunica talari sanguine lita; hic adest Moyses cum virga et serpente suspenso in ligno; hic adest botrus in ligno portatus; hic adest eliseus cum ligno ad quaerendam securim, quae in imo demersa est, et natavit ad lignum, idest genus humanum, quod a ligno vetito in infernum decidit, per lignum crucis Christi, et per baptismum aquae ad paradisum natavit; hic adest ionas de ligno forti in mare ventremque ceti triduo missus. Sequitur et angariaverunt quempiam praetereuntem simonem cyrenaeum venientem de villa, patrem alexandri et rufi, ut tolleret crucem eius.

Theophylactus. Ioannes autem ait, quod ipsemet baiulabat sibi crucem: utrumque enim fuit: nam ipse quidem primo baiulavit sibi crucem, donec praeteriit quidam quem angariaverunt, et tunc ille portabat. Dixit autem quorum filiorum erat pater ad maiorem fidem, et affirmationem: nam homo ille vivebat, qui poterat omnia quae circa crucem facta sunt, enarrare.

Hieronymus. Cum autem alii per merita patrum suorum commemorentur, alii per merita filiorum suorum; hic simon qui crucem in angaria portat, meritis filiorum suorum, qui erant discipuli, commemoratur. De hoc nos in praesenti vita admonemur, parentes adiuvari per natorum suorum sapientiam vel merita: ut populus iudaicus propter patriarcharum et prophetarum et apostolorum merita semper commemoratur. Simon autem iste qui portat crucem in angaria, ipse est qui laborat pro laude humana: cogunt enim homines hunc laborare, quem non cogit timor et dilectio Dei.

Beda. Vel quia simon iste non hierosolymita, sed cyrenaeus esse perhibetur (cyrene enim lybiae civitas est), recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo heredes sunt Dei, coheredes autem Christi. Unde apte simon obediens, cyrene heres interpretatur. De villa autem venisse refertur: villa enim graece pagus dicitur: unde paganos appellamus eos quos a civitate Dei alienos videmus. De pago igitur egrediens simon crucem portat post iesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur. Sequitur et perduxerunt eum in golgotha locum, quod est interpretatum calvariae locus. Extra urbem et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum; calvariae, idest decollatorum, sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est dominus, ut ibi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii.

Hieronymus. Tradunt autem iudaei quod in hoc montis loco immolatus est aries pro isaac; et ibi decalvatur Christus; idest, a carne sua, carnali videlicet iudaea, separatur. Sequitur et dabant ei bibere myrrhatum vinum.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mixtum: fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum vinum amarissimum est: quamquam fieri possit ut et fel et myrrha vinum amarissimum redderent.

Theophylactus. Vel ordinatione quadam existente, alii alia afferebant; quidam acetum et fel, quidam vinum myrrhatum.

Hieronymus. Vel myrrhatum vinum, hoc est acetum; per hoc succus lethalis pomi abstergitur.

Beda. Amara vitis amarum vinum fecit, de quo propinat dominum iesum, ut impleatur quod scriptum est: dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Augustinus de cons. Evang.. Quod autem subditur, et non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet; gustavit autem, ut Matthaeus testis est et sicut idem Matthaeus ait: noluit bibere, hoc marcus dixit et non accepit: tacuit autem quod gustavit.

Hieronymus. Non accepit etiam id pro quo patitur; unde de eo dicitur: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sequitur et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta sua, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Hoc loco figuratur salus per lignum. Primum lignum scientiae boni et mali fuit; secundum lignum boni tantum nobis et vitae lignum est. Extensio manus primae ad lignum mortem apprehendit; extensio autem secundae, vitam, quae perierat, invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium: cruce enim sua Christus cruciatum nostrum absolvit, et morte sua mortem nostram necavit. Cum forma serpentis serpentem necat: quia serpente de virga facto, alii absorbentur serpentes. Ipsa autem species crucis quid est nisi forma quadrata mundi? oriens de vertice fulget; arctos dextra tenet; auster laeva consistit; occidens sub plantis firmatur. Unde apostolus: ut sciamus quae sit altitudo et latitudo, et longitudo, et profundum. Aves quando volant ad aethera, formam crucis sumunt; homo natans per aquas, forma crucis vehitur; navis per Maria, antenna cruci similata sufflatur; tau littera, signum salutis et crucis describitur.

Beda. Vel in transverso ligno crucis, ubi figuntur manus, gaudium spei signatur; per manus enim opera, per latitudinem hilaritatem operantis intelligimus; quia tristitia facit angustias; per altitudinem, cui caput adiungitur, expectationem retributionis de sublimi iustitia Dei; per longitudinem, qua totum corpus extenditur, tolerantiam, unde longanimes dicuntur; per profundum quod terrae est infixum, ipsum sacramentum secretum. Quamdiu ergo hic agunt corpora nostra ut destruatur corpus peccati, tempus nobis est crucis.

Theophylactus. Quod autem ponebant sortem super vestimenta eius, et hoc illudentes fecerunt, quasi regis vestimenta dividentes: etenim vilia erant, non valde pretiosa. Hoc autem Ioannes evangelista plenius exponit, quia scilicet milites cetera in quatuor partes iuxta suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat, desuper contexta per totum, sortem miserunt.

Hieronymus. Vestimenta autem domini, eius mandata sunt, quibus tegitur corpus eius, idest ecclesia: quae dividunt inter se milites gentium, ut sint quatuor ordines cum una fide, idest coniugati et viduati, praepositi et separati. Sortiti sunt tunicam indivisam, quae est pax et unitas. Sequitur erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Hoc vere et proprie marcus intulit: nam sexta hora tenebrae suffuderunt terram, ut non quisquam potuisset movere caput.

Augustinus de cons. Evang.. Si hora quasi sexta pilato sedente pro tribunali traditus est iesus crucifigendus iudaeis, ut Ioannes refert; quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? prius ergo qua hora crucifigi potuerit videamus; deinde videbimus cur hora tertia crucifixum dixerit marcus. Hora erat quasi sexta cum traditus est crucifigendus a pilato sedente pro tribunali, ut dictum est: non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, idest peracta quinta, et aliquid etiam de sexta esse coeperat, ut peracta quinta et inchoata sexta, gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec completa sexta, illo pendente fierent hae quae dicuntur tenebrae. Quaeramus autem iam cur dixerit marcus erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Iam certe dixerat et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius; sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si enim rei gestae tempus voluit commemorare marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia: ut quid adiunxit et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae ecclesiae notum erat qua hora dominus ligno suspensus est: unde posset huiusmodi vel error tolli, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a iudaeis, sicut Ioannes apertissime dicit; occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia, cum clamaverunt iudaei ut dominus crucifigeretur; et verissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt. In conatibus autem pilati ad eripiendum dominum, et in tumultu iudaeorum contradicentium consumptum tempus duarum horarum intelligimus, et circa horam fuisse sextam, qua nondum terminata, gesta sunt quae ab eo tempore quo pilatus dominum tradidit usque ad tenebras factas narrantur. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco marcus hoc de tertia hora posuerit, ubi scilicet factum ministrorum militum commemoratum est. Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis aversus a iudaeis in milites illos converteret, erat, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum: ut illi eum potius crucifixisse inveniantur quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est, hora sexta factum esse.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Iudaeorum ergo sententiam de crucifixione Christi tertia hora datam vult intelligi. Omnis enim qui morti addicitur, ex eo iam mortuus computatur, quo sententiam excepit. Manifestavit ergo marcus, quia non iudicis sententia salvator crucifixus est: difficile est enim innocentem probare eum qui sententia iudicis punitur.

Augustinus de cons. Evang.. Quamquam non desint qui parasceve, quam Ioannes commemorat dicens: erat autem parasceve, hora quasi sexta, horam diei tertiam velint intelligi: dicunt enim, die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parascevem fuisse paschae iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperet azyma; sed tamen verum pascha, quod iam in passione domini celebratur, non iudaeorum, sed Christianorum coepisse praeparari, idest parascevem habere, ab ea hora noctis nona, in eo quod dominus a iudaeis occidendus praeparabatur: parasceve quippe interpretatur praeparatio. Ab illa ergo hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceve sexta secundum Ioannem, et hora diei tertia secundum Marcum. Quis fidelis non huic faveat solutioni quaestionis? si modo possit aliquis articulus conici, unde ab hora nona noctis coepisse parasceve paschae nostrae, idest praeparationem mortis Christi, congruenter intelligamus. Si enim dicamus eam coepisse quando a iudaeis apprehensus est dominus, adhuc noctis partes primae erant; sed quando ad domum perductus est soceri caiphae, ubi et auditus est a principibus, adhuc gallus non cantaverat. Si autem quando pilato traditus est iam mane fuisse apertissime scriptum est; restat ergo ut intelligamus tunc coepisse praeparationem mortis domini quando omnes principes sacerdotum dixerunt: reus est mortis. Non enim absurde coniciunt eo tempore nonam horam noctis esse potuisse, ut recapitulando intelligatur de petri negatione postea dictum esse quod ante factum erat. Sequitur et erat titulus causae eius inscriptus: rex iudaeorum.

Theophylactus. Scripserunt autem hunc titulum, scilicet causam propter quam crucifixus est, quasi vituperantes eius opinionem qui regem seipsum faciebat, ut sic praetereuntes misereri non valerent, sed magis ei improperarent tamquam tyranno.

Hieronymus. Scripserunt autem hoc tribus linguis: hebraice melech ieudim, graece basileus exomologyton, latine rex confessorum. Hae tres linguae ad principatum in crucis titulo consecratae sunt, ut omnis lingua commemoraret perfidiam iudaeorum.

Beda. Titulus autem hic positus supra crucem illud ostendit, quia nec occidendo potuerunt efficere ut eum regem non haberent qui eis secundum sua opera redditurus est. Sequitur et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et unum a sinistris eius.

Theophylactus. Ut scilicet homines pravam opinionem contra eum conciperent, quod ipse latro et maleficus esset. Hoc autem dispensative factum est ad implendum scripturam; unde sequitur et impleta est scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est.

Hieronymus. Cum iniquis veritas deputata unum reliquit sinistrum, alterum assumit dexterum, sicut in die iudicii faciet: ex simili crimine tam dissimiles sortiuntur fines: alter antecedit petrum in paradisum, alter iudam in infernum. Confessio brevis vitam acquisivit longam: et blasphemia finita, poena plectitur aeterna.

Beda. Mystice autem latrones qui cum domino crucifixi sunt, significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quaelibet arctioris disciplinae instituta subeunt. Sed qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dexteri latronis fide designantur; qui vero humanae laudis intuitu, sinistri latronis mentem imitantur et actus.

Theophylactus. Vel aliter. Indicium erant duo latrones duorum populorum, scilicet iudaici et gentilis: ambo namque iniqui: gentilis quidem tamquam legem naturalem praetergrediens, iudaicus vero scriptam legem quam ei tradiderat dominus; sed gentilis poenitens, iudaicus usque in finem blasphemus: in quorum medio crucifigitur dominus: ipse enim est lapis angularis nos coniungens.



Th. Aq. Catena aurea 7453