Th. Aq. Catena aurea 9115

LUCA 1,15-17


9115 (Lc 1,15-17)

Ambrosius. Post laetitiam plurimorum, magnitudo virtutis promittitur, cum dicitur erit enim magnus coram domino. non corporis, sed animae magnitudinem declaravit: est coram domino magnitudo animae, magnitudo virtutis.

Theophylactus. multi namque magni dicuntur, sed coram hominibus, non coram deo, sicut hypocritae: ita etiam et parentes ioannis iusti coram domino dicti sunt.

Ambrosius. deinde non fines alicuius propagavit imperii, non triumphos bellici certaminis reportavit; sed, quod est amplius, praedicans in deserto, delicias hominum corporisque lasciviam magna animi virtute depressit: unde sequitur et vinum et siceram non bibet.

Beda. Sicera interpretatur ebrietas; quo vocabulo hebraei omne quod inebriare potest populum, sive de frugibus seu de qualibet alia materia confectum, significant. Proprium vero in lege nazaraeorum erat, vino et sicera tempore obsecrationis abstinere: unde ioannes, ceterique tales, ut semper nazaraei, idest sancti, manere possint, semper his abstinere satagunt: non enim decet vino, in quo est luxuria, inebriari eum qui musto spiritus sancti desiderat impleri: unde recte cui vini ebrietas tollitur, spiritus gratia cumulatur. sequitur autem et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.

Ambrosius. Cui spiritus sanctus infunditur, magnarum est plenitudo virtutum. siquidem sanctus ioannes antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, spiritus accepti gratiam designavit, cum in utero parentis exiliens domini evangelizavit adventum. Alius est spiritus vitae huius, alius gratiae; ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum; iste non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur.

Graecus. quod autem erit opus ioannis, quidve per spiritum sanctum peraget, ostendit subdens et multos filiorum israel convertet ad dominum deum ipsorum.

Origenes in lucam. Ioannes quidem plurimos convertit; domini autem opus est ut omnes ad deum patrem convertat.

Beda. Cum autem ioannes, qui Christo testimonium perhibens, in eius fide populos baptizabat, dicitur filios israel ad dominum deum ipsorum convertisse, patet Christum dominum deum esse israel: unde desinant ariani Christum dominum deum esse negare: erubescant photiniani Christo ex virgine principium dare: cessent manichaei alium populi israel, atque alium Christianorum deum credere.

Ambrosius. Non autem egemus testimonio, quod plurimorum sanctus ioannes corda convertit, in quo nobis propheticae scripturae et evangelicae suffragantur: vox enim clamantis in deserto: parate viam domino: non enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius Christi; et ideo sequitur et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute eliae. Bene praecedet ante illum, qui praenuntius natus, praenuntius mortuus est. Bene etiam iungitur in spiritu et virtute eliae.

Origenes in lucam. non dicit in anima eliae, sed in spiritu et in virtute: spiritus enim qui fuerat in elia, venit in ioannem, et similiter virtus eius.

Ambrosius. Nunquam enim sine virtute spiritus, vel sine spiritu virtus: et ideo in spiritu et virtute, quia sanctus elias et virtutem habuit magnam, et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret, virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi. in deserto elias, in deserto ioannes; ille achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit herodis; ille iordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit; hic prioris, ille sequentis domini praecursor adventus.

Beda. Quod autem de elia per malachiam praedictum est, hoc per angelum de ioanne dicitur, cum subditur ut convertat corda patrum in filios; spiritualem antiquorum sanctorum scientiam populis praedicando infundens; et incredulos ad prudentiam iustorum; quae est non de legis operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere.

Graecus. Vel aliter. Parentes ioannis et apostolorum iudaei fuerunt; sed tamen contra evangelium ex superbia et infidelitate saeviebant. Itaque tamquam benigni filii ioannes prius et apostoli consequenter eis veritatem monstrabant, in propriam iustitiam et prudentiam eos attrahentes: sic etiam elias reliquias hebraeorum convertet ad apostolorum veritatem.

Beda. quia vero zachariam pro plebe supplicantem dixerat exauditum, subiungit parare domino plebem perfectam: in quo docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici debeat, ad praedicationem scilicet ioannis poenitendo, et credendo in Christum.

Theophylactus. Vel aliter. Ioannes plebem paravit, non incredulam, sed perfectam, idest praeparatam ad suscipiendum Christum.

Origenes. Sacramentum autem ioannis usque nunc expletur in mundo; quicumque enim crediturus est in iesum Christum, antea spiritus et virtus ioannis ad animam illius venit, et praeparat domino populum perfectum.


LUCA 1,18-22


9118 (Lc 1,18-22)

Chrysostomus. Habito respectu zacharias ad propriam aetatem, quin etiam coniugis sterilitate conspecta, diffisus est: unde dicitur et dixit zacharias ad angelum: unde hoc sciam? quasi dicat: quomodo hoc fiet? et causam dubitationis subdit ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; quasi dicat: aetas intempesta, natura inepta; ego generans debilis, terra sterilis. Non autem censetur propter hoc dignus esse venia sacerdos, dum seriem rerum expostulat: quandocumque enim deus aliquid indicat, oportet in fide suscipere; nam super huiusmodi disceptare contumacis est animae: unde sequitur et respondens angelus dixit ei: ego sum gabriel, qui asto ante deum.

Beda. Quasi dicat: si homo talia signa promitteret, impune signum flagitare liceret; at cum angelus promittat, iam dubitare non decet. sequitur et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

Chrysostomus. ut cum audias me a Deo missum fore, nihil humanum aestimes ex his quae tibi dicuntur: neque enim ex me loquor, sed mittentis relata denuntio; haec est enim nuntii bonitas, ut nihil ex se referat.

Beda. Ubi notandum est, quod angelus se et ante deum stare, et ad evangelizandum zachariae missum esse testatur.

Gregorius in evang.. quia et cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam interius desint per contemplationem: quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus, qui deus est, circumscriptus non est. angeli itaque etiam missi ante ipsum sunt: quia quomodolibet missi veniant, intra ipsum currunt.

Beda. Dat autem ei signum quod rogatur: ut qui discredendo locutus est, iam tacendo credere discat: unde sequitur et ecce eris tacens, et non poteris loqui.

Chrysostomus. Ut a vi generativa ad organa vocalia vincula transferantur. Nec intuitu sacerdotii ei parcitur; sed ob hoc plectebatur amplius: quia circa fidem ceteris praeesse debebat.

Theophylactus. Sed quia verbum kophos, quod etiam infra subiungitur, potest tam surdum quam mutum significare, bene ait eris surdus, et non poteris loqui. Convenienter enim haec duo passus est: tamquam enim inobediens surditatem incurrit, et tamquam contradictor taciturnitatem.

Chrysostomus. Dicit autem et ecce, quasi dicat: in hoc instanti. Sed considera miserationem domini in hoc quod sequitur usque in diem quo haec fient; quasi dicat: cum per eventus rerum quod dico ostendero, et noveris te iure punitum; tunc te de poena eripiam. Et causam poenae ostendit cum subditur pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo; non attendens virtutem eius qui misit me, cui ego assisto. si autem is qui erga nativitatem mortalem incredulus erat punitur; qualiter qui caelestem, et ineffabilem calumniatur, vitabit ultionem? Graecus. Dum autem haec intrinsecus agerentur, dilatio temporis admirari cogebat expectantem forinsecus multitudinem: unde sequitur et erat plebs expectans zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo. cumque per diversa vagaretur suspicio, quilibet dictabat ad libitum, donec zacharias egrediens docuit silendo quod latendo perpessus est: unde sequitur egressus autem non poterat loqui ad illos: et cognoverunt quod visionem vidisset in templo.

Theophylactus. Innuebat autem populo zacharias forte causam taciturnitatis interroganti, quam loqui non valens, per nutum declarabat: unde sequitur et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

Ambrosius. Est autem nutus quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem.


LUCA 1,23-25


9123 (Lc 1,23-25)

Beda. Vicis suae tempore pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed ab ipso quoque domorum suarum abstinebant ingressu; unde dicitur et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Quia enim tunc sacerdotalis ex stirpe aaron successio quaerebatur, necessario tempus substituendae soboli procurabatur. at quia nunc non carnalis successio, sed profectio spiritualis inquiritur, sacerdotibus, ut semper altari queant assistere, semper castitas observanda praecipitur. sequitur post hos autem dies concepit elisabeth uxor eius: post dies scilicet officii zachariae completos. Gesta sunt autem haec mense septembri, octavo calendas octobris, quando oportebat iudaeos ieiunium scenopegiae celebrare, imminente aequinoctio, in quo incipit nox esse maior quam dies: quia Christum oportet crescere, ioannem autem minui. Nec frustra tunc dies ieiuniorum erat, quia per ioannem erat hominibus afflictio poenitentiae praedicanda. sequitur et occultabat se mensibus quinque.

Ambrosius. Quae causa occultationis nisi pudor? sunt enim quaedam tempora praescripta coniugio, quando dare operam procreandis liberis sit decorum, dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est. At ubi et matura aevi senectus successerit, et aetas est regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus gestare indicia, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu. Pudebat ergo eam propter aetatem: unde intelligi potest causa, quia iam non conveniebant inter se concubitu coniugali: neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; haec tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam.

Origenes in lucam. et ideo dicit mensibus quinque; idest, donec Maria conciperet, et fetus eius exultans cum gaudio prophetaret.

Ambrosius. Et quamvis partus sui erubesceret aetatem, rursus caruisse se gaudebat opprobrio, dicens quia sic fecit mihi dominus.

Chrysostomus. Scilicet solvit sterilitatem, donum supra naturam concessit, et petra infructuosa spicas virentes produxit: abstulit dedecus dum genitricem fecit: unde sequitur in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

Ambrosius. Pudor enim est feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi.

Chrysostomus. Dupliciter igitur gaudet, dum et a nota sterilitatis ipsam eripuit dominus, et quoniam illustrem partum enixa est. Non enim ut in ceteris gignentium solus concubitus intervenit, sed gratia caelestis huius ortus fuit exordium.

Beda. mystice autem per zachariam sacerdotium iudaeorum, per elisabeth potest lex ipsa designari, quae sacerdotum doctrinis exercitata spirituales Deo filios gignere debebat, sed non valebat; quia neminem ad perfectionem adduxit lex. Erant ambo iusti, quia bona est lex, et sacerdotium pro illo tempore sanctum: ambo processerant in diebus suis, quia adveniente Christo iam incurvantur ad senium. Ingreditur zacharias templum, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium mysteriorum caelestium; foris erat multitudo, quia mystica penetrare nequit. Dum altari thymiama imponit, nasciturum ioannem agnoscit: quia dum doctores flamma divinae lectionis ardent, gratiam dei per iesum prodituram reperiunt; et hoc per angelum, quia lex per angelos ordinata est.

Ambrosius. In uno autem vox totius plebis obmutuit, quia in uno totus ad deum loquebatur populus: transivit enim ad nos dei verbum, et in nobis non tacet. mutus est qui non intelligit legem. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sermonem quam qui mysterium nescit? innuenti similis est populus iudaeorum, qui actuum suorum praestare non potest rationem.

Beda. Et tamen elisabeth concipit ioannem, quia interiora legis sacramentis Christi abundant: conceptum quinque mensibus occultat, quia moyses quinque libris mysteria Christi designat, seu quia Christi dispensatio in quinque mundi aetatibus per sanctorum dicta vel facta figuratur.


LUCA 1,26-27


9126 (Lc 1,26-27)

Beda. Quia Christi incarnatio vel sexta aetate saeculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti ioannis missus ad mariam angelus nasciturum nuntiat salvatorem: unde dicitur in mense autem sexto. Mensem sextum martium intellige, cuius vigesima quinta die dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vigesima quinta die mensis decembris natus. Quod si vel hoc die, ut nonnulli arbitrantur, aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus; convenit cum lucis incremento concipi vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus considerat lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos, quia ioannes ante faciem adventus eius regnum caelorum evangelizabat.

Basilius. adeunt autem nos caelestes spiritus, non quasi ex seipsis, sed ex eo quod divinae sapientiae decorem conspiciunt; unde sequitur missus est angelus gabriel a deo.

Gregorius in evang.. Ad mariam enim virginem non quilibet angelus, sed gabriel archangelus mittitur: ad hoc quippe ministerium summum angelum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat: qui idcirco privato nomine censetur, ut signetur per vocabulum in operatione quid valeat. gabriel enim dei fortitudo nominatur; per dei ergo fortitudinem nuntiandus erat qui virtutum dominus et potens in praelio ad debellandas potestates aereas veniebat.

Glossa. Additur autem et locus quo mittitur, cum subditur in civitate galilaeae, cui nomen nazareth: nazaraeus enim, idest sanctus sanctorum, nuntiabatur venturus.

Beda. aptum autem humanae restaurationis principium, ut angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino: quia prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: unde sequitur ad virginem.

Augustinus de sancta virgin.. Illum enim solum virginitas decenter parere potuit qui in sua nativitate parem habere non potuit. oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum corpus nasci de virgine, quod significaret membra sua de virgine ecclesia secundum spiritum nascitura. Hieronymus. et bene angelus ad virginem mittitur, quia semper est angelis cognata virginitas. profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis.

Chrysostomus super matth.. non autem angelus post partum annuntiat virgini, ne nimium exinde turbaretur: et ideo ante conceptionem illam alloquitur, non in somnis, immo visibiliter assistit: nam quasi magnam valde relationem accipiens egebat ante rei eventum visione solemni.

Ambrosius. Bene autem utrumque posuit scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur; desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare: sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Servatur itaque sanctae mariae sicut pudore integra, ita et inviolabilis opinione virginitas: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini videretur. quid autem iudaeis, quid herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? quemadmodum autem ipse diceret: non veni legem solvere, sed adimplere, si videretur coepisse a legis iniuria, cum partus innuptae lege damnetur? quid quod etiam fides mariae verbis maior adsciscitur, et mendacii causa removetur? videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. non mediocris quoque causa est ut virginitas mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum.

Origenes in lucam. Si enim non habuisset sponsum, statim cogitatio tacita diabolum surrepsisset, quomodo quae non accubuit cum viro, praegnans esset. Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse sublimius.

Ambrosius. sed tamen magis fefellit principes saeculi: daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit; at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. Quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et delere iniuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum: de quo subditur cui nomen erat ioseph de domo david.

Beda. quod non tantum ad ioseph, sed etiam pertinet ad mariam. legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu aut familia acciperet uxorem. sequitur et nomen virginis maria.

Beda. Maria hebraice stella maris, syriace vero domina vocatur; et merito: quia et totius mundi dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.


LUCA 1,28-29


9128 (Lc 1,28-29)

:
Ambrosius. Disce virginem moribus; sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiret: unde dicitur et ingressus angelus ad eam. et ne quo degeneri depravaretur affatu, ab angelo salutatur.

Graecus. Contra vocem prius editam mulieri dirigitur nunc sermo ad virginem. In illa doloribus partus est causa peccati punita; in hac per gaudium moestitia pellitur: unde iucunditatem non absurde praenuntiat angelus virgini, dicens ave. Quod autem digna cognosceretur sponsalium, attestatur cum dicit gratia plena: quasi enim quaedam arrha aut dos sponsi ostenditur, quod fecunda sit gratiis. Horum enim quae dicit, haec sunt sponsae, alia sponsi. Hieronymus. Et bene gratia plena: quia ceteris per partes praestatur; mariae vero simul se totam infudit gratiae plenitudo. Vere gratia plena, per quam largo spiritus sancti imbre superfusa est omnis creatura. Iam autem erat cum virgine qui ad virginem mittebat angelum, et praecessit nuntium suum dominus, nec teneri potuit locis qui omnibus habetur in locis: unde sequitur dominus tecum.

Augustinus. magis quam mecum: ipse enim in tuo est corde, in tuo fit utero, adimplet mentem, adimplet ventrem.

Graecus. Hoc autem est totum legationis complementum. Dei enim verbum, ut sponsus supra rationem unionem efficiens, tamquam ipse germinans, idemque germinatus, totam naturam humanam sibi ipsi conformavit. Ultimum vero ponitur tamquam perfectissimum et compendiosum benedicta tu in mulieribus: una scilicet prae cunctis mulieribus: ut etiam benedicantur in te mulieres, sicut mares in filio; sed magis uterque in utrisque. Velut enim per unam feminam et unum marem peccatum simul ac tristitia intravit: sic et nunc per unam et unum benedictio revocata est et laetitia et ad singulos est profusa.

Ambrosius de salut. Ang.. Disce autem virginem a verecundia, quia pavebat: nam sequitur quae cum audisset, turbata est in sermone eius. Trepidare virginum est, et ad omnes ingressus viri pavere, omnes viri affatus vereri. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem angeli verebatur.

Graecus. Cum assueta foret his visionibus, evangelista non visioni, sed relatibus turbationem attribuit, dicens turbata est in sermone eius. Attende autem virginis et pudicam et prudentem et animam simul et vocem. audita laetitia dictum examinavit, et neque manifeste obstitit per incredulitatem, nec statim paret ex levitate; evae levitatem evitans simul et duritiam zachariae; unde sequitur et cogitabat qualis esse ista salutatio: non conceptio, nam adhuc ignorabat immensitatem mysterii, sed salutatio: numquid libidinosa, ut a viro ad virginem; an divina, dum dei faceret mentionem dicens dominus tecum? Ambrosius in lucam. Benedictionis etiam novam formulam mirabatur, quae nusquam est ante comperta: soli mariae hoc servabatur.

Origenes in lucam. si enim scivisset Maria ad alium quempiam similem factum esse sermonem, utpote quae habebat legis scientiam, nunquam eam, quasi peregrinam, talis salutatio exterruisset.


LUCA 1,30-33


9130 (Lc 1,30-33)

Beda. Quia salutatione insolita virginem turbatam viderat, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet: unde dicitur et ait ei angelus: ne timeas, maria.

Graecus. Quasi dicat: non accessi decepturus, immo deceptionis absolutionem depromere; non veni praedaturus inviolabilem tuam virginitatem, sed conditori puritatis et custodi contubernia reserare; non sum serpentis minister, sed perimentis serpentem legatus; sponsalium tractator, non insidiarum molitor. Sic ergo nequaquam distrahentibus ipsam considerationibus vexari permisit, ne diiudicaretur infidus minister negotii.

Chrysostomus. qui autem apud deum meretur gratiam, non habet quid timeat; unde sequitur invenisti enim gratiam apud deum. Qualiter autem illam quisque reperiet, nisi humilitate mediante? humilibus enim dat deus gratiam.

Graecus. inveniet enim gratiam virgo coram deo, quia splendore pudicitiae propriam exornans animam, gratum Deo se habitaculum praeparavit; nec solum caelibatum inviolabilem conservavit, sed etiam immaculatam conscientiam custodivit.

Origenes in lucam. Invenerant enim plures gratiam ante eam; et ideo subdit quod proprium est, dicens ecce concipies in utero.

Graecus. Quod dicitur ecce, celeritatem et praesentiam denotat, insinuans cum eius verbo celebratam esse conceptionem. Dicit autem concipies in utero, ut demonstret, dominum ab ipso utero virginali et de nostra substantia carnem suscipere. Venit enim divinum verbum emundaturum naturam humanam, et partum, et nostrae generationis primordia; et ideo sine peccato et humano semine, per singula sicut nos in carne concipitur, et novem mensium spatio gestatur in utero.

Gregorius nyssenus. sed quoniam contingit specialiter divinum concipi spiritum, et spiritum parere salutarem, secundum prophetam; ideo addidit et paries filium.

Ambrosius. Non autem omnes sunt sicut maria, ut dum de spiritu sancto concipitur, verbum pariant; sunt autem quae abortivum excludant verbum, antequam pariant; sunt quae in utero Christum habeant, sed nondum formaverint.

Gregorius nyssenus. cum autem expectatio partus mulieribus timorem incutiat, sedat timoris metum dulcis partus relatio, cum subditur et vocabis nomen eius iesum: salvatoris enim adventus est cuiuslibet timoris propulsio.

Beda super lucam. iesus autem salvator sive salutaris interpretatur.

Graecus. Dicit autem tu vocabis, non pater: patre enim caret quantum ad inferiorem generationem, sicut et matre respectu supernae.

Cyrillus. Hoc autem nomen de novo fuit verbo impositum, nativitati congruens carnis, secundum illud propheticum: vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit.

Graecus. Verum quia hoc nomen commune est sibi cum successore moysi, idcirco innuens angelus quod non erit secundum illius similitudinem, subiungit hic erit magnus.

Ambrosius. dictum est quidem etiam de ioanne quia erit magnus; sed ille quasi homo magnus, hic quasi deus magnus. Late enim funditur dei virtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur: non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur.

Origenes. vide ergo magnitudinem salvatoris quomodo in toto orbe diffusa sit: ascende in caelos, quomodo caelestia repleverit; descende cogitatione ad abyssos, et vide eum illuc descendisse: si hoc videris, pariter intueberis opere completum hic erit magnus.

Graecus. Neque carnis assumptio deitatis derogat celsitudini; immo potius humanitatis humilitas sublimatur; unde sequitur et filius altissimi vocabitur. non utique tu impones vocabulum, sed ipse vocabitur: a quo nisi a consubstantiali genitore? nullus enim filium novit nisi pater. Penes quem vero infallibilis est notitia geniti, is verus interpres est erga impositionem congruam nominis: propter quod dicit: hic est filius meus dilectus, ab aeterno siquidem est, quamvis nunc ad nostram doctrinam nomen eius patuerit. Et ideo ait vocabitur, non: fiet vel generabitur: nam et ante saecula fuerat consubstantialis patri. Hunc ergo concipies, huius mater efficieris, hunc virginalis cella concludet, cuius caeleste spatium capax non extitit.

Chrysostomus. ceterum si quidem enorme quibusdam videtur, deum habitare corpus; nonne sol, cuius est corpus sensibile, quocumque radios mittit, non laeditur in propria puritate? multo ergo magis iustitiae sol ex utero virginali mundissimum corpus assumens, non tantum contaminatus non est, immo etiam ipsam matrem sanctiorem ostendit.

Graecus. Et ut virginem redderet memorem prophetarum, subdit et dabit illi dominus deus sedem david patris eius, ut noscat liquido quoniam qui nasciturus est ab ea, ipse est Christus, quem illi promiserunt ex david semine nasciturum.

Cyrillus. Non tamen ex ioseph est editum corpus Christi mundissimum; secundum enim unam lineam cognationis profluxerant ioseph et virgo, ex qua formam humanitatis unigenitus sumpsit.

Basilius. Non autem in materiali sede david sedit dominus, translato iudaico regno ad herodem; sed sedem appellat david, in qua resedit dominus, indissolubile regnum; unde sequitur et regnabit in domo iacob in aeternum.

Chrysostomus. Dicit autem ad praesens domum iacob eos qui de numero iudaeorum crediderunt in illum: ut enim paulus dicit: non omnes qui ex israel sunt, hi sunt israelitae; sed qui sunt filii promissionis, computantur in semine.

Beda. Vel domum iacob totam ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam.

Graecus. nullius autem est in aeternum regnare, nisi dei solius: quo fit ut etsi propter incarnationem dicatur david sedem accipere, tamen idem ipse, inquantum deus, rex aeternus agnoscitur. sequitur et regni eius non erit finis: non solum inquantum deus est, sed etiam in eo quod homo: et in praesenti quidem habet regnum multorum, finaliter vero universorum, cum ei omnia subicientur.

Beda. Omittat ergo nestorius dicere hominem tantum ex virgine natum, et hunc a verbo dei non in unitatem personae esse receptum: angelus enim qui ait eumdem ipsum patrem habere david, quem filium altissimi vocari praenuntiat, in duabus naturis unam Christi personam demonstrat. Non autem ideo futuri temporis verbis angelus utitur, quia secundum haereticos Christus ante mariam non fuerit, sed quia secundum eamdem personam homo cum Deo idem filii nomen sortitur.


LUCA 1,34-35


9134 (Lc 1,34-35)

Ambrosius. Neque non credere angelo Maria debuit, neque tam temere usurpare divina; unde dicitur dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud? temperatior est ista responsio quam verba sacerdotis. Haec ait quomodo fiet istud? ille respondit unde hoc sciam? negat ille se credere, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem; ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fiat inquirit. Legerat maria: ecce concipiet in utero, et pariet filium: ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non legerat: non enim quemadmodum fieret vel prophetae tanto fuerat revelatum: tantum enim mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum.

Gregorius nyssenus. Attende etiam mundae virginis vocem: partum annuntiat angelus; ipsa vero virginitati innititur, praestantiorem incorruptibilitatem angelica visione diiudicans: unde dicit quoniam virum non cognosco.

Basilius. cognitio multifarie dicitur: dicitur enim cognitio nostri conditoris sapientia, ac magnalium suorum notitia, nec non mandatorum custodia, et quae fit apud eum appropinquatio, et copula nuptialis, ut hic accipitur.

Gregorius nyssenus. haec igitur mariae verba indicium sunt eorum quae tractabat in mentis arcano: nam si causa copulae coniugalis ioseph desponsari voluisset, cur admiratione ducta est dum sibi narratur conceptio? cum nimirum ipsa praestolaretur ad tempus mater effici iuxta legis naturam. Verum quia oblatum corpus Deo quasi quoddam ex sacris inviolabile reservari decebat, ideo dicit quoniam virum non cognosco; quasi dicat: etsi sis angelus, tamen quod virum cognoscam ex impossibilibus cernitur; qualiter igitur mater ero carens coniuge? ioseph siquidem in sponsum agnovi.

Graecus. Sed considera qualiter virgini solvit dubium angelus, ac explanat intemeratum connubium, et ineffabilem partum: sequitur enim et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superveniet in te.

Chrysostomus. Quasi dicat: non quaeras ordinem naturalem ubi naturam transcendunt et superant quae tractantur. Dicis quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quinimmo eo ipso continget quod es coniugis inexperta: nam si virum experta fuisses, non digna censereris hoc mysterio: non quia profanum sit coniugium, sed quia virginitas potior. Decebat enim communem omnium dominum, et in nativitate nobiscum participare, et ab ea discrepare: quod enim ex utero nasceretur, habuit commune nobiscum; quod autem absque concubitu nasceretur, plus a nobis obtinuit. quam beatum corpus illud quod ob exuberantem munditiam virginis mariae, ut videtur, donum animae ad seipsum allexit. In singulis enim ceteris vix utique anima sincera sancti spiritus impetrabit praesentiam; sed nunc caro receptaculum efficitur spiritus.

Gregorius nyssenus. Tabulas enim nostrae naturae quas culpa confregerat, denuo verus legislator de terra nostra sibi dolavit, absque concubitu divinitatis suae corpus susceptibile creans, quod divinus digitus sculpsit, scilicet spiritus superveniens virgini.

Chrysostomus. Insuper et virtus altissimi obumbrabit tibi. Altissimi regis virtus Christus est, qui per adventum spiritus sancti formatur in virgine.

Gregorius moralium. Per obumbrationis enim vocabulum, incarnandi dei utraque natura significatur: umbra enim a lumine formatur et corpore; dominus autem per divinitatem lumen est: quia ergo lumen incorporeum in eius erat utero corporandum, recte ei dicitur virtus altissimi obumbrabit tibi; idest, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis: hoc enim mariae dicitur propter mentis refrigerium caelitus datum.

Beda. Non ergo virili, quod non cognoscis, semine, sed spiritus sancti, quo impleris, opere concipies: concupiscentiae in te non erit aestus, ubi umbram faciet spiritus sanctus.

Gregorius nyssenus. vel dicit obumbrabit tibi: quia sicut corporis umbra praecedentium charactere conformatur, ita indicia deitatis filii ex virtute generandi patebunt. Sicut enim in nobis quaedam vivifica virtus in materia corporali conspicitur qua homo formatur, sic in virgine altissimi virtus per vivificantem spiritum pariter corpori insitam materiam carnis ex virgineo corpore ad formandum novum hominem assumpsit: unde sequitur ideoque et quod nascetur ex te sanctum.

Athanasius. profitemur enim quoniam naturae humanae assumptum ex Maria corpus verissimum extitit, et idem secundum naturam corpori nostro: soror namque nostra Maria est, cum omnes ab adam descenderimus.

Basilius lib. de spir. S.. Unde et paulus dicit quoniam misit deus filium suum natum non per mulierem, sed ex muliere. Nam hoc quod dico: per mulierem, transituram poterat indicare nativitatis sententiam; quod autem dicitur ex muliere, manifestat communionem naturae geniti respectu parentis.

Gregorius moralium. ad distinctionem autem nostrae sanctitatis, iesus singulariter sanctus nasciturus asseritur: nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis cognatione constringimur: ille autem solus veraciter sanctus natus est qui ex coniunctione carnalis copulae conceptus non est; qui non, sicut haereticus desipit, alter in humanitate, alter in deitate est; ut purus homo conceptus atque editus, et post per meritum ut deus esset accepit: sed nuntiante angelo, et adveniente spiritu, mox verbum in utero, mox intra uterum verbum caro: unde sequitur vocabitur filius dei.

Theophylactus. vide quomodo sanctam trinitatem declaravit, non solum spiritum sanctum commemorans, sed et virtutem, idest filium, et altissimum, scilicet patrem.



Th. Aq. Catena aurea 9115