Th. Aq. Catena aurea 9165

LUCA 1,65-66


9165 (Lc 1,65-66)

Theophylactus. Sicut in taciturnitate zachariae miratus est populus, ita et cum locutus est: unde dicitur et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana iudaeae divulgabantur omnia verba haec: ut propter haec duo, magnum aliquid circa natum puerum universi existiment. Haec autem omnia dispensative fiebant, ut qui testis esse Christi debebat, existeret fide dignus: unde sequitur et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: quis, putas, puer iste erit? Beda. Praecurrentia enim signa praebent iter praecursori veritatis, et futurus propheta praemissis commendatur auspiciis: unde sequitur etenim manus domini erat cum illo.

Glossa. prodigia enim deus in illo peragebat, quae non faciebat ioannes, sed dextera divina.

Graecus. Mystice autem tempore divinae resurrectionis, praedicata gratia Christi, salubris timor non solum iudaeorum, qui erant vicini vel situ loci vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit; nec tantum montana iudaeae, sed omnia mundani regni, mundanaeque sapientiae culmina Christi fama transcendit.


LUCA 1,67-68


9167 (Lc 1,67-68)

Ambrosius. Bonus deus, et facilis indulgere peccatis, non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit deus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum: ille siquidem dudum mutus prophetizat: unde dicitur et zacharias pater eius repletus est spiritu sancto.

Chrysostomus. Scilicet operatione sancti spiritus; nec quocumque modo gratiam spiritus sancti nactus, sed ad plenum; et fulgebat in eo prophetiae donum: unde sequitur et prophetavit.

Origenes in lucam. plenus autem spiritu sancto zacharias duas prophetias generaliter nuntiat: primam de Christo, alteram de ioanne: quod manifeste de verbis illius probatur, in quibus quasi de praesenti, et quasi iam versaretur in mundo, loquitur de ioanne; et primo de salvatore, dicens benedictus dominus deus israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

Chrysostomus. Dum deum benediceret zacharias, visitationem dicit esse factam ab eo erga populum suum: sive materiales israelitas quis velit accipere, venit enim ad oves quae perierant domus israel; sive spirituales, idest fideles, qui digni fuerunt hac visitatione, efficacem erga se divinam provisionem facientes.

Beda. Visitavit autem dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato, unici filii sui sanguine redemit: quod quia zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi iam factum narrat. Dicit autem plebem suam, non quia veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit.


LUCA 1,69


9169 (Lc 1,69)

Theophylactus. Videbatur deus dormire, peccata multa respiciens; sed in novissimis incarnatus temporibus excitatus est, et contrivit daemones, qui nos oderant: unde dicitur et erexit cornu salutis nobis in domo david pueri sui.

Origenes in lucam. Quia de semine david secundum carnem natus est Christus: unde dicitur cornu salutis nobis in domo david: sicut et alibi dictum est: vinea facta est in cornu, idest in iesu Christo.

Chrysostomus. cornu autem nominat potestatem, gloriam et famam, metaphorice a brutis animalibus illud accipiens, quibus loco muniminis et gloriae cornua deus dedit.

Beda. cornu etiam salutis regnum salvatoris Christi vocatur. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt: cornu excedit carnem: et ideo cornu salutis regnum Christi vocatur, quo mundus et carnis gaudia superantur; in cuius figuram david et salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.


LUCA 1,70


9170 (Lc 1,70)

Theophylactus. Quod de domo david Christus nasceretur, michaeas mentionem facit dicens: et tu, bethlehem, terra iuda, nequaquam minima es; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum israel. Sed et omnes prophetae de incarnatione dixerunt: et ideo dicitur sicut locutus est per os sanctorum prophetarum.

Graecus. Per quod innuit, deum per illos esse locutum, et non esse humanum quod dixerunt.

Beda. Dicit autem qui a saeculo sunt: quia tota veteris testamenti scriptura prophetice de Christo processit: nam et ipse pater adam, et ceteri patrum, factis suis eius dispensationi testimonium reddunt.


LUCA 1,71


9171 (Lc 1,71)

Beda. Cum primo breviter praemisisset erexit cornu salutis nobis, continuo explanans quid dixerit, subdit salutem ex inimicis nostris; quasi dicat erexit nobis cornu, idest erexit nobis salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.

Origenes in lucam. non autem putemus nunc de corporalibus inimicis dici, sed de spiritualibus. Venit enim dominus iesus fortis in praelio destruere omnes inimicos nostros, ut nos de eorum insidiis et tentationibus liberos faceret.


LUCA 1,72-73


9172 (Lc 1,72-73)

Beda. Dixerat dominum, iuxta eloquia prophetarum, in domo david nasciturum: dicit eumdem, ad explendum testamentum quod abrahae disposuit, nos esse liberaturum: quia his praecipue patriarchis de suo semine vel congregatio gentium vel Christi est incarnatio promissa. Praemittitur autem david, quia abrahae sanctus ecclesiae coetus est promissus; david autem, quod ex eo Christus nasciturus esset, audivit. Et ideo post id quod dictum est de david, subdit de abraham, dicens ad faciendam misericordiam cum patribus nostris.

Origenes in lucam. ego puto quod in adventu domini salvatoris et abraham et isaac et iacob fruiti sint misericordia dei. Non est enim credibile ut qui prius viderunt diem illius et laetati sunt, postea in adventu ipsius nihil utilitatis acciperent: cum scriptum sit: pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive super terram, sive in caelis.

Theophylactus. Christi etiam gratia se usque ad illos extendit qui mortui extiterunt quia per eum resurgemus non solum nos, sed et qui fuerunt ante mortui. fecit et misericordiam cum patribus nostris, secundum quod eorum spem et desiderium implevit: unde sequitur et memorari testamenti sui sancti, illius scilicet de quo dicitur: benedicens benedicam tibi et multiplicabo te. multiplicatus est enim abraham in omnibus gentibus per imitationem fidei eius adoptatis in filios: sed etiam patres videntes suos filios talia beneficia recepisse, congaudent et recipiunt misericordiam in seipsis: unde sequitur iusiurandum quod iuravit ad abraham patrem nostrum daturum se nobis.

Basilius. Nemo autem audiens quod iurasset dominus abrahae, ad iurandum sit promptus: sicut enim furor de Deo dictus non significat passionem, sed punitionem; sic neque deus iurat ut homo, sed verbum eius loco iuramenti nobis ad veritatem exprimitur immutabili sententia quod promissum est approbans.


LUCA 1,74


9174 (Lc 1,74)


Chrysostomus. Quia exortum nobis cornu salutis ex domo david dixerat, ostendit quod per ipsum et gloriam participamus, et dispendia inimici vitavimus: unde dicit ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. duo praedicta non facile reperiet aliquis sese comitantia: plures enim evitant pericula, sed vita gloriosa privantur; sicut sceleris patratores, qui de carcere ex indulgentia regia absolvuntur: e contra gaudent alii gloria, sed ob hanc periclitari coguntur; sicut milites bellicosi vitam inclytam amplexantes, securitate multoties caruerunt. Sed hoc cornu et salvat et glorificat: salvat quidem eripiens a manibus hostium, non leviter, sed mirifice, ut non sit ultra timendum: et hoc est quod dicit ut sine timore.

Origenes in lucam. Vel aliter. Crebro de hostium manu aliqui liberantur, sed non absque timore: cum enim metus et discrimen ante praecesserint, et sic de inimicorum manu quis eruatur, liberatus est quidem, sed non sine timore: ideo dixit, quod Christi adventus sine timore nos a manibus hostium eripi fecit. Non enim eorum insidias sensimus, sed repente ab eis nos segregans eduxit ad sortis propriae mansionem.


LUCA 1,75


9175 (Lc 1,75)


Chrysostomus. Glorificat zacharias dominum, quia fecit nos sibi servire cum plena fiducia, non carnaliter, ut iudaei in sanguine victimarum, sed spiritualiter in bonis operibus: et hoc est quod dicit in sanctitate et iustitia: est enim sanctitas apta circa deum aequitas; iustitia vero quae est circa homines, puta quod aliquis reverenter exequatur divina, et quo ad homines laudabiliter conversetur. Dicit autem non coram hominibus, ut hypocritae volentes hominibus placere, sed coram deo, sicut hi quorum commendatio non est ab hominibus, sed a deo; et hoc non semel aut ad tempus, sed singulis diebus et quamdiu vixerint: unde dicit omnibus diebus nostris.

Beda. Nam qui vel ante mortem ab eius servitio discedit, vel immunditia qualibet sive iniustitia fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram hominibus tantum et non coram deo, sanctus et iustus esse contendit, nondum perfecte de manu spiritualium inimicorum liberatus domino servit, sed exemplo veterum samaritanorum diis gentium pariter et domino servire conatur.


LUCA 1,76


9176 (Lc 1,76)

Ambrosius. Pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret; ne cum publica numeraret, sua quasi ingratus tacuisse videretur; unde dicitur et tu, puer, propheta altissimi vocaberis.

Origenes in lucam. ideo reor zachariam festinasse ut loqueretur ad puerum, quia sciebat eum post paululum in eremo moraturum, nec se eius posse habere praesentiam.

Ambrosius. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent quod octo dierum infantem alloquitur; verum si tenemus superiora, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui mariae salutationem antequam nasceretur audivit. Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum qui exultandi habebat affectum.

Beda. Nisi forte putandus est zacharias propter eos qui aderant potius instruendos futura sui filii munera, quae dudum per angelum didicerat, mox ut loqui potuit, praedicare voluisse. Audiant ariani, quod Christum quem ioannes prophetando praeibat, altissimum vocat, sicut in psalmo 86, 5 dicitur: homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus.

Chrysostomus. Sicut autem regibus commilitones sunt qui eis viciniores existunt, sic ioannes cum esset amicus sponsi, de prope eius adventum praecessit: et hoc est quod subditur praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Alii enim prophetae eminus Christi mysterium praedicaverunt; hic vero proprius praedicavit, ut et Christum videret, et eum ceteris indicaret.

Gregorius moralium. quisquis autem praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae ad cor viam praeparat.


LUCA 1,77


9177 (Lc 1,77)

Theophylactus. Qualiter praecursor viam domini praeparavit, exponit subdens ad dandam scientiam salutis plebi eius. Salus dominus iesus est; data est autem plebi scientia salutis idest Christi, a ioanne, qui testimonium perhibebat de Christo.

Beda. Quasi iesu, idest salvatoris, nomen exponere et diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat. Sed ne temporalem salutem promitti putarent, subdit in remissionem peccatorum eorum.

Theophylactus. Non enim aliter cognitus esset deus, nisi plebi peccata dimisisset: dei enim est peccata dimittere.

Beda. Verum iudaei non Christum suscipere, sed antiChristum malunt expectare: quia non intus a peccati dominio, sed foris ab humanae servitutis iugo cupiunt liberari.


LUCA 1,78


9178 (Lc 1,78)

Theophylactus. Quia deus peccata nobis dimisit, non propter opera nostra, sed propter misericordiam suam; ideo convenienter addidit per viscera misericordiae dei nostri.

Chrysostomus. Quam quidem misericordiam non ipsimet inquirentes invenimus: sed desuper nobis deus aperuit; unde sequitur in quibus, scilicet misericordiae operibus, visitavit nos, assumpta carne, oriens ex alto.

Graecus. in altis permanens, tamen in terrenis praesens, non divisionem patiens neque circumscriptionem: quod intellectus noster comprehendere non potest, nec ulla serie verborum exprimere.


LUCA 1,79

9179

(
Lc 1,79)

Beda. Recte Christus oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis aperuit: unde sequitur illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

Chrysostomus. tenebras hic appellat non materiales, sed errorem, et a fide distantiam.

Basilius. Tenebrosa enim erat plebs gentilis, quae idolorum cultu gravabatur, donec lux orta dispersit caliginem, et splendorem veritatis expandit.

Gregorius moralium. Umbra vero mortis oblivio mentis accipitur: sicut enim mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita, ita oblivio hoc quod interficit, agit ut non sit in memoria: unde iudaeorum populus, qui dei oblitus fuerat, dicitur in umbra mortis sedere. Umbra etiam mortis mors carnis accipitur: quia sicut vera mors est qua anima separatur a deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima: unde voce martyrum dicitur: operuit nos umbra mortis. Per umbram etiam mortis imitatio diaboli, qui mors in apocalypsi dicitur, designatur: quia sicut umbra iuxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur.

Chrysostomus. Recte autem dicit sedent: non enim ambulabamus in tenebris, sed sedebamus.

Theophylactus. non solum autem oriens dominus his qui in tenebris sedent illuminat, sed aliquid amplius facit: unde sequitur ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Via pacis est via iustitiae, ad quam direxit pedes, idest affectus animarum nostrarum.

Gregorius in evang.. Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus quando per illud actionum iter pergimus in quo ab auctoris nostri gratia non discordemus.

Ambrosius. Simul et illud adverte, quam paucis elisabeth, quam multis zacharias prophetizet; et uterque sancto impletus spiritu loquebatur; sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt studeat quam docere.


LUCA 1,80


9180 (Lc 1,80)

Beda. Praedicator patientiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, primaevam in desertis transigit vitam; unde dicitur puer autem crescebat.

Theophylactus. Secundum corporalem aetatem. Et confortabatur spiritu: simul enim cum corpore spirituale donum crescebat, et spiritus operationes in eo magis ac magis ostendebantur.

Origenes in lucam. Vel crescebat spiritu, nec in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat spiritus in eo, semper voluntas eius ad meliora tendens habebat profectus, et mens divinius aliquid contemplabatur. Exercebat se memoria, ut plura in thesauro suo reconderet. Addit autem et confortabatur: infirma enim est humana natura: legimus enim: caro autem infirma. confortanda est itaque spiritu: spiritus enim promptus est. Multi confortantur carne; athleta autem dei spiritu roborandus est, ut sapientiam carnis elidat: unde recessit, fugiens tumultum urbium propter frequentiam; sequitur enim et erat in desertis: ubi purior aer est, caelum apertius, et familiarior deus: ut quia nondum baptismi et praedicationis tempus advenerat, vacaret orationibus, et cum angelis conversaretur, appellaret dominum, et illum audiret dicentem: ecce adsum.

Theophylactus. Vel erat in desertis ut extra multorum malitiam nutriretur, et ut neminem vereretur arguere: si enim fuisset in mundo, forte fuisset amicitia et conversatione hominum depravatus: simul etiam ut esset fide dignus qui praedicaturus erat Christum. Occultabatur autem in desertis, donec placuit Deo ipsum israelitico populo demonstrare: unde sequitur usque ad diem ostensionis suae ad israel.

Ambrosius. Pulchre autem tempus quo fuit in utero propheta describitur, ne mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia matris domini in utero roboratur qui infantiae impedimenta nescivit.


LUCA 2,1-5


9201 (Lc 2,1-5)

Beda. Nasciturus in carne dei filius, sicut de virgine natus virginitatis sibi decus ostendit esse gratissimum; ita pacatissimo tempore saeculi procreatur; quia pacem quaerere docuit, et pacis sectatores invisere dignatur. Nullum autem potuit magis esse pacis indicium quam una totum orbem descriptione concludi; cuius moderator augustus, tanta duodecim annis circa tempus dominicae nativitatis pace regnavit ut, bellis toto orbe sopitis, prophetae praesagium ad litteram videatur implesse: unde dicitur factum est autem in diebus illis, exiit edictum a caesare augusto ut describeretur universus orbis.

Graecus. Tunc etiam nascitur Christus cum principes iudaeorum defecerant, et ad romanos principes translatum erat imperium, quibus iudaei tributa solvebant; et sic impletur prophetia praedicens: non deficere ducem de iuda, nec principem de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est. Iam vero caesare augusto quadragesimum secundum annum imperii peragente, exiit ab eo edictum totum orbem conscribi ad tributa solvenda; quod cuidam cyrino caesar commiserat, quem iudaeae et syriae praesidem statuit: unde sequitur haec descriptio prima facta est a praeside syriae cyrino.

Beda. Signat hanc descriptionem vel primam esse earum quae totum orbem concluserint, quia pleraeque iam partes terrarum saepe leguntur fuisse descriptae; vel primo tunc coepisse quando cyrinus in syriam missus est.

Ambrosius. Pulchre autem praesidis nomen addidit, ut seriem temporis designaret: nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Beda. Superna autem dispensatione professio census ita descripta est ut in suam quisque patriam ire iuberetur: secundum quod sequitur et ibant omnes ut profiterentur singuli in civitatem suam: quod ideo factum est, ut dominus alibi conceptus, alibi natus, insidiantis herodis furorem facilius evaderet: unde sequitur ascendit autem et ioseph a galilaea de civitate nazareth in iudaeam.

Chrysostomus. domino autem dirigente augustus hoc edictum censuit, ut unigeniti praesentiae famuletur: nam hoc edictum matrem attrahebat in patriam quam prophetae praedixerant, scilicet in bethlehem iudae; unde dicit civitatem david quae vocatur bethlehem.

Graecus. Ideo autem addidit civitatem david, ut promissionem factam david a deo, quod ex fructu ventris eius rex perpetuus adveniret, esse completam annuntiet: unde sequitur eo quod esset de domo et familia david. per hoc autem quod ioseph erat de cognatione david, contentus fuit evangelista ipsam quoque virginem de cognatione david promulgare, cum lex divina praeciperet coniugales copulas ex eadem progenie contrahi: unde sequitur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.

Cyrillus. dicit autem eam fuisse desponsatam, innuens quod solis sponsalibus praecedentibus est conceptio subsecuta; neque enim ex virili semine sancta virgo concepit.

Gregorius in evang.. Mystice autem nascituro domino mundus describitur: quia ille apparebat in carne qui electos suos ascriberet in aeternitate.

Ambrosius. et dum professio saecularis ostenditur, spiritualis implicatur, non terrarum regi dicanda, sed caeli. Professio ista fidei, census animorum est: abolito enim synagogae censu vetusto, novus census ecclesiae parabatur. Denique ut scias censum non augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri iubetur. Quis autem poterat professionem totius orbis exigere, nisi qui totius orbis habebat imperium? non enim augusti, sed: domini est terra et plenitudo eius.

Beda. Qui etiam vocabulum augusti perfectissime complevit, utputa suos et augere desiderans, et augere sufficiens.

Theophylactus. conveniens etiam erat ut per Christum cultus multorum deorum deficeret, et unus deus coleretur: unde unus rex orbi imperasse describitur.


Origenes in lucam. Diligentius autem intuenti sacramentum quoddam videtur figurari, quod in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe relatus in censum communionem sui praeberet orbi.

Beda. sicut autem tunc imperante augusto et praesidente cyrino, ibant singuli in suam civitatem ut profiterentur censum; sic, modo imperante Christo per doctores ecclesiae praesides, profiteri debemus censum iustitiae.

Ambrosius. Haec est ergo prima professio mentium domino, cui omnes profitentur, non praeconis evocatione, sed vatis dicentis: omnes gentes, plaudite manibus. Denique ut sciant censum esse iustitiae, veniunt ad eum ioseph et maria, hoc est iustus et virgo: ille qui verbum servaret, ista quae pareret.

Beda. Civitas nostra et patria est patria beata, ad quam crescentibus quotidie virtutibus ire debemus. quotidie autem sancta ecclesia suum comitata doctorem, de rota mundanae conversationis, quod galilaea sonat, in civitatem iuda, scilicet confessionis et laudis, ascendens, censum suae devotionis regi aeterno persolvit, quae, in exemplo beatae virginis mariae, concipit nos virgo de spiritu; quae alii quidem desponsata ab alio fecundatur, dum praeposito sibi pontifici visibiliter iungitur, sed invisibilis spiritus virtute cumulatur. unde et bene ioseph auctus interpretatur, indicans ipso nomine, quod instantia loquentis magistri nil valet, nisi augmentum superni iuvaminis, ut audiatur, acceperit.


LUCA 2,6-7


9206 (Lc 2,6-7)

Ambrosius. Breviter sanctus lucas et quo modo et quo tempore et quo loco secundum carnem Christus natus sit explicavit dicens factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. quo modo quidem, quia nupta concepit, sed virgo generavit.

Gregorius nyssenus. apparens enim ut homo, non per omnia legibus humanae naturae subicitur: nam quod ex muliere nascitur, humilitatem redolet; virginitas vero, quae ortui deservivit, ostendit quam transcenderet hominem. huius ergo iucunda portatio, ortus immaculatus, partus facilis, absque corruptela nativitas: nec ex luxu incipiens, nec doloribus edita: quia namque ea quae naturae nostrae mortem per culpam inseruit, damnata est ut cum doloribus pareret, oportebat parentem vitae cum gaudio partum perficere. Eo autem tempore per incorruptionem virgineam ad vitam transmigrat mortalium in quo diminui incipiunt tenebrae, et nocturna immensitas exuberantia radii deficere cogitur. Mors enim peccati finem pravitatis attigerat; sed de cetero tendit ad nihilum propter verae lucis praesentiam, quae radiis evangelicis totum orbem lustravit.

Beda. Eo etiam tempore dignatus est incarnari quo mox natus censu caesaris ascriberetur, atque ob nostri liberationem ipse servitio subderetur: unde etiam non solum propter iudicium regii stemmatis, sed etiam propter nominis sacramentum dominus in bethlehem nascitur.

Gregorius in evang.. Bethlehem quippe domus panis interpretatur: ipse namque est qui ait: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Locus ergo in quo dominus nascitur, domus panis antea vocabatur, quia futurum erat ut ibi ille per naturam carnis appareret qui electorum mentes interna satietate reficeret.

Beda. Sed et usque ad consummationem saeculi dominus in nazareth concipi, in bethlehem nasci non desinit cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum in se aeterni panis efficit; quotidie in utero virginali, hoc est in animo credentium, per fidem concipitur, per baptismum gignitur. sequitur et peperit filium suum primogenitum. Hieronymus contra helvidium. ex hoc helvidius nititur approbare, primogenitum dici non posse nisi eum qui habeat et fratres, sicut unigenitus ille vocatur qui parentibus sit solus filius. Nos autem ita definimus. Unigenitus est primogenitus, non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitum non esse dicimus eum quem alii subsequuntur, sed ante quem nullus: alioquin si non est primogenitus nisi is quem sequantur et fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur, quamdiu et alii fuerint procreati, ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit, et non primogenitus.

Beda. Est etiam unigenitus in substantia divinitatis, primogenitus susceptione humanitatis; primogenitus in gratia, unigenitus in natura. Hieronymus. nulla autem ibi obstetrix, nulla muliercularum sollicitudo intercessit. Ipsa pannis involvit infantem; ipsa mater et obstetrix fuit; unde sequitur et pannis eum involvit.

Beda. Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia facta sunt, manus pedesque astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi.

Graecus. O admirabilem coarctationem et peregrinationem quam subiit qui continet orbem. Ab initio captat penuriam, et eam in seipso decorat. Nimirum si voluisset, venire poterat movendo caelum, concutiendo terram, emittens fulmina; non autem sic processit: non enim perdere, sed salvare volebat, et ab ipsis primordiis humanam conculcare superbiam; atque ideo non tantum homo fit, sed etiam homo pauper; et pauperem matrem elegit, quae caret his quibus natum infantem reclinet; sequitur enim et reclinavit eum in praesepio.

Beda. Duri praesepis angustia continetur cui caelum sedes est, ut nos per caelestis regni gaudia dilatet. qui panis est angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat.

Cyrillus. reperit etiam hominem factum bestialem in anima: et ideo in praesepio loco pabuli ponitur, ut vitam bestialem mutantes, ad consonam homini perducamur scientiam, pertingentes non fenum, sed panem caelestem, vitae corpus.

Beda. Qui autem ad dexteram patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in domo patris sui multas mansiones praeparet; unde sequitur quia non erat eis locus in diversorio. nascitur non in parentum domo, sed in diversorio, et in via: quia per incarnationis mysterium via factus est, qua nos ad patriam, ubi veritate et vita fruemur, adduceret.

Gregorius in evang.. et ut ostenderet quia per humanitatem quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur, non secundum potestatem, sed secundum naturam.

Ambrosius. Propter te ergo infirmitas, in se potentia; propter te inopia, in se opulentia; noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris agnosce. Plus, domine iesu, iniuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam opibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi etiam redimi profuisset.


LUCA 2,8-12


9208 (Lc 2,8-12)

Ambrosius. Videte quemadmodum divina curia fidem astruat. Angelus mariam, angelus ioseph, angelus pastores edocet, de quibus dicitur et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

Chrysostomus. ioseph quidem in somnis apparuit angelus; pastoribus autem visibiliter quasi rudioribus: non autem angelus ivit ierosolymam, non requisivit scribas et pharisaeos; erant enim corrupti, et prae invidia cruciabantur; sed hi erant sinceri, antiquam conversationem patriarcharum et moysis colentes. Est autem semita quaedam ad philosophiam perducens innocentia.

Beda. nusquam autem in tota veteris testamenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse. Sed hoc privilegium recte huic tempori est servatum quando exortum est in tenebris lumen rectis corde: unde sequitur et claritas dei circumfulsit illos.

Ambrosius. Ex utero funditur, sed coruscat a caelo; terreno in diversorio iacet, sed caelesti lumine viget.

Graecus. verum pavidi facti sunt in miraculo; unde sequitur et timuerunt timore magno. sed angelus, cum pavor ingruerit, fugat ipsum: unde sequitur et dixit illis angelus: nolite timere. Non solum sedat terrorem, sed etiam alacritatem infundit: sequitur enim ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: non soli populo iudaeorum, sed etiam omnibus. Causa autem gaudii ostenditur, novus et admirabilis partus manifestatur ex ipsis nominibus: nam sequitur quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus: quorum primum, idest salvator, est actionis; tertium autem, scilicet dominus, maiestatis.

Cyrillus de incarn. Unigen.. Sed id quod in medio ponitur, scilicet Christus, non naturam significat, sed hypostasim compositam. in Christo enim salvatore unctionem fore celebratam fatemur; non tamen figuralem, sicut olim in regibus ex oleo, quasi ex prophetica gratia, neque ad perfectionem alicuius negotii, iuxta illud: haec dicit dominus Christo meo cyro, qui quamquam esset idololatra, dictus est Christus, ut caelesti censura totam occuparet babyloniorum provinciam. fuit autem unctus salvator spiritu sancto humanitus in forma servi; ungens autem ut deus spiritu sancto credentes in eum.

Graecus. Huius autem nativitatis et tempus ostendit cum dicit hodie, et locum cum subdit in civitate david, et signa cum subiungit et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Ecce pastoribus angeli pastorem praecipuum praedicant, tamquam agnum in antro manifestatum et editum.

Beda. Crebris autem infantia salvatoris et angelorum praeconiis et evangelistarum nobis est conculcata testimoniis, ut nostris altius cordibus quid pro nobis factum sit infigatur. Et notandum, quod signum nati salvatoris datur non tyrio exceptum ostro, sed pannis squalentibus involutum: non in ornatis auro stratoriis, sed in praesepibus inveniendum.

Maximus in serm. Nativ.. Sed si tibi panni fortassis vilescunt, angelos collaudantes admirare: si praesepe despicis, erige parumper oculos, et novam in caelo stellam protestantem mundo nativitatem dominicam contuere: si credis vilia, crede mirifica: si de his quae humilitatis sunt disputas, quae alta sunt et caelestia venerare.

Gregorius in evang.. Mystice autem quod vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque claritas dei circumfulsit, hoc est quod illi prae ceteris videre sublimia merentur qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt: dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos latius gratia coruscat.

Beda. significant enim mystice pastores isti gregum, doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cuius vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subiectos custodire non desistunt. Et bene, nato domino, pastores super gregem vigilant: quia natus est qui dicit: ego sum pastor bonus; sed et tempus imminebat quo idem pastor oves suas, quae dispersae erant, ad vitae pascua revocaret.

Origenes in lucam. ceterum, si ad secretiorem oportet ascendere intellectum, dicam quosdam fuisse pastores angelos qui res humanas regerent; et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, venisse angelum nato domino, et annuntiasse pastoribus, quia verus esset pastor exortus. angeli enim ante adventum salvatoris parum poterant commissis sibi utilitatis afferre: vix enim aliquis unus ex singulis gentibus credebat in deum; nunc autem populi accedunt ad fidem iesu.


LUCA 2,13-14


9213 (Lc 2,13-14)

Beda. Ne parva unius angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo caelestium agminum affuit; unde dicitur et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis. Bene chorus adveniens angelorum, militiae caelestis vocabulum accipit, qui et duci illi in praelio qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant quantum volunt, fortiter armis caelestibus perturbat. Quia vero deus et homo nascitur, hominibus pax et Deo gloria canitur; unde sequitur laudantium deum, et dicentium: gloria in altissimis deo. Uno angelo, uno evangelizante nuntio natum in carne deum, mox multitudo militiae caelestis in laudem creatoris prorumpit, ut et Christo devotionem impendat, et nos suo instruat exemplo, quoties aliquis fratrum sacrae eruditionis verbum insonuerit, vel ipsi quae pietatis sunt ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes corde, ore et opere reddendas.

Chrysostomus. Et olim quidem angeli ad puniendum mittebantur, puta ad israelitas, ad david, ad sodomitas, ad gemitus convallem; nunc e contra canunt in terra gratias agentes deo: eo quod suum descensum ad homines eis reseravit.

Gregorius moralium. simul etiam laudant, quia redemptioni nostrae voces suae exultationis accommodant: simul etiam, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum impleri.

Beda. Optant etiam pacem hominibus, cum subdunt et in terra pax hominibus: quia quos infirmos prius abiectosque despexerant, nascente in carne domino, iam socios venerantur.

Cyrillus. haec autem pax per Christum facta est: reconciliavit enim nos per se Deo et patri, culpam hostilem de medio auferens; duos populos in unum hominem pacificavit, ac caelicolas et terrenos in unum gregem composuit.

Beda. Quibus autem hominibus pacem poscant, exponunt dicentes bonae voluntatis, eis scilicet qui suscipiunt natum Christum: non enim est pax impiis, sed pax multa diligentibus nomen dei.

Origenes in lucam. sed diligens lector inquirat quomodo salvator dicat: non veni pacem mittere super terram; et nunc angeli de eius nativitate cantent in terra pax hominibus. sed hoc quod pax esse dicitur in hominibus bonae voluntatis, solvit quaestionem; pax enim quam non dat dominus super terram, non est pax bonae voluntatis.

Augustinus de trin.. pertinet enim iustitia ad bonam voluntatem.

Chrysostomus. Aspice autem mirandum processum: angelos ad nos deduxit prius, ac deinde duxit hominem ad superna: factum est caelum terra, cum terrena deberet recipere.

Origenes in lucam. Mystice autem videbant angeli, se opus quod eis creditum fuerat, implere non posse absque eo qui vere salvare poterat; et medicinam suam inferiorem esse quam hominum cura poscebat: unde sicut si veniat aliquis archiater qui habeat summam in medicina notitiam: et illi qui prius sanari nequiverant, cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non invideant, sed in laudes archiatri erumpant, et dei, qui sibi aegrotantibusque tantae scientiae hominem miserit; sic multitudo angelorum pro Christi adventu deum laudat.



Th. Aq. Catena aurea 9165