Th. Aq. Catena aurea 13234

IOANNES 12,34-36


13234 (Jn 12,34-36)

Augustinus in Ioannem. cum intellexissent iudaei quod dominus de sua morte dixisset, proponunt ei quaestionem, quomodo se diceret moriturum; unde dicitur respondit ei turba: nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum; quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis? memoriter tenuerunt quod dominus assidue dicebat se esse filium hominis: nam hoc loco non dixit: si exaltatus fuerit filius hominis; sed superius dixerat: venit hora ut clarificetur filius hominis. Hoc ergo in animo retinentes, inquiunt: si Christus manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra; idest, quomodo crucis passione morietur? Chrysostomus in Ioannem. hinc est videre quoniam multa eorum quae parabolice dicebantur, intelligebant: quia enim praevenit de morte disputans, audientes hic exaltationem, suspicati sunt hoc.

Augustinus. Vel hoc eum dixisse intelligebant quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

Chrysostomus. Et vide qualiter malitiose interrogant; non enim dixerunt nos audivimus ex lege quia Christus nihil patitur: in multis enim scripturarum locis et passio et resurrectio simul ponitur; sed quoniam manet in aeternum: et nimirum hoc non erat contrarium, immortalitati enim per passionem non est factum impedimentum. Sed aestimaverunt per hoc ostendere eum non esse Christum, quoniam Christus manet in aeternum. deinde subdunt: quis est filius hominis? et hoc malitiose; quasi dicant: non dicas quod propter odium tuum hoc dicamus: ecce enim non novimus de quo dicis. Sed Christus respondit, ostendens quoniam passio non prohibet manere eum in aeternum; unde subditur dixit ergo eis iesus: adhuc modicum lumen in vobis est: quasi dicat: adhuc parvo tempore ego lux vobiscum sum; per hoc ostendens quod mors eius transmigratio est: etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.

Augustinus. Vel aliter. modicum lumen in vobis est, per hoc quod intelligitis quia Christus manet in aeternum; ergo ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, dum lucem habetis.

Chrysostomus. Hic dicit tempus totum praesentis vitae et ante crucem et post crucem: multi enim post crucem crediderunt in eum. ut non tenebrae vos comprehendant.

Augustinus. Si scilicet eo modo credideritis Christi aeternitatem ut negetis in eo mortis humilitatem. sequitur et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Chrysostomus. quanta denique iudaei nunc agunt, et nesciunt quid agunt; sed ut in tenebris ambulantes, putant rectam quidem incedere viam, contrariam autem vadunt; propterea subdit dum lucem habetis, credite in lucem.

Augustinus. Idest, dum aliquid veri habetis, credite in veritatem, ut renascamini veritati; unde sequitur ut filii lucis sitis.

Chrysostomus. quod est filii mei. In principio autem evangelista dicit quod ex Deo nati sunt, hoc est ex patre; hic autem ipse dicitur hos generare, ut discas quoniam una est actio patris et filii. sequitur haec locutus est iesus, et abiit, et abscondit se ab eis.

Augustinus. non ab eis qui credere et diligere coeperunt, sed ab eis qui videbant et invidebant. Cum autem se abscondit, nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.

Chrysostomus. sed cum nec lapides levarent, nec blasphemarent, cuius gratia occultatus est? corda enim rimatus noverat furorem in eis saevientem, et non expectavit ut in opus exirent; sed occultatur, mitigans eorum invidiam.


IOANNES 12,37-43


13237 (Jn 12,37-43)

Chrysostomus in Ioannem. noverat dominus ferventem animum iudaeorum, et occisionem meditantem; et ideo occultatus est: et hoc occulte insinuavit evangelista subdens cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum.

Theophylactus. Non autem modicae iniquitatis fuit tantis signis non credere: ea vero signa commemorat quae supra sunt posita.

Chrysostomus. ne quis autem dicat: cuius gratia venit Christus, non noverant, quod non ei intenderent; ideo ad hoc excludendum inducit etiam prophetas hoc scientes; propter quod sequitur ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Alcuinus. Quis pro raritate posuit: quia quod sancti prophetae a Deo audierunt et populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt.

Augustinus in Ioannem. satis autem ostendit brachium domini ipsum Dei filium nuncupatum: non quod deus pater figura detinetur carnis humanae: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium domini dictum est. Si enim aliquis homo tanta potestate praevaleret ut sine ullo motu corporis sui, quod diceret fieret, verbum eius, brachium eius esset. Non autem patet occasio erroris his qui dicunt quia solus pater est, si brachium eius est filius (non enim duae, sed una persona est homo et brachium eius), non intelligentes quomodo verba de rebus aliis ad res alias propter aliquam similitudinem transferantur. Quidam autem inter se mussitant: quae culpa fuit iudaeorum, si necesse erat ut sermo Isaiae impleretur? quibus respondemus, Deum praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem iudaeorum, non fecisse: non enim propterea quemquam deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit: ipsorum enim praescivit peccata, non sua. Fecerunt ergo peccatum iudaei quod facturos esse praedixit quem nihil latet.

Chrysostomus. Quod ergo dixit ut sermo Isaiae prophetae impleretur, ly ut non causale est, sed eventus: non enim quia dixit Isaias, non crediderunt; sed quia non erant credituri, propterea Isaias dixit.

Augustinus. sed ea quae sequuntur, profundiorem faciunt quaestionem; adiungit enim et dicit propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Si enim credere non poterant, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? et, quod est gravius, ad Deum causa refertur, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor: non enim hoc saltem de diabolo dicitur, sed de Deo. sed quare non poterant credere? respondeo: quia nolebant. Sicut enim quod dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae, ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.

Chrysostomus. Hoc autem et in communi consuetudine custoditur, ut cum quis dicit: non possum amare illum: vehementiam voluntatis impotentiam dicit. sed evangelista dicit non poterant, ut ostendat quoniam impossibile est mentiri prophetam: non tamen propterea impossibile erat eos credere; non enim haec praedixisset, si credituri essent.

Augustinus. sed aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntates eorum: quia scilicet excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Sed hoc etiam eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat et obdurat deus deserendo et non adiuvando; quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest.

Chrysostomus. neque enim derelinquit nos nisi voluerimus nos, secundum illud: oblitus es legis Dei tui; obliviscar et ego tui. Haec dicit ostendens nos incipere derelictionem et causam fieri perditionis. sicut enim sol infirmum offendit visum non ex propria natura; ita fit in his qui non attendunt Dei sermones. Terrens autem auditores scriptura dicit excaecavit et induravit.

Augustinus. Quod autem addidit et convertantur, et sanem eos, utrum subaudiendum sit non, idest non convertantur, etenim conversio de illius gratia est; an forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum, ut quoniam superbe suam iustitiam constituere volebant, adhuc desererentur et excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia, atque humiliati quaererent non suam, qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei, qua iustificatur impius? hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt. sequitur haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. Vidit autem non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut prophetae visio fuerat informanda. Nemo ergo vos fallat eorum qui dicunt invisibilem patrem et visibilem filium, qui putant eum esse creaturam: in forma enim Dei, in qua aequalis est patri, etiam filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit. ostendit etiam se, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subiecta creatura, non sicuti est.

Chrysostomus. gloriam autem hic dicit visionem sedentis in throno excelso, et alia quae ibi dicuntur; unde sequitur et locutus est de eo, hoc scilicet: vidi Deum sedentem, et quod audivit vocem dicentem: quem mittam, et quis ibit nobis? sequitur verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. Dilexerunt enim magis gloriam hominum, quam gloriam Dei.

Alcuinus. Gloria Dei est publice confiteri Christum; gloria hominum est in mundanis gloriari.

Augustinus. hos ergo improbavit evangelista qui in hoc gressu fidei si proficerent per amorem, quae humanae gloriae sunt proficiendo superarent.


IOANNES 12,44-50

13244 (Jn 12,44-50)

Chrysostomus in Ioannem. quia amor humanae gloriae principes credentes confiteri prohibebat, dominus contra hoc eis loquitur; unde dicitur iesus autem clamavit, et dixit: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit; quasi dicat: quid formidatis credere in me? in Deum fides pervenit per me.

Augustinus in Ioannem. Quia enim homo apparebat hominibus, cum lateret deus, ne putarent eum hoc esse tantum quod videbant, talem ac tantum se volens credi qualis et quantus est pater, qui credit in me, inquit, non credit in me, idest in hoc quod videt, sed in eum qui me misit, idest in patrem. Nam si putaverit eum habere filios secundum gratiam, non autem habere filium aequalem sibi atque coaeternum, nec credit in patrem qui eum misit, quia non est hoc pater qui eum misit. Ne autem putarent sic voluisse intelligi patrem tamquam multorum filiorum per gratiam generatorem, non unici verbi aequalis sibi, continuo subiecit qui videt me, videt eum qui misit me; quasi dicat: usque adeo nihil distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me. Apostolos suos certe ipse dominus misit; numquam tamen aliquis eorum dicere auderet: qui credit in me. credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum. Filius autem recte unigenitus dicit qui credit in me, non credit in me, sed credit in eum qui me misit; ubi non a se abstulit credentis fidem, sed noluit in forma servi remanere credentem.

Chrysostomus. vel dicit qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quasi dicat: qui fluminis accipit aquam, non eam quae est fluminis accipit sed eam quae est fontis. Volens autem ostendere quoniam non est credere in patrem, non credentem in eum, subiungit qui videt me, videt eum qui me misit. quid igitur? corpus est deus? nequaquam; sed consideratio veri, quae est per intellectum, hic visio dicitur. Deinde ostendit eam quae est ad patrem cognitionem, in hoc quod subdit ego lux in mundum veni: quia enim pater lux vocatur, ubique eo hic utitur nomine. Lucem autem se hic vocavit, eo quod ab errore eripit, et intellectuales tenebras solvit; unde subdit ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

Augustinus. In quo satis manifestat, omnes se in tenebris invenisse. Sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem, quae venit in mundum. Dixit quodam loco discipulis suis: vos estis lux mundi; non tamen eis dixit: vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo illuminantur ab eo a quo si quis recesserit, tenebratur.


Chrysostomus. Ut autem non existiment quod propter imbecillitatem eos qui ipsum contemnunt illaesos dimittat, subiungit et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum.

Augustinus. Intelligendum est: modo non iudico eum; cum alio loco dicat: pater omne iudicium dedit filio. Quare autem modo non iudicat, ostendit subdens non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum; idest, ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii.

Chrysostomus. Deinde ut non pigriores ex hoc fiant, terribile subdit iudicium qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum.

Augustinus in Ioannem. Non dicit: ego non iudico eum in novissimo die: hoc enim esset contrarium illi sententiae: omne iudicium dedit filio. expectantibus autem quisnam esset ille, secutus adiungit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Satis manifestavit seipsum in novissimo die iudicaturum: seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit. Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt.

Augustinus de trin.. Ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius; unde sequitur quia ego ex meipso non sum locutus; per quod intelligi voluit: ego non ex me natus sum. quaero itaque quomodo intelligamus: ego non iudicabo, sed verbum quod locutus sum iudicabit; cum ipse sit verbum patris quod loquitur. Vel ita. Ego non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate verbi Dei, quia filius Dei sum.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Ego non iudico eum; idest, non sum causa perditionis eius; sed ipse qui verba mea spernit. Verba enim quae modo locutus sum, in ordine stabunt accusatoris omnem tollentia excusationem; et hoc est quod subdit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum. Et quis sermo? quia ego ex meipso non sum locutus; sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. Omnia igitur haec propter eos dicebantur, ut nullam habeant excusationem.

Augustinus in Ioannem. mandatum autem, non quod filius non habeat, pater dedit; sed in sapientia patris, quod est verbum patris, omnia mandata sunt patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso, cui dicitur datum; et hoc est dare filio id sine quo numquam filius fuit, quod est gignere filium qui numquam non fuit.

Theophylactus. Cum enim verbum patris existat filius, et quae sunt in mente patris revelet in integrum, mandatum accepisse dicit quid sit dicturus, et quid loquatur. sicut etiam nostrum verbum, si verum fateri volumus, ea profert quae suggerit mens. sequitur et scio quia mandatum eius vita aeterna est.

Augustinus. si ergo vita aeterna est ipse filius, et vita aeterna est mandatum patris, quid aliud dictum est nisi quia ego sum mandatum patris? proinde et id quod adiungit, quae ergo loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor, non accipiamus dixit mihi quasi per verba locutus sit unico verbo. Dixit ergo pater filio id sine quo numquam filius fuit, sicut dedit vitam filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse filius erat. Quid est autem sicut dixit mihi, sic loquor, nisi verbum loquor? ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas; verax autem genuit veritatem: quid ergo iam diceret veritati? non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquod adderetur.


IOANNES 13,1-5


13301 (Jn 13,1-5)

Theophylactus. Quia dominus transmigraturus erat de praesenti saeculo, explicat qualem erga suos amicitiam gereret; unde dicitur ante diem festum paschae, sciens iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

Beda. Plurimas siquidem festivitates iudaei habebant; sed apud eos insignior atque celebrior erat paschae festivitas; propter quod signanter dicit ante diem festum paschae.

Augustinus in Ioannem. pascha, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum; opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum: quia enim pati graece paschin dicitur, ideo pascha passio putata est, ut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in hebraea, pascha transitus dicitur, propterea quia tunc primum pascha celebravit populus Dei quando ex aegypto fugientes, rubrum mare transierunt. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine illinitis postibus nostris, idest cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi, tamquam a captivitate aegyptiaca, liberamur, et agimus saluberrimum transitum, cum de diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Hoc itaque nomen, idest pascha, velut interpretans nobis evangelista, dicit sciens quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Ecce pascha, ecce transitus.

Chrysostomus in Ioannem. Non solum autem tunc sciens, sed olim. Transitum autem eius mortem vocat. Relicturus autem discipulos maiorem eis demonstravit amorem; et hoc est quod dicit cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos; hoc est, nihil dereliquit, eorum quae eum qui valde amat, decens est facere. Non autem a principio hoc fecit, sed maiora postea adiecit ut eorum augeat familiaritatem, et multam eis praeparet consolationem ad ea quae superventura erant; suos autem eos vocat secundum familiaritatis rationem, quia et alios suos dicit secundum conditionis rationem, ut cum dicitur: sui eum non receperunt. Addit autem qui erant in mundo: quia sui erant etiam defuncti, ut abraham, isaac et iacob; sed in mundo non erant. Hos ergo suos qui erant in mundo, mansit amans continue, et tandem perfectam amicitiam circa eos ostendit; et hoc est in finem dilexit eos.

Augustinus. vel aliter in finem dilexit eos, ut et ipsi de hoc mundo ad suum caput dilectione transirent. Quid est enim in finem, nisi in Christum? finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, finis perficiens, non interficiens. Video autem posse ista verba quodam humano modo etiam sic accipi tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos. Sed absit ut dilectionem morte finierit qui non est morte finitus: nisi forte sit ita intelligendum: usque ad mortem dilexit eos: idest, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit. sequitur et coena facta, idest iam peracta, et ad convivantium mensam usumque perducta. Non enim ita debemus intelligere coenam factam, veluti iam consumptam atque transactam: adhuc enim coenabatur cum surrexit, et pedes lavit discipulis: nam postea recubuit, et buccellam traditori dedit. Quod autem ait cum iam diabolus misisset in cor ut traderet eum iudas simonis iscariotis, missio ista spiritualis suggestio est, et non fit per aurem, sed per cogitationem: diabolicae enim suggestiones immittuntur, et humanis cogitationibus immiscentur. Factum ergo iam fuerat in corde iudae per immissionem diabolicam ut traderet discipulus magistrum.

Chrysostomus. Hoc autem quasi stupens interseruit evangelista, quoniam eum qui iam prodere statuerat, dominus lavit: ostendit etiam proditoris multam nequitiam, quoniam neque talis eum communicatio detinuit, quod maxime consuevit nequitiam detinere.

Augustinus. locuturus autem evangelista de tanta domini humilitate, prius eius celsitudinem voluit commendare; ad quod pertinet quod dicit sciens quia omnia dedit ei pater in manus: ergo et ipsum traditorem.

Gregorius moralium. Sciebat enim quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat, ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret.

Origenes in Ioannem. Omnia enim tradidit ei pater in manus, hoc est in opere eius et potestate. Pater enim meus usque huc, inquit, operatur et ego operor. Vel omnia tradidit ei pater in manus cuncta capientes, ut quaelibet ei famulentur.

Chrysostomus. Traditionem enim hic salutem fidelium vocat. Cum autem audieris traditionem, nihil humanum suspiceris; eum enim qui ad patrem est ostendit honorem et concordiam. Sicut enim pater ei tradidit, ita ipse patri: unde paulus: cum tradiderit, inquit, regnum Deo et patri.

Augustinus. sciens etiam quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, nec Deum cum inde exiret, nec nos deserens cum rediret.

Theophylactus. quia ergo pater omnia ei commisit in manus; idest, salutem ei commisit fidelium; decens reputabat quaecumque spectant ad salutem, illis ostendere. Sciens etiam quod a Deo exivit et ad Deum vadit, nullatenus eius gloria minui poterat dum pedes discipulorum ablueret: neque enim gloriam usurpavit: qui enim dignitatem usurpant, minime condescendunt, ne dissipent quod incongrue sibi diripuerunt.

Augustinus. Cum ergo illi pater omnia dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit; et cum se sciret a Deo exisse et pergere ad Deum, non Dei domini, sed hominis servi implevit officium.

Chrysostomus. hoc autem dignum erat, eo quod a Deo exivit et ad Deum vadit, ut universum conculcaret tumorem; unde sequitur surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Vide qualiter humilitatem ostendit non solum in lavando pedes, sed etiam aliter. Non enim antequam recumberet, sed postquam resederunt omnes, tunc surrexit: deinde non solum lavit, sed vestimenta deposuit, linteum praecinxit, et pelvim implevit, et non alii impleri iussit; sed omnia operatur, ostendens quod cum omni studio oportet talia facere.

Origenes. Mystice autem prandium primus cibus esse dignoscitur; et ante terminum diei spiritualis, qui in vita praesenti consideratur, et his qui introducuntur, conveniens existit: coena vero finalis; et his qui iam ultra progressi sunt apponitur. Aliter quoque poterit quis asserere prandium fore intellectionem scripturarum antiquarum, coenam vero recondita in novo testamento mysteria. Puto autem quod qui una cum iesu coenant, et in finali vitae praesentis die secum convivantur, egent lavacro quodam, non utique erga quod primorum, ut ita loquar, corporis et animae, sed quod ad ultima et postrema, quae terrae necessario haerent. dicit autem, quod coepit lavare pedes; nam postmodum lavit, et finivit loturam: quia pedes apostolorum fuerunt contaminati, iuxta illud: omnes vos scandalizabimini ista nocte in me. Postea autem perfecit eos lavare, purgans eos, ut ultra non foedentur.

Augustinus. posuit autem vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit; praecinxit se linteo, qui formam servi accepit; misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum: linteo autem quo erat praecinctus, pedes quos laverat tersit, qui carne qua erat indutus, evangelistarum vestigia confortavit; et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat; ut autem formam servi acciperet, quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit; crucifigendus sane, suis expoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis, et tota eius passio nostra purgatio est.


IOANNES 13,6-11


13306 (Jn 13,6-11)

Origenes in Ioannem. Sicut medicus plurium aegrotorum intentus curae, ab his qui magis indigent, propriam curam incipit; sic et Christus, qui foedos abluit pedes discipulorum, exorditur ab his qui magis erant foedi, et sic ultimo venit ad petrum, quasi minus aliis indigentem lotura pedum; unde dicitur venit ergo ad simonem petrum; cui quodammodo ad resistendum pene munda pedum conscientia persuadebat; unde sequitur et dixit ei petrus: domine, tu mihi lavas pedes? Augustinus in Ioannem. Quid est tu? quid est mihi? cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus quidem digne concepit anima, non explicet lingua.

Chrysostomus in Ioannem. Vel petrus primus erat, sed credibile est proditorem stultum existentem ante eum recubuisse; quod evangelista significavit cum dixit coepit lavare; deinde venit ad petrum.

Theophylactus. Ex quo patet quod non primitus lavit petrum; ex ceteris vero discipulis nullus tentavisset ante petrum lavari.

Chrysostomus. Quaereret autem utique quis quare nullus eum aliorum prohibuit, sed solus petrus; quod non parvi amoris et verecundiae erat. Ex hoc igitur mihi videtur prius solum proditorem lavisse; deinde ad petrum venisse, et alios discipulos per eum de reliquo castigatos. si enim quemquam ex ceteris lavare coepisset, prohibuisset dominum, et dixisset quae petrus dixit. Vel aliter. omnes porrigebant pedes, decernentes quod tantus non irrationabiliter eorum lavaret pedes: solus autem petrus nullam aliam considerationem conferens, tamquam reverens iesum, non praebebat pedes suos ad lavandum: saepe enim scriptura designavit petrum fervidum ad insinuandum quae sibi visa sunt utiliora et meliora.

Augustinus. Vel aliter. Non debemus putare hoc petrum inter ceteros formidasse atque recusasse, cum et id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter fieri permisissent; non enim ita intelligendum est quasi aliquibus iam lavisset, et post eos venisset ad primum: quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum petrum? sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, idest ad petrum; et tunc petrus expavit; quod etiam quilibet eorum expavesceret. sequitur respondit iesus, et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.

Chrysostomus. idest humilitatem huius doctrinae, et quomodo humilitas sufficit in Deum perducere.

Origenes. Vel insinuat dominus quod hoc erat mysterium. Lavando enim et exsiccando pedes eorum, faciebat eos decoros, debentes evangelizare honesta, ut ostendere valeant iter sanctum, ac pergere per eum qui dixit: ego sum via. Oportebat autem lavari pedes discipulorum a iesu deponente vestimenta, ut mundos pedes mundiores efficiat, vel ut immunditiam pedum discipulorum suscipiat in proprium corpus per linteum, quo solo praecinctus manebat: ipse namque languores nostros portavit. Attende etiam, quod cum debeat pedes discipulorum abluere, non aliud tempus elegit quam cum diabolus iam intraverat in cor iudae ut eum proderet, et futura pro hominibus dispensatio imminebat: nam ante hoc non erat opportunum pedes discipulorum lavari a iesu. Quis enim pedum eorum sorditiem intermedii temporis usque ad passionem lavasset? sed neque tempore passionis; alter enim iesus non aderat qui pedes eorum lavaret; sed neque post dispensationem; illo namque tempore spiritu sancto superveniente, eorum loti sunt pedes. huius ergo mysterii, dicit dominus petro, tu non es capax; sed post haec nosces, cum illud perceperis illustratus.

Augustinus. nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus permittit fieri, quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum videre non potest sustinere; nam sequitur dicit ei petrus: non lavabis mihi pedes in aeternum; hoc est, nunquam hoc patiar. hoc quippe in aeternum non fit quod nunquam fit.

Origenes in Ioannem. ex hoc autem accipimus exemplum, quoniam possibile est quemquam secundum purum propositum dicere propter ignorantiam quod sibi non prodest. Petrus enim ignorans hoc esse conveniens, primo quidem quasi dubitans suaviter dixit: domine, tu mihi lavas pedes? secundo: non lavabis mihi pedes in aeternum: quod erat prohibitivum operis perducentis eum ad habendum partem cum iesu: in quo etiam non tantum iesum arguit inconvenienter lavantem pedes discipulorum, sed etiam condiscipulos indecenter suos pedes porrigentes. cum ergo non esset expediens petro proprium responsum, non permisit illud dominus verificari; nam subditur respondit ei iesus: si non lavero te, non habebis partem mecum.

Augustinus. ita dictum est: si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur, quomodo dici solet: calcas me, quando sola planta calcatur.

Origenes. Qui autem recusant haec et similia tropologizare, dicant quomodo probabile est eum qui ob reverentiam iesu dixit non lavabis mihi pedes in aeternum, non habiturum partem cum Dei filio, propter non lavari pedes ab eo, sicut propter immane scelus: et ideo praestandi sunt pedes, idest mentis affectus, lavandi a iesu, ut sint pedes nostri decori, et praesertim cum aemulantes potiora dona, volumus adnumerari eis qui evangelizant bona.

Chrysostomus. ideo autem non dixit cuius gratia hoc faciebat, sed minas imposuit, quia ille nequaquam persuasus esset; audiens enim scies autem postea, non dixit: doce igitur me ut permittam; sed quando comminatus est id quod maxime timebat, scilicet separari ab eo, tunc permisit.

Origenes. hoc dicto utemur contra eos qui indiscretius se facere statuerunt quod eis non prodest: nam ostendendo illis quod non sunt habituri partem cum iesu, dum praesumptuosum decretum observant, admonebimus illos ne immorentur male decretis, etiam si iureiurando ex multo impetu illud firmaverunt.

Augustinus. At ille amore et timore perturbatus plus expavit Christum sibi negari quam usque ad suos pedes humiliari; unde sequitur dicit ei simon petrus: domine, non tantum pedes, sed et manus et caput.

Origenes. manus autem lavare nolebat iesus, contemnens quae dicebantur quoniam discipuli tui non lavant manus, cum panem manducant, caput autem submergi nolebat, in quo imago et gloria patris extiterat: satis est autem ei ut pedes lavandos porrigeret; unde sequitur dicit ei iesus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus.

Augustinus. totus utique praeter pedes, vel nisi pedes, quos habet opus lavare: homo enim in baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino; verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus. si autem confitemur peccata nostra, qui pedes discipulorum lavit, nobis peccata dimittit usque ad pedes, quibus conversamur in terra.

Origenes. impossibile autem puto non contaminari extrema animae et infima eius, quamquam quo ad homines perfectus quis esse putetur; plurimi autem et post baptismum implentur pulvere scelerum usque ad verticem; qui vero legitime discipuli Christi sunt, erga solos pedes indigent lavatione.

Augustinus ad seleucianum. ex hoc autem quod hic dicitur, intelligitur quod iam petrus baptizatus fuerat: intelligimus enim eius discipulos, per quos baptizabat, iam fuisse baptizatos, sive baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium baptizandi, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio, quando eis pedes lavit; unde sequitur et vos mundi estis, sed non omnes.

Augustinus in Ioannem. hoc quid sit ne quaeramus, ipse evangelista patefecit adiungens sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes.

Origenes. Quod ergo dicit vos mundi estis, refertur ad undecim; quod vero subditur sed non omnes, dicitur propter iudam existentem immundum: primo quidem quia pauperes non erant sibi curae, sed fur erat; demum diabolo ingresso in cor eius, ut proderet Christum. Lavat autem pedes postquam mundi erant: quoniam gratia transcendit necessitatem; et, sicut dicit Ioannes: mundus mundificetur adhuc.

Augustinus. Vel ipsi discipuli, cum loti essent, non opus habebant nisi pedes lavare; quia dum in isto saeculo vivit homo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans contrahit.

Chrysostomus. Vel aliter. Non dicit eos mundos, ut a peccatis erutos aestimes, victima nondum oblata; sed eam quae cognitionis est mundationem dicit: iam enim ab errore iudaico eruti erant.


IOANNES 13,12-20


13312 (Jn 13,12-20)

Augustinus. Memor dominus se promisisse scientiam facti sui petro, dicens: scies autem postea, quid sit quod fecit, docere nunc incipit; unde dicitur postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum, dixit eis: scitis quid fecerim vobis? Origenes in Ioannem. quid vel interrogative proferatur, ut ostendat facti magnitudinem, vel imperative, ut eorum erigat intellectum.

Alcuinus. Mystice autem, impleta redemptionis nostrae purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertia die de sepulchro resurgens, et eodem corpore iam immortali vestitus; et cum recubuisset ascendens in caelum in dextera paterna divinitatis recumbens, inde venturus est ad iudicandum.

Chrysostomus in Ioannem. non autem adhuc ad solum petrum, sed ad omnes loquitur dicens vos vocatis me magister et domine: in quo eorum iudicium assumit; deinde ut non illorum gratiae esse putentur haec verba, subiungit et bene dicitis, sum etenim.

Augustinus. Homini praeceptum est: non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui: periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsius. Nec potest recte dici arrogans deus: nobis namque expedit Deum nosse, non illi; nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Quomodo autem arrogantiam veritas timet? et quidem quod magistrum se dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur; quod vero dominum discipulorum se dicit, cum sint secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? sed cum deus loquitur, nulla est elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subiacere utile est illi celsitudini, servire veritati. Ideo bene ergo dicitis, vocando me magistrum et dominum, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis.

Origenes. et illi quidem non bene dicunt domine, quibus dicetur: discedite a me qui operamini iniquitatem; sed apostoli bene dicunt: magister et domine: non enim eis nequitia dominabatur, sed verbum Dei. sequitur si ergo lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

Chrysostomus. a maioribus rebus accipit exemplum, ut quod minus est operemur: nam ipse quidem dominus est; nos autem ad conservos facimus, si fecerimus; et ideo subdit exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Beda. Primum dominus egit factis quod postmodum docuit verbis, secundum illud: coepit iesus facere et docere.

Augustinus in Ioannem. Hoc est, beate petre, quod nesciebas; hoc tibi postea sciendum promisit.

Origenes. considerandum vero est si necessarium est quemlibet volentem disciplinam iesu perficere, velut debitum opus prosequi lavacrum sensibilium pedum; propter hoc quod dicit debetis ad invicem lavare pedes. sed hic mos vel non fit, vel admodum raro.

Augustinus. Est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, cum se invicem hospitio suscipiunt, et faciunt hoc sibi invicem fratres, etiam opere ipso visibili. Multo enim melius est et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat, ne dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Cum enim ad pedes fratrum inclinatur corpus, etiam in corde ipso excitatur, vel, si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus. Sed excepto hoc morali intellectu, numquid etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? sed confiteamur invicem delicta nostra, invicem nos delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus.

Origenes. Vel aliter. hoc lavacrum spirituale pedum, de quo dictum est, principaliter quidem a nullo nisi a solo iesu potest effici: secundario vero a discipulis eius quibus dixit vos debetis ad invicem lavare pedes. Iesus enim lavit pedes discipulorum inquantum magister, et servorum in eo quod dominus. hic autem est finis magistri, ut discipulum faciat sicut se: quod de salvatore apparet, qui, prae ceteris magistris et dominis, vult ut fiant eius discipuli quasi magister et dominus, non habentes spiritum servitutis, sed spiritum filiationis, in quo clamant: abba, pater. Prius ergo quam fiant et magister et dominus, egent lavacro pedum, velut insufficientes discipuli, et adhuc sapientes spiritum servitutis; cum autem aliquis eorum statum magistri attingit et domini, tunc imitari poterit eum qui lavit discipulorum pedes, ac lavare pedes per doctrinam quasi magister.

Chrysostomus. adhuc autem provocans eos ad lavandum pedes, subiungit amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum; quasi dicat: si ergo haec a me facta sunt, multo magis a vobis oportet haec fieri.

Theophylactus. Necessario etiam hic apostolos admonet: quia enim ad dignitates habebant attingere, et hic quidem maiores, hic minores, ne insurgant ad invicem, serenat conscientiam omnium.

Beda. Quia vero scire bonum, et non facere, non pertinet ad beatitudinem, sed ad condemnationem, secundum illud: scienti bonum et non facienti, peccatum est illi, subiungit si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea.

Chrysostomus. nam scire quidem omnium est, facere vero non omnium. Deinde proditorem non manifeste redarguit, sed obumbrate, cum subditur non de omnibus vobis dico.

Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: est inter vos qui non erit beatus, neque facit ea. Ego scio quos elegerim. quos, nisi eos qui beati erunt, faciendo quae praecepit? non est igitur iudas electus. quid est ergo quod alio loco dicit: nonne ego vos duodecim elegi? an ipse ad aliquid est electus, ad quod erat utique necessarius, non autem ad beatitudinem, de qua dicit beati eritis, si feceritis ea.


Origenes in Ioannem. vel aliter. Non recte existimo posse referri quod dicitur non de omnibus vobis dico, ad hoc quod dictum est beati eritis, si feceritis ea: totum enim hoc et de iuda et de quolibet alio verum est dicere: beatus talis, si fecerit hoc. Reducemus autem haec ad illud dictum: non est servus maior domino suo, nec apostolus maior eo qui misit illum. Iudas enim, cum esset servus peccati, non erat servus divini verbi, nec apostolus, diabolo ingresso in cor eius. cum ergo dominus novisset qui sunt sui, alienos a se non novit: propter quod non ait: ego scio cunctos praesentes; sed ego scio quos elegerim; quasi dicat: electos meos novi.

Chrysostomus in Ioannem. deinde ut non multos contristet suo sermone, subiungit sed ut impleatur scriptura: qui manducat mecum panem, levabit calcaneum suum contra me; ostendens quod non ignorans traditur; quod maxime sufficiens erat iudam retinere. Et non dixit: tradet me; sed levabit contra me calcaneum suum, dolum et occultationem insidiarum repraesentare volens.

Augustinus. Quid est enim levabit calcaneum suum super me, nisi conculcabit me? in quo iudas traditor eius attingitur.

Chrysostomus. Dicit autem qui manducat mecum panem; idest, qui a me nutritus est, qui mea mensa communicavit: ut si quando a famulis aut aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non scandalizemur, respicientes iudae exemplum, qui infinitis potitus bonis, in contrarium remuneravit benefactorem.

Augustinus. illi ergo qui electi erant, manducabant dominum; ille manducabat panem domini contra dominum: illi vitam, ille poenam. Qui enim manducat indigne, ait apostolus, iudicium sibi manducat. sequitur amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum, de quo scilicet illa scriptura praecessit.

Origenes. Non autem dictum est apostolis ut credatis, quasi non credentibus; sed dictum est tamquam aequipolleat ei quod est: ut credentes operemini, perseverantes in credulitate, nec aliquam occasionem ad repulsam captantes: super ea enim quae obtinebant discipuli ad fidem facientia, hoc etiam adepti sunt, videre perfici scripturam praedictam.

Chrysostomus in Ioannem. quia ergo discipuli exituri erant ad praedicandum et multa passuri, duobus modis eos consolatur: uno modo a seipso, cum dicit: beati eritis, si feceritis ea; alio vero modo consolatus est eos ab aliis, eo scilicet quod ab hominibus multa potientur procuratione; unde subdit amen, amen, dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

Origenes. qui enim recipit quem mittit iesus, iesum, qui in misso consistit, recipit; qui autem iesum recipit, patrem recipit. Igitur qui recipit quem mittit iesus, mittentem recipit patrem. Potest etiam et hic sermo fore: qui recipit quem ego misero, usque ad mei receptionem attingit; qui vero non per aliquem apostolorum meorum me recipit, sed recipit me venientem ad animas, patrem recipit, ut non tantum ego in eo maneam, sed et pater.

Augustinus in Ioannem. Ariani autem cum hoc audiunt, statim ad gradus sui dogmatis currunt, dicentes: quantum apostolus distat a domino, tantum filius a patre. Sed ubi dominus dixit: ego et pater unum sumus, nullam distantiae suspicionem reliquit. Quoniam ergo nos accepturi sumus haec verba dominica qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sunt pater et filius, consequens videbitur, quia dixit qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sint filius et apostolus. Ita dixisse possit videri: qui accipit si quem misero, me secundum hominem accipit; qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Si ergo attendas Christum in petro, discipuli praeceptorem; si autem patrem in filio, invenies unigeniti genitorem.



Th. Aq. Catena aurea 13234