Th. Aq. Catena aurea 13405

IOANNES 14,5-7


13405 (Jn 14,5-7)

Chrysostomus in Ioannem. si iudaei volentes a Christo separari, quaerebant quo iturus esset, multo magis discipuli numquam ab eo separari volentes, hoc discere cupiebant, et interrogant eum ex multa dilectione et timore; et ideo dicitur dicit ei thomas: domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Augustinus in Ioannem. utrumque illos dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire; sed nescit ille mentiri; ergo isti sciebant, et se scire nesciebant. convincit ergo eos hoc scire; unde subditur dicit ei iesus: ego sum via, veritas et vita.

Augustinus de verb. dom.. Quasi dicat: qua vis ire, ego sum via; quo vis ire, ego sum veritas; ubi vis permanere, ego sum vita. veritatem et vitam omnis homo capit; sed viam non omnis invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, veritatem scibilem, etiam huius saeculi philosophi viderunt. verbum ergo Dei, quod apud patrem est veritas et vita, assumendo hominem, factum est via. Ambula per hominem, et pervenies ad Deum. Melius enim est in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare.

Hilarius de trin.. Non enim vos in erratica atque in invia deducit ille qui via est; neque illudit per falsa qui veritas est; neque in mortis relinquit errore qui vita est.

Theophylactus. Cum itaque activam exerces, fit tibi Christus via; cum autem in contemplativa perseveras, efficitur tibi veritas. Adiecta autem vita est activo et contemplativo: decet enim ire et praedicare pro futuro saeculo.

Augustinus. sciebant ergo viam, quia sciebant ipsum qui est via. Quid autem opus erat ut adderet veritas et vita, cum restaret nosse quo iret? quia ad veritatem ibat et ad vitam. Ibat ergo ad seipsum per seipsum. Sed numquid, o domine, ut venires ad nos, reliqueras te? scio quidem quod formam servi accepisti et in carne venisti, manens ubi eras: et per hanc rediisti, non relinquens quo veneras. si ergo per hanc et venisti et rediisti; per hanc nobis non solum qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, ivisti, eamdem carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Itaque dum caro de morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. et quia verbum est vita, Christus venit ad seipsum; quoniam utrumque est Christus, una persona, scilicet verbum caro. Venerat etiam per carnem deus ad homines, veritas ad mendaces: est enim deus verax, omnis autem homo mendax. Cum itaque se ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit, idem ipse, qua verbum caro factum est, per seipsum, idest per carnem suam, ad veritatem, quod est ipse, remeavit: quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, etiam in morte servavit. Ecce ego ipse, si loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo. cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo, et vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis. Si hoc potest imago quam fecit deus, quid potest ex Deo nata imago? ac per hoc et ipse per seipsum, et ad seipsum, et ad patrem, et nos per ipsum, et ad ipsum, et ad patrem imus.

Chrysostomus. si enim ego sum dominus ducendi ad patrem, omnino venietis illuc: neque enim est possibile alia venire via. Cum autem supra dixerit: nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit illum, nunc dicens quoniam nullus potest venire ad patrem nisi per me, exaequat seipsum ei qui genuit. Qualiter autem dixerit: quo vado scitis, et viam scitis, ostendit subdens si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis; quasi dicat: si sciretis meam substantiam et dignitatem, et eam quae patris est sciretis. noverant quidem eum, sed non ita ut oportebat: postea autem spiritus veniens perfectam in eis construxit cognitionem: et propter hoc subditur amodo cognoscetis eum: dicit autem eam quae secundum mentem cognitionem. Et vidistis eum: scilicet per me: ostendens quoniam qui videt eum, et patrem videt. Viderunt autem eum, non in nuda substantia, sed carne indutum.

Beda. Sed quaerendum est quomodo nunc dicat dominus si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis: cum praemiserit supra: quo ego vado scitis, et viam scitis. Datur ergo intelligi quia quidam eorum sciebant, quidam vero nesciebant, quorum unus erat thomas. Hilarius de trin.. Vel aliter continua. Cum iter ad patrem per filium sit, quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit. Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus; nam sequitur si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis. In sacramento enim assumpti corporis divinitatis paternae naturam confirmans, hunc ordinem tenuit; tempus autem visionis separavit a tempore cognitionis: nam quem cognoscendum ait, eumdem iam dixit et visum, ut naturae iam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc huius revelationis acciperent.


IOANNES 14,8-11


13408 (Jn 14,8-11)

Hilarius de trin.. Commovit apostolum philippum novitas dictorum. homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum patrem fatetur, patrem visum esse dicit. Prorupit igitur apostolica familiaritas dominum interrogans; unde dicitur dicit ei philippus: domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Non visum negavit, sed ostendi sibi rogavit; neque ostensionem veluti corporalis contemplationis intuitum desideravit, sed demonstrationem intelligendi eius qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat, sed quomodo per id patrem viderit, nescit: nam ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio quam videndi, subiecit et sufficit nobis.

Augustinus de trin.. Illa enim laetitia qua nos adimplebit cum vultu suo, nihil amplius requiretur: quod bene intellexerat philippus, ut diceret domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo ad ipsum se potuisse dicere: domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum est ei a domino; unde sequitur dixit ei iesus: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Augustinus in Ioannem. Sed quomodo hoc dicit, cum et quo iret scirent et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum scirent? sed facile ista quaestio solvitur, si dicamus, quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, de quibus erat philippus. Hilarius. Arguit ergo apostolum in cognoscendo se ignorantem: cum enim ea quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, iubere ventis, peccata dimittere, mortuis vitam reddere; hinc querelae omnis orta conquaestio est, quod in homine assumpto Dei non intellecta natura est. Et ideo postulanti ut sibi patrem ostenderet, ait philippe, qui videt me, videt et patrem.

Augustinus. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui: vidistis illum? vidistis istum. Sic ergo dictum est qui videt me, videt et patrem: non quod ipse sit pater et filius; sed quod a patris similitudine in nullo prorsus discrepet filius.

Hilarius. Non autem ille hic visum oculorum carnalium significat: non enim hoc quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit; sed intellectus Dei filius id praestat ut intellectus et pater sit, dum ita imago est ut non differat genere, sed significet auctorem; non enim solitarium sermo significat et indifferentem; tamen naturam professio docet: cum enim dicitur et patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia; et quid reliquum est, nisi ut per naturae unicam similitudinem pater per filium visus sit? Augustinus. Sed numquid obiurgandus est qui cum similem viderat, etiam illum cui est similis, vult videre? sed ideo discipulum dominus arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tamquam enim melior esset pater quam filius, ita philippus patrem nosse cupiebat; et ideo nec filium sciebat, quo alium meliorem esse credebat. Ad hunc ergo sensum corrigendum dictum est non credis quia ego in patre, et pater in me est? quasi dicat: si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides crede.

Hilarius. quae enim ignorandi patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum pater in filio visus esset ex proprietate naturae, dum ex indifferentia unitatis unum sint natus et generans, ut hic sermo domini sequeretur: non credis quia ego in patre, et pater in me est? Augustinus de trin.. Volebat enim eum ex fide vivere, antequam illud posset videre; et ideo dicit non credis? contemplatio quippe merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur.

Hilarius de trin.. Pater autem in filio est et filius in patre, non per duplicem convenientium generum coniunctionem, neque per insitam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt, sed per nativitatem viventis naturae ex vivente, dum non aliud ex Deo quam deus nascitur. Hilarius de trin.. Naturam enim suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis deus, indemutabilem gignens Deum. Nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo deus sit; nec praeter eum qui est deus, quisquam alius deus sit.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter totum. Philippus hic corporeis oculis patrem volebat videre, quia et ipsum filium ita se existimabat vidisse, fortassis a prophetis audiens, quoniam vidi dominum, et ideo dixit ostende nobis patrem. Etenim iudaei interrogaverunt: quis est pater tuus? et petrus et thomas, quo iret: et nullus didicit manifeste. Ut ergo non videatur onerosus esse philippus, et ipse interrogans ostende nobis patrem, adiungit et sufficit nobis; idest, nihil plus quaerimus. Dominus autem non dixit ei: impossibile petis; sed ostendit quoniam neque ipsum filium vidit: nam si hunc potuisset videre, et illum vidisset; et ideo dicit tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? non dixit: non vidistis me, sed non cognovistis me, quantum ad hoc scilicet quod filius hoc manens quod pater, decenter in seipso ostendit eum qui genuit. Deinde dividens hypostases, ait qui videt me, videt et patrem: ne quis dicat, quod ipse est pater, ipse filius. ostendit autem per hoc quoniam neque filium visu corporeo vidit. Si autem aliquis hic visum cognitionem dicere velit, non contradico; quasi dicat: qui cognovit me, cognovit et patrem. Sed non dixit hoc; sed consubstantialitatem repraesentare volens, dixit: qui meam substantiam vidit, vidit et eam quae patris. Unde patet quod non est creatura: creaturam enim videntes, Deum nesciunt omnes: philippus etiam substantiam patris videre quaerebat. Si ergo alterius substantiae esset, non diceret qui videt me, videt et patrem. Sed nec aliquis in argento auri substantiam videre potest: non enim alia per aliam apparet naturam.

Augustinus. Deinde non ad solum philippum, sed ad omnes pluraliter loquitur, dicens verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Quid est a meipso non loquor, nisi: a meipso non sum, qui loquor? ei quippe tribuit quod facit de quo est ipse qui facit.

Hilarius de trin.. Unde neque se filium negavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit: nam dum loquitur, ipse in substantia manens loquitur; dum autem non a se loquitur, nativitatem in se Dei a Deo testatur.

Chrysostomus. Vide autem superabundantem unius substantiae demonstrationem: nam subditur pater autem in me manens, ipse facit opera; quasi dicat: nequaquam aliter facit pater et aliter ego; sicut et alibi ait: si non facio opera patris mei, non credatis mihi. Sed quomodo a verbis incipiens, ad opera venit? conveniens enim erat dicere: ipse loquitur verba; sed duo ponit de doctrina et signis; aut quia et verba opera erant.

Augustinus in Ioannem. Nam qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. in his duabus sententiis diversi nobis adversantur haeretici. Ariani dicunt: ecce inaequalis est patri filius: non a seipso loquitur. Dicunt sabelliani: ecce qui pater est, ipse est filius. Quid est pater in me manens ipse facit, nisi in me maneo ego qui facio? Hilarius. Sed manere in filio patrem, non est singularis atque unici; operari vero per filium patrem, non est differentis aut exteri; sicut non unius est, non a se loqui qui loquitur, neque rursus alieni ac separabilis loqui per loquentem. Et quia in se patrem loqui et operari docuerat, perfecte huius unitatis fidem statuit, dicens credite mihi quia ego in patre et pater in me est: ne scilicet per virtutis efficientiam, et non per naturae, quae secundum nativitatem est, proprietatem, pater in filio et operari crederetur et loqui: sic enim habetur in graeco. Nostra littera habet non creditis quia ego in patre, et pater in me est? Augustinus in Ioannem. Antea solus philippus arguebatur.

Chrysostomus. Si vero non sufficit hoc ad ostendendum consubstantialitatem, saltem ab operibus discite; unde subditur alioquin propter opera ipsa credite. Vidistis enim signa cum auctoritate, et omnia quae deitatis erant propria, et quae solus pater operatur: peccata soluta, mortem recedentem, et huiusmodi.

Augustinus. Hoc ergo propter opera credite quia ego in patre et pater in me est: neque enim, si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.


IOANNES 14,12-14


13412 (Jn 14,12-14)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus dixerat: propter opera credite, ostendens quoniam non hoc solum potest, sed multo maiora, et, quod est mirabilius, aliis potest dare, adiunxit amen, amen, dico vobis: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet.

Augustinus in Ioannem. sed quae sunt ista maiora? an forte quod aegros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra sanabat? maius est enim quod sanet umbra quam fimbria. verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum facta et opera commendabat. Cum enim dixit: pater in me manens, ipse facit opera, quae opera tunc dicebat nisi verba quae loquebatur? et eorum verborum fructus erat fides illorum. Verumtamen evangelizantibus discipulis non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt. Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit? et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum per discipulos loqueretur. Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. verum, hoc adhuc movet quod hic maiora per apostolos fecit. Non autem ipsos tantum significans ait qui credit in me. Numquid inter credentes in Christum non est computandus qui non fecerit opera maiora quam Christus? durum est nisi intelligatur. apostolus dicit: credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides ad iustitiam. In hoc opere faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi: hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo: qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet. Prius ego facio, deinde et ipse faciet: quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. prorsus hoc maius esse dixerim quam creare coelum et terram: caelum enim et terra transibunt: praedestinatorum autem salus et iustificatio permanebit. Sed in caelis angeli opera sunt Christi: numquid etiam his operibus maiora facit qui cooperatur Christo ad suam iustificationem? iudicet qui potest utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe si aequalis sit utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Sed omnia opera intelligere Christi, ubi ait maiora horum faciet, nulla necessitas cogit: horum enim forsitan dixit quae illa hora faciebat; tunc autem verba fidei faciebat; et utique minus est verba iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis ut faciamus et nos. Magnam autem spem dominus suis promisit orantibus, dicens quia ego ad patrem vado.

Chrysostomus. Hoc est, non pereo, sed in propria manebo dignitate, et in caelis ero. Vel hoc dicit, ac si diceret: vestrum est de cetero miracula facere; ego enim vado.

Augustinus. et ne quisquam hoc sibi tribueret ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit et quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam. qui dixerat: faciet post ait faciam: tamquam diceret: non vobis hoc impossibile videatur: non enim poterit esse maior me qui credit in me; sed ego sum facturus et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam nunc per me; quod non est defectio, sed dignatio.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem in nomine meo, quia et apostoli dicebant: in nomine Christi iesu surge et ambula. Omnia enim signa quae fecerunt, ipse faciebat, et manus domini erat cum illis.

Theophylactus. Exponit autem nobis per hoc miraculorum doctrinam: nam per orationem ac invocationem sui nominis potest quis exercere prodigia.

Augustinus. Sed quid est quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles eius petere et non accipere? an forte propterea quia male petunt? male enim usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Quomodo ergo intelligendum est quodcumque petieritis, hoc faciam, si deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? an forte solis apostolis hoc dictum debemus accipere? absit: superius enim dixerat: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Ipsos quoque si cogitemus apostolos, inveniemus eum qui plus omnibus laboravit rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse. Sed audi quod illic positum est in nomine meo, quod est Christus iesus. Christus regem, iesus salvatorem significat: et per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine salvatoris: et tamen ipse salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit: quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo se exhibet salvatorem. novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Sane quaedam quamvis in nomine eius petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit: differtur enim quod petimus, non negatur. continuo autem subiecit ut glorificetur pater in filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine patre filius facit, quandoquidem, ut in illo pater glorificetur, propterea facit.

Chrysostomus. cum enim filius ostendatur magna potens, glorificabitur ille qui genuit. Ideo autem secundo id ponit, ut certificet sui ipsius sermonem.

Theophylactus. attende etiam seriem paternae glorificationis. In nomine iesu facta sunt signa per quae credebant apostolorum sermonibus: et sic dum ad notitiam patris pervenirent, glorificabatur pater in filio.


IOANNES 14,15-17


13415 (Jn 14,15-17)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus dixerat: quodcumque petieritis, hoc faciam, ut non aestiment omnem simpliciter petitionem valere, induxit si diligitis me, mandata mea servate: quasi dicat: tunc faciam quod petitis. vel quia audientes quoniam ad patrem vado consequens erat eos turbari, dicit: non est hoc me amare ut turbemini, sed ut faciatis mandata mea: hoc est enim amor, obedire et credere ei qui diligitur. Quia vero consequens erat eos vehementer inquirere carnis praesentiam, et illam habere consolationem quam prius habuerunt, subiungit et ego rogabo patrem, et alium paraclitum dabit vobis.

Augustinus in Ioannem. In quo ostendit et seipsum esse paraclitum. paraclitus autem latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo: advocatum habemus apud patrem iesum Christum iustum.

Alcuinus. Vel paraclitum, idest consolatorem: habebant enim et tunc unum consolatorem, qui miraculorum dulcedine et praedicatione eos erigere et confortare solebat. Didymus de spiritu sancto. Sed spiritum sanctum alium paraclitum nominavit, non iuxta naturae differentiam, sed iuxta operationis diversitatem. cum enim salvator mediatoris et legati personam habebat, ex qua pontifex deprecaretur pro peccatis nostris, spiritus sanctus secundum aliam significationem paraclitus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex filii et spiritus sancti operatione diversa varias aestimare naturas: siquidem in alio loco reperitur paraclitus spiritus legati apud patrem persona fungi, ut ibi: ipse spiritus interpellat pro nobis. salvator quoque consolationem operatur in cordibus eorum qui indigent; scriptum est enim: et humiles populi sui consolatus est.

Chrysostomus. ait autem rogabo patrem, ut fide dignum faciat eis sermonem: quoniam si dixisset: ego mittam, non simpliciter credidissent.

Augustinus contra arianos. Qui tamen ut inseparabilia sua et patris opera demonstraret, alibi ait: cum abiero, mittam eum ad vos.

Chrysostomus. quid autem apostolis plus haberet, si patrem solum rogaret ut spiritum aliis daret? quoniam illi multoties et sine oratione ostenduntur hoc facientes.

Alcuinus. rogabo igitur dicit, ut inferior secundum humanitatem, patrem meum, cui sum aequalis et consubstantialis secundum divinam naturam.

Chrysostomus. dicit autem ut maneat vobiscum in aeternum, quoniam neque post mortem recedit. per hoc etiam occulte insinuat, quod spiritus sanctus non patietur mortem ut ipse, neque abibit. Ne autem paraclitum audientes, rursus incarnationem aliam suspicentur, et oculis putent eum videre, subiungit spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum.

Augustinus. Hic est utique in trinitate spiritus sanctus, quem patri et filio consubstantialem et coaeternum fides catholica profitetur.

Chrysostomus in Ioannem. spiritum autem veritatis eum vocat per hoc quod figuras veteris testamenti manifestat. mundum autem hic malos dicit; visionem autem certissimam cognitionem dicit, quia visus est apertior sensus.

Beda. Nota etiam, quod cum spiritum sanctum, spiritum veritatis dicit, spiritum sanctum esse spiritum suum ostendit: deinde cum a patre eum dari narrat, patris etiam eum spiritum esse declarat; ac per hoc spiritus sanctus a patre procedit et filio.

Gregorius moralium. Spiritus autem sanctus omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit; et quoniam mundana corda solum visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius, sinum cordis angustant.

Augustinus in Ioannem. Sic autem mundum, idest mundi dilectores, dicit non posse accipere spiritum sanctum, velut si dicamus: iniustitia iusta esse non potest. Mundus ergo, idest mundi dilectores, non potest eum accipere, quia non videt eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri spiritus sanctus nisi invisibiliter non potest. sequitur vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hospes visibiliter manere consuevit, adiecit in vobis erit.

Chrysostomus. Quasi dicat: non ita apud vos manebit sicut ego, sed in vestris habitabit animabus.

Augustinus. prius autem est esse alicubi, post manere. Sed exposuit quod dixerat apud vos, cum adiunxit in vobis. si enim non sit in vobis, non potest esse in vobis eius scientia: sic enim a vobis videtur in vobis et vestra conscientia.

Gregorius moralium. Si autem spiritus sanctus in discipulis manet, quomodo iam singulare signum erit quod in mediatore permanet? secundum illud: supra quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat. Quod tamen citius cognoscimus, si dona eiusdem spiritus discernamus. In his enim donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper manet: aliquando enim se a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius habeamus: Christus autem in cunctis eum et semper habet praesentem.

Chrysostomus. Hic autem sermo oppositas haereses velut uno ictu sustulit: nam dicere alium ostendit eius, idest spiritus, hypostaseos differentiam; dicere vero paraclitum, substantiae cognitionem.

Augustinus contra arianos. consolatorem enim (quod officium tamquam personae infimae in trinitate spiritui sancto deputant) Deum dicit apostolus, secundum illud: is qui consolatur humiles, consolatus est nos deus. Deus est itaque spiritus sanctus qui consolatur humiles. Aut si hoc de patre vel filio dictum ab apostolo volunt accipi, desinant consolationis tamquam munere proprio separare a patre et filio spiritum sanctum.

Augustinus in Ioannem. sed cum caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, quomodo diligemus et mandata Christi servabimus, ut eum accipiamus quem nisi habuerimus, diligere et mandata servare non possumus? an forte praecedit in nobis caritas qua diligamus Christum, ut diligendo Christum eiusque faciendo mandata, mereamur accipere spiritum sanctum, ut caritas Dei patris diffundatur in cordibus nostris? perversa est ista sententia. Qui enim se filium Dei diligere credit, et patrem non diligit, profecto nec filium diligit; sed quod sibi ipsi videtur confinxit. Restat ergo ut intelligamus, spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant spiritum discipuli, quem dominus promittebat; sed dandus eis erat amplius; habebant occulte, accepturi erant manifeste. proinde non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur; non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur.

Chrysostomus. quando igitur discipulos purgaverat per sacrificium passionis, et peccatum solutum erat, et ipsi ad pericula et agones mittebantur, oportebat spiritum sanctum venire abundanter. Non autem statim post resurrectionem, ut in multo eius constituti desiderio, cum multa eum suscipiant gratia.


IOANNES 14,18-21


13418 (Jn 14,18-21)

Augustinus in Ioannem. Ne quisquam putaret quod ita spiritum sanctum dominus daturus fuerat, velut per seipsum non et ipse esset futurus cum eis, adiecit, et ait non relinquam vos orphanos. orphani pupilli sunt: illud enim est graecum, hoc latinum. Quamvis ergo nos filius Dei suo patri adoptavit filios, tamen in hoc etiam ipse erga nos paternum ostendit affectum.

Chrysostomus in Ioannem. et quidem a principio dixerat: venietis quo ego vado; sed quia hoc longum tempus erat, promisit spiritum. Et quia nesciebant quid est hoc, promittit eis suam praesentiam, quam maxime quaerebant, cum dicit veniam ad vos. Ne tamen rursus eamdem quaerant praesentiam, qualem et prius habuerunt, occulte hoc excludit, cum subdit adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me; ac si diceret: veniam quidem ad vos, non tamen ut prius vobiscum per unamquamque diem consistens. Et ne dicant: qualiter igitur iudaeis dixisti: amodo non videbitis me? solvit opinionem dicens ad vos solos veniam.

Augustinus in Ioannem. videbat enim tunc eum mundus carneis oculis in carne conspicuum; non autem videbat quod in carne verbum latebat. Sed quoniam post resurrectionem etiam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc dictum est adhuc modicum, et mundus iam me non videt; vos autem videbitis me. Sed quoniam in iudicio eum mundus videbit, quo nomine significati sunt a regno eius alieni; melius intelligitur illud etiam tempus significare voluisse quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut eum de cetero videant diligentes. modicum autem dixit, quia id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei. sequitur quia ego vivo, et vos vivetis.

Theophylactus. Quasi dicat: et si mortem subiero, tamen resurgo. Vos quoque vivetis; hoc est, cum videritis me, laetabimini, et tamquam mortui reviviscetis in apparitione mea.

Chrysostomus. mihi autem videtur vitam non praesentem dicere, sed futuram; ac si dicat: mors crucis non distare faciet vos a me in finem, sed momento parvo occultabit me a vobis.

Augustinus. Cur autem de praesenti se dixerit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia et vitam carnis resurgentis qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis temporis ponit verum, propter significandam celeritatem; illorum autem, quoniam saeculi differtur in finem, non ait: vivitis, sed vivetis. Quia vero vivit ille, ideo et nos vivemus: per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. sequitur in illo die, de quo scilicet ait, et vos vivetis, vos cognoscetis, contemplando, quamvis et nunc credendo noverimus, quia ego sum in patre, et vos in me, et ego in vobis: quia quando vivemus ea vita qua mors absorbetur, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso.

Chrysostomus. Vel in illo die cum resurgam, cognoscetis; quia cum viderunt eum resurrexisse et esse cum eis, tunc certissimam fidem didicerunt. magna enim erat virtus spiritus sancti, quae omnia eos docebat. Quod autem dictum est ego sum in patre, humilitatis est; quod autem dicit et vos in me et ego in vobis, humanitatis est, et auxilii quod est a Deo. Consuevit enim scriptura multoties eisdem verbis in Deo et hominibus positis non similiter uti.

Hilarius de trin.. vel hoc dicit, ut cum ille in patre per naturam divinitatis esset, nos autem in eo per corporalem eius nativitatem; et ille rursus in nobis per sacramenti mysterium inesse crederetur: ipse enim testatus est: qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Alcuinus. Per dilectionem autem et observantiam mandatorum eius, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso. Et ut omnibus, non tantum apostolis, hanc beatitudinem promisisse videatur, adiungit qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me.

Augustinus. qui habet in memoria et servat in vita; qui habet in sermonibus et servat in operibus; qui habet audiendo et servat faciendo; qui habet faciendo et servat perseverando, ipse est qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio.

Theophylactus. Ac si dicat: vos putatis quod ex affectione quadam tristamini de morte mea; sed ego signum dilectionis reputo mandata mea servari. qualem autem praerogativam obtineat qui diligit, ostendit subdens qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum.

Augustinus. sed quid est diligam, tamquam nunc non diligat? exponit per id quod sequitur: et manifestabo ei meipsum; idest, ad hoc diligam ut manifestem, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Nunc enim ad hoc nos dilexit ut credamus; tunc ad hoc ut videamus; quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus; tunc autem diligemus videndo quod credidimus.

Augustinus ad paulinam de videndo Deo. sic autem promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum patre Deum unum, non quomodo in hoc saeculo visus est in corpore et a malis.

Theophylactus. vel quia post resurrectionem appariturus illis erat in corpore magis repraesentante divinitatem, ne credant ipsum spiritum fore, seu phantasma, ob hoc praedixit illis; ut tunc videntes illum non diffidant, sed reminiscantur quia propter mandatorum suorum custodiam apparet eis: atque ideo tenentur semper custodire illa, ut perpetuo eis appareat.


IOANNES 14,22-27


13422 (Jn 14,22-27)

Augustinus in Ioannem. quia dominus dixerat: adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videbitis me, interrogavit eum de hoc ipse iudas, non ille traditor eius qui iscariotis cognominatus est, sed cuius epistola inter scripturas canonicas legitur; unde dicitur dicit ei iudas non ille iscariotis: domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? causam quaesivit quare non se mundo, sed suis manifestaturus esset. Dominus autem exponit quare suis se manifestaturus est, non alienis: quia scilicet hi diligunt, illi vero non diligunt; unde sequitur respondit iesus, et dixit ei: si quis diligit me, sermonem meum servabit.

Gregorius in evang.. Probatio enim dilectionis, exhibitio est operis: nunquam amor Dei est otiosus: operatur enim magna, si est; si vero operari renuerit, amor non est.

Augustinus. Dilectio autem sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo in qua facit pater et filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus in fine donabunt suam manifestationem. Est enim quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt: quibus Dei patris et spiritus sancti manifestatio nulla est: filii vero esse potuit, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium; unde sequitur et ad eum veniemus. Veniunt quidem ad nos dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo; ut sit nobis eorum non extranea visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna; unde sequitur et mansionem apud eum faciemus.

Gregorius. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit: quia per compunctionem quidem respectum Dei percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur, sicque ad perpetranda peccata redeunt ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, in eius corde dominus et venit et mansionem facit: quia sic eum divinitatis amor penetrat ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat: ille enim vere amat cuius mentem delectatio prava ex consensu non superat.

Augustinus. an forte putabitur, mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio, exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto: apud vos manebit, et in vobis erit? nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur, cum pater et filius venerint, discessurum inde spiritum sanctum, tamquam locum daturum maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit scriptura, cum dicit: ut maneat vobiscum in aeternum. In eadem ergo mansione cum ipsis erit in aeternum: quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine eo: sed propter insinuationem trinitatis, personis singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis intelliguntur, propter eiusdem trinitatis substantiam.

Gregorius. tanto autem quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur; unde subditur qui non diligit me, sermones meos non servat. De dilectione ergo conditoris, lingua, mens et vita requiratur.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Aestimavit iudas sicut mortuos videmus in somno, ita et se eum esse visuros; unde quaerit quid est quod debes te manifestare nobis, et non mundo? quasi dicat: vae nobis, quoniam morieris, et ut mortuus debes nobis assistere. Ne igitur hoc suspicentur, dicit ego et pater ad eum veniemus; quasi dicat: sicut pater manifestat seipsum, ita et ego: et mansionem apud eum faciemus; quod somniorum non est. sequitur et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me patris; quasi dicat: non me solum, sed neque patrem amat qui hunc non audit sermonem. Dicit autem hoc, quoniam nihil extra patrem loquitur, neque praeter id quod illi videtur.

Augustinus. Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, pluraliter sermones dixit, dicens qui non diligit me, sermones meos non servat. Ubi autem sermonem, hoc est verbum, non suum esse dixit, sed patris, seipsum intelligi voluit; non enim suum, sed patris est verbum; quomodo nec sua imago, sed patris; nec suus filius, sed patris. Recte igitur auctori tribuit quod facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferens et aequalis.

Chrysostomus. quia vero eorum quae dixerat, quaedam manifesta erant et quaedam non intellexerunt, ut non turbarentur, subiungit haec locutus sum vobis apud vos manens.

Augustinus in Ioannem. alia est illa mansio quam promisit futuram, alia vero haec quam praesentem esse testatur: illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur; haec corporalis forinsecus oculis atque auribus adhibetur.

Chrysostomus in Ioannem. ut autem eius corporalem recessum facilius sustinerent, praeparat eos, promittens quod eius recessus magnorum eis esset futura causa bonorum: quia donec ipse apud eos corporaliter manebat et spiritus non venerat, nihil magnum poterant scire; unde sequitur paraclitus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

Gregorius in evang.. Graeca locutione paraclitus, latina advocatus dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud iustitiam patris intervenit, dum eos quos repleverit, exorantes facit. Consolator autem idem spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat.

Chrysostomus. Continue autem eum paraclitum vocat propter continentes eos tribulationes. Didymus de spiritu sancto. Spiritum autem sanctum a patre in suo mitti nomine salvator affirmat, cum proprie nomen salvatoris sit filius; siquidem naturae consortium, et, ut ita dicam, proprietas personarum ex ista voce significatur. Filii quippe tantummodo est in nomine patris venire, salva proprietate filii ad patrem, et patris ad filium. nullus autem alius venit in nomine patris; sed verbi gratia, in nomine domini, Dei, et omnipotentis. Quomodo igitur servi qui in nomine domini veniunt, per hoc ipsum quod subiecti sunt et serviunt, indicant dominum, servi quippe sunt domini; sic et filius qui venit in nomine patris, portat eius nomen per hoc quod unigenitus Dei filius approbatur. Quia ergo spiritus sanctus in nomine filii a patre mittitur, ostendit quia unitate sit iunctus ad filium; unde et filii dictus est spiritus, per adoptionem suam filios faciens eos qui se recipere voluissent. Iste autem spiritus sanctus, qui venit in nomine filii missus a patre, docebit omnia eos qui in fide Christi perfecti sunt: omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non sicut qui artes aliquas et sapientiam studio industriaque didicere; sed quasi ipsa ars atque doctrina et sapientia, veritatis spiritus invisibiliter menti insinuat scientiam divinorum.

Gregorius. Nisi autem idem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligitur: quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. sed et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur.

Augustinus. numquid autem dicit filius et docet spiritus sanctus, ut dicente filio verba capiamus, docente autem spiritu sancto, eadem verba intelligamus? omnis igitur et dicit et docet trinitas; sed nisi etiam sigillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utcumque posset infirmitas.

Gregorius. requirendum vero nobis est cur de eodem spiritu dicatur suggeret vobis omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto.

Augustinus. Vel quod addit suggeret, idest commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci, saluberrima monita ad gratiam pertinere, quae nos commemorat Christus.

Theophylactus. Spiritus itaque sanctus et docuit et commemoravit: docuit quidem quaecumque non dixerat eis Christus, tamquam non valentibus portare; commemoravit vero quaecumque dominus dixerat; sed obscuritatis causa vel intellectus tarditate, commendare memoriae nequiverunt.

Chrysostomus. Quia vero et haec audientes turbantur, excogitantes odia et praelia sibi imminere post eius recessum, rursus eos consolatur, dicens pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.

Augustinus. pacem nobis reliquit in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, et ut etiam hic invicem diligamus; pacem suam nobis dabit in futuro saeculo, quando sine hoste regnabimus, ubi nunquam dissentire possimus. Pax autem nobis ipse est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est. Sed quid est quod ubi dicit pacem relinquo vobis, non addit meam; ubi vero ait do vobis, ibi dixit meam? utrum subaudiendum est meam et ubi dictum non est; an forte et hic aliquid latet? pacem enim suam eam voluit intelligi qualem habet ipse; pax vero ista quam nobis reliquit in hoc saeculo, nostra potius dicenda est quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, quia nullum habet omnino peccatum; nos autem talem pacem nunc habemus in qua adhuc dicamus: dimitte nobis debita nostra. itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus. Sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus. Nec ignoro ista domini verba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententiae repetitio videatur. Quod vero dominus adiunxit non quomodo mundus dat, ego do vobis, quid est aliud, nisi non quomodo homines dant qui diligunt mundum? qui propterea sibi dant pacem, ut sine molestia mundo perfruantur: et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax esse non potest vera ubi non est vera concordia, quia disiuncta sunt corda.

Chrysostomus. Pax etiam exterior ad malum fit multoties, et eis qui habent eam nihil prodest.

Augustinus de verb. Dom.. Est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis. Nec poterit ad hereditatem domini pervenire qui testamentum pacis noluerit observare; nec potest concordiam habere cum Christo qui discors voluerit esse cum Christiano.



Th. Aq. Catena aurea 13405