Th. Aq. Catena aurea 13427

IOANNES 14,27-31


13427 (Jn 14,27-31)

Chrysostomus in Ioannem. quia dixerat: pacem relinquo vobis, quod erat recedentis, hoc poterat eos conturbare, ideo dicit non turbetur cor vestrum, neque formidet: quoniam haec quidem ex dilectione, illa vero ex formidine patiebantur.

Augustinus in Ioannem. hinc autem turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastoris absentia; unde sequitur audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos. Ibat autem per id quod homo erat, et manebat per id quod deus erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando sic deserebat oculos ut non desereret cor? ut autem intelligerent secundum id quod homo erat, eum dixisse vado, et venio ad vos, subiecit atque ait si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad patrem, quia pater maior est. Per quod ergo filius non est aequalis patri, per hoc erat iturus ad patrem, a quo et venturus est, iudicaturus vivos et mortuos; per illud autem in quo est aequalis gignenti, nunquam recedit a patre, sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Ipse ergo filius Dei aequalis patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, maior est etiam seipso: quia maior est forma Dei, quae amissa non est, quam forma servi, quae accepta est. Haec igitur est forma servi, in qua Dei filius minor est non patre solo, sed etiam spiritu sancto: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat. Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi; divinam scilicet, qua aequalis est patri; et humanam, qua maior est pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas sed trinitas deus. Ideo ergo dixit si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem: quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a verbo unigenito ut immortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram patris. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque ipsum speret futurum esse per Christum? Hilarius de trin.. Vel aliter. si donantis auctoritate pater maior est, numquid per doni confessionem minor filius est? maior itaque donans est, sed minor iam non est cui unum esse donatur.

Chrysostomus. Vel aliter. Nondum noverant apostoli quid sit resurrectio, quam praedixerat dicens vado, et venio ad vos; neque qualem oportebat de eo opinionem, habebant; patrem vero magnum esse aestimabant. Dicit igitur eis: etsi de me formidatis quod me defendere nequeam, nec confiditis quod post crucem rursus vos videam; tamen audientes quoniam ad patrem vado, laetandum vobis est, quoniam ad maiorem vado, et potentem omnia versuta dissolvere. Haec autem omnia ad imbecillitatem discipulorum dicebantur: et ideo subdidit et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.

Augustinus in Ioannem. quid est hoc, cum magis credere homo debeat antequam fiat id quod credendum est? haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur: nam et ille cui dictum est: quia vidisti, credidisti, aliud vidit, aliud credidit: vidit hominem, credidit Deum. Sed si dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae videntur, acquiritur in nobis, ut ea credantur quae non videntur. Illud itaque dicit cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem et ad patrem ascendentem; quo viso, fuerant credituri quod ipse esset Christus filius Dei, qui hoc potuit facere, et praedicere antequam faceret; credituri autem hoc, non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset, defecta; cum resurrexisset, refecta.

Hilarius. Gloriae autem resumendae meritum continuo subiecit dicens iam non multa loquar vobiscum.

Beda. Ideo hoc dicebat, quoniam iam instabat tempus ut comprehenderetur, et ad mortem traderetur. venit enim princeps mundi huius.

Augustinus. quis nisi diabolus? non autem creaturarum, sed peccatorum princeps est diabolus. Unde apostolus cum dixisset: adversus rectores mundi sequenti verbo exposuit quid dixisset mundi, cum subiungit: tenebrarum harum, idest hominum impiorum. Et in me non habet quidquam. Quia neque cum peccato deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine virgo pepererat. et tamquam ei diceretur: cur ergo morieris, si non habes peccatum, cui debetur mortis supplicium? continuo subiungit sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem qui nullum habebat meritum mortis, sed habebat, ut moreretur, mandatum patris.

Augustinus contra arianos. Quod autem voluntati et praecepto patris obediens est filius nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam patris praecipientis et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum deus est, qua natura aequalis est patri, sed etiam homo, qua natura minor est patre.

Chrysostomus. vel hoc quod dicit surgite, eamus hinc, principium est alterius sententiae: consequens enim erat eos formidare et a tempore et a loco, in villa manifeste existentes: etenim nox profunda erat; et erat consequens eos non attendere his quae dicebantur; sed semper circumvolvere oculos, et imaginari eos qui aggressuri eos erant, et maxime audientes: adhuc modicum vobiscum sum, et: venit princeps mundi huius. Quia igitur haec et huiusmodi audientes, turbabantur, ut mox capiendi, ducit eos in locum alium, ut aestimantes se in cautela esse, cum otio de reliquo audiant: magna enim dogmata erant audituri.


IOANNES 15,1-3


13501 (Jn 15,1-3)

Hilarius de trin.. Ad consummandae corporeae passionis sacramentum per dilectionem efficiendi mandati paterni festinat exurgens; corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, adiecit ego sum vitis vera.

Augustinus in Ioannem. Quod secundum hoc dicit quod est caput ecclesiae, nosque membra eius, homo Christus iesus. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites. Sed cum dicit ego sum vitis vera, numquid ut adderet vera, ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? sic autem dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem: sicut agnus, ovis et cetera huiusmodi: ut magis ipsa sint vera, ex quibus ducuntur istae similitudines. sed dicendo ego sum vitis vera, ab illa se discernit cui dicitur: quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena? nam quo pacto est vitis vera quae expectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas? Hilarius. Sed a corporeae huius humilitatis assumptione formam paternae maiestatis alienans, agricolam patrem curiosum huius vitis ostendit, dicens et pater meus agricola est.

Augustinus de verb. Dom.. Colimus enim Deum, et colit nos deus; sed sic Deum colimus, ut non meliorem eum faciamus; colimus enim eum adorando, non arando; quod autem ille nos colit, meliores nos reddit. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo extirpare mala semina de cordibus nostris, aperire cor nostrum tamquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum expectare fructum pietatis.

Chrysostomus in Ioannem. et quia Christus sibi sufficit, discipuli vero multo indigent agricolae auxilio; propterea de vite nihil dicit, sed de palmitibus, cum subdit omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. fructum autem hic vitam occulte insinuat, ostendens quod sine operibus non potest aliquid esse in eo.

Hilarius. inutiles autem et inveraces palmites desecans, deputabit arsuros.

Chrysostomus. et quia etiam qui valde virtuosi sunt, indigent agricolae opere, adiungit et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Hoc dixit propter tribulationes eorum quae tunc inducebantur, ostendens quod tentationes fortiores eos faciebant; sicut et purgare, hoc est circumcidere palmitem, eum magis germinare facit.

Augustinus. Quis autem est in hac vita sic mundus ut non sit magis magisque mundandus? ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus. Mundat itaque mundos, idest fructuosos, ut tanto sint fructuosiores quanto sunt mundiores. secundum hoc ergo vitis est Christus quod ait: pater maior me est; secundum illud autem quod ait supra: ego et pater unum sumus, et ipse agricola est; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium, sed talis ut det intrinsecus incrementum: unde continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendit, dicens iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce ipse mundator est palmitum: quod est agricolae, non vitis officium. Sed quare non ait: mundi estis propter baptismum quo abluti estis, nisi quia et in aqua verbum mundat? detrahe verbum: et quid est aqua nisi aqua? accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde ista tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluatur, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? nam in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus immanens. hoc verbum fidei tantum valet in ecclesia Dei ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem mundet infantem, quamvis credere non valentem.

Chrysostomus. Vel dicit mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis; idest, interim lumen doctrinae iam suscepistis, et a iudaico errore eruti estis.


IOANNES 15,4-7


13504 (Jn 15,4-7)

Chrysostomus in Ioannem. quia iam mundos eos dixerat propter sermonem quem locutus fuerat eis, docet quod oportet de reliquo incipere ea quae ab eis sunt; et ideo dicit manete in me et ego in vobis.

Augustinus in Ioannem. non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis: utrumque enim prodest, non ipsi, sed illis: ita sunt quippe in vite palmites ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant; ita vero vitis est in palmitibus ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis; ac per hoc, ut manentem in se haberent Christum, et manerent in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo; unde subdit sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio. corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Nonne huic resistunt veritati, ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii? qui enim a semetipso se fructum aestimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est.

Alcuinus. Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre valeamus: unde cum repetitione et superiorum explanatione subdit ego sum vitis et vos palmites. Qui manet in me, credendo, obediendo, perseverando, et ego in eo, illuminando, subveniendo, perseverantiam donando, hic, et non alius, fert fructum multum.

Augustinus. sed ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, subdit quia sine me nihil potestis facere. Non ait: parum potestis facere: quia nisi palmes in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam deus esset.

Chrysostomus. vide ergo filium non minus patre conferentem ad discipulorum procurationem: nam pater quidem purgat; ipse vero in se tenet quod facit palmites fructificare. Sed tamen et purgare filii monstratum est esse, et manere in radice est patris, qui radicem genuit. Igitur magnum quidem damnum est nihil posse facere; verum non usque ad hoc sistit, sed ulterius producit sermonem, dicens si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, id est agricolae non potietur manus, et arescet, hoc est, si quid habebat a radice, amittet, denudatus eius auxilio et vita: et colligent eum; Alcuinus: messores angeli, et in ignem, aeternum scilicet, mittent et ardet.

Augustinus. ligna enim vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Unum ex duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne erit.

Chrysostomus. deinde ostendens quid est manere in eo, subdit si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Eam enim quae per opera ostensionem quaerit.

Augustinus. Tunc enim sunt dicenda verba eius in nobis manere, quando facimus quae praecepit et diligimus quae promisit. Quando autem verba eius manent in memoria nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Quid autem velle possunt manendo in salvatore nisi quod non alienum est a salute? aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. de mansione autem huius saeculi nobis aliquando subrepit ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut faciat nobis, si maneamus in Christo, qui non facit quando petimus nisi quod expedit nobis. Ad verba autem eius pertinet oratio pater noster, ab huius orationis verbis et sensibus non recedamus in petitionibus nostris; et quidquid petimus, fiet nobis.


IOANNES 15,8-11


13508 (Jn 15,8-11)


Chrysostomus in Ioannem. ostendit supra dominus quoniam qui eis insidiabantur, ardebunt, non manentes in Christo; deinde ostendens quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ita scilicet ut multum fructificent, ait in hoc clarificatus est pater meus ut plurimum fructum afferatis; quasi dicat: si ad gloriam patris pertinet quod vos fructificetis, non contemnet gloriam suam. Qui autem fructum facit, ille est discipulus Christi; unde subdit et efficiamini mei discipuli.

Theophylactus. fructus autem apostolorum sunt gentes, quae per eorum doctrinam astrictae sunt fidei, nec non ad Dei redactae sunt gloriam.

Augustinus in Ioannem. sive enim clarificatus, sive glorificatus dicatur, ex uno verbo graeco utrumque translatum est. Doxa enim graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum putavi, ne hoc nostrae gloriae tribuamus, tamquam ex nobis ipsis habeamus: eius est enim haec gratia; et ideo in hoc non nostra, sed eius est gloria. A quo enim faciemus fructum nisi ab illo cuius misericordia praevenit nos? unde subditur sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Ecce unde sunt nobis opera bona; nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? quod autem ait sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est patris et ipsius; sed gratiam, qua mediator est Dei et hominum, homo Christus iesus. Mediator quippe monstratur, cum dicit pater dilexit me, et ego dilexi vos: nam pater utique diligit et nos, sed in ipso.

Chrysostomus. si igitur pater amat nos, confidite: si patris est gloria, fructificate. deinde ut non pigros eos faciat, subdit manete in dilectione mea. Qualiter autem hoc erit, ostendit subdens si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea.

Augustinus. Quis ambigat quod dilectio praecedat observantiam praeceptorum? unde enim praecepta servet, non habet qui non diligit. Quod ergo hic ait, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur; ut nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non servat. Quamvis quod dicit manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem: utrum qua eum diligimus, an qua ipse nos diligit; sed ex verbo superiori dignoscitur; dixerat quippe ego dilexi vos, et continuo subiecit manete in dilectione mea, illa utique qua dilexit eos. Quid est ergo manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? et quid est si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea, qua vos diligo, manetis, si mea praecepta servatis. non ergo ut nos diligat, prius praecepta eius servamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. sed quid illud est quod adiungit sicut et ego praecepta patris mei servavi et maneo in eius dilectione? utique eam hic dilectionem patris intelligi voluit, qua eum diligit pater. Sed numquid et haec gratia intelligenda est qua pater diligit filium, sicut gratia est qua nos diligit filius; cum simus nos filii gratia, non natura, unigenitus autem natura, non gratia? an hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est? ita sane: nam dicendo sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit; mediator autem Dei et hominum, non inquantum deus, sed inquantum homo, est Christus. Igitur hoc recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen filii Dei per gratiam pertinet, qua nulla est maior, nulla prorsus aequalis. neque enim illam susceptionem ulla hominis merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta coeperunt.

Alcuinus. quae autem praecepta dixerit, exponit apostolus dicens: Christus factus est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis.

Chrysostomus in Ioannem. Deinde quia futura passio et tristia verba interruptura erant eorum laetitiam, subiungit haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur; quasi dicat: et si incidat tristitia, hanc auferam, ut ad finem veniat gaudium.

Augustinus in Ioannem. quod est autem gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? et quod est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? gaudium autem iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat; sed illud gaudium in nobis non erat, quia nec nos, in quibus esse posset, eramus; coepit autem esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc gaudium nostrum merito dicimus, quo nos beati futuri sumus; quod inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium.


IOANNES 15,12-16


13512 (Jn 15,12-16)

Theophylactus. Quia praedixerat, quod si mandata mea custodieritis, tunc in me permanebitis; hic ostendit quae mandata observare oporteat, dicens hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem.

Gregorius in evang.. Cum autem cuncta sacra eloquia dominicis sint plena praeceptis, quid est quod de dilectione quasi de speciali mandato hic dicit, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia praecepta unum sunt? quia quidquid praecipitur, in sola caritate solidatur. ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis.

Augustinus in Ioannem. ubi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? discernitur autem ita dilectio ab ea qua se invicem diligunt homines sicut homines: unde adiunctum est sicut dilexi vos. Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a ceteris, qui non ad hoc se invicem diligunt ut deus diligatur, quia nec vere diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt.

Gregorius. Una autem et summa est probatio caritatis, si et ipse diligatur qui adversatur: nam et ipsa veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. cuius dilectionis summam exprimit cum subiungit maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori pro inimicis dominus venerat: et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut nobis ostenderet quia, cum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.

Augustinus in Ioannem. quia ergo superius dixerat: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos, fit ex hoc consequens quod idem Ioannes dicit, ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Hoc martyres ardenti dilectione fecerunt; ideo ad mensam Christi non sic eos commemoramus quemadmodum alios, ut etiam pro eis oremus; sed magis ut eorum vestigiis haereamus. Talia enim suis fratribus exhibuerunt qualia de domini mensa pariter acceperunt.

Gregorius. qui vero tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, qualiter in persecutione daturus est animam suam? virtus ergo caritatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate.

Augustinus de trin.. Ex una autem eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum. Cum ergo duo sint praecepta caritatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio Dei et proximi; non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit: quia qui diligit Deum, consequens est ut faciat quae praecepit deus; consequens ergo est ut proximum diligat, quia et hoc praecepit deus; unde et hic sequitur vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.

Gregorius moralium. Amicus quippe quasi animae custos dicitur: unde non immerito qui voluntatem Dei custodire in praeceptis illius dicitur, eius amicus vocatur.

Augustinus in Ioannem. magna dignatio. Cum servus bonus esse non possit, si praecepta domini sui non fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde boni servi possunt probari. Potest igitur esse et servus et amicus qui servus est bonus. Quomodo autem intellecturi sumus et servum et amicum esse servum bonum, declarat cum subdit iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Itaque tunc servi non erimus quando boni servi fuerimus. Numquid servo bono et probato dominus eius non etiam sua secreta committit? sed sicut sunt duo timores, sic sunt duae servitutes. est timor quem perfecta caritas mittit foras, in quo etiam est servitus simul foras cum ipso timore mittenda; et est alius timor castus, permanens in saeculum saeculi. Ad primam ergo servitutem servos pertinentes intuebatur dominus dicens iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius: non ille utique servus ad timorem pertinens castum, cui dicitur: euge, serve bone... intra in gaudium domini tui; sed ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi dicitur: servus non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri, ut miro modo servi, non servi esse possimus, hoc dominum facere scimus. Hoc servus ille nescit, qui nescit quid faciat dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, et non dominus eius; et in se, et non in domino gloriatur. sequitur vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis.

Theophylactus. Quasi dicat: servus non novit consilia sui domini; vos autem cum amicos reputem, secreta mea vobis communicavi.

Augustinus in Ioannem. Quo autem pacto intellecturi sumus, omnia eum nota fecisse discipulis quaecumque audivit a patre, cum propterea multa non dicat eis quia scit eos modo portare non posse? sed omnia se nota fecisse discipulis dicit, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine, de qua dicit apostolus: tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Sicut enim mortalitatem carnis et salutem animarum futuram expectamus, ita omnium notitiam quaecumque unigenitus audivit a patre, futuram expectare debemus.

Gregorius in evang.. Vel omnia quae audivit a patre, quae nota fieri voluit servis suis, sunt gaudia internae caritatis et festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit: dum enim audita superna caelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo nota eis fecerat, quia a terrenis desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant.

Chrysostomus in Ioannem. Vel omnia dicit quaecumque eos audire oportebat. per hoc autem quod dicit se audisse, ostendit quod nihil alienum loquitur, sed quae patris.

Gregorius. Sed quisque ad hanc pervenit dignitatem ut amicus Dei vocetur, dona quae percipit super se, non suis meritis tribuat; unde subditur non vos me elegistis, sed ego elegi vos.

Augustinus in Ioannem. haec est ineffabilis gratia: quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, nisi iniqui et perditi? neque enim credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si credentes elegit, eligentes elegit. Hic certe vacat vana illorum ratio qui ideo nos dicunt electos ante mundi constitutionem, quia praescivit nos deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos: quoniam si propterea nos elegisset quia bonos futuros esse praescierat, simul etiam praescisset quod eum nos fuissemus prius electuri: non enim aliter possumus esse boni; nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? non est ut dicas: ideo electus sum quia iam credebam; si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Nec est ut dicas: antequam crederem iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem? quid ergo dicturi sumus, nisi quia mali eramus, et electi sumus ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Augustinus de praedest. Sanct.. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione in qua deus sua futura facta praescivit; electi autem de mundo ea vocatione qua deus id quod praedestinavit implevit: quos enim praedestinavit, hos et vocavit.

Augustinus in Ioannem. Et videte quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos; nam sequitur et posui vos ut eatis et fructum afferatis. Iste est fructus de quo iam dixerat: sine me nihil potestis facere. Ipse est via, in qua nos posuit, ut eamus.

Gregorius. posui ergo vos, scilicet ad gratiam plantavi, ut eatis volendo, quia velle iam mente ire est; et fructum afferatis operando. Qualem vero fructum afferre debeant significat cum addit et fructus vester maneat: omne enim quod secundum praesens saeculum laboramus, vix usque ad mortem sufficit: mors namque interveniens fructum nostri laboris abscindit. Quod vero pro aeterna vita agitur, etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Tales ergo fructus operemur qui maneant, qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant.

Augustinus. dilectio ergo est fructus noster; quae nunc est in desiderio, nondum in saturitate. et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti filii, dat nobis pater; unde sequitur ut quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Hoc petimus in nomine salvatoris quod pertinet ad rationem salutis.


IOANNES 15,17-21


13517 (Jn 15,17-21)

Augustinus in Ioannem. Dixerat dominus: posui vos ut eatis et fructum afferatis: caritas autem fructus noster est: de hoc itaque fructu mandans nobis, dicit haec mando vobis ut diligatis invicem. Unde et apostolus: fructus, inquit, spiritus caritas, ac deinde cetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit. Merito itaque sic dilectionem saepe commendat tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter continua. Dixi quoniam animam meam pro vobis pono, et quia primum vos elegi. Haec autem omnia non exprobrans dixi, sed ad dilectionem vos inducens ut diligatis invicem. Deinde, quia persecutionem pati et a multis exprobrari difficile erat, ostendit consequenter quod non dolere, sed laetari oportet; unde sequitur si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; quasi dicat: scio hoc esse durum, sed propter me patiemini.

Augustinus in Ioannem. cur enim se membra supra verticem extollunt? recusas esse in corpore, si non vis mundi odium sustinere cum capite. pro dilectione autem patienter debemus etiam mundi odium sustinere: necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit; unde sequitur si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret.

Chrysostomus. Quia enim propter Christum pati nondum erat eis sufficiens mitigationis causa; illa causa dimissa, hanc adiecit, ostendens quod hoc est virtutis argumentum a mundo odio haberi; unde dolere oporteret si a mundo diligeremini: hoc enim esset malitiae vestrae ostensivum.

Augustinus. Universae autem hoc dicit ecclesiae, quam plurimum mundi nomine appellat, sicut est illud: deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Totus ergo mundus ecclesia est, et totus mundus odit ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, inquinatus mundatum. quaeri ergo potest: si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et iudices cum essent persecutores piorum, utique et homicidas et adulteros puniebant; quomodo intelligendum est quod dominus ait si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret? nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus diliguntur. mundus ergo odit quod suum est ex ea parte hominum qua sceleratis nocet, et diligit quod suum est ex ea parte qua ipsis favet. Si etiam quaeratur quomodo se diligat mundus qui odit modum redemptionis; diligit utique falsa dilectione, non vera: quoniam quod ei nocet hoc diligit: odit naturam, diligit vitium: unde et nos prohibemur diligere in illo quod ipse diligit, et iubemur diligere quod ipse odit in seipso. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemurque naturam. Ut autem de hoc mundo damnato non essent, electi sunt inde non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat in ipsa radice vitiata, sed gratia; unde sequitur quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

Gregorius super ezech.. Nam perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo: nemo enim potest in una eademque re omnipotenti domino atque eius hostibus gratus existere: nam se Deo amicum denegat qui eius placet inimico; et inimicis veritatis adversabitur qui eidem veritati in mente subiugabitur.

Augustinus. Exhortans autem dominus suos servos ad mundi odia perferenda patienter, nullum eis maius et melius quam de seipso proponit exemplum; unde sequitur mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Glossa. idem observaverunt ut calumniarentur, iuxta illud: observabit peccator iustum.

Theophylactus. Vel aliter. Si dominum, inquit, persecuti sunt, vos etiam servos multo magis; si non persecuti fuissent, sed sermonem custodivissent, vestrum etiam custodirent.

Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: non vos turbari oportet, si communicabitis meis passionibus: quia vos non estis me potiores.

Augustinus. Hic autem ubi dicitur non est servus maior domino, illum significat servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi.

Chrysostomus. deinde et aliam mitigationem ponit, quoniam et pater cum eis contumeliam patitur, cui iniuriantur; unde sequitur sed haec omnia facient vobis propter nomen meum.

Augustinus. Quae omnia nisi quae dixit, quod odio habebunt, et persequentur, sermonemque contemnent? quid est autem aliud dicere propter nomen meum, quam me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur. faciunt autem et ista malis; sed utrique miseri, et qui faciunt, et qui patiuntur. quomodo autem hoc erit verum haec omnia facient vobis propter nomen meum, cum illi non propter nomen Christi faciant, hoc est propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? haec quaestio ita solvitur, si totum referatur ad iustos, tamquam dictum sit: haec patiemini ab eis propter nomen meum. Si autem propter nomen meum sic accipitur, idest quod in vobis oderunt, et propter iustitiam quam in vobis oderunt: similiter recte dici possunt et boni, cum persecutionem faciunt malis, et propter iustitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis. Quod autem addit quia nesciunt eum qui misit me, secundum eam scientiam dictum est qua dicitur: scire te, sensus est consummatus.



Th. Aq. Catena aurea 13427