Th. Aq. Catena aurea 13833

IOANNES 18,33-38


13833 (Jn 18,33-38)

Chrysostomus in Ioannem. pilatus ab odio iudaeorum eripi volens, iudicium non protraxit in longum; unde dicitur introivit ergo iterum in praetorium pilatus, et vocavit iesum.

Theophylactus. seorsum, eo quod magnam habebat de eo suspicionem. Proponebat autem omnia exquisite rimari amoto strepitu iudaeorum; unde sequitur et dixit ei: tu es rex iudaeorum? Alcuinus. His verbis ostendit pilatus iudaeos obiecisse hoc criminis, ut diceret se esse regem iudaeorum.

Chrysostomus. vel hoc pilatus a multis audierat. Quia vero nihil illi habebat dicere, ut non multa fieret investigatio, quod communiter dicebatur, hoc in medium ducere vult. sequitur et respondit iesus: a temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Theophylactus. Innuit ex hoc, pilatum esse vecordem, ac indiscrete iudicantem; ac si diceret: si hoc ex te ipso loqueris, pande signa meae rebellionis; at si ab aliis percepisti, inquisitionem fac ordinariam.

Augustinus in Ioannem. Sciebat utique dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut conscriberetur quod voluit ut sciretur.

Chrysostomus. Non ergo ignorans interrogat, sed ab ipso accusari iudaeos volens; unde sequitur respondit pilatus: numquid ego iudaeus sum? Augustinus. abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse, id se a iudaeis audisse demonstrans; unde subdit gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Deinde dicendo quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine obiectum; tamquam diceret: si te regem negas, quid fecisti, ut tradereris mihi? quasi mirum non esset, si puniendus iudici traderetur qui se diceret regem.

Chrysostomus. Reducit autem pilatum non valde malum existentem, et vult ostendere quod non est homo nudus, sed deus et Dei filius: et quod formidaverit pilatus, dissolvit tyrannidis suspicionem; unde sequitur respondit iesus: regnum meum non est de hoc mundo.

Augustinus. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit. Sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive gentium, sive iudaeorum, a quibus id pilatus audierat; quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam solent regnaturi invidere regnanti: et videlicet cavendum erat ne huius regnum sive romanis sive iudaeis esset adversum. quod si interrogante pilato continue respondisset, non etiam iudaeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Sed post responsionem pilati, iam iudaeis et gentibus opportunius aptiusque respondit; quasi dicat: audite, iudaei et gentes, non impedio dominationem vestram in hoc mundo. Quid vultis amplius? venite credendo ad regnum quod non est de hoc mundo. Quid est enim eius regnum, nisi credentes in eum? quibus dicit: de hoc mundo non estis; quamvis eos esse vellet in mundo. Unde et hic non ait regnum meum non est in hoc mundo; sed non est de hoc mundo. de mundo enim est quidquid hominum a Deo quidem creatum, sed ex adam vitiata stirpe generatum est; factum est autem regnum non iam de mundo quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae.

Chrysostomus. Vel hoc dicit, quoniam non tenet regnum ut hic reges terreni tenent; sed quoniam desuper habet principatum, qui non est humanus, sed multo maior et clarior; unde subdit si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer iudaeis. Ostendit hic regni eius quod apud nos est imbecillitatem, quoniam a ministris habet fortitudinem; superius vero regnum sufficiens est sibi ipsi, nullo indigens. Si igitur maius est illud regnum, volens captus est, seipsum tradens.

Augustinus. Cum autem probasset regnum suum non esse de hoc mundo, subdit nunc autem regnum meum non est hinc. Non dixit: non est hic: hic enim est regnum eius usque ad finem saeculi, habens intra se commixta zizania usque ad messem; sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo.

Theophylactus. Vel ideo non dicit: non est hic, sed non est hinc: nam regnat in mundo, et utitur eius provisione, et iuxta votum cuncta disponit; non est autem ab infimis constitutum regnum eius, sed caelitus et ante saecula.

Chrysostomus. hinc autem haeretici accipientes occasionem, alienum eum esse a mundi conditione dicunt. Sed cum dicit regnum meum non est hinc, non privat mundum a sua providentia et praelatione; sed ostendit regnum suum non esse humanum neque corruptibile. sequitur dicit itaque ei pilatus: ergo rex es tu? respondit iesus: tu dicis quia rex sum ego.

Augustinus. Non quia regem se timuit confiteri: sed ita dictum est, ut neque regem se neget, neque regem se talem esse fateatur cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Dictum est enim tu dicis, ac si diceretur: carnalis carnaliter dicis. Deinde subiungit ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda huius pronominis syllaba quod ait in hoc natus sum, tamquam dixerit: in hac re natus sum; sed corripienda, tamquam dixerit: ad hoc natus sum; sicut et ait ad hoc veni in mundum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua deus erat.

Theophylactus. Vel aliter. quaesito per pilatum si dominus esset rex, ego, inquit, in hoc natus sum, idest ad hoc quia rex sum; hoc enim ipso quod a rege productus sum, me quoque testor fore regem.

Chrysostomus in Ioannem. si igitur rex natus est, nihil nisi accipiens habet. Ad hoc, inquit, veni, ut testimonium perhibeam veritati, hoc est, ut hoc ipsum suadeam omnibus. Et notandum est, quod suam humilitatem ostendit, dum dicentibus quoniam malefactor est, ferebat silens; quando vero interrogatus est de regno, tunc locutus est ad pilatum, erudiens eum et reducens ad altiora: et ostendit se nihil versutum operatum esse, per hoc quod dicit ut testimonium perhibeam veritati.

Augustinus. Cum autem Christus testimonium perhibeat veritati, testimonium perhibet sibi: eius quippe est vox: ego sum veritas. Sed quia non omnium est fides, adiungit, atque ait omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Audit utique interioribus auribus; idest, obedit meae voci; ac si diceret: credit mihi. Quod vero ait omnis qui est ex veritate, gratiam commendavit, qua secundum propositum vocat. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? sed non omnes sunt, quibus ut obediant veritati, ex ipsa veritate praestatur. si enim dixisset: omnis qui audit vocem meam, ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. non autem hoc dicit, sed ait omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. audit utique, ac per hoc non ideo est ex veritate quia eius audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate est: quia hoc illi donum ex veritate collatum est.

Chrysostomus. haec autem dicens, attrahit, et suadet fieri eorum quae dicuntur, auditorem: ita denique et eum cepit his brevibus verbis, ut quaereret quid est veritas; sequitur enim dixit ei pilatus: quid est veritas? Theophylactus. Nam fere ab hominibus evanuerat, et cunctis erat incognita, dum essent increduli.


IOANNES 18,39-40


13839 (Jn 18,39-40)

Augustinus in Ioannem. cum dixisset pilatus quid est veritas? credo in mentem illi venisse continuo consuetudinem iudaeorum, qua solet eis dimitti unus in pascha; et ideo non expectavit ut responderet ei iesus, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis in pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est; unde dicit et cum hoc dixisset, iterum exivit ad iudaeos.

Chrysostomus in Ioannem. Sciebat enim quidem quoniam haec indigebat tempore interrogatio; oportebat autem eum eripere ab impetu iudaeorum; idcirco et exivit.

Alcuinus. vel non expectabat audire responsum, quia forte indignus fuit audire. sequitur et dixit eis: ego nullam in eo invenio causam.

Chrysostomus. non dixit: quia peccavit, et dignus est morte, donate eum festo; sed primum eum excusans, tum rogat ex abundanti, ut si nollent eum ut innocentem dimittere, saltem obnoxium donarent tempori, ideoque induxit est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha.

Beda. haec consuetudo non erat legis praeceptum, sed ex antiqua patrum traditione descendit, ut ob recordationem liberationis ex aegypto unum etiam in die paschae dimitterent vinctum. Deinde exhortative dicit. vultis ergo dimittam vobis regem iudaeorum? Augustinus. Avelli enim ex eius corde non potuit iesum regem iudaeorum esse, tamquam hoc ibi sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.

Theophylactus. Pulchre autem pilatus respondet per hoc quod in nullo iesus erraverit; sed frustra inquietetur ab eis velut regnum desiderans. Non enim eum qui se regem assereret ac aemulum romanae potestatis, romanorum vicarius absolvisset. Quamobrem in hoc quod dixit regem iudaeorum absolvam, prorsus innoxium iesum prodit, illuditque iudaeos; quasi dicat: quem vos criminamini ut regem se putantem, hunc ego absolvi iubeo quasi talem non existentem.

Augustinus. sed hoc audito clamaverunt; unde sequitur clamaverunt omnes rursum dicentes: non hunc, sed barabbam. erat autem barabbas latro. Non reprehendimus, o iudaei, quod per pascha liberastis nocentem, sed quod occidistis innocentem; quod tamen nisi fieret, verum pascha non fieret Beda. Quia ergo reliquerunt salvatorem et petiverunt latronem, usque hodie diabolus sua latrocinia exercet in ipsos.

Alcuinus. Barabbas autem interpretatur iste filius magistri eorum, idest diaboli, qui huic latroni in suo scelere, iudaeis in sua perfidia magister fuit.


IOANNES 19,1-5


13901 (Jn 19,1-5)

Augustinus in Ioannem. cum iudaei clamassent, non iesum sibi dimitti a pilato velle propter pascha, sed barabbam latronem, subditur tunc ergo apprehendit pilatus iesum, et flagellavit. hoc pilatus non ob aliud fecisse credendus est nisi ut eius iniuriis iudaei satiati, sufficere sibi aestimarent, et usque ad eius mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses etiam cohortem suam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit: dixit enim quid deinde fecerint milites, pilatum tamen id iussisse non dixit; sequitur enim et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum: et veniebant ad eum, et dicebant: ave, rex iudaeorum, et dabant ei alapas.

Chrysostomus in Ioannem. quia enim pilatus dixit eum regem iudaeorum, schema ei contumeliae de reliquo apponunt.

Beda. Nam pro diademate spineam illi imposuerunt coronam, et pro purpureo vestimento, quo reges veteres utebantur, vestem purpuream ei circumdant: ubi non debet videri contrarium quod matthaeus dicit circumdedisse chlamydem coccineam, quia, ut Origenes refert, unius sunt materiae coccus et purpura: cocculae enim inciduntur, et ex his guttae sanguinis fluunt, ex quibus utriusque generis tingitur vestimentum. Et quamvis hoc milites illudendo facerent, nobis tamen operabantur mysteria. Nam per spineam coronam nostrorum designatur peccatorum susceptio, quae sicut spinas terra nostri corporis germinat. In vestimento purpureo caro passionibus subiecta significatur. Purpura etiam vestitur, cum de triumphis sanctorum martyrum gloriatur.

Chrysostomus. non autem iniunctio principis erat quod faciebant, sed ad gratiam iudaicam hoc faciebant; quia neque circa initium ab illo iussi iverunt nocte; sed iudaeis pecuniarum gratia gratificantes omnia audebant: tot autem et talibus factis ipse stabat silens. Tu vero audiens haec, in mente habe continue: et regem orbis terrarum et angelorum dominum videns contumeliam patientem et omnia ferentem silentio imitare.

Augustinus. Sic enim implebantur quae de se dixerat Christus; sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuit facere, perferenda; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat.

Chrysostomus. Ut autem convicium quod a militibus factum erat in eum, videntes respirent a passione, coronatum iesum adduxit ad eos; unde sequitur exivit iterum pilatus foras, et dixit eis: ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio.

Augustinus. Hinc apparet non ignorante pilato haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit illa, scilicet causa quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent; unde sequitur exivit ergo iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum: non clarus imperio, sed plenus opprobrio. sequitur et dicit eis: ecce homo; quasi dicat: si regi invidetis, iam parcite, quia abiectum videtis: fervet ignominia, frigescat invidia.


IOANNES 19,6-8


13906 (Jn 19,6-8)

Augustinus in Ioannem. Iudaeorum invidia pro Christi ignominia non frigescit: inardescit potius et increscit; unde dicitur cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige eum.

Chrysostomus in Ioannem. vidit ergo pilatus omnia inaniter fieri; unde sequitur dicit eis pilatus: accipite eum vos, et crucifigite. Execrantis est hoc verbum, et ad rem non concessam eos impellentis: ipsi enim ducebant eum, ut cum praesidis iudicio hoc fieret. Contigit autem contrarium, iudicio praesidis eum magis absolvi; unde sequitur ego enim non invenio in eo causam: continue enim eum ab accusationibus eruit: unde manifestum est quoniam et priora propter illorum concessit insaniam. Sed iudaeos canes nil horum in verecundiam convertit; nam sequitur responderunt iudaei: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.

Augustinus. ecce alia maior invidia: parva quidem illa videbatur velut affectatae illicito ausu regiae potestatis: et tamen neutrum sibi iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est: et unigenitus est Dei filius, et rex a Deo constitutus super sion montem sanctum eius: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.

Chrysostomus. ad invicem enim ipsis disputantibus silebat, implens propheticum illud quod non aperuit os suum; in humilitate sua iudicium ei sublatum est.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem potest congruere ei quod lucas commemorat in accusatione iudaeorum dictum: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, ut adiungatur quia filium Dei se fecit.

Chrysostomus. deinde pilatus quidem timet ab ipsis auditis, et formidavit ne forte verum esset quod dicebatur, et videretur inique agere; unde sequitur cum ergo audisset pilatus hunc sermonem, magis timuit.

Beda. Non timuit quia legem audivit, quia alienigena erat; sed magis timuit, ne filium Dei occideret.

Chrysostomus. Illi vero hoc dicentes non horruerunt; sed interficiunt eum pro quibus oportuerat adorare.


IOANNES 19,9-12


13909 (Jn 19,9-12)

Chrysostomus in Ioannem. pilatus timore concussus, rursus inquisitionem facit; unde dicitur et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad iesum: unde es tu? non autem ultra interrogat: quid fecisti? sequitur iesus autem responsum non dedit ei. Qui enim audivit, quoniam in hoc natus sum et ad hoc veni, et quoniam regnum meum non est hinc, cum debuisset resistere et eripere eum, hoc quidem non fecit, sed secutus est iudaicum impetum. Propterea ergo nihil ei respondit, quoniam inaniter omnia interrogabat. sed et aliter operibus testantibus ei, nolebat per sermones vincere, et excusationes componere, ostendens quoniam ad hoc venit.

Augustinus in Ioannem. hoc autem silentium domini nostri iesu Christi non semel factum, collatis omnium evangelistarum narrationibus, reperitur: et apud principem sacerdotum, et apud herodem, et apud ipsum pilatum, ut non frustra de illo prophetia processerit: sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum, tunc utique quando interrogantibus non respondit; quamvis enim quibusdam interrogantibus saepe responderit, tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur; idest, non sicut male sibi conscius, qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.

Chrysostomus. Quia igitur siluit, sequitur dicit ergo ei pilatus: mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? vide qualiter seipsum condemnavit. si enim in te totum positum est, cuius gratia nullam causam inveniens, non absolvis? quia igitur adversus seipsum protulit, respondit iesus: non haberes potestatem adversum me ullam, nisi datum esset tibi desuper, ostendens quoniam non simpliciter et secundum aliorum consequentiam hoc fit, sed mystice consummatur. Ne igitur hoc audiens aestimes eum ab omni erutum crimine, subdit propterea qui tradidit me tibi, peccatum maius habet. Et nimirum si datum erat, neque hic neque illi obnoxii sunt criminibus; inaniter dicis. hoc enim datum est, idest concessum; ac si diceret: permisit hoc fieri; neque tamen propterea extra nequitiam sunt.

Augustinus. ecce respondit. Proinde ubi non respondebat, non sicut reus, sive dolosus, sed sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per apostolum docuit quia non est potestas nisi a Deo; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alicuius maioris potestatis occidit. Talem quippe deus dederat illi potestatem ut esset etiam sub caesaris potestate: quapropter inquit non haberes adversum me potestatem ullam, idest quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper. sed quia scio quantum sit, non enim tantum est ut tibi omni modo liberum sit, propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo; tu vero eamdem potestatem in me exerciturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem hominem, homo debet occidere; sed id zelando facere multo maius malum est quam timendo; et ideo non ait qui me tibi tradidit, ipse habet peccatum, tamquam ille non haberet; sed ait maius peccatum habet, ut etiam se habere intelligeret.

Theophylactus. Dicit autem qui tradidit me tibi, idest iudas, vel etiam turba. Cum ergo patens responsum iesus ediderit, quod nisi ego memetipsum praeberem, et pater concederet, non haberes potestatem in me; ex hoc potius ipsum absolvere pilatus satagebat; unde sequitur et exinde quaerebat pilatus dimittere eum.

Augustinus. Lege superiora, et invenies iam dudum eum quaerere dimittere iesum. Exinde itaque intelligendum est, propter hoc, idest ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum.


IOANNES 19,13-16


13913 (Jn 19,13-16)

Augustinus in Ioannem. maiorem timorem se ingerere putaverunt iudaei pilato terrendo de caesare ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit; unde dicitur iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus caesaris: omnis enim qui se regem facit, contradicit caesari.

Chrysostomus in Ioannem. sed unde habetis hoc demonstrare? a purpura, a diademate, a curru, a militibus? nonne solus semper cum duodecim discipulis incedebat, per omnia vilia transiens, et cibum et stolam et habitationem? Augustinus. pilatus autem eorum legem non timuit ut occideret; sed magis filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae; unde subditur pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras iesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur lithostratos, hebraice autem gabbatha.

Chrysostomus. exiit quidem, ut scrutaturus rem: sedere enim pro tribunali, hoc ostendebat.

Glossa. Sicut enim tribunal est iudicum, sic thronus vel solium regum, et cathedra doctorum.

Beda. Lithostratos autem dicitur pavimentum quasi lapide stratum; et erat locus sublimis. sequitur erat autem parasceve paschae, hora quasi sexta.

Alcuinus. Parasceve, idest praeparatio; hoc nomine dicebatur sexta sabbati, in qua praeparabant necessaria sabbato, ut de manna dictum est: sexta die colligetis duplum. quia enim sexta die homo est factus, et in septima requievit deus, ideo sexta die pro homine patitur, sabbato quiescit in sepulchro. hora autem erat quasi sexta.

Augustinus in Ioannem. Quid est ergo quod marcus dicit: erat hora tertia quando crucifixerunt eum, nisi quia hora tertia crucifixus est dominus linguis iudaeorum, hora sexta manibus militum? ut intelligamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum, quando sedit pro tribunali pilatus, quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta; et cum duceretur et crucifigeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur: ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas, trium evangelistarum, matthaei, Marci et lucae contestatur auctoritas. sed quoniam iudaei facinus interfecti Christi a se in romanos, idest pilatum et eius milites, transferre conati sunt, propterea marcus ea hora qua Christus a militibus crucifixus est praetermissa, tertiam potius horam recordatus expressit, ut non tantum milites reperiantur crucifixisse iesum, verum etiam iudaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt. Est et alia huius solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei; quia neque Ioannes ait: erat hora diei quasi sexta; sed ait erat parasceve hora quasi sexta. Parasceve autem latine praeparatio est pascha enim nostrum, ut dicit apostolus, immolatus est Christus: cuius paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus, quando videntur principes sacerdotum pronuntiasse domini immolationem, dicentes: reus est mortis, usque ad horam diei tertiam, qua crucifixum esse Christum marcus evangelista testatur, sex horae sunt: tres nocturnae et tres diurnae.

Theophylactus. Solvunt autem quidam, quod ex peccato scriptoris contigerit apud graecos: nam quaedam littera graeca nomine gamma, cuius talis est figura g, tertiam horam importat: quaedam autem figura, quae ab eis vocatur episemon, quae talis est s, sextam horam importat. Ex negligentia ergo scriptorum, praecedens figura cedere potuit in sequentem.

Chrysostomus in Ioannem. pilatus ergo, ut scrutaturus exiens, nullam tamen scrutationem faciens, tradit eum, aestimans movendos esse eos; unde sequitur et dixit iudaeis: ecce rex vester.

Theophylactus. Quasi dicat: ecce qualem hominem fatemini quod imperium vestrum capesseret, humilis, ut nihil tale possit tentare.

Chrysostomus. et nimirum quae dicta sunt erant sufficientia ut facerent eos de cetero ab ira cessare; sed trepidabant, ne dimissus, rursus turbam ducat. Amor etenim principatus versutum quid est, et animum sufficiens perdere: propterea magis insistunt; unde sequitur illi autem clamabant: tolle, tolle. Interficere enim eum conantur exprobratissima morte; unde subdunt crucifige eum, formidantes, ne aliqua eius post ipsum fiat memoria.

Augustinus. adhuc autem pilatus terrorem, quem de caesare ingesserant, superare conatur; unde subditur dixit eis pilatus: regem vestrum crucifigam? de ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi mitigare non potuit. sequitur responderunt pontifices: non habemus regem, nisi caesarem.

Chrysostomus. volentes seipsos submiserunt supplicio; propterea et deus tradidit eos; quia enim concorditer negaverunt regnum Dei, dimisit eos in suum iudicium incidere: regnum enim Christi refutantes, id quod caesaris est super seipsos vocabant.

Augustinus. Sed pilatus timore mox vincitur; unde sequitur tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. apertissime enim contra caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus ei tradiderunt occidendum. non autem dictum est tradidit eis illum ut crucifigerent illum, sed ut crucifigeretur, scilicet iudicio ac potestate praesidis. Sed ideo illis traditum dixit evangelista, ut eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet; non enim faceret hoc pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret.


IOANNES 19,17-18


13917 (Jn 19,17-18)

Glossa. Ad mandatum praesidis, milites Christum susceperunt crucifigendum; unde dicitur susceperunt autem iesum, et eduxerunt.

Augustinus in Ioannem. potest enim hoc iam referri ad milites apparitores praesidis: nam postea evidentius dicitur: milites ergo cum crucifixissent eum quamvis evangelista, etiam si totum iudaeis tribuit, merito facit: ipsi enim fecerunt quidquid ut fieret extorserunt.

Chrysostomus in Ioannem. sed quia lignum ut profanum putabant et vitabant, et neque tangere ipsum sustinebant; crucem iesu ut condemnato imponunt; unde sequitur et baiulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur calvariae locum, hebraice autem golgotha, ubi eum crucifixerunt. Ita et in typo factum est: isaac etenim ligna portavit; sed tunc quidem usque ad patris beneplacitum res processit; nunc autem in rebus effectum obtinuit, veritas enim erat.

Theophylactus. sed quodammodo, ut illic isaac dimissus est, et mactatus est aries, sic et hic divina natura manet impassibilis; sed humanitas, secundum quam aries dicitur, tamquam errantis arietis adae filius, hic mactata est. sed qualiter alius evangelista dicit, quod angariaverunt simonem, ut crucem portaret? Augustinus de cons. Evang.. utrumque factum invenimus: primo id quod Ioannes dicit, deinde quod ceteri tres; unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum.

Augustinus in Ioannem. grande spectaculum; sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium. Videt impietas regem pro virga regni lignum sui portare supplicii: videt pietas regem baiulantem lignum ad seipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum, spernendum oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum: ipsam crucem suam gestans humero commendabat, et lucernae arsurae, quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat.

Chrysostomus. et sicut victores, ita et ipse in humeris portabat victoriae signum. Quidam autem dicunt, quod in illo loco qui calvariae dicebatur, adam mortuus est et sepultus; ut in loco ubi mors regnavit, illic et iesus trophaeum statuerit.

Hieronymus super matth.. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvariae, quasi decollatorum, sumpsere nomen. Adam vero sepultum iuxta ebron et arbee in iesu filii nave volumine legimus.

Chrysostomus. Crucifigebant autem eum cum latronibus; unde sequitur et cum eo alios duos hinc et inde: medium autem iesum: in hoc prophetiam implentes, quoniam cum iniquis reputatus est. Quae enim conviciantes faciebant, haec veritati conferebant: volebat enim daemon quod fiebat obumbrare, sed non valuit: tribus enim in cruce affixis, miracula quae fiebant, nulli ascripsit, nisi soli iesu. Ita inanes diaboli artes factae sunt. Nec solum non obfuit gloriae eius; sed contulit non parum: nam latronem in cruce convertere, et in paradisum inducere, non minus fuit quam concutere petras.

Augustinus. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro, qui credidit, liberatus; alter, qui insultavit, damnatus est: iam significabat quod facturus est de vivis et mortuis, alios positurus ad dexteram, alios vero ad sinistram.


IOANNES 19,19-22


13919 (Jn 19,19-22)

Chrysostomus in Ioannem. sicut in trophaeo litterae ponuntur victoriam ostendentes, ita pilatus titulum cruci Christi inscripsit; unde dicitur scripsit autem et titulum pilatus, et posuit super crucem: simul quidem pro Christo respondens, ut eum a communione latronum discerneret; simul autem et de iudaeis ulciscens, ostendens scilicet ipsorum malitiam, dum in suum regem insurrexerunt; unde sequitur erat autem scriptum: iesus nazarenus rex iudaeorum.

Beda. In quo monstrabatur iam tum regnum ipsius, non, ut ipsi putabant, destructum, sed potius augmentatum.

Augustinus in Ioannem. sed iudaeorum tantum rex Christus est, an etiam gentium? immo et gentium; cum enim dixisset: ego autem sum constitutus rex ab eo super sion montem sanctum eius, subiecit: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Magnum ergo volumus intelligi in hoc titulo sacramentum: quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri. Rex ergo iudaeorum Christus, secundum iudaeorum circumcisionem, non carnis, sed cordis; non littera, sed spiritu. sequitur hunc ergo titulum multi legebant iudaeorum: quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est iesus.

Chrysostomus. credibile autem est multos gentiles simul cum iudaeis propter festum convenisse; et ideo ut nullus ignoraret, non in una lingua, sed in tribus scripsit; unde subditur et erat scriptum hebraice, graece et latine.

Augustinus. hae quippe tres linguae ibi prae ceteris eminebant: hebraea propter iudaeos in lege Dei gloriantes; graeca propter gentium sapientes; latina propter romanos multis et pene omnibus tunc gentibus imperantes.

Theophylactus. Significat autem superscriptio triplici sermone figurata, dominum esse regem practicae, physicae, nec non theologiae. Nam per latinas litteras figuratur practica, eo quod romanorum imperium potentissimum, satisque officiosum in expeditionibus fuerit. Per graecas vero litteras physica figuratur: graeci namque erga naturalium speculationem insudaverunt. Demum per hebraicas theologia praetenditur, dum iudaeis est credita rerum divinarum agnitio.

Chrysostomus. Iudaei autem crucifixo invidebant; unde sequitur dicebant ergo pilato pontifices iudaeorum: noli scribere: rex iudaeorum; sed: quia ipse dixit: rex sum iudaeorum. Nam haec quidem enuntiatio est, et communis sententia. si vero adiciatur quoniam ipse dixit, ipsius petulantiae et extollentiae ostenderetur crimen esse. Sed pilatus in priori stetit mente; unde sequitur respondit pilatus: quod scripsi scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis etiam in cordibus ignorantium. Nonne occulta vox quaedam pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat quod tanto ante in psalmorum litteris prophetatum est: ne corrumpas tituli inscriptionem? sed quid loquimini, insani pontifices? numquid enim propterea non erit verum, quia iesus ait: rex sum iudaeorum? si corrumpi non potest quod pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? ideo enim pilatus quod scripsit scripsit, quia dominus quod dixit dixit.


IOANNES 19,23-24


13923 (Jn 19,23-24)

Augustinus in Ioannem. iudicante pilato, milites qui ei parebant crucifixerunt iesum; unde dicitur milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius: et tamen si voluntates, si clamores eorum cogitemus, iudaei magis crucifixerunt. Sed de partitione sortitioneque vestimentorum eius, ceteri evangelistae brevius et clause; iste vero apertissime locutus est; nam sequitur et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem: unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. sequitur et tunicam: subaudiendum est: acceperunt; ut iste sit sensus: acceperunt autem et tunicam; et sic locutus est, ut de ceteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica, quam simul cum ceteris acceperunt, sed non similiter diviserunt; de hac enim sequitur exponens erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

Chrysostomus in Ioannem. Ipsam speciem tunicae evangelista historice designat: quia enim in palaestina duos pannos connectentes subtexunt indumenta, ostendit Ioannes quod talis erat tunica iesu; occulte vilitatem vestimentorum insinuans.

Theophylactus. alii vero dicunt, quod apud palaestinam telas contexunt, non velut apud nos texuntur, existente superius stamine, inferius vero texentibus; ut sic non versus partem supremam textura protendat, sed e contra.

Augustinus. cur autem de illa sortem miserint narrat, dicens dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Apparet itaque in aliis vestimentis aequales se habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit; in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes nisi scinderetur, ut pannos eius inutiliter tollerent: quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Huius evangelistae narrationi consonat et propheticum testimonium; unde subiungit ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem.

Chrysostomus. intuere prophetiae certitudinem: non enim quae partiti sunt solum, sed et quae non partiti sunt, dixit propheta: nam vestimenta quidem diviserunt, sed vestem sorti concesserunt.

Augustinus. Matthaeus dicendo: diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, totam divisionem vestimentorum voluit intelligi, et ad illam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt. tale est quod etiam ait lucas: dividentes vestimenta eius, miserunt sortes. dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua est sortitio. Dicendo autem sortes, pluralem numerum pro singulari posuit. marcus autem solus videtur intulisse aliquam quaestionem: dicendo enim: mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tamquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videatur. sed haec brevitas obscuritatem facit. sic enim dictum est: mittentes sortem super eis, ac si diceretur: mittentes sortem cum dividerentur. Cum autem dicit: quis quid tolleret, idest quis tunicam tolleret, tamquam si totum ita diceretur: mittentes sortem super eis, quis tunicam, quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret. Quadripartita autem vestis domini nostri iesu Christi, quadripartitam figuravit eius ecclesiam, quatuor scilicet partibus in orbe diffusam, et in eisdem aequaliter, idest concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur. Si autem caritas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, secundum illud: super omnia autem haec caritatem habete; merito vestis, qua significatur, desuper contexta perhibetur. Et addidit per totum: quia nemo eius est expers qui pertinere invenitur ad totum, a quo toto catholica vocatur ecclesia. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et ad unum provenit, quia in unum omnes colligit. In sorte autem, Dei gratia commendata est: cum enim sors mittitur, non personae cuiusque, vel meritis, sed occulto iudicio Dei ceditur.

Chrysostomus. Vel, sicut quidam dicunt, tunica inconsutilis desuper contexta per totum, secundum allegoriam ostendit quoniam non simpliciter homo erat qui crucifixus est, sed et desuper deitatem habebat.

Theophylactus. vel aliter. Vestis inconsutilis denotat corpus Christi, quod a superiori parte contextum est: spiritus enim sanctus supervenit, et virtus altissimi virgini obumbravit. hoc ergo sacrosanctum Christi corpus indivisibile constat: nam et si dividatur per singulos, sanctificans uniuscuiusque animam simul et corpus, integre tamen et indivisibiliter consistit in omnibus. At quoniam ex quatuor elementis mundus consistit, intelligenda est per Christi vestimenta visibilis creatura, quam inter se dividunt daemones, quoties morti tradunt verbum Dei quod habitat in nobis, ac satagunt nos suae partis efficere per mundanas illecebras.

Augustinus. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt: quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae similiter ab impiis facta est? et tamen ea significari recte intelligitur quod ait apostolus: quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentes manus, et significat opera bona in latitudine caritatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, et significat perseverantiam in longitudine temporis: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus excedit, et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur: profunda est in ea parte quae in terra figitur; ibi quippe occulta est, sed cuncta eius apparentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait apostolus: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, quam magnum bonum est. postremo quid est signum Christi nisi crux Christi? quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae, ex qua regenerantur, sive oleo, quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum vitae proficitur.



Th. Aq. Catena aurea 13833