Th. Aq. Catena aurea 13925

IOANNES 19,25-27


13925 (Jn 19,25-27)

Theophylactus. Cum milites quae ad propriam spectabant socordiam prosequebantur, ipse de genitricis cura sollicitus est; unde dicitur et milites quidem haec fecerunt: stabant autem iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius, maria cleophae et maria magdalene.

Ambrosius. maria mater domini ante crucem stabat filii. Nullus me hoc docuit nisi sanctus Ioannes evangelista. mundum alii concussum in passione domini conscripserunt, caelum tenebris obductum, refugisse solem, in paradisum latronem, sed post piam confessionem, receptum. Ioannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit. Pluris putavit quod victor suppliciorum, pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum caeleste donabatur vitae aeternae. Nam si religiosum est quod latroni donatur vita, multo uberioris pietatis est quod a filio mater tanto affectu honoratur: ecce, inquit, filius tuus. ecce mater tua. Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum. Et hoc eius testamentum signabat Ioannes, dignus tanto testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae, quod non atramento scriptum est, sed spiritu Dei vivi: lingua mea calamus scribae velociter scribentis. sed nec maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis, ante crucem stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera, quia spectabat non in pignoris mortem, sed in mundi salutem; aut fortasse quia cognoverat per filii mortem mundi redemptionem, aula regalis etiam sua morte putabat se aliquid publico addituram muneri; sed iesus non egebat adiutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adiutore servavit; unde et dicit: factus sum homo sine adiutorio inter mortuos liber. Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius auxilium. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum dedit: neque enim vos dulciores liberos habetis, neque illud virgo quaerebat solatium, ut alium posset generare filium.

Hieronymus contra helvidium. Maria ista, quae in Marco et matthaeo, iacobi et ioseph mater dicitur, fuit uxor alphaei, et soror mariae matris domini quam mariam cleophae nunc Ioannes cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen imponens. si autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur maria iacobi minoris mater, et hic maria cleophae, disce scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus appellari.

Chrysostomus in Ioannem. Et considera, quod imbecillius genus, scilicet mulierum, virilius apparuit iuxta crucem stando, fugientibus discipulis.

Augustinus de cons. evang.. Nisi autem matthaeus et lucas mariam magdalene nominassent, potuissemus dicere alias a longe, alias iuxta crucem fuisse: nullus enim eorum praeter Ioannem matrem domini commemoravit. nunc ergo quomodo intelligitur eadem maria magdalene, et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut matthaeus et lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant ut iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conspectu turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intelligere quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent, et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut ceteri evangelistae, qui post mortem domini eas commemoraverunt, iam longe stantes commemorarent. Quid autem interest ad veritatem quod quasdam mulieres pariter omnes, quasdam singuli nominaverunt? Chrysostomus. Et cum aliae mulieres astarent, nullius alterius meminit nisi matris, docens nos plus aliquid matribus praebere. Sicut enim parentes circa spiritualia adversantes neque nosse oportet, ita quando nihil impediunt, omnia decet eis praebere, et aliis praeferre; unde subditur cum vidisset ergo iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus.

Beda. dilectionis indicio evangelista suam demonstrat personam: non quod exceptis ceteris solus, sed prae ceteris familiarius propter privilegium castitatis a domino amabatur, quoniam virgo ab eo vocatus, virgo permansit in aevum.

Chrysostomus. papae. Quanto discipulum honoravit honore. Sed ipse seipsum occultat, moderate sapiens: si enim vellet gloriari, et causam utique adiecisset propter quam amabatur: etenim conveniens est magnam quamdam et mirabilem esse causam. Ideo autem nihil aliud Ioanni loquitur, neque consolatur tristantem, quoniam tempus non erat verborum consolatione. Sed neque parum erat honorari eum tali honore. Quia vero conveniens erat matrem existentem dolore oppressam procurationem quaerere, quia ipse aberat, discipulo qui diligebatur tradidit diligentiam habituro; unde sequitur deinde dicit discipulo: ecce mater tua.

Augustinus in Ioannem. Haec nimirum est illa hora de qua iesus aquam conversurus in vinum dixerat matri: quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Tunc enim divina facturus, non divinitatis, sed humanitatis vel infirmitatis matrem velut incognitam repellebat; nunc autem humana iam patiens, ex qua factus fuerat homo, affectu commendabat humano. Moralis igitur insinuatur locus, et exemplo suo instruit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tamquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis.

Chrysostomus in Ioannem. Itaque etiam marcionis obstruit inverecundiam: si enim non genitus est secundum carnem, neque matrem habuit; cuius gratia tantam circa eam solam facit providentiam? intuere autem qualiter cum crucifigeretur, universa imperturbate agebat, discipulo loquens de matre, prophetias implens, latroni bonam spem tribuens; antequam autem crucifigeretur, trepidans videtur; nam illic quidem naturae imbecillitas demonstrata est, hic autem virtutis superabundantia ostendebatur. sed et nos per hoc erudit, si ante adversa conturbamur, non propterea desistere; cum vero agonem ingressi fuerimus, omnia sustinere ut facilia et levia.

Augustinus. quia ergo matri, quam relinquebat, alterum pro se filium quodammodo providebat, cur hoc fecerit ostendit in hoc quod subditur et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Sed in quae sua Ioannes matrem domini accepit? neque enim non ex eis erat qui dixerant ei: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exequenda curabat.

Beda. Alia littera habet: accepit eam discipulus in suam, quidam volunt in suam matrem; sed congruentius subauditur in suam curam.


IOANNES 19,28-30


13928 (Jn 19,28-30)

Augustinus in Ioannem. patiebatur haec omnia qui apparebat homo, et ipse idem disponebat haec omnia qui latebat deus; unde dicitur postea, sciens quoniam omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, idest quod scriptura praedixerat: et in siti mea potaverunt me aceto, dixit: sitio, tamquam diceret: hoc minus fecistis: date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Vas ergo positum erat aceto plenum: tamquam enim de pleno vase, de iniquitate mundi huius impletum cor habentes, velut spongia, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum; unde sequitur illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.

Chrysostomus in Ioannem. neque enim ex his quae videbant facti sunt mansueti, sed saeviebant magis, et eum potabant, condemnatorum pocula offerentes: propterea enim hyssopus appositus erat.

Augustinus. hyssopum autem, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis et pectus purgat, Christi humilitatem congruenter accipimus; quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt: Christi namque humilitate mundamur. ne moveat quomodo spongiam ori eius potuerunt admovere qui in cruce fuerat exaltatus a terra: sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine factum est, ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur.

Theophylactus. quidam vero hyssopum dicunt vocari arundinem: nam frondes habet arundini consimiles. sequitur cum ergo accepisset iesus acetum, dixit: consummatum est.

Augustinus. quid nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Beda. Hic quaeri potest quomodo hic dicitur cum accepisset acetum, cum alius evangelista dicat: noluit bibere. Sed hoc facile solvitur: quoniam non accepit ut biberet, sed ut quod scriptum erat impleret.

Augustinus. Deinde, quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, sequitur et inclinato capite tradidit spiritum, peractis omnibus quae ut peragerentur expectabat, tamquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.

Gregorius moralium. Spiritus autem hic pro anima ponitur: si enim aliud spiritum quam animam evangelista diceret, exeunte spiritu anima remansisset.

Chrysostomus. non autem quoniam expiravit, inclinavit caput, sed quia inclinavit caput, tunc expiravit; per quae omnia indicavit evangelista quoniam omnium dominus ipse erat.

Augustinus. quis enim ita dormit quando voluerit, sicut iesus mortuus est quando voluit? quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis? Theophylactus. Tradidit autem dominus spiritum Deo patri, ostendens quod nequaquam sanctorum animae conversantur in tumulis, immo deveniunt ad manus patris omnium, peccatoribus ad locum poenarum delatis, videlicet ad infernum.


IOANNES 19,31-37


13931 (Jn 19,31-37)

Chrysostomus in Ioannem. iudaei qui camelum transglutiebant, culicem autem colabant, cum tantam fuissent operati audaciam, de die diligenter ratiocinantur; unde dicitur iudaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato.

Beda. Parasceve, idest praeparatio, dicta est sexta feria, quia eo die duplices sibi cibos filii israel praeparabant. erat enim magnus dies ille sabbati; scilicet propter solemnitatem paschalem. rogaverunt pilatum, ut frangerentur crura eorum.

Augustinus in Ioannem. non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, auferrentur ex ligno, ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent.

Theophylactus. sic enim iubebatur in lege, non occidere solem in hominis supplicio: vel quia noluerunt in die festo tortores aut homicidae censeri.


Chrysostomus. vide autem qualiter valida est veritas: per eorum enim studia prophetia completur; unde subditur venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo; ad iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura; sed unus militum lancea latus eius aperuit.

Theophylactus. Ut iudaeis complaceant, lanceant Christum, circa corpus exanime contumelias inferentes; sed contumelia in signum prodiit: sanguinem enim de corpore extincto manare miraculosum est.

Augustinus. Vigilanti verbo evangelista usus est, ut non diceret latus eius percussit, aut vulneravit, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vere vita est, non intratur; unde sequitur et continuo exivit sanguis et aqua. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum: hoc et lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat quod noe in latere arcae ostium facere iussus est, quo intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis; et hic secundus adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux per id quod de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt. quid isto sanguine mundius, quid isto vulnere salubrius? Chrysostomus. et quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, ut ab ipsa bibiturus Christi costa, ita accedas.

Theophylactus. Erubescant igitur qui vinum in sacris non limphant mysteriis: videntur enim non credere quod aqua de latere fluxerit. Potest tamen quis calumniose dicere, quod aliqua virtus vitalis erat in corpore, et ideo sanguis effluxit; aqua vero manans inexpugnabile signum fuit; et ideo evangelista subiungit et qui vidit, testimonium perhibuit.

Chrysostomus. quasi dicat: non ab aliis audivit, sed ipse praesens vidit. Et verum est testimonium eius: quod convenienter subiungit, convicium Christi enarrans, non magnum aliquod et admirabile signum, ut sic suspectus sermo redderetur; sed ipse hoc dixit, haereticorum ora praecludens, et futura personans mysteria, et eum qui latebat in eis inspiciens thesaurum. sequitur et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.

Augustinus. scit enim qui vidit, cuius credat testimonio qui non vidit. Duo autem testimonia de scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: non fregerunt crura iesu, subdidit facta sunt enim haec ut scriptura impleretur: os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae dominicae passionis umbra praecesserat. item quia subiunxerat: unus militum lancea latus eius aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium quod subdit dicens et iterum alia scriptura dicit: videbunt in quem transfixerunt: ubi promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne futurus.

Hieronymus. Hoc autem testimonium sumptum est de zacharia.


IOANNES 19,38-42


13938 (Jn 19,38-42)

Chrysostomus in Ioannem. aestimans ioseph extinctum esse iudaeorum furorem Christo crucifixo, cum fiducia accessit, ut deponendum funus procuraret; unde dicitur post haec autem rogavit pilatum ioseph ab arimathaea.

Beda. Arimathaea, ipsa est ramatha civitas helcanae et samuelis. Caelitus autem provisum est ut esset dives, ut ad praesidem posset accedere; et ut esset iustus, ut corpus domini accipere mereretur; unde sequitur ut tolleret corpus iesu, eo quod esset discipulus iesu.

Chrysostomus. Non ex duodecim, sed ex septuaginta: quoniam nullus ex duodecim accesserit. Et si timorem iudaeorum quis pro causa assumpserit, hic eodem detinebatur timore; unde dicitur occultus autem propter metum iudaeorum. sed valde insignis erat, et pilato notus; unde et gratiam accepit; et hoc est quod subditur et permisit pilatus. Et sepelit de reliquo, non ut condemnatum, sed ut magnum quemdam et mirabilem; unde subditur venit ergo, et tulit corpus iesu.

Augustinus de cons. Evang.. In extremo enim illo officio funeri exhibendo, minus curavit de iudaeis, quamvis soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare.

Beda. Sedata enim utcumque eorum saevitia, eo quod se adversus Christum praevaluisse gaudebant, corpus Christi petiit, quoniam non videbatur causa discipulatus sed pietatis venisse, ut funeri officium impenderet; quod homines non solum bonis, sed etiam malis solent impendere. adiungitur autem ei et nicodemus; unde sequitur venit autem et nicodemus, qui venerat ad iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.

Augustinus in Ioannem. non ita distinguendum est, ut dicamus: primum ferens mixturam myrrhae, sed ut quod dictum est primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim ad iesum nicodemus nocte primum, quod idem Ioannes narravit in prioribus evangelii sui partibus. Hic ergo intelligendum est, ad iesum non tunc solum, sed tunc primum venisse nicodemum; venisse autem postea, ut fieret audiendo discipulus Christi. Ferunt autem pigmenta, quae maxime corpus apta sunt quamplurimum conservare, et non permittere cito subici corruptioni: adhuc enim ut de nudo homine disponebant, sed tamen multam dilectionem demonstrabant.

Beda. Notandum est autem, quod simplex unguentum fuerit: quia ex diversis aromatibus licentiam conficiendi non haberent. sequitur acceperunt ergo corpus iesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est iudaeis sepelire.

Augustinus. in quo evangelista admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum. erat autem illius gentis consuetudo, ut mortuorum corpora variis aromatibus condirentur, ut diutius servarentur illaesa.

Augustinus de cons. Evang.. neque autem hic Ioannes aliis repugnat: neque enim illi qui nicodemum tacuerunt, affirmaverunt a solo ioseph dominum sepultum, quamvis solius commemorationem fecerint: aut quia illi una sindone a ioseph involutum dixerunt, propterea prohibuerunt intelligi, et alia lintea potuisse afferri a nicodemo, et superaddi; ut verum narret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit: quamvis et propter sudarium quod capiti adhibeatur, et institas quibus corpus totum alligatum est, quia omnia de lino erant, etiam si una sindon ibi fuit, veracissime dici potuit ligaverunt eum linteis: lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.

Beda. Hinc ecclesiae consuetudo descendit, ut corpus domini non in sericis et auro textis consecretur, sed in sindone munda.

Chrysostomus in Ioannem. quia vero brevitate temporis urgebantur: nona enim hora mortuo Christo, deinde accedentibus ad pilatum et deponentibus Christi corpus, vespera imminebat; ideo ponunt eum in proximo monumento; unde subditur erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat: quod dispensatione factum est, ne alterius alicuius, qui cum eo iaceret, aestimaretur resurrectio facta esse.

Augustinus in Ioannem. Sicut etiam in mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.

Theophylactus. Per hoc etiam quod novum fuit sepulchrum, mystice datur intelligi quod per Christi sepulturam omnes innovamur, morte et corruptione destructa. Attende etiam abundantiam pro nobis susceptae paupertatis: nam qui domum in vita non habuit, post mortem quoque in alieno sepulchro reconditur, et nudus existens, a ioseph operitur. sequitur ibi ergo propter parasceven iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt iesum.

Augustinus. acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quando iam propter parasceven, quam coenam puram iudaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.

Chrysostomus. propinquum autem fuit sepulchrum, ut discipuli possent cum facilitate accedere, et consideratores fieri eorum quae eveniebant, prope existente loco; et ut sepulturae testes essent etiam inimici custodientes sepulchrum, et ut falsus ostenderetur is qui de furto sermo.

Beda. Mystice autem ioseph interpretatur aptus pro acceptione boni operis; ad quod monemur ut corpus domini digne percipere mereamur.

Theophylactus. nunc etiam quodammodo Christus apud avaros mortificatur in paupere famem patiente. Esto ergo ioseph, et tege Christi nuditatem non semel, sed iugiter in tuo tumulo spirituali considerando reconde, cooperi, et misce myrrham et aloem amaricantia, considerando vocem illam: ite, maledicti, in ignem aeternum, qua nihil amarius aestimo.


IOANNES 20,1-9


14001 (Jn 20,1-9)

Chrysostomus in Ioannem. quia iam transierat sabbatum in quo impediebatur a lege, non potuit maria magdalene quiescere, sed venit profundo diluculo, consolationem quamdam a loco sepulturae invenire volens; unde dicitur una autem sabbati maria magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum.

Augustinus de cons. Evang.. Venit quidem maria magdalene, sine dubio ceteris mulieribus quae domino ministraverant plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret, tacitis eis qui cum illa fuerant, sicut alii testantur.

Augustinus in Ioannem. una autem sabbati est, quem iam diem dominicum propter domini resurrectionem mos Christianus appellat, quem matthaeus primam sabbati nominavit.

Beda. dicitur ergo una sabbati, hoc est altera sive prima die post sabbatum.

Theophylactus. vel aliter. Hebdomadae dies iudaei sabbatum nominabant, unam autem ex sabbati diebus primam. Futuri autem saeculi exemplar est haec dies, quoniam futuri saeculi una dies est nequaquam nocte interpolata: deus enim ibi sol est, qui numquam occidit. In hac igitur die dominus resurrexit, incorruptibilitatem corporis assumens, sicut nos in futuro saeculo incorruptione induemur.

Augustinus de cons. evang.. Quod autem marcus dicit: valde mane oriente iam sole, non repugnat ei quod hic dicitur: cum adhuc tenebrae essent: die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait marcus: valde mane orto iam sole, tamquam sol ipse iam videretur super terram; sed potius, sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temporius aliquid faciendum, orto iam sole dicitur, idest de proximo adveniente in has partes.

Gregorius in evang.. Congrue autem dicitur cum adhuc tenebrae essent. Maria enim auctorem omnium quem carne viderat, mortuum quaerebat in monumento: et quia hunc minime invenit, furatum credidit. adhuc ergo erant tenebrae cum venit ad monumentum. sequitur et vidit lapidem revolutum a monumento.

Augustinus. Iam ergo factum erat quod solus matthaeus commemorat de terraemotu et lapide revoluto, conterritisque custodibus.

Chrysostomus. surrexit quidem dominus, lapide et signaculis sepulchro iniacentibus. quia vero oportebat et alios certificari, aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factum est. hoc denique et mariam movit: videns enim lapidem sublatum, non intravit neque prospexit, sed ad discipulos ex multo amore cum velocitate cucurrit. Nondum autem de resurrectione noverat aliquid manifestum, sed putabat translationem corporis esse factam.

Glossa. Et ideo cucurrit nuntiare discipulis, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent; et hoc est quod sequitur cucurrit ergo, et venit ad simonem petrum, et ad alium discipulum quem diligebat iesus.

Augustinus in Ioannem. ita se commemorare solet quod eum diligebat iesus, qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius diligebat. sequitur et dixit eis: tulerunt dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

Gregorius moralium. hoc autem dicens, totum pro parte insinuat; solum quippe corpus domini quaesitura venerat: et quasi totum dominum sublatum deplorat.

Augustinus. nonnulli autem codices graeci habent tulerunt dominum meum; quod videri dictum potest propensiore caritatis vel famulatus affectu. Sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habemus, non invenimus.

Chrysostomus. Evangelista vero non privavit mulierem hac laude, nec verecundum existimavit quod ab ea prius addiscerent. Audientes ergo illi, cum multo studio monumento insistunt.

Gregorius in evang.. Illi autem prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amaverunt, videlicet petrus et Ioannes; unde sequitur exiit ergo petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

Theophylactus. Sed si quaeras quomodo astantibus custodibus venerunt ad monumentum, rudis questio: quoniam postquam dominus resurrexit, et una cum terraemotu affuit angelus in sepulchro, recesserunt custodes, annuntiantes pharisaeis.

Augustinus. Cum autem iam dixisset venerunt ad monumentum, regressus est, ut narraret quomodo venerunt, atque ait currebant autem duo simul: et ille alius discipulus praecucurrit citius petro, et venit prior ad monumentum, ubi ostendit quod ipse prior venerit, sed tamquam de alio cuncta narrat.

Chrysostomus in Ioannem. Veniens autem considerat linteamina posita; unde sequitur et cum se inclinasset, vidit posita linteamina. nihil tamen ipse plus perscrutatur, sed desistit; et hoc est quod subditur non tamen introivit. Petrus vero ut fervidus introiens universa inspexit diligenter, et amplius vidit; unde sequitur venit ergo simon petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum: quod erat resurrectionis signum. Neque enim, si quidem eum transtulissent, corpus eius denudassent; neque si furati essent, huius rei fuissent solliciti, ut levarent sudarium et involverent et ponerent in unum locum seorsum a linteaminibus, sed simpliciter ut se habebat suscepissent corpus. Ideo enim Ioannes praemiserat quoniam sepultus est cum myrrha, quae conglutinat corpori linteamina, ut non decipiaris ab his qui dicunt eum furto sublatum esse. Non enim ita insensatus esset qui furaretur, ut circa rem superfluam tantum studium consumeret. post petrum autem et Ioannes introivit; unde sequitur tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.

Augustinus in Ioannem. Nonnulli putant hoc Ioannem credidisse quod iesus resurrexerit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Vidit ergo inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier; nam sequitur nondum enim sciebant scripturam quia oportebat eum a mortuis resurgere. Non ergo eum credidit resurrexisse quem nesciebat oportere resurgere. Quando autem ab ipso domino audiebant, quamvis apertissime diceretur, consuetudine tamen audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant.

Gregorius in evang.. Haec autem tam subtilis evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda non est. Per Ioannem iuniorem synagoga, per seniorem vero petrum ecclesia gentium designatur: quia etsi ad Dei cultum est prior synagoga quam ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam synagoga. Cucurrerunt autem simul, quia ab ortus sui tempore usque ad occasum pari et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum synagoga decucurrit. venit synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit: quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione dominica audivit; sed credere in mortuum noluit; venit autem simon petrus, et introivit in monumentum: quia secuta posterior ecclesia gentium, Christum iesum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Sudarium autem capitis domini cum linteaminibus non invenitur: quia caput Christi deus, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creaturae transcendit naturam. Non solum autem separatim, sed involutum inveniri dicitur: quia lintei quo involvitur, nec initium nec finis aspicitur. Celsitudo autem divinitatis nec coepit esse nec desinit. Bene autem additur in unum locum: quia in scissura mentium deus non est: et illi eius gratiam habere merentur qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest et sudarii nomine intelligi labor Dei. Sudarium ergo quod super caput eius fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa redemptoris nostri passio longe a nostra passione disiuncta est: quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus; ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. Postquam autem intravit petrus, ingressus est et Ioannes: quia in fine mundi ad redemptoris fidem etiam iudaea colligetur.

Theophylactus. Vel aliter. Intellige petrum activum et promptum; Ioannem vero contemplativum et docilem rerum divinarum habuisse peritiam. Plerumque autem praevenit contemplativus notitia et docilitate; sed activus instantia fervoris et sedulitate praecedit illius acumen, et prius inspicit divinum mysterium.


IOANNES 20,10-18


14010 (Jn 20,10-18)

Gregorius in evang.. Maria autem magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem laverat lacrymis maculas criminis, cuius mentem magna vis amoris accenderat, quae a monumento domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat; dicitur enim abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

Augustinus in Ioannem. Idest, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. viris autem redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus; unde sequitur maria autem stabat ad monumentum foris plorans.

Augustinus de cons. Evang.. Idest, ante illum saxei sepulchri locum; sed tamen intra illud spatium quo iam ingressae fuerant: hortus quippe illic erat.

Chrysostomus in Ioannem. ne mireris autem quod maria amare flebat ad sepulchrum, petrus vero nihil tale passus est: compassibile enim est muliebre genus et natura flebile.

Augustinus in Ioannem. Oculi igitur qui dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolentes, quod fuerat ablatus de monumento quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam magistri tanti, cuius vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat.

Augustinus de cons. Evang.. Viderat autem cum aliis mulieribus angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, ad cuius verba cum fleret, prospexit in monumentum.

Chrysostomus. magnum enim ad mitigationem est monumentum apparens. Vide denique eam, ut plus requiesceret, et inclinantem se, et volentem locum videre ubi iacuit corpus; unde sequitur dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum.

Gregorius in evang.. Amanti enim semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis.

Augustinus in Ioannem. Nimium enim dolebat, nec suis nec discipulorum oculis facile putabat esse credendum: an potius divino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret? Gregorius. quaesivit enim corpus, et minime invenit; perseveravit ut quaereret: unde et contingit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Sancta enim desideria dilatione crescunt; si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Ista itaque, quae sic amat, quae se ad monumentum quod prospexerat, iterum inclinat: videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis; sequitur enim et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus iesu.

Chrysostomus. quia enim non erat excelsa mulieris mens ut ex sudariis perciperet resurrectionem, angelos videt in laeto habitu, ut et ipsa a passione mitigetur.

Augustinus. quid est autem quod unus ad caput, et alter ad pedes sedebat? an, quoniam qui graece angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi evangelium, velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem signabant esse nuntiandum? Gregorius. Vel ad caput sedet angelus cum per apostolos praedicatur, quia in principio erat verbum; et quasi ad pedes sedet, cum dicitur: verbum caro factum est. Possumus etiam per duos angelos duo testamenta agnoscere, quae dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse dominum nuntiant quasi testamentum prius ad caput et testamentum posterius ad pedes sedet.

Chrysostomus. Angeli autem apparentes nihil de resurrectione dicunt; sed paulatim in eum qui de resurrectione est intrant sermonem. Quia enim mulier ultra consuetudinem praeclarum habitum viderat, ne turbetur, audivit compassionis vocem; unde sequitur dicunt ei illi: mulier, quid ploras? angeli lacrymas prohibebant, et futurum quodammodo gaudium nuntiabant: ita enim dixerunt quid ploras? ac si dicerent: plorare noli.

Gregorius. Ipsa enim sacra eloquia, quae nos in lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris nostri speciem repromittunt.

Augustinus. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum; unde sequitur dicit eis: quia tulerunt dominum meum. Dominum suum vocat domini sui corpus exanime, a toto partem significans; sicut omnes confitemur iesum Christum filium Dei sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. sequitur et nescio ubi posuerunt. Haec erat causa maioris doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem.

Chrysostomus in Ioannem. Nondum autem de resurrectione aliquid noverat, sed adhuc translationem imaginabatur.

Augustinus de cons. Evang.. Hic intelligendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut lucas eos visos esse commemorat.

Augustinus in Ioannem. sed hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet flentibus; unde sequitur haec cum dixisset, conversa est retrorsum.

Chrysostomus. sed quare ad angelos loquens, et nondum ab eis aliquid audiens, convertitur retrorsum? mihi videtur quod haec ea dicente, Christus post eam apparuit, et angeli considerantes dominatorem, et figura et inspectione et motu confestim ostenderunt quoniam dominum viderunt; et hoc est quod mulierem converti retrorsum fecit.

Gregorius. Notandum etiam quod maria, quae adhuc de domini resurrectione dubitabat, conversa retrorsum est ut videret iesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat eum; unde sequitur et vidit iesum stantem, et non sciebat quia iesus esset.

Chrysostomus. angelis enim ut dominator apparuit, mulieri vero non ita, ne eam ex prima visione stupefaceret: non enim oportebat eam repente ad excelsa reducere, sed paulatim. sequitur dicit ei iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? Gregorius. interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium; quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius aestuaret.

Chrysostomus. Et quia in communi figura apparuit, aestimavit eum hortulanum esse; unde sequitur illa aestimans quia hortulanus esset, dicit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam; hoc est: si propter timorem iudaeorum levasti eum, dicito mihi, et ego eum accipiam.

Theophylactus. Timebat enim ne iudaei etiam in corpus saevirent exanime; et ideo volebat in alio loco incognito illud transponere.

Gregorius. Forsitan autem nec errando haec mulier erravit, quae iesum hortulanum credidit. An non ei spiritualiter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui vim semina virtutum virentia plantabat? sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: domine, si tu sustulisti eum? sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Postquam autem eam dominus communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine; unde sequitur dicit ei iesus: maria; ac si dicat: recognosce eum a quo recognosceris. Maria ergo, quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem: quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius, ut quaereret, docebat; unde sequitur conversa illa dicit ei: rabboni (quod dicitur magister).

Chrysostomus in Ioannem. sicut enim iudaeis quandoque immanifestus erat et praesens; ita et loquens cum volebat, seipsum notum faciebat. Qualiter autem conversam dicit, cum Christus ad eam loqueretur? mihi videtur quod dicente ea ubi posuisti eum, conversa est ad angelos, ut interrogaret cur stupefacti essent. deinde Christus vocans eam, convertit eam ad seipsum, et per vocem manifestum seipsum fecit.

Augustinus in Ioannem. vel quia prius conversa corpore, quod non erat putavit, nunc corde conversa quod erat agnovit. Nemo autem calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit dominum, et iesum magistrum: ibi enim honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem, a quo discernere humana et divina discebat. aliter ergo dominum dixit: sustulerunt dominum meum; aliter autem: domine, si tu sustulisti eum.

Gregorius. Iam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audivit; sequitur enim dicit ei iesus: noli me tangere: in his namque verbis ostenditur, quod maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur cum subiungitur nondum enim ascendi ad patrem meum.

Augustinus. sed si stans in terra non tangitur, sedens in caelo quomodo ab homine tangetur? qui certe antequam ascenderet, discipulis suis se obtulit tangendum, dicens: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, ut lucas testatur. quis autem tam sit absurdus ut dicat, eum a discipulis quidem, antequam ascendisset ad patrem, se voluisse tangi, a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad patrem? sed leguntur etiam feminae post resurrectionem, antequam ad patrem ascenderet, tetigisse iesum, in quibus erat etiam ipsa maria magdalena, narrante matthaeo. Aut ergo hoc sic dictum est ut in illa femina figuraretur ecclesia de gentibus, quae in Christum non credidit nisi cum ascendisset ad patrem; aut sic in se credi voluit iesus, hoc est sic se spiritualiter tangi, quod ipse et pater unum sunt. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad patrem qui sic in eo profecerit ut patri agnoscat aequalem. Quomodo autem haec non carnaliter adhuc in eum credebat quem sicut hominem fiebat? Augustinus de trin.. Tactus autem tamquam finem facit notionis; ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur.

Chrysostomus. vel aliter. Volebat haec mulier adhuc cum Christo esse, sicut et ante passionem; et prae gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo melior facta fuerit resurgendo. Ab hac ergo intelligentia eam abducens, dixit noli me tangere, ut cum multa reverentia ei loquatur: unde nec discipulis apparet de reliquo cum eis conversans, ut reverentius ei attendant. dicens autem nondum enim ascendi, ostendit quoniam illuc properat et festinat. Eum autem qui illuc debet abire, et non ultra cum hominibus conversari, non oportebat cum eadem videre mente qua et ante; et hoc manifestat consequenter dicens vade autem ad fratres meos; et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Hilarius de trin.. Inter ceteras impietates suas etiam hoc dicto domini uti solent haeretici, ut per id quod pater eius pater eorum est, et deus eius, deus eorum est, in natura Dei non sit. Sed in forma Dei manens formam servi assumpsit: et cum hoc ad homines in servi forma Christus iesus loquatur, non ambigitur quin pater sibi ut ceteris sit ex ea parte qua homo est, et deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est. Denique hunc eumdem sermonem coepit dicens vade ad fratres meos. Fratres autem ex carne sunt Deo; ceterum unigenitus deus in unigeniti exceptione sine fratribus est.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Non ait: patrem nostrum, sed patrem meum et patrem vestrum. Aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. neque dixit: Deum nostrum, sed Deum meum, sub quo ego homo, et Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum.

Augustinus de cons. Evang.. tunc ergo egressa est a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, et nemini, scilicet aliorum, quidquam dicebant; unde et hic dicitur venit maria magdalene annuntians discipulis: quia vidi dominum, et haec dixit mihi.

Gregorius. Ecce humani generis culpa ibi absconditur unde processit: quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulchro mulier viris annuntiavit vitam; et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat.

Augustinus. Dum autem cum aliis veniret, tunc secundum matthaeum occurrit illis iesus dicens: avete. Sic ergo colligamus angelorum collocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, et etiam ipsius domini: semel scilicet quando maria hortulanum putavit; et iterum cum eis occurrit in via, ut eas repetitione firmaret: et sic venit maria magdalene annuntians discipulis, non solum ipsa, sed et aliae quas lucas commemorat.

Beda. Mystice autem maria, quae interpretatur domina, illuminata, illuminatrix, seu stella maris, significat ecclesiam, quae magdalena, idest turrensis dicitur: nam magdalon graece, latine turris dicitur, propter illud quod dicitur in psalmo 60, 4: factus est mihi turris fortitudinis. In eo autem quod haec mulier discipulis Christum resurrexisse nuntiavit, omnes monentur, maxime quibus est commissum praedicandi officium, ut si quid ei caelitus revelatum fuit, studiose proximis propinent.



Th. Aq. Catena aurea 13925