Th. Aq. Catena aurea 14115

IOANNES 21,15-17


14115 (Jn 21,15-17)

Theophylactus. Finito prandio, commissionem ovium mundi petro commendat, non aliis; unde dicitur cum ergo prandissent, dicit simoni petro iesus: simon Ioannis, diligis me plus his? Augustinus in Ioannem. Sciens dominus interrogat: sciebat enim dominus quod non solum eum diligeret, verum etiam quod plus omnibus eum diligeret petrus.

Alcuinus. Dicitur autem simon Ioannis, idest filius Ioannis carnalis patris. Mystice autem simon obediens, Ioannes gratia; et merito hoc nomine vocatur, idest obediens gratiae Dei, ut ostendatur, quod ardentiori eum caritate amplectitur, non meriti humani, sed divini esse muneris.

Augustinus in serm. Pass.. dum autem dominus moreretur, timuit et negavit; resurgens autem dominus amorem inseruit, timorem fugavit: nam quando negavit, mori timuit; resurgente domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? unde sequitur ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo te. confitenti autem amorem suum, oves suas commendavit; unde sequitur dicit ei: pasce agnos meos: tamquam non esset ubi ostenderet petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub principe omnium pastorum.

Chrysostomus in Ioannem. quod enim maxime omnium tribuit nobis eam quae desuper est benevolentiam, est proximorum procuratio. praeteriens autem dominus alios, petro de talibus loquitur: eximius enim apostolorum erat petrus et os discipulorum, et vertex collegii; unde et negatione deleta, committit ei praelationem fratrum. Et negationem quidem ei non exprobrat, sed dicit: si diligis me, praeside fratribus, et ferventem amorem quem per omnia demonstrasti, nunc ostende; et animam quam dixisti te esse positurum pro me, hanc da pro ovibus meis. sequitur dicit ei iterum: simon Ioannis, diligis me? ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo te.

Augustinus. merito dicitur petro diligis me? et respondet amo te, eique dicitur pasce agnos meos: ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam dominus novissime non ait: diligis me, sed amas me. sequitur dicit ei tertio: simon Ioannis, amas me? tertio, utrum petrus eum diligat, dominus interrogat. Redditur enim negationi trinae trina confessio; ne minus amori lingua serviat quam timori; et plus vocis elicuisse videatur mors imminens quam vita praesens.

Chrysostomus. tertio etiam interrogat, et tertio iniungit eadem, ostendens quantum appretiat praelationem propriarum ovium, et quoniam hoc est maxime eius amoris signum.

Theophylactus. Ex tunc etiam inolevit consuetudo, ut ter confiteantur qui veniunt ad baptismum.

Chrysostomus. deinde tertio interrogatus conturbatus est; unde sequitur contristatus est petrus, quia dixit ei tertio: amas me? rursus formidans priora, ne forte aestimans se diligere, si non diligat, corripiatur, sicut et prius correptus est, multum se aestimans fortem; unde ad ipsum Christum refugit; unde sequitur et dicit ei: domine, tu omnia scis, idest ineffabilia cordis, praesentia et futura.

Augustinus de verbis dom.. Inde ergo contristatus est quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciverat quod interrogabat, et donaverat quod audiebat. Veraciter ergo respondit, et de intimo cordis protulit amantis vocem, dicens tu scis quia amo te.

Augustinus in Ioannem. Non autem addit plus his; hoc enim respondit quod de seipso sciebat; non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat qui cor alterius videre non poterat. sequitur dicit ei: pasce oves meas; quasi dicat: sit amoris officium pascere dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem.

Theophylactus. Potest autem quis assignare differentiam inter agnos et oves: agni sunt qui introducuntur, oves vero perfecti.

Alcuinus. Pascere autem oves est credentes in Christo, ne a fide deficiant, confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, et exempla virtutum cum verbo praedicationis impendere, adversariis obsistere, errantes subditos corrigere.

Augustinus. Qui hoc autem animo pascunt oves Christi ut suas velint esse, non Christi, se convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi vel dominandi vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi caritate. non ergo nos, sed ipsum amemus, et in pascendis ovibus eius ea quae sunt eius, non quae nostra sunt, quaeramus: quisquis enim seipsum, non Deum amat, non amat se: qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis se diligit, qui propterea non se diligit ut eum diligat de quo vivit.

Augustinus. extiterunt autem quidam servi infideles, qui diviserunt gregem Christi, et furtis suis peculia sibi fecerunt; et audis eos dicere: oves meae sunt illae: quid quaeris ad oves meas? non te inveniam ad oves meas. Si sic et nos dicamus meas, et illi dicant suas; perdidit Christus oves suas.


IOANNES 21,18-19


14118 (Jn 21,18-19)

Chrysostomus in Ioannem. cum dixisset petro dominus de amore quem habebat ad ipsum, praenuntiat ei martyrium quod pro ipso debebat sustinere; erudire nos volens quomodo eum amare oportet; unde dicit amen, amen, dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas. Meminit prioris vitae, quia in saecularibus iuvenis quidem utilis est, qui vero senuerit, inutilis. In divinis autem non ita est; sed cum supervenerit senectus, tunc virtus clarior, tunc virilitas industrior, in nullo ab aetate prohibita. quia ergo petrus semper volebat in periculis esse cum Christo, dicit ei: confide: ita implebo tuum desiderium, ut quae passus non es iuvenis existens, oporteat te pati senem; unde sequitur cum autem senueris: per quod ostenditur quod neque tunc iuvenis erat neque senex, sed vir perfectus.

Origenes super matth.. Et attende quod non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad hoc opus, ut cito transeat de hac vita; unde nunc petro dicitur cum senueris, extendes manus tuas.

Augustinus in Ioannem. Hoc est, crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret: non enim crucifixus, sed crucifigendus quo nollet est ductus. Solutus quippe a corpore esse volebat cum Christo: sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam; ad quam molestiam nolens venit sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem ut eum beato petro nec senectus auferre potuerit. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit ferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis, vel parva molestia, non esset tam magna martyrii gloria.

Chrysostomus. dicit ergo quo non vis, propter naturalem compassionem animae, quae invita separatur a corpore, Deo hoc utiliter dispensante, ut non multi sibi mortem inferant violentam. Deinde erigens auditorem evangelista induxit hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Non dixit: moriturus esset, ut discas quoniam pati pro Christo, gloria est patientis et honor. Nisi autem certificaretur animus quia verus deus est, minime eius intuitu mortem toleraret: quo fit ut sanctorum mors divinae sit gloriae certitudo.

Augustinus. Hunc invenit exitum ille negator et amator, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro petri salute, deinde petrus pro Christi praedicatione moreretur.


IOANNES 21,19-23


14119 (Jn 21,19-23)

Augustinus in Ioannem. cum praenuntiasset dominus petro qua morte clarificaturus esset Deum, invitat eum ad sui sequelam; unde dicitur et cum hoc dixisset, dicit ei: sequere me. cur dicitur petro sequere me, nec dicitur ceteris qui simul aderant, qui eum sicut magistrum discipuli sequebantur? sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro Christiana veritate passus est petrus? nonne ibi erat iacobus, qui ab herode manifestatur occisus? verum aliquis dixerit, quoniam non est iacobus crucifixus, merito dictum esse petro sequere me, qui non solum mortem, sed et mortem crucis sicut Christus expertus est.

Theophylactus. Audiens autem petrus quia mortem pro Christo passurus est, quaerit de Ioanne an moriatur; unde sequitur conversus petrus, vidit illum discipulum quem diligebat iesus sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: domine, quis est qui tradet te? Augustinus. Seipsum dicit discipulum quem diligebat iesus, quia ipsum prae ceteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret. Credo ut istius evangelii quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. sunt qui senserint, et hi non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Ioannem propterea plus amatum, quia ab ineunte pueritia castissimus vixerit. sequitur hunc ergo cum vidisset petrus, dixit iesu: domine, hic autem quid? Theophylactus. idest, numquid non morietur et ipse? ut quidam exponunt. sequitur dicit ei iesus: sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Augustinus. et repetitum est tu me sequere, tamquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat. quis facile aliud esse credat quam quod fratres crediderunt qui tunc erant? sequitur enim exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Sed hanc opinionem Ioannes ipse abstulit subdens et non dixit iesus: non moritur; sed: sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? sed cui placet adhuc resistat et dicat, verum esse quod ait Ioannes, non dixisse dominum quod discipulus ille non moritur; sed hoc tamen significatum esse talibus verbis qualia eum dixisse narravit.

Theophylactus. Vel dicat: Christus non negavit Ioannem moriturum, nam quidquid oritur moritur; sed dixit volo eum manere, idest vivere usque ad mundi finem, et tunc pro me patietur martyrium; et ideo fatentur adhuc illum vivere, ab antiChristo vero debere occidi, et una cum elia praedicaturum nomen Christi. Sed et si assignetur eius sepulchrum, vivens quidem illud intravit, postea discessit.

Augustinus. vel forte aliquis in illo sepulchro eius, quod est apud ephesum, dormire potius eum quam mortuum iacere contendet: assumens argumentum, quod illic terra sensim scaturire, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc eius anhelitu fieri pertinaciter asseverans. Sed cur eius discipulo quem prae ceteris diligebat, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum, cum beatum petrum per ingentem martyrii gloriam ab onere corporis absolverit, eique concesserit quod paulus se concupiscere dixit: cupio dissolvi, et esse cum Christo? si autem vere ibi fit quod semper sparsit fama, aut ideo fit ut eo modo commendetur pretiosa eius mors, quoniam non eam commendat martyrium, aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit dominus de homine morituro sic eum volo manere donec veniam. Illud etiam movet ad quaerendum, cur Ioannem plus dilexerit dominus, cum ipsum dominum plus dilexerit petrus. Quantum ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderem, si iustitiam liberatoris nostri, quemadmodum defenderem providerem. aggrediar igitur de solvenda quaestione tam ingenti. Duas vitas sibi divinitus praedicatas novit ecclesia: quarum una est in fide, altera in specie. Ista significata est per apostolum petrum propter apostolatus sui primatum, illa per Ioannem; ideo huic dicitur sequere me, per imitationem scilicet perferendi temporalia mala; de illo vero dicitur sic eum volo manere donec veniam; quasi dicat: tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona; quod apertius dici potest: perfecta me sequatur actio informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero: quod non sic intelligendum est, quasi dixerit remanere vel permanere, sed expectare: quoniam quod per eum significatur, cum venerit Christus implebitur. in hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo; at ipse nos minus diligit quales nos sumus, et hinc ideo liberat, ne semper tales simus; ibi vero amplius nos diligit, quoniam quod ei displiceat et quod a nobis auferat non habebimus. Amet ergo eum petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Ioannes, ut in illa immortalitate servemur. Cur ergo Ioannes minus eum diligebat quam petrus, si eam vitam significabat in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est volo eum manere, idest expectare, donec veniam; quando et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed expectamus futurum, ut dum ipse venerit, habeamus. Hoc ergo per petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos: veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nunc nondum novimus nec habemus. Nemo tamen istos insignes apostolos separet: et in eo quod significabat petrus ambo erant, et in eo quod significabat Ioannes ambo futuri erant.

Glossa. Vel aliter sic eum volo manere; idest, nolo eum per martyrium consummare, sed expectare eum in placidam absolutionem carnis suae, quando ego veniens recipiam eum in aeterna beatitudine.

Theophylactus. vel aliter totum hoc. Quando dicit dominus petro sequere me, cunctorum fidelium praelaturam ei instituit. Simul autem et sequi intelligas hic imitationem in cunctis et verbis et operibus. ostendit etiam affectionem ad ipsum: quia qui nobis astrictiores sunt, hos sequi nos volumus.

Chrysostomus in Ioannem. si vero dixerit quis: qualiter igitur iacobus thronum assumpsit hierosolymorum? illud utique dicam, quoniam petrus orbis terrarum inthronizavit magistrum. sequitur conversus petrus vidit illum discipulum quem diligebat iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius. non sine causa recolit illam accubationem, sed ut ostendat quantam petrus habebat fiduciam post negationem. Qui enim in coena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, huic et praepositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare quae ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro aliis magistrum interrogat. Quia igitur magna ei praedixerat dominus, et orbem terrarum commiserat, et martyrium praenuntiaverat, et amorem protestatus est ampliorem; volens et Ioannem communicatorem accipere dixit hic autem quid? quasi diceret: nonne eadem nobiscum veniet via? valde enim Ioannem amabat petrus; et per evangelium ostenditur eorum colligatio, et in actibus apostolorum. Sic igitur nunc vicem reddit petrus Ioanni. Aestimans autem eum velle interrogare de seipso, nec audere, ipse pro eo suscipit interrogationem. quia vero debebant orbis terrarum procurationem accipere, nec oportebat eos de reliquo sibi invicem esse coniunctos, quod esset damnum orbi terrarum, propterea dominus dicit secundum litteram graecam: si eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere; quasi dicat: opus tibi commissum attende et perfice, hunc vero si voluero manere hic, quid ad te? Theophylactus. Quod vero dicitur dum venero, quidam sic intellexerunt ac si diceret: quousque contra iudaeos, qui me crucifixerunt, veniam percutiens illos baculo romanorum. Aiunt enim, hunc apostolum usque ad vespasiani tempus, cum ierusalem capienda erat, in locis illis conversatum. Vel dicit dum venero, idest, dum hunc volens dirigam ad praedicandum, te namque nunc dirigo ad orbis pontificatum; et in hoc sequere me: ipse vero maneat hic donec et eum educam sicut te.

Chrysostomus. deinde evangelista discipulorum opinionem ponit et corrigit, ut supra dictum est.

IOANNES 21,24-25


14124 (Jn 21,24-25)

Chrysostomus in Ioannem. quia ex multa certitudine scripsit Ioannes, non refutat sui ipsius testimonium in medium ferre; unde dicit hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his. Consuetudo enim est, cum valde vera dicamus, nostrum testimonium non denegare, et multo magis ille qui spiritu sancto scribebat: unde et alii apostoli dicebant: nos sumus testes horum. sequitur et scripsit haec; quod ipse solus dicit, quia posterior ad scribendum venit Christo monente; unde et frequenter ostendit Christi ad se amorem, occulte insinuans causam ex qua ad scribendum processit, et fide dignum faciens hunc sermonem ex sua dignitate. sequitur et scimus quia verum est testimonium eius. Omnibus enim aderat, et neque cum crucifigeretur defuit et mater ei commissa est; quae sunt signa amoris, et quod cum certitudine sciat omnia. Et si aliqui non credant, inducantur ad credendum ex hoc quod subditur: sunt autem et alia multa quae fecit iesus. Unde manifestum est quod nequaquam scripsi ut Christo gratiam praestarem, cum tot existentibus non tot scripserim quot ceteri; sed horum plura reliqui, contumelias et convicia in medium proponens. Eum autem qui ad gloriam alterius scribit oportet e contrario, ea quae sunt exprobrabiliora tacere, quae vero sunt clara proponere.

Augustinus in Ioannem. Quod autem subdit: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros, non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, sed capacitate legentium comprehendi non posse; quamvis salva rerum fide plerumque verba excedere videantur fidem: quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, exponitur, sed quando id quod apertum est vel augetur vel extenuatur; nec tamen a tramite significandae veritatis erratur: quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat. hunc loquendi modum graeco nomine hyperbolem vocant, qui modus sicut in hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis litteris invenitur.

Chrysostomus. Vel hoc referendum est ad eius potentiam qui faciebat virtutem: sicut enim nobis facile est loqui, ita et illi, et multo facilius, facere quae volebat: quia ipse est super omnia deus benedictus in saecula saeculorum. amen.



Th. Aq. Catena aurea 14115