Catechismus Romanus



IN DOMINICO AGRO: De fidelium instructione in Catholica Fide

1
CLEMENS PP. XIII, Litt. enc. In dominico agro de uniformi fidelium instructione in catholica doctrina deque Catechismi Romani praestantia et utilitate, (Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis universae Ecclesiae catholicae), d. 14 iunii 1761.



1. IN DOMINICO AGRO, cui excolendo, divina disponente Providentia, praesumus, nihil tam vigilantem curam et perseverantem requirit industriam, quam iacti boni seminis, catholicae nimirum doctrinae a Christo Iesu et ab Apostolis acceptae, nobisque traditae, custodia; ne si pigro otio et inerti desidia negligatur, dormientibus operariis, inimicus humani generis superseminet zizania; ex quo fiat, ut in die messis, potius quam condenda in horreis, inveniantur ea, quae urenda sint flammis. Atque ad tuendam quidem semel traditam Sanctis fidem cf. Iud 3 Nos vehementer excitat beatissimus Paulus, qui Timotheo scribit, ut bonum custodiat depositum cf.
2Tm 1,14, quodpericulosa tempora instarent cf. 2Tm 3,1, cum in Ecclesia Dei homines mali et seductores existerent, quorum opera adhibita insidiosus ille tentator, his erroribus incautas mentes conaretur inficere, qui sint evangelicae veritatis inimici cf. 2Tm 3,13.

2
2. Verum si, quod saepe accidit, quaedam in Ecclesia Dei sese extulerint pravae sententiae, quae, adversis quidem sibi frontibus pugnantes, in eo tamen conspirent, ut catholicae fidei puritatem quoquo modo labefactent; tum vero difficillimum est, ea cautione inter utrumque hostem ita nostrum librare sermonem, ut nulli eorum terga vertisse, sed utrosque Christi hostes aeque vitavisse et condemnasse videamur. Atque interdum res est eiusmodi, utfacile diabolica falsitas, veri quadam similitudine, coloratis se tegat mendaciis, dum vis sententiarum brevissima adiectione aut commutatione corrumpitur, et confessio, quae operabatur salutem, subtili nonnumquam transitu vergat in mortem.

3
3. Ab his propterea lubricis angustisque semitis, quibus insistere aut ingredi sine prolapsione vix possis, avertendi sunt fideles, ac praesertim qui rudiore sint ac simpliciore ingenio; nec per invia loca ducendae sunt oves ad pascua: nec singularia quaedam, etiam Catholicorum Doctorum, placita iis sunt proponenda, sed illa certissima Catholicae veritatis nota tradenda est, doctrinae universitas, antiquitas et consensio. Praeterea, cum non possit vulgus ascendere in montem cf. Ex 19,12, in quem gloria Domini descendit, et transcendens terminos ad videndum peribit; termini figendi sunt populo ab eius Doctoribus per circuitum, ut ultra ea, quae sunt ad salutem necessaria aut summopere utilia, sermo non divagetur, et fideles Apostolico dicto pareant: "non plus sapere quam oportet sapere, sedsapere ad sobrietatem" Rm 12,3.

4
4. Haec cum probe intellexissent Romani Pontifices Praedecessores Nostri, in id omnem suam operam contulerunt, ut non modo venenata germina subnascentium errorum anathematis gladio praeciderent, sed etiam subcrescentes opiniones quasdam amputarent, quae vel redundantia in christiano populo fidei uberiorem fructum impedirent, vel fidelium animis proximitate nocere possent erroris. Post quam igitur Tridentina Synodus eas, quae tum temporis Ecclesiae lucem obfuscare tentaverant, haereses condemnavit, et Catholicam veritatem, quasi discussa errorum nebula, in clariorem lucem eduxit; cum iidem Praedecessores Nostri intelligerent, sacrum illum universalis

Ecclesiae conventum tam prudenti consilio tantaque usum esse temperantia, ut ab opinionibus reprobandis abstineret, quae doctorum ecclesiasticorum auctoritatibus fulcirentur; ex eiusdem sacri Concilii mente aliud opus confici voluerunt, quod omnem doctrinam complecteretur, qua fideles informari oporteret, et quae ab omni errore quam longissime abesset. Quem librum Catechismi Romani nomine typis impressum evulgarunt; dupliciter in ea re laudandi. Nam et illuc eam doctrinam contulerunt, quae communis est in Ecclesia, et procul abest ab omni periculo erroris; et hanc palam populo tradendam disertissimis verbis proposuerunt, ita Christi Domini praecepto obtemperantes, qui Apostolos dicere in lumine iussit, quod in tenebris ipse dixisset, et quod in aure audierant, super tecta praedicare cf. Mt 10,27, Ecclesiaeque sponsae obsequuti, cuius illae voces "indica mihi ubi cubes in meridie" Ct 1,6; ubi enim non sit meridies, atque ita perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur, facile pro ea recipitur falsitas propter veri similitudinem, quae in obscuro difficulter a vero discernitur. Noverant enim fuisse antea et deinceps futuros, qui pascentes invitarent et sapientiae scientiaeque uberiora promitterent pascua, ad quos multi confluerent, quia "aquae furtivae dulciores sunt" Pro 9,17 et suavior panis absconditus. Ne igitur seducta vagaretur Ecclesia post greges sodalium, qui et ipsi sint vagi, nulla stabiles certitudine veritatis, "semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes" 2Tm3,7; idcirco, quae ad salutem tantummodo essent necessaria et maxime utilia, clare in Romano Catechismo et dilucide explanata, christiano populo tradenda proposuerunt.

5
5. Verum hunc librum non mediocri labore et studio compositum, omnium consensione probatum, ac summis laudibus exceptum, his temporibus e pastorum manibus propemodum novitatis amor excussit, cum alios atque alios catechismos extulerit nullo modo cum Romano comparandos; unde duo mala extiterunt, quod illa fuerit in eadem docendi ratione prope su blata consensio, oblatumque pusillis quoddam scandali genus, quibus sibi ipsi iam non amplius esse videantur in "terra labii unius" Gn 11,1, et sermonum eorumdem; alterum quod ex diversis variisque tradendae Catholicae veritatis rationibus ortae sunt contentiones, et ex aemulatione, dum alius se Apollo, alius Cephae, alius Pauli se dictitat sectatorem, disiunctiones animorum et magna dissidia; quarum dissensionum acerbitate nihil ad Dei gloriam minuendam exitialius putamus, nihil ad extinguendos fructus, quos a christiana disciplina aequum est fideles percipere, calamitosius. Itaque duplex hoc malum ut ab Ecclesia tandem amoliremur, illuc duximus redeundum, unde quidam parum prudenti consilio, nonnulli etiam superbia ducti, ut sese in Ecclesia iactitent sapientiores, iamdudum fidelem populum avocaverant; et eumdem Cathechismum Romanum pdstoribus animarum iterum porrigendum existimavimus; ut qua ratione confirmata olim fuit Catholica fides, et in doctrina Ecclesiae, quae est columna veritatis cf. ITm 3,15, fidelium mentes corroboratae, eadem nunc a novis quoque opinionibus, quibus nec consensio nec antiquitas suffragatur, quam longissime avertantur. Atque parabilior ut fieret liber et maculis, quas operarum vitio contraxerat, emendatior, illum ad eius exemplum, quem S. Pius V Praedecessor Noster ex Tridentinae Synodi Decreto vulgavit, iterum omni adhibita diligentia excudendum in Alma Urbe curavimus; qui in popularem sermonem eiusdem S. Pii iussu conversus et editus, propediem mandato itidem Nostro, typis impressus, denuo prodibit in lucem.

6
6. Quod igitur hoc Christianae Reipublicae difficillimo tempore, ad pravarum opinionum fraudes removendas et veram sanamque doctrinam propagandam stabiliendamque opportunissimum subsidium cura Nostra praebet et diligentia, vestrum est, Venerabiles Fratres, operam dare, ut a fidelibus recipiatur. Ac propterea hunc librum, quem veluti Catholicae fidei et christianae disciplinae norma, ut etiam in tradendae doctrinae ratione constaret omnium consensio, Romani Pontifices pastoribus propositum voluerunt, vobis, Venerabiles Fratres, nunc maxime commendamus, vosque etiam enixe in Domino cohortamur, ut iubeatis ab omnibus, qui animarum curam gerunt, in informandis Catholica veritate populis adhiberi, quo tum eruditionis unitas, tum charitas animorumque servetur concordia. Vestrum enim est tranquillitati omnium studere; quae denique sunt partes Episcopi: qui propterea illuc intentos oculos habere debet, ne quisquam propter suos honores superbe agendo schismata faciat, unitatis compage disrupta.

7
7. Nullum tamen aut certe exiguum hi libri fructum praebebunt utilitatis, si qui eos proponere et explanare audientibus debent, minus docendo sint ipsi idonei. Itaque permagni interest, ut ad hoc munus Christianae doctrinae populo tradendae homines eligatis, non modo sacrarum rerum scientia praeditos, sed multo magis et humilitate, et sanctificandarum animarum studio et charitate flagrantes. Tota enim Christiana disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit. Sunt enim, quos maior quidem scientia erigit, sed a caeterorum societate disiungit; et quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiunt: qui sapientia ipsa, Dei verbo admonentur: "Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos" Mc 9,49; ita enim sapientiae sal habendum, ut eo proximi amor custodiatur, et infirmitates condiantur. Quod si a sapientiae studio, a cura etiam proximi ad discordias vertantur, sal sine pace habent; non virtutis donum, sed damnationis argumentum; et quo melius sapiunt, eo deterius delinquunt; quos tfuidem damnat Iacobi Apostoli sententia illis verbis: "Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem" Iac 3,14: non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; ubi enim zelus est et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine aemulatione.

8
8. Dum ergo Deum in humilitate cordis et afflictione animae deprecamur, ut diligentiae atque industriae nostrae conatibus suam impertiat indulgentiae et misericordiae largitatem, ne dissensio populum fidelem disturbet, utque in vinculo pacis et in charitate spiritus unum sapiamus omnes, unum laudemus et glorificemus Deum et Dominum nostrum Iesum Christum, Vos, Venerabiles Fratres, salutamus in osculo sancto; vobisque omnibus, itidemque cunctis Ecclesiarum vestrarum fidelibus, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur.

Datum in Arce Castri Gandulphi die 14 iunii 1761, Pontificatus Nostri Anno Tertio.

CLEMENS PP. XIII


Catechismus Romanus


PRAEFATIO : AGENS DE PASTORUM IN ECCLESIA NECESSITATE,

100

AUCTORITATE, OFFICIO, ET PRAECIPUIS DOCTRINAE CHRISTIANAE CAPITIBUS

Ea est humanae mentis et intelligentiae ratio, ut, cum alia multa quae ad divinarum rerum cognitionem pertinent, ipsa per se, magno adhibito labore et diligentia, investigaverit ac cognoverit, maximam tamen illorum partem quibus aeterna salus comparatur, cuius rei imprimis causa homo conditus atque ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, naturae lumine illustrata cognoscere aut cernere numquam potuerit. Invisibilia quidem Dei ut docet Apostolus a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas; verum, mysterium illud quod absconditum est a saeculis et generationibus, ita humanam intelligentiam superat, ut, nisi manifestatum fuisset sanctis, quibus voluit Deus fidei munere notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, nullo studio homini ad eam sapientiam adspirare licuisset.

Cum autem fides ex auditu concipiatur, perspicuum est quam necessaria semper fuerit ad aeternam salutem consequendam doctoris legitimi fidelis opera ac ministerium; siquidem dictum est: Quomodo audient sine praedicante?; quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Et quidem ab ipsius mundi origine clementissimus ac benignissimus Deus suis numquam defuit, sed multifarie multisque modis locutus est patribus in prophetis, eisque pro temporum conditione ad caelestem beatitudinem certum ac directum iter monstravit. | Sed quoniam praedixerat daturum se Doctorem iustitiae in lucem gentium, ut esset salus eius usque ad extremum terrae, novissime locutus est nobis in Filio, quem etiam, voce e caelo delapsa a magnifica gloria, mssit ut omnes audirent eiusque praeceptis.obtemperarent. Deinde vero Filius alios dedit apostolos, alios prophetas, alios pastores et doctores, qui verbum vitae annuntiarent, ne circumferremur, tamquam parvuli fluctuantes, omni vento 2 doctrinae, sed firmo fidei fundamento adhaerentes, coaedificaremur in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.

Ac ne quis verbum auditus Dei ab Ecclesiae ministris, tamquam verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Christi acciperet, ille ipse Salvator noster tantam auctoritatem eorum magisterio tribuendam esse statuit, ut diceret: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Quod quidem non de ns tantum quibuscum sermo habebatur intelligi voluit, verum de omnibus etiam qui legitima successione docendi munus obirent, quibus se omnibus diebus usque ad consummationem saecuh affuturum esse polhcitus est.

At vero, cum haec divini verbi praedicatio numquam lntermitti in Ecclesia debeat, tum certe hoc tempore maiori studio et pietate elaborandum est, ut sana et incorrupta doctrina, tamquam pabulo vitae, fideles nutriantur et confirmentur. Exierunt enim falsi prophetae in mundum, de quibus dixit Dominus: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant, ut variis doctrinis et peregrinis christianorum animos depravarent.

Qua in re illorum impietas, omnibus Satanae artibus instructa, tam longe progressa est ut nullis fere certis finibus contineri posse videatur. Ac nisi Salvatoris nostri praeclara illa promissione niteremur, qui se adeo stabile Ecclesiae suae fundamentum posuisse affirmavit, ut portae mferi adversus eam praevalere numquam possint, maxime verendum esset ne, hoc tempore, tot undique hostibus obsessa, tot machinis tentata et oppugnata, concideret. Nam ut omittamus nobilissimas provincias quae olim veram et catholicam religionem, quam a maionbus acceperant, pie et sancte retinebant, nunc autem derelinquentes viam rectam erraverunt, atque in eo se maxime pietatem colere palam profitentur, quod a patrum suorum doctrina quam longissime recesserunt; nulla tam remota regio aut tam munitus locus, nullus christianae reipublicae angulus inveniri potest, quo haec pestis occulte lrrepere non tentarit.

Qui enim fidelium mentes corrumpere sibi proposuerunt, cum fieri nullo modo posse intelligerent ut cum omnibus coram colloquerentur et ln eorum aures venenatas voces infunderent, ldem alia ratione aggressi, multo facilius ac latius impietatis errores disseminarunt. Nam praeter illa ingentia volumina quibus catholicam fidem evertere conati sunt, a quibus tamen cavere, cum apertam haeresim continerent, non magni fortasse laboris ac diligentiae fuit, infinitos etiam libellos conscripserunt, qui, cum pietatis speciem prae se ferrent, incredibile est 3 quam facile incautos simplicium animos deceperint.

Quamobrem Patres oecumenicae Tridentinae Synodi, cum tanto et tam pernicioso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere; sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem christiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi traderent, quam in omnibus Ecclesiis illi sequerentur quibus legkimi pastoris et doctoris munus obeundum esset.

Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere cum magna pietatis et doctrinae laude versati sunt; sed tamen Patribus visum est maxime referre, si liber sanctae Synodi auctoritate ederetur, ex quo parochi, vel omnes alii quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aedificationem possint; ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae fidei ad omniaque pietatis officia populum christianum erudiendi communis regula atque praescriptio.

Ergo, cum multa sint quae ad hanc rationem pertinere videantur, nemo existimet illud sanctae Synodo propositum fuisse, ut omnia christianae fidei dogmata, uno libro comprehensa, subtiliter explicarentur; quod ab iis fieri solet qui se profitentur universae religionis institutionem et doctrinam tradere; id enim et infiniti paene operis fuisset, et instituto minus convenire perspicuum est. Sed, quoniam parochos sacerdotesque animarum curatores, earum rerum cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt et ad fidelium captum accommodatae, ea tantum in medium afferri voluit quae hac in re pium pastorum studium, si in difficilioribus divinarum rerum disputationibus non ita versati fuerint, adiuvare possent.

Quae cum ita sint, antequam ad ea singillatim tractanda accedamus quibus huius doctrinae summa continetur, institutae rei ordo postulat ut pauca quaedam exponantur, quae pastores considerare sibique ante oculos proponere imprimis debent, ut sciant quonam, veluti ad finem, omnia eorum consilia, labores, studia referenda sint, quove pacto id quod volunt, facilius consequi et efficere possint.

Illud igitur primum videtur esse, ut semper meminerint omnem christiani hominis scientiam hoc capite comprehendi, vel potius, quemadmodum Salvator noster ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum. Quamobrem in 4 eo praecipue ecclesiastici doctoris opera versabitur, ut fideles scire ex animo cupiant Iesum Christum, et hunc crucifixum; sibique. certo persuadeant, atque intima cordis pietate et religione credant, aliud nomen non esse datum hominibus sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri, siquidem ipse propitiatio est pro peccatis nostris.

At vero, quia in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata eius observemus, proximum est, et cum eo quod diximus maxime coniunctum, ut simul etiam ostendat vitam a fidelibus non in otio et desidia degendam esse, verum oportere ut, quemadmodum ipse ambulavit, ita et nos ambulemus sectemurque omni studio iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, mansuetudinem; dedit enim semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum; quae Apostolus pastoribus praecipit ut loquantur et exhortentur.

Cum autem Dominus ac Salvator noster non solum dixerit, sed etiam exemplo suo demonstrarit, Legem et Prophetas ex dilectione pendere, Apostolus deinde confirmarit charitatem esse finem praecepti ac legis plenitudinem; dubitare nemo potest hoc, tamquam praecipuum munus, omni diligentia curandum esse, ut fidelis populus ad immensam Dei erga nos bonitatem amandam excitetur ac, divino quodam ardore incensus, ad summum illud et perfectissimum bonum rapiatur, cui adhaerere solidam et veram felicitatem esse, is plane sentiet qui lllud Prophetae dicere poterit: Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Haec mmirum est via illa excellentior quam idem Apostolus demonstravit, cum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad charitatem, quae numquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper charitas Domim nostri commendari debet, ut quivis perspiciat omnia perfectae christianae virtutis opera non aliunde quam a dilectione ortum habere, neque ad alium finem quam ad dilectionem referenda esse.

Cum autem in omni re tradenda plurimum intersit, utrum hoc an illo modo aliquid doceas, tum vero hoc in christiani populi institutione maximi momenti existimandum est. Observanda est enim audientium aetas, ingenium, mores, conditio, ut qui docendi munus exercet omnia omnibus efficiatur, ut et omnes Chnsto lucrifaciat, et seipsum fidelem ministrum et dispensatorem probare possit, ac veluti servus bonus et fidelis dignus sit qui super multa constituatur a Domino. Neque vero unius tantum generis homines fidei 5 suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire atque ad veram pietatem mstituere aeque omnes fideles possit; sed cum alii veluti modo geniti infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodammodo confirmata sint aetate, necesse est diligenter considerare quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere quae spiritum augeant, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Id vero Apostolus in se ipso omnibus observandum indicavit, cum dixit se graecis et barbaris, sapientibus et msipientibus debitorem esse; ut videlicet intelligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere, ut, cum eorum animos qui exercitatos sensus habent spirituali cibo expleverint, ne interim parvulos fame perire patiantur, ut qui panem petant, et non sit qui frangat eis. Neque vero cuiusquam studium in docendo retardari debet, propterea quod interdum necesse sit auditorem earum rerum praeceptis instrui quae leviores et humihores videntur, nec sine molestia ab iis potissimum tractari solent quorum animus in sublimium rerum contemplatione versatur ac conquiescit. Nam, si ipsa aeterni Patris sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae humilitate caelestis vitae praecepta nobis traderet, quem non compellat charitas Christi ut parvulus fiat in medio fratrum suorum, et tamquam nutrix fovens filios suos, ita cupide proximorum salutem desideret, ut, quod de se ipso Apostolus testatur, eis velit non solum Evangelium Dei, sed etiam animam tradere?

Omnis autem doctrinae ratio quae fidelibus tradenda sit verbo Dei continetur, quod in Scripturam Traditionesque distributum est. Itaque in harum rerum meditatione pastores dies noctesque versabuntur, memores illius divi Pauli admonitionis, quam, ad Timotheum scriptam, omnes quicumque animarum curae praepositi sunt ad se pertinere existimabunt. Est autem haec admonitio in hunc modum: Attende lectioni, exhortationi et doctrinae; est enim omnis Scriptura divinitus inspirata utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Sed quoniam quae divinitus tradita fuerunt multa sunt et varia, ut nec ita facile aut animo comprehendi aut, etiam mente comprehensa, memoria 6 teneri possint, ut, cum se obtulerit docendi occasio, eorum parata sit et prompta explicatio, sapientissime maiores nostri totam hanc vim et rationem salutaris doctrinae in quattuor haec capita redactam distribuerunt: Apostolorum Symbolum, Sacramenta, Decalogum, Dominicam Orationem. Nam omnia quae christianae fidei disciplina tenenda sunt, sive ad Dei cognitionem, sive ad mundi creationem et gubernationem, sive ad humani generis redemptionem spectent, sive ad bonorum praemia et malorum poenas pertineant, Symboh doctrina continentur. Quae autem signa sunt et tamquam instrumenta ad divinam gratiam consequendam, haec septem Sacramentorum doctrina complectitur. Iam vero quae ad leges referuntur, quorum finis est charitas, Decalogo descripta sunt. Quidquid denique ab hominibus optari, sperari ac salutariter peti possit, id Dominica precatione comprehenditur. Quare sequitur ut, explanatis quattuor his, quasi communibus sacrae Scripturae locis, nihil fere ad eorum intelligentiam quae christiano homini discenda sunt desiderari possit.

Itaque visum est monere parochos ut, quotiens usu venerit ut aliquem interpretentur Evangelii vel quemvis alium divinae Scripturae locum, mtelligant eius loci, quicumque is fuerit, sententiam cadere sub unum aliquod quattuor illorum capitum quae diximus, quo, tamquam ad eius doctrinae fontem, quod explicandum sit, confugient. Exempli causa, si explanandum sit illud Evangelium primae dominicae Adventus: Erunt signa in sole, et luna, etc, quae ad eam rationem pertinent tradita sunt illo Symboli articulo: Venturus est tudicare vivos et mortuos; quibus inde assumptis, pastor una eademque opera fidelem populum et Symbolum et Evangelium docebit. Quare m omni docendi et interpretandi munere, hanc consuetudinem tenebit dirigendi omnia ad prima illa quattuor genera, ad quae referri universam divinae Scripturae vim atque doctrinam diximus. Docendi autem ordinem eum adhibebit qui et personis et tempori accommodatus videbitur. Nos Patrum auctoritatem secuti, qui initiandis Christo Domino et in eius disciplina instituendis hominibus a fidei doctrina initium fecerunt, operae pretium duximus quae ad fidem pertinent prius explicare.

Sed quoniam m divinis Litteris multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur cuius vi omnino assentimur iis quae tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam nemo iure dubitabit, praesertim cum scriptum sit: Sine fide impossibile est 7 placere Deo. Cum enim finis, qui ad beatitudinem homini propositus est, altior sit quam ut humanae mentis acie perspici possit, necesse ei erat ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec vero cognitio nihil aliud est nisi fides, cuius virtus efficit ut id ratum habeamus quod a Deo traditum esse sanctissimae matris Ecclesiae auctoritas comprobarit. Nulla enim fidelibus potest accidere dubitatio in iis quorum Deus auctor est, qui est ipsa veritas. Ex quo intelligimus quantum inter hanc fidem quam Deo habemus intersit, et illam quam humanae historiae scriptoribus adhibemus. Fides autem quamquam late pateat et magnitudine ac dignitate differat est enim sic in sacris Litteris: Modicae fidei, quare dubitasti, et Magna est fides tua, et Adauge nobis fidem; item, Fides sine operibus mortua, et Fides, quae per charitatem operatur, tamen est idem genere, et diversis fidei gradibus eadem definitio-nis vis et ratio convenit. Quam vero fructuosa sit et quantam ex ea utilitatem capiamus, in articulorum explicatione dicetur.

Quae igitur primum christiani homines tenere debent, illa sunt quae fidei duces doctoresque sancti apostoli, divino Spiritu afflati, duodecim Symboli articulis distinxerunt. Nam, cum mandatum a Domino accepissent ut, pro ipso legatione fungentes, in universum mundum proficiscerentur atque omni creaturae Evangelium praedicarent, christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ac dicerent, neque ulla essent inter eos schismata quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. | Hanc autem christianae fidei et spei professionem a se compositam, apostoli Symbolum appellarunt, sive quia ex variis sententiis quas singuli in commune contulerunt conflata est, sive quia ea veluti nota et tessera quadam uterentur, qua desertores et subintroductos falsos fratres qui Evangelium adulterabant, ab iis qui vere Christi militiae sacramento se obligarent, facile possent internoscere.




PARS PRIMA: DE SYMBOLO APOSTOLORUM


CREDO IN DEUM

1000

CAPUT 1 DE SYMBOLO IN COMMUNI

Cum multa in christiana religione fidelibus proponantur quorum sigillatim vel universe certam et firmam fidem habere oportet, tum vero illud primo ac necessario omnibus credendum est, quod veluti veritatis fundamentum ac summam de divinae essentiae unitate, et trium Personarum distinctione, earumque actionibus quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit. Huius mysterii doctrinam breviter in Symbolo Apostolorum comprehensam esse parochus docebit. Nam, ut maiores nostri, qui in hoc argumento pie et accurate versati sunt, observaverunt, in tres potissimum partes ita distributum videtur, ut in una, divinae naturae prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, secunda Persona et humanae redemptionis mysterium; in tertia, tertia item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae, variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus.


CAPUT II DE PRIMO ARTICULO: CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CAELI ET TERRAE

1010
His verbis ea sententia subiecta est: certo credo ac sine ulla dubitatione profiteor Deum Patrem, primam scilicet Trinitatis Personam, qui sua omnipotenti virtute caelum ipsum et terram, et omnia quae caeli et terrae ambitu continentur, ex nihilo condidit, et condita tuetur ac regit; neque solum eum corde credo et ore confiteor, verum summo studio ac pietate ad illum, veluti summum et perfectissimum bonum, contendo. Haec igitur sit brevis quaedam primi huius articuli comprehensio. Sed, quoniam magna mysteria in singulis fere verbis latent, ea nunc diligentius parocho perpendenda sunt, ut, quantum Dominus permiserit, ad eius maiestatis gloriam contemplandam cum timore et tremore fidelis populus accedat.

CREDO

1011
Igitur credendi vox hoc loco putare, existimare, opinari non significat; sed, ut docent sacrae Litterae, certissimae assensionis vim habet, qua mens Deo, sua mysteria aperienti, firme constanterque assentitur. Quamobrem is credit quod ad huius loci explicationem attinet cui aliquid sine ulla haesitatione certum et persuasum est. Neque vero existimare quisquam debet fidei notitiam minus certam esse, quod ea non cernantur quae nobis credenda fides proponit; etenim divinum lumen quo ea percipimus, tametsi rebus perspicuitatem non afferat, nos tamen de his dubitare non sinit. Deus enim qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris
2Co 4,6, ut non sit nobis opertum Evangelium sicut iis qui pereunt.

Iam vero ex iis quae dicta sunt, consequitur eum qui caelesti hac fidei cognitione praeditus est, inquirendi curiositate liberum esse. Deus enim, cum iussit nos credere, non divina iudicia scrutanda, eorumque rationem et causam perquirendam nobis proposuit; sed immutabilem fidem praecepit, quae efficit ut animus in aeternae veritatis notitia conquiescat. Ac profecto, cum Apostolus testetur: Deus verax est, omnis autem homo mendax Rm 3,4, si arrogantis et impudentis hominis est gravi ac sapienti viro aliquid affirmanti fidem non habere, sed praeterea urgere ut quod dixerit rationibus aut testibus probetur, cuius temeritatis atque adeo stultitiae fuerit, Dei voces audientem, caelestis ac salutaris doctrinae rationes requirere? Fides itaque, seclusa omni non solum ambiguitate sed etiam demonstrandi studio, tenenda est.

Verum illud praeterea doceat parochus eum qui dicit CREDO, praeterquam quod intimum mentis suae assensum declarat, qui interior fidei actus est, debere id, quod animo mclusum habet, aperta fidei professione prae se ferre, summaque alacritate palam fateri ac praedicare. Oportet enim fideles eum spiritum habere quo fretus Propheta dixit: Credidi, propter quod locutus sum Ps 115,1; imitari apostolos, qui ad principes populi responderunt: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui Ac 4,20; divi Pauli praeclara illa voce excitari: Non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti; ltem, quo maxime huius sententiae veritas confirmatur: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rm 10,10.

IN DEUM

1012
Hinc iam christianae sapientiae dignitatem et praestantiam, ex eaque quan tum divinae bonitati debeamus, cognoscere licet, quibus datum est statim ad rei praestantissimae maximeque expetendae cognitionem, quasi fidei gradibus, ascendere. | In hoc enim multum , inter se differunt christiana philosophia et huius saeculi sapientia: quod haec quidem naturalis tantum luminis ductu ab effectibus et ab iis quae sensibus percipiuntur, paulatim progressa, non nisi post longos labores, vix tandem invisibilia Dei contemplatur, primamque omnium rerum causam et auctorem agnoscit atque intelligit; contra vero illa humanae mentis aciem ita exacuit, ut in caelum nullo labore penetrare possit atque, divino splendore collustrata, primum quidem aeternum ipsum luminis fontem, deinde, quae infra ipsum posita sunt intueri, ut nos vocatos esse de tenebris in admirabile lumen, quod est apud apostolorum Principem, cum summa animi iucunditate experiamur et credentes exsultemus laetitia inenarrabili. Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur, cuius maiestatem, ex Ieremiae sententia, incomprehensibilem esse dicimus. Lucem enim, ut ait Apostolus, inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Cum enim ad Moysen loqueretur: Non videbit me, inquit, homo et vivet. Nam, ut mens nostra ad Deum, quo nihil est sublimius, perveniat, necesse est eam omnino a sensibus abstractam esse; cuius rei facultatem in hac vita naturaliter non habemus.

Sed, quamvis haec ita sint, non reliquit tamen Deus, ut inquit Apostolus, semetipsum sine testimonio, benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda hominum. Quae causa fuit philosophis nihil abiectum de Deo sentiendi, et quidquid corporeum, quidquid concretum et admixtum est, ab eo longissime removendi; cui etiam bonorum omnium perfectam vim et copiam tribuerunt, ut ab eo, tamquam a perpetuo quodam et inexhausto fonte bonitatis ac benignitatis, omnia ad omnes creatas res atque naturas perfecta bona dimanent; quem sapientem, veritatis auctorem et amantem, iustum, beneficentissimum, et aliis nominibus appellaverunt, quibus summa et absoluta perfectio continetur; cuius lmmensam et infinitam virtutem, omnem complentem locum et per omnia pertinentem 'esse dixerunt. Hoc ex divinis Litteris longe melius constat et illustrius, ut illo loco: Spiritus est Deus; ltem: Estote vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est; tum: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius; et illud: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; deinde: Deus verax est; et: Ego sum via et veritas et vita; praeterea: Iustitia plena est dextera tua; denique: Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione; postremo: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? et: Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etc, et: Numquid non caelum et terram ego impleo, dicit Dominus?

Magna et praeclara haec sunt quae de Dei natura, sacrorum Librorum auctoritati consentanea, et consequentia ex rerum effectarum investigatione, philosophi cognoverunt. Quamquam m eo etiam caelestis doctrinae necessitatem cognoscimus, si animadvertamus fidem non solum hoc praestare, quemadmodum supra dictum est, ut, quae viri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque et imperitis hominibus statim pateant atque m promptu sint; verum, ut rerum notitia quae fidei disciplina comparatur, multo certior atque ab omni errore purior in mentibus nostris insideat, quam si eas ipsas res, humanae scientiae rationibus comprehensas, animus intelligeret. Sed quanto praestantior divini Numinis cognitio censenda est, ad quam non communiter omnibus naturae contemplatio, sed proprie credentibus fidei lumen aditum patefecit? Haec autem Symboli articulis continetur, qui nobis divinae essentiae unitatem et trium personarum distinctionem, tum vero ipsum Deum esse ultimum hominis finem, aperiunt, a quo caelestis aeternaeque beatitudinis possessio exspectanda sit; siquidem a divo Paulo didicimus Deum inquirentibus se remuneratorem esse. Haec quanta sint, et an eius generis sint bona ad quae humana cognitio adspirare potuerit, multo ante eundem Apostolum Isaias propheta his verbis ostendit: A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.

Sed ex iis quae diximus, unum etiam Deum esse, non plures Deos confitendum est. Nam cum Deo summam bonitatem et perfectionem tribuamus, fieri non potest ut id quod summum atque absolutissimum est inveniatur in pluribus. Quod si cui aliquid ad summum deest, eo ipso imperfectus est; quare nec Dei natura illi convenit. Hoc autem multis sacrarum Litterarum locis comprobatur; scriptum est enim: Audi, Israel, Dominus Dens noster Deus unus est. Praeterea est Domini iussum: Non habebis deos alienos coram me. Deinde per Prophetam saepe admonet: Ego primus, et ego novissimus; et absque me non est Deus. Apostolus etiam palam testatur: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. | Neque vero nos moveat quod interdum sacrae Litterae Dei nomen creatis etiam naturis imponunt. Nam, quod prophetas et iudices deos appellarunt, non gentium more factum est, quae sibi plures deos stulte et lmpie finxerunt, sed quadam loquendi consuetudine significare voluerunt excellentem aliquam virtutem vel functionem, quae Dei munere illis concessa sit.

Deum igitur natura, substantia, essentia unum, quemadmodum ad confirmandam veritatem m Symbolo Nicaeni Concilii dictum est, christiana fides credit et profitetur; sed altius etiam ascendens, ita unum intelligit, ut unitatem in trinitate et trinitatem in unitate veneretur. De quo nobis mysterio nunc dicere incipiendum est; sequitur enim in Symbolo:


Catechismus Romanus