Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.2 Lec.4


Lectio 5


Deinde cum dicit: omnium causa... Ponit verba hierothei de Christo; et primo, ponit ea quae pertinent ad laudem deitatis Christi; secundo, ea quae pertinent ad laudem incarnationis eius; ibi: unde.... Circa primum, duo facit: primo, comprehendit in summa, laudem deitatis Christi; secundo, explicat in speciali; ibi: quae partes.... Dicit ergo, primo, quod deitas Iesu Christi est causa omnium, inquantum per ipsam omnia reducuntur in esse; et est etiam adimpletiva omnium, inquantum per ipsam omnia suis perfectionibus replentur. Deinde, cum dicit: quae partes... Exponit, per singula, causalitatem praemissam. Ubi considerandum est quod, primo, ostendit praedictam deitatem esse causam eorum quae ad essentiam rerum pertinent; secundo, eorum quae sunt exemplum essentiarum rerum; ibi: et mensura.... Circa primum, considerandum est quod, in rerum essentiis, talis quidem processus et ordo considerantur: nam, primo, sunt rerum principia; secundo, substantia rei, ex principiis constituta; tertio, determinatio rei ad propriam speciem quae est per formam; quarto, ex forma consequitur res perfectionem, non solum in esse specifico, sed etiam quantum ad propriam operationem et finem: quinto, res diversae quae singulae quamdam perfectionem habent in seipsis, quodam ordine adunatae, aliquod totum perficiunt. Procedit ergo hierotheus ad ostendendum causalitatem deitatis Christi divinam, retrogirando, per viam resolutionis, eam incipiens a toto; et dicit quod deitas Iesu conservat partes consonas, idest proportionatas totalitati, in quo consistit perfectio totius; et neque est pars neque totum et est totum et pars. Est quidem totum et pars Christi deitas, sicut in seipsa non divisim, sed simul accipiens omnium et partem et totum, quia quidquid est perfectionis, in quocumque toto vel parte, totum praeexistit in Deo. Est autem neque totum neque pars, quia non eodem modo habet perfectionem totius et partis, sicut totum et pars, sed supereminentius et prius. Secundo, ostendit causalitatem deitatis Christi quantum ad perfectionem rerum; ibi: perfecta... Et dicit quod deitas Christi dicitur perfecta, per comparationem ad imperfectionem, inquantum est principalis causa omnis perfectionis; sed si comparetur ad res perfectas, dicitur non perfecta, non quasi deficiens a perfectione, sed supereminentius et prius perfectionem habens. Tertio, ostendit idem circa formas; et dicit quod deitas Christi comparata ad ea quae carent forma, potest dici forma effective, inquantum est forma formam faciens; comparata vero ad formas, potest dici sine forma, non per defectum, sed per excessum, quia superat omnem formam. Quarto, ostendit idem quantum ad substantias; et dicit quod deitas Christi potest dici causaliter substantia, inquantum supervenit totis substantiis, idest omnibus et unicuique secundum totum, per modum cuiusdam participationis; sed tamen supervenit immaculate, quia non participatur per commixtionem substantiae, sed per modum similitudinis; et, iterum, est segregata ab omni substantia, inquantum supersubstantialiter existit. Quinto, ostendit idem quantum ad principia; et dicit quod deitas Christi, determinat omnia principia (diversorum enim diversa sunt principia) et determinat ordinem principiorum ad principiata, sed tamen, est supercollocata super omnem ordinem et super omnem principatum. Deinde, ostendit idem per comparationem ad ea quae sunt exemplum rei; et primo, quantum ad mensuram durationis rerum et dicit quod deitas Christi est mensura existentium, quasi determinans unicuique mensuram sui esse vel quia unumquodque intantum habet esse, inquantum appropinquat ei; et etiam est aevum quod dicitur mensura essendi, sicut tempus est mensura durationis et tamen est super aevum, inquantum est mensura superexcedens totum creatum. Secundo, ostendit causalitatem eius, quantum ad perfectionem supervenientem qua rerum capacitas impletur, sicut intellectus impletur speciebus intelligibilibus; et dicit quod deitas Christi, comparata ad deficientia quae dicuntur minus existentia, dicitur plena, quasi plenitudinis causa et comparata ad ea quae sunt plena, dicitur superplena, quasi excedens super omnem plenitudinem. Tertio, ostendit eam per comparationem ad intellectum et locutionem quae sunt extra rem et dicit, quod est indicibilis et ineffabilis, quia neque sermone complexo, neque incomplexo, sufficienter exprimi potest; et est super mentem et super omnem vitam, quia excedit omnem cognitionem et omnem actum vitae. Et quia multa supernaturalia attribuerat deitati Christi, consequenter ostendit quod non habet ea defectivo modo, sed supereminenti; et hoc est quod dicit, quod habet id quod est supernaturale, supernaturaliter et id quod supersubstantiale, supersubstantialiter. Absolvere enim a peccatis est supernaturale, sed purus homo non habet hoc supernaturaliter sicut habet filius Dei et similiter dicendum est de aliis huiusmodi. Deinde, cum dicit: unde... Laudat humanitatem Christi et dicit quod deitas Christi est tanta et excellens; inde est quod ipse per suam benignitatem venit usque ad naturam nostram et vere factus est substantia, idest hypostasis nostrae naturae et cum superdeus esset, factus est vir, idest homo. Haec quae dicuntur secundum propitiationem ipsius, per quam humanam naturam assumpsit, debent laudari super mentem et super rationem. Quamvis enim acceperit propria nostrae naturae, tamen in ipsis rebus humanis habuit supernaturale et supersubstantiale, idest: uno modo, inquantum communicavit nobis, assumens nostram naturam absque variatione divinae naturae et absque commixtione ipsius et confusione ad humanam naturam, ita quod per exinanitionem ineffabilem, de qua Apostolus loquitur ad Ph 2, nihil passus est ad superplenum ipsius, idest nihil diminutum est de plenitudine suae deitatis; non enim dicitur exinanitus per diminutionem deitatis, sed per assumptionem nostrae naturae deficientis; alio modo, quia, quod est inter omnia nova magis novum et mirabile, ipse erat in naturalibus nostris supernaturaliter et in substantialibus nostris supersubstantialiter, omnia humana, quae ex nobis accepit, supra nos habens; quia caro eius maioris virtutis est et dignitatis quam alterius et anima eius dignior omni anima et actus eius et operationis fuerunt unificae, ex virtute deitatis, ad invicem.



Lectio 6


Postquam Dionysius exposuit divinae discretionis et unitionis modum, hic prosequitur de illo modo qui principaliter pertinet ad materiam huius libri, scilicet de discretione divina quae attenditur secundum processionem creaturarum; quae quidem discretio unita est et communis toti trinitati, ut supra dictum est. Circa hoc, ergo, duo facit: primo, exponit quomodo ista discretio est cum unitione; secundo, promittit de istis quae ad hanc discretionem pertinent, in sequentibus se determinaturum; ibi: istas.... Circa primum, tria facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, manifestat propositum; ibi: et ut plane...; tertio, assignat rationem dictorum; ibi: etenim.... Dicit ergo, primo quod, de illis quae pertinent ad laudem Christi, sufficiant ad praesens quae dicta sunt tam ab ipso, quam a hierotheo; sed procedendum est ulterius ad ea quae pertinent ad intentionem verbi quod intendit in hoc opere, ut scilicet discutiamus, secundum nostram possibilitatem, nomina pertinentia ad illam discretionem divinam, quae attenditur secundum processionem creaturarum; quae quidem nomina communia sunt toti trinitati et non solum communia, sed etiam unita. Est enim animal commune homini et equo, non tamen eadem numero animalitas est in utroque; sed bonitas et essentia et huiusmodi sic sunt communia toti trinitati, quod unum numero sunt in tribus. Deinde, cum dicit: et ut plane... Manifestat quomodo possit esse divina discretio cum unitione; et hoc manifestat in quatuor: primo, quidem, in ipso bono; secundo, in ente; ibi: postea...; tertio, in uno; ibi: sed et unum...; quarto, in ipso nomine deitatis; ibi: rursus.... Haec enim quatuor maxime videntur Deo convenire: primo, quidem, tam propter eorum communitatem, non enim determinatur ad genus vel speciem quod infinitati divinae naturae convenire videtur, quam etiam propter usum nominis, quod omnes supposito rerum principio attribuunt. Dicit ergo primo quod discretionem divinam dicimus esse processiones deitatis, quae conveniunt ei secundum rationem boni, sicut supra dictum est. Et ideo incipiamus, primo, a bono ut consequenter in aliis manifestius ostendamus quod de bono ostensum fuerit. Nam bonum universaliter se habet ad omnes processiones: quidquid enim Deus creaturae communicat, ex sua bonitate communicat. Alia vero nomina, aliquas processiones speciales designant. Sic, ergo, quod in universali manifestatum fuerit, planius videri poterit in specialibus. Considerandum est autem quod multitudo procedit ex uno tripliciter: uno quidem modo, per divisionem sicut unum totum dividitur in multas partes, sed talis multitudo tollit plenitudinem et adunationem quae erat in toto. Alio modo, per modum communitatis sicut ex uno genere proveniunt multae species et ex una specie multa individua, sed istud unum sic multiplicatum non est unum singulare, sed commune. Tertio modo, multiplicatur apud nos aliquod unum per effusionem sicut ex uno fonte proveniunt multi rivuli, sed hoc fit cum quadam egressione, inquantum scilicet, aqua a fonte egrediens, se in multos rivulos diffundit. In existentia autem omnium bonorum participantium sapientiae, vitae et huiusmodi, ipsa quidem bonitas discernitur, idest distinguitur, dum distincta bona ab ea proveniunt, sed hoc fit unitive: nihil enim diminuitur de plenitudine, qua omnia bona adunantur in ipsa; et iterum in pluralitatem agitur singulariter, idest in pluralitatem plurificatur in suis effectibus non sicut aliquod universale, sed singulare in seipsa manens; et iterum multiplicatur per diffusionem ex uno, inegressibiliter, quia nihil de substantia eius egreditur. Et hoc ideo est, quia discretio et multiplicatio et diffusio attenditur secundum quasdam similitudines divinae bonitatis; ipsa autem divina bonitate manente, secundum suam essentiam, indistincta et una et in se collocata. Deinde, cum dicit; postea... Manifestat idem in ente et dicit quod quia Deus est supersubstantialiter ens, quantum ad suam existentiam, sed tamen dat esse omnibus existentibus et producit universaliter substantias rerum, propter hoc, illud ens unum supersubstantiale quod Deus est, dicitur multiplicari in sua, scilicet, similitudine; et quamquam ex ipso multa existentia deducuntur, sed tamen nihilominus, huiusmodi ens manet unum, secundum suam existentiam, in multiplicatione quae fit per eius similitudinem; et manet unitum, idest adunatum in processione; et manet plenum et integrum in distinctione. Et hoc ideo, quia ipsum, in sua substantia, est supersubstantialiter segregatum ab omnibus entibus; et quia omnia producuntur ab ipso unitive, idest secundum unam virtutem, quae producendo diversa non dividitur; et quia diffusio donorum eius, quae distribuit rebus, minorari non potest nec minoratur. Non enim est dicendum quod sic uni bona communicet quod non possit amplius communicare: in nullo enim plenitudo bonitatis eius, per huiusmodi communicationem, diminuitur. Deinde, cum dicit: sed et unum existens... Ostendit idem quantum ad unum et dicit quod Deus, cum sit unum et det unum esse parti et toti et communi unitati et multitudini, inquantum omnis multitudo aliqualiter participat unum, ipse, inquam, sic existens unum et dans unitatem, supersubstantialiter est unum simpliciter, sicut bonum et ens; quia non est aliquid eorum quibus dat esse unum. Non enim est sicut unum quod est pars multitudinis, cum nihil ei ex aequo connumerari possit; neque etiam est unum, sicut aliquod totum ex partibus constitutum; et sic non est unum eo modo quo alia, neque habet unum quasi participans ipso; sed tamen unum est, elongatum ab istis quae hoc sunt unum, in quantum est super unum quod invenitur in existentibus creatis; et hoc est unum quod producit multitudinem rerum in esse et perficit, attribuendo rebus proprias perfectiones et continet, conservando omnia in suo esse et in suo ordine. Deinde, cum dicit: rursus... Ostendit idem in ipso nomine deitatis; et dicit quod videtur esse et dicitur unius Dei discretio et multiplicatio inquantum multi dii fiunt ex hoc quod Deus aliquas creaturas deificat per conformitatem ad Deum secundum virtutem uniuscuiusque deificatorum, non quod perfecte ei conformari possint aut quod per existentiam dii dicantur. Et quamquam sint et dicantur multi dii beatificati, nihilominus tamen est unus principalis Deus qui est super omnem deitatem communicatam, supersubstantialiter existens unus Deus. Et cum ipse existat in omnibus, indivisibilis manet in rebus divisibilibus existens quibus esse communicat et est unitus in seipso et multitudini non admiscetur et non multiplicatur secundum quod in se consideratur. Et hoc supernaturaliter intelligens beatus paulus qui fuit manuductor, idest instructor ad divinam illuminationem tam ipsius dionysii quam etiam ducis eius, idest hierothei (qui, scilicet paulus, multa de divinis cognovit et qui est lumen mundi, sicut ipse in se dicit impletum, Ac 13 quod dicitur Is 49: posui te in lucem gentium) haec dicit in suis sanctis epistolis, scilicet 1Co 8, motus per inspirationem a Deo, quia etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo sive in terra... Nobis tamen unus Deus pater ex quo omnia et nos in illo; et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Ex hac enim auctoritate, patet quod multitudo deificatorum et in coelestibus sicut sunt angeli et in terra sicut sancti homines, non praeiudicat unitati deitatis, quae communis est patri et filio. Deinde, cum dicit: etenim... Assignat rationem dictorum. Ideo enim processio praedicta et multiplicatio et discretio unitatem divinam non tollit, quia in divinis unitiones superant discretiones et principantur eis; unitiones enim attenduntur secundum ipsam divinam essentiam, discretiones autem secundum similitudines Dei rebus impressas, quae multum deficiunt a suo principio et ideo divina nihilominus remanent unita, postquam illud unum quod est Deus, discernitur per diversas similitudines, discretione inegressibili, quia nihil egreditur de divina essentia et unitiva, quia talis discretio unitatem divinam non tollit. Deinde, cum dicit: istas communes... Promittit se de huiusmodi in sequentibus acturum et dicit quod tentabit, secundum suam possibilitatem, cum laude Dei, exponere praedictas discretiones quae sunt unitae et communes toti deitati sive etiam nominentur processiones convenientes bonitati divinae. Intendit autem eas manifestare ex divinis nominibus quae in scripturis traduntur, quae demonstrant huiusmodi processiones, sicut cum dicimus Deum vivum vel sapientem, demonstratur processio vitae et Sapientiae a Deo in creaturas. Hoc tamen praecognosci debet, quia, ut dictum est quaecumque Dei nominatio ad eius beneficientiam pertinens, de quacumque divinarum personarum dicatur, de omnibus personis, absque dubio, accipienda est.



CAPITULUM 3


Postquam Dionysius praemisit quaedam necessaria ad sequentem doctrinam, hic incipit prosequi suam intentionem et primo praemittit quoddam prooemium ad totum opus sequens; secundo incipit tradere doctrinam de divinis nominibus, quam intendit. Circa primum, duo facit: primo ostendit necessarium esse ut ab oratione incipiat; secundo, excusat se quod, post hierotheum, ipse conatus est eadem tractare de quibus ille tractaverat et quomodo reverentiam ad magistrum servat; ibi: et hoc forsitan... Et haec duo tanguntur in titulo capituli, qui talis est: quae orationis virtus, quantum ad primam partem capituli; et de beato hierotheo et de reverentia et tractatu theologico, quantum ad secundam partem. Circa primum, tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum per rationem; ibi: oportet...; tertio, per exempla; ibi sicut si.... Dicit ergo primo quod si hoc conveniens videbitur, inter alias divinas nominationes, nunc debemus considerare ipsam nominationem boni, idest secundum quam Deus nominatur bonus. Et ad huiusmodi nominationem accipiendam, considerandum est quod platonici, materiam a privatione non distinguentes, ponebant eam in ordine non-entis, ut dicit Aristoteles in I physicorum. Causalitas autem entis non se extendit nisi ad entia. Sic igitur secundum eos causalitas entis non se extendebat ad materiam primam, ad quam tamen se extendit causalitas boni. Cuius signum est quod ipsa maxime appetit bonum. Proprium autem est effectus ut convertatur per desiderium in suam causam. Sic igitur bonum est universalior et altior causa quam ens, quia ad plura se extendit eius causalitas. Et quamvis Dionysius hoc tangere videatur in sequenti capitulo, tamen aliam rationem huius ordinis considerasse videtur. Intendit enim in hoc libro agere de divinis nominibus manifestantibus processiones creaturarum a Deo, secundum quod est causa rerum. Id autem quod habet rationem causae, primo et universaliter est bonum. Quod apparet duplici ratione: primo quidem, quia bonum habet rationem finis; finis autem, primo, habet rationem causae. Nam forma est causa inquantum facit materiam esse actu; materia autem fit actu primo quando ab agente incipit. Secundo, quia agens agit sibi simile, non inquantum est ens quocumque modo, sed inquantum est perfectum. Perfectum enim, ut dicitur in iv meteorologicorum, est quod potest sibi simile facere. Perfectum autem habet rationem boni. Sic igitur, quidquid Deus facit creaturis, sive esse sive vivere et quodcumque aliud, totum ex bonitate divina procedit et totum ad bonitatem pertinet creaturae. Et ideo dicit quod nominatio est perfecta, inquantum omnia comprehendit et est manifestativa omnium divinarum processionum. Ad hoc autem quod de processione boni tractemus oportet nos, orando, invocare sanctam trinitatem, quae est principium omnis boni et est super omnem bonitatem. Sicut enim ipsa, ex sua benignitate, dat omnia dona ab ea provisa ita ipsa sola sufficienter manifestare potest: opera enim artis in artifice optime cognoscuntur. Deinde, cum dicit: oportet enim... Manifestat propositum per rationem, dicens quod oportet nos ad cognoscendas divinas processiones divinae bonitatis, trinitatem, orando, invocare; et circa hoc, tria facit: primo, ponit rationem ad principale propositum; secundo, manifestat quoddam in ratione suppositum; ibi: etenim...; tertio, probat quoddam in hac ratione assumptum; ibi: ipsa enim.... Dicit ergo quod oportet nos produci, idest extendi, per orationes, ad ipsam trinitatem, sicut ad principium omnis boni processionis, quia per hoc quod nos oramus, ei appropinquamus; et quanto magis propinquamus ei, tanto magis possumus addiscere dona bonitatis eius, quae circa ipsam collocantur, quasi ab ea per similitudinem bonitatis derivata; quanto enim aliquis magis appropinquat alicui rei, magis cognoscit quae circa ipsam sunt. Deinde cum dicit: etenim ipsa... Quoddam quod proposuerat manifestat, scilicet quod per orationem nos appropinquamus sanctae trinitati, et dicit quod ipsa quidem sancta trinitas omnibus adest, inquantum omnibus sua dona communicat, sed non omnia ipsi adsunt, inquantum deficiunt a participatione eius. Sed quando nos invocamus ipsam, tunc adsumus ei, appropinquantes ad ipsam. Sed ad hoc quod oratio nos faciat ei propinquos, tria requiruntur: primo, quod sensualitas sit munda ab omnibus carnalibus et mundanis affectionibus, quibus illecti retrahimur inferius et hoc tangit cum dicit: castissimis orationibus; secundo, ut intellectus noster non obumbretur caligine phantasmatum, quod accidit illis qui spiritualia non supra corporalia capere volunt, ut qui posuerunt Deum effiguratum figura humani corporis, propter quod etiam impedimur ab ascensu in Deum et quantum ad hoc, dicitur: revelata mente; tertio, ut voluntas nostra per caritatem et devotionem sit ordinata in Deum, et hoc est quod subdit: et apti ad divinam unitionem. Deinde, cum dicit: ipsa enim... Probat quod supposuerat, scilicet quod deitas universis adest; quod quidem probat duabus rationibus. Deitas enim non est in loco ut diffinita vel circumscripta loco. Omne autem quod alicubi adest, alibi non existens, aut quod sic transit ad quaedam ut alia deserat, est in loco ut circumscriptum vel definitum. Non ergo hoc de deitate dici potest. Manifestum est autem quod alicui praesens est, ad minus sibi ipsi; ergo omnibus adest. Secundam rationem ponit ibi: sed et dicere.... Omne infinitum quod est super omnia et comprehendit omnia, adest omnibus; sed trinitas est huiusmodi; ergo relinquitur quod ipsa adsit omnibus. Et ex hoc potest accipi quod nulla creatura sit ubique, cum ex infinitate Dei hoc per consequentiam relinquatur quod Deus sit ubique. Ultimo autem, concludit principale intentum, quod debemus nos per orationem extendere ad altiorem considerationem radiorum divinae bonitatis. Deinde, cum dicit: sicut... Manifestat propositum per exempla: et primo, ponit exempla duo ad propositum manifestandum; secundo, concludit principale propositum, ibi: propter quod.... Primum exemplum est quod imaginemur catenam multi luminis quae pendeat a summitate coeli et descendat usque ad terram, coram facie nostra. Si acciperemus illam catenam et semper mutaremus manus versus superius, videremur quidem trahere catenam deorsum, sed secundum veritatem non deiiceremus eam, cum ipsa esset praesens sursum et deorsum, sed nos ipsi elevaremur in maiorem splendorem illius luminosae catenae. Secundum exemplum ponit ibi: aut sicut... Et dicit quod si ascenderemus in navem et teneremus quosdam funes, qui extenderentur ab aliqua petra exteriori ad nos, qui essent nobis ad auxilium dati, non traheremus ad nos petram, sed secundum rei veritatem et nos ipsos et navem duceremus ad petram; et e contrario si aliquis stans in navi impingat ad petram quae stat iuxta mare, nihil ageret contra petram, quae est stans et immobilis, sed seipsum separabit ab illa et tanto magis quanto magis impinget ad eam. Ad hoc autem quod ista exempla ad propositum adaptentur, considerandum quod circa orationem secundum quinque opiniones oportet diversimode iudicare: quidam enim sustulerunt totaliter Dei providentiam, ponentes omnia a casu accidere et haec fuit opinio epicureorum; quidam vero posuerunt Dei providentiam circa res incorporales et universales, sed a rebus humanis divinam providentiam subtraxerunt et haec fuit opinio quorumdam peripateticorum; quidam vero extenderunt divinam providentiam usque ad omnia, sed dixerunt ex divina providentia res omnes necessarios eventus habere, totaliter a rebus contingentiam auferentes et haec fuit opinio stoicorum ponentium, secundum inevitabilem causarum seriem quam fatum nominabant, omnia ex necessitate contingere; quarta fuit opinio quorumdam aegyptiorum qui dixerunt providentiam Dei mutabilem esse; quinta fuit opinio quorumdam platonicorum dicentium quod divina providentia immutabilis est, sed sub ea res aliquae mutabiliter et contingenter continentur. Primae igitur tres opiniones totaliter orationis fructum evacuant. Si enim Deo nulla cura est de rebus vel saltem non est ei cura de rebus humanis aut si omnia ex necessitate eveniunt, frustra Deo preces funduntur. Quarta autem opinio fructum orationis non tollit, sed ei plus debito tribuit, scilicet immutare divinam providentiam. Unde, sola quinta opinio rectum iudicium de oratione habet, quam Dionysius hic sequitur ut scilicet per orationem nos ipsos trahamus mutabiles existentes ad divinae providentiae participationem, non autem credamus nos divinam providentiam posse mutare. Catena ergo luminis ab immobili coeli summitate dependens vel funes qui ab immobili petra extensi sunt, significant ordinem divinae providentiae ab immobilitate divinae Sapientiae procedentem. Quod autem dicit catenam ubique praesentem in coelo et in terra et deinde omnibus adesse, significat providentiam eius ad omnia se extendere contra primam opinionem. Quod autem dicit de immutabilitate lapidis et quod catena luminis ad nos trahi non potest, significat divinam providentiam immobilem esse, contra quartam positionem vel opinionem. Quod autem dicit quod nosipsi sursum ducimur per catenam immobilem et petrae appropinquamus per funem aut ab ea separamur per impulsionem, significat mobilitatem nostram ad sequendum divinae providentiae fructum, contra tertiam positionem. Ultimo, concludit propositum, quod scilicet, ante omnia, maxime autem theologica negotia, utile est nos incipere ab oratione, non ita quod nos per orationem trahamus divinam virtutem, quae ubique praesens est et nusquam concluditur, sed sicut per divinam commemorationem et invocationem nos ipsos trahentes et ei unientes. Praemissa orationis necessitate, procedit Dionysius ad sui excusationem; et primo, ponit unde accusabilis alicui videri posset; secundo, se excusat; ibi: etenim.... Dicit ergo primo, quod hic videtur accusatione dignus, quod cum hierotheus qui fuit nobilis Magister eius adunaverit, subtiliter loquendo, quosdam tractatus de rebus divinis, Dionysius scripsit et alios tractatus de rebus divinis et praesentem librum ac si tractatus hierothei non sufficerent, quod ad quamdam irreverentiam pertinere videtur. Deinde, cum dicit: etenim... Procedit ad sui excusationem; et circa hoc, tria facit: primo, excusat se ab irreverentia; secundo, ostendit reverentiam suam ad hierotheum; ibi: quoniam...; tertio, concludit intentionem suam in hoc opere conscribendo; ibi: igitur istis.... Excusat autem tripliciter: prima excusatio est quod ea quae hierotheus in unum dixerat, ipse ex mandato hierothei et ad petitionem timothei per singula tractavit; et hoc est quod dicit: quod si hierotheus dignatus esset tractare per ordinem omnia quae pertinent ad theologicam considerationem et tractatum totius theologiae, quem scilicet quasi in quodam genere et summa peregit, voluisset percurrere perscrutando in particulari, Dionysius non pervenisset ad tantum furorem vel pravitatem, quod vellet scribere de divinis. Quod autem ad furorem vel pravitatem pertinuisset, ostendit altero duorum modorum, quorum unus est quod Dionysius arbitraretur se elevare ad considerationes theologicas perspicacius quam hierotheus et magis divine; alius modus est quod ipse non crederet se altiora dicere et tunc sequerentur duo inconvenientia: quorum unum est quod eadem repetendo quae hierotheus dixisset, inutiliter scriberet et sic incurreret vaniloquium; aliud inconveniens est quod, quasi furtive arripiendo sibi nobilissimam contemplationem et manifestationem divinorum ipsius hierothei, faceret ei iniuriam, cum tamen ipse fuerit Magister eius et amicus et Dionysius fuerit introductus ad theologicam cognitionem, maxime ex verbis hierothei, tamen post doctrinam pauli. Sed hierotheus exposuit quasdam determinationes conspicaces, idest ex magna difficultate et intelligentia acceptas et comprehendentes multa in uno universali, secundum rei veritatem prudenter homines ad divina inducens; et praecepit dionysio et aliis ei similibus qui sunt magistri animarum quae de novo instruuntur, quod secundum eorum possibilitatem manifestarentur et distinguerentur ab eis, universales determinationes profundae contemplationis illius viri, in quibus multa involvebat in uno et hoc facerent sermone eis commensurato, non ita universali sicut usus fuerat hierotheus. Ipse etiam timotheus multoties exhortatus est Dionysium ad hoc ipsum complendum et librum hierothei ei remiserat, sicut eius capacitatem excedentem. Quia ergo ista ita sunt, ideo nos determinamus praedictum librum esse magistrum perfectarum considerationum, non aptum quibuscumque, sed his tantum qui sua capacitate multitudinem excedunt, ita quod ille liber habet quamdam secundam auctoritatem ab eloquiis scripturae canonicae, cui nulla auctoritas adaequari potest; ita quod verba illius libri consequenter se habent ad verba christorum Dei, idest ad verba sanctorum apostolorum, qui dicuntur Christi, propter plenitudinem spiritualis gratiae et propter sacerdotii dignitatem. Et sic cum ille liber tam altus conveniat tantum perfectis, nos secundum nostram proportionem trademus divina his qui sunt secundum nos, idest imperfectis, nobis similibus. Non enim sufficimus ad perfectam doctrinam perfectis tradendam, quia si solidus cibus, idest perfecta doctrina, perfectorum tantum est, ut dicitur He 5, quia ipsi soli doctrinam perfectam capere possunt, maioris perfectionis est tali cibo alios cibare. Maius enim est perfectam doctrinam alios docere, quam eam ab aliis capere posse. Considerandum est autem quod quanto aliquis intellectus est altior et perfectior, tanto plura in uno potest comprehendere. Infirmitas autem intellectus requirit ut singula singulariter explicentur. Et ideo doctrinam hierothei, in paucis multa comprehendentem, dixit perfectam. Secundam excusationem ponit, ibi: recte igitur... Et dicit quod recte dici potest, ad suam excusationem, quod ad hoc quod aliquis per se inspiciat intelligentiam eloquiorum divinorum, quae sunt eloquia sanctae scripturae et ipsa perspicua eorum doctrina in se considerata, requirit perfectam virtutem. Sed quod aliquis habeat scientiam et considerationem verborum introducentium ad praemissam considerationem et doctrinam et quod ista verba addiscat, potest convenire etiam imperfectioribus et doctoribus quos vocat sanctificatores et doctis quos vocat sanctificatos. Sicut igitur per se inspicere et docere scientiam divinorum perfectam ad hierotheum pertinebat qui perfectus fuit, ita habere scientiam exponendi praedictam doctrinam et addiscere huiusmodi expositionem, ad minores pertinet, inter quos Dionysius se computat. Tertia excusatio ponitur ibi: quamvis... Et dicit quod etiam hoc studiose Dionysius observavit, quod ipse totaliter manum non apposuit nec etiam ad manifestandum verba hierothei in illis quae hierotheus distinguere voluit secundum planam manifestationem. Deinde, cum dicit: quoniam... Ostendit reverentiam quam ad hierotheum habet; et primo, ostendendo magnitudinem eius; secundo, recognoscendo propriam humilitatem: ibi: ita enim.... Ex his enim duobus sequitur quod aliquis alium in reverentia habeat, quod de illo magna sentit et de se parva. Commendat autem hierotheum dupliciter: primo quidem, quantum ad hoc quod fuit subtilissimus et totus divinus; secundo, quantum ad hoc quod parvulis in Christo lac utiliter noverat dare; ibi: et ut mystica.... Dicit ergo primo quod ipse Dionysius simul cum timotheo et ipso hierotheo et multis aliis sanctis fratribus, convenerunt apud apostolos ad videndum corpus eius qui est principium totius vitae et quod suscepit Deum. Et potest intelligi de corporali visione Christi, de qua facit mentionem Apostolus 1Co 15. Corpus enim Christi est corpus Dei qui est vitae princeps et illud corpus per unitionem Deum suscepit, unde et templum dictum est, secundum illud Jn 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Potest etiam intelligi quod convenerunt ad videndum corpus beatae virginis mariae in eius morte, quod etiam suscepit Deum, incarnatione. Et in illo conventu, aderat etiam iacobus frater Domini et petrus qui erat summum caput omnium apostolorum. Post visionem autem praedictam, visum est omnibus ut universi apostoli et episcopi, qui ibi aderant, laudarent infinitam bonitatem divinae infirmitatis, idest humanitatis, sicut unicuique erat possibile. Et tunc hierotheus superabat omnes magistros post apostolos, quibus nullus alius comparari potest; et illa laude, erat totus excedens omnia sensibilia et mundana et quasi extra seipsum positus, his quae laudabat per quamdam unitionem coniunctus videbatur et sic ab omnibus, quicumque audiebant et videbant sive ante eum cognovissent sive non, iudicatus est Deo acceptus et divinus laudator. Et quid potest dici de his quae ipse ibi theologizavit, quae tam sublimia fuerunt? Quae, ut Dionysius dicit, si ab eius mente non excidit, multoties recognovit quasdam partes illarum divinarum laudum, quas hierotheus protulerat, Deo inspirante, dum eas a timotheo prolatas audivit. Tantum enim fuit timotheus in studio circa divina, ut ea quae audivit, etiam curavit memoria retinere. Deinde, cum dicit: et ut mystica... Commendat eum de eruditione simplicium; et dicit quod, ut omittat loqui de illis occultis ibi dictis quia timotheo nota erant, hoc dicendum est quod, quando oportebat divina communicare multitudini et reducere quos poterat ad cognoscendum sancta, cognitione proportionata imperfectis, excedebat hierotheus multos sanctorum magistrorum et temporis tritione quia plurimum temporis terebat sive expendebat in docendo et mentis puritate quia non obvolvebatur phantasiis aut erroribus quibus impediretur a recto iudicio veritatis et demonstrationum diligentia, idest efficacia verborum in demonstrando veritatem et reliquis locutionibus sanctis, idest in aliis quae requiruntur ad sanctas locutiones. Unde concludit quod numquam fuit suus conatus ut respiceret contra tantum solem, scilicet hierotheum, se ei praeferendo aut aequando. Deinde, cum dicit: ita enim..., ostendit quam humilia de se sentiat; et dicit quod ita est conscius sibi quod ipse non est sufficiens ad intelligendum divina non solum quae sunt supra intellectum humanum, sed etiam multa quae sunt intellecta aliis hominibus; et similiter reputat se insufficientem ad dicendum et manifestandum ea quae de divina cognitione ab aliis dici possunt; et multo longe reputat se deficere a scientia theologicae veritatis, quam perfectiores habuerunt. Et hoc ideo introducit, quia ad hoc deductus est propter perfectam reverentiam quam habet ad maiores et ad divinam philosophiam; quia totaliter non audet cogitare aut dicere aliquid de divina sapientia, nisi ea quae secundum suam mentem capere potest et illa etiam audit et dicit, quia non oportet negligere divinorum cognitionem quam contingit aliquem posse habere. Et ad hoc dupliciter persuasus est: primo quidem, ex naturali desiderio mentium quae semper cum quodam amore cupiunt contemplationem rerum supernaturalium quam capere possunt, quia per hoc maxime perficiuntur; secundo, quia optima dispositio divinarum legum prohibet multum scrutari ea quae sunt supra nos, tum quia sunt supra dignitatem nostram, tum quia impossibile est nobis adipisci, ut patet in ecclesiastico, 3, ubi dicitur: altiora te ne quaesieris. Sed ea quae a nobis desiderantur et data sunt nobis ut ea capere possimus, praecipit lex divina nos attente discere et aliis benigne tradere, secundum illud Sg 7: quam sine fictione didici et sine invidia communico. Et hoc etiam ex pluribus aliis scripturae locis habetur. Deinde, cum dicit: igitur... Concludit suam intentionem et dicit quod persuasus est ex praemissis et non revocatur ab inveniendo veritatem divinorum, secundum scientiae possibilitatem, neque propter pigritiam neque propter formidinem pusillanimitatis. Iterum, non poterat animus eius pati ut sine auxilio dimitteret eos, qui non poterant maiora contemplari quam ipse. Propter omnia haec, disposuit se ad scribendum hoc opus, ita tamen quod nihil novum auderet introducere, sed ea quae conspicaciter a hierotheo dicta sunt in quadam universali intelligentia, vult distinguere et manifestare, per quasdam inquisitiones magis particulares et subtiles, descendendo ad singula. Et loquitur per similitudinem corporalium, in quibus quanto aliquod totum in plures partes dividitur, subtiliores partes efficiuntur.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.2 Lec.4