Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.8 Lec.1


Lectio 2


Postquam Dionysius ostendit, in communi, processum divinae virtutis ad entia, hic ostendit in speciali; et primo, distinguendo res in quas effectus divinae virtutis proveniunt; secundo, distinguendo ea quae a divina virtute inveniuntur in rebus; ibi: et firmat.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit processum divinae virtutis ad superiores creaturas, scilicet angelos; secundo, ad inferiores; ibi: procedunt.... Dicit ergo primo quod ex divina virtute procedunt omnes virtutes angelicorum ornatuum, quae sunt Deo conformes. Apparet autem in angelis virtus quantum ad ipsum esse: et secundum hoc dicit quod ex divina bonitate habent esse intransmutabile. Secundo, quantum ad intelligere: et secundum hoc dicit quod ex divina virtute habent sempiternos motus intellectuales et immortales, quia scilicet semper actu intelligunt. Tertio, quantum ad appetere: et quantum ad hoc dicit quod acceperunt a virtute infiniti-boni ipsam fortitudinem, per quam bonum desiderant absque diminutione talis desiderii. Haec quidem omnia habent a divina virtute, inquantum divina virtus immittit eis et esse et posse respectu ipsorum et quod desiderant absque fastidio, habentes ea quae semper eis adsunt; et hoc ipsum quod est posse desiderare quod semper possunt, est eis a Deo. Deinde, cum dicit: procedunt... Ostendit processum divinae virtutis ad inferiores creaturas; et dicit quod effectus indeficientis Dei virtutis procedunt et ad homines et ad animalia et ad plantas et ad omnes res naturales. Deinde, cum dicit: et firmat... Ostendit quae inveniantur in rebus, divina virtute; et primo quantum ad ea quae sunt communia omnibus: quorum primum est unitio; et quantum ad hoc dicit quod divina virtus omnia quae sunt unita confirmat ad quamdam amicitiam sui et communionem. Secundum est discretio; et quantum ad hoc dicit quod divina virtus firmat ea quae sunt discreta ad invicem, ad hoc quod singula secundum propriam rationem et diffinitionem conservet inconfusa et incommixta ad invicem. Tertium est ordo; et quantum ad hoc dicit quod divina virtus conservat cuiuslibet rei ordines, secundum quos res ad invicem ordinantur et iterum dirigit unumquodque in ordine ad finem quod est proprium bonum rei. Deinde, ponit ea quae pertinent ad singula: et primo, quantum ad angelos dicit quod divina virtus custodit immaculate a quacumque corruptione immortales vitas angelicarum unitatum, idest substantiarum simplicium ipsorum. Secundo, quantum ad corpora coelestia dicit quod custodit invariabiliter substantias et ordines coelestium corporum et luminarium, scilicet solis et lunae et stellarum. Tertio, quantum ad aevum quod mensurat substantiam coeli et dicit quod divina virtus facit quod possit esse aevum, quod est simplex mensura essendi; et quantum ad tempus quod est mensura motus coeli subiungit quod divina virtus omnes circumvolutiones temporis discernit processibus et congregat restitutionibus. Attribuit autem tempori circumvolutionem eo quod sequitur circularem revolutionem coeli. Est autem in motu coeli, duo considerare: primo quidem quod in motu coeli semper sit renovatio situs, secundum transitum de loco ad locum; secundo vero quod coelum redit ad eumdem situm secundum circularem motum; ita etiam est et in tempore quia, secundum processum motus, succedit tempus tempori, ut hora horae et dies diei; et quantum ad hoc dicit quod tempus discernitur processibus; secundum autem reditum alicuius coelestis corporis ad eumdem locum, etiam tempus restituitur in id quod praeterierat et sic quod erat futurum quodammodo ad praeteritum congregatur: puta, cum dies et mane incipiens terminatur, iterum reditur ad mane et idem apparet in mense et anno. Quarto, ostendit effectum divinae virtutis ex elementis et dicit quod divina virtus facit virtutes ignis inextinguibiles; licet enim ignis in hac materia extingui possit, tamen ignis universaliter inexstinguibilis est. Facit etiam indeficientes fluxiones aquae, quod dicit propter perpetuum fluxum fluviorum et commotiones maris, quae apparent in fluctibus et fluxu et refluxu maris. Qui etiam terminat effusionem aeream: hoc autem dicit, quia aeri maxime competit proprietas humidi, ut non bene terminetur termino proprio et ideo, quantum est de se, aer habet omnimodam effusionem, sed divina virtute terminatur intra limites sui naturalis loci. Divina etiam virtus collocat terram in nihilo, quia semper divina virtute in medio mundi collocatur et nihil est quod ipsam sustentet. Divina etiam virtus conservat generativos partus ipsius terrae, scilicet plantarum et aliorum quae ex terra nascuntur indifferentes, idest uniformiter in sua natura manentes, dum scilicet ex seminibus terrae mandatis, similes plantae nascuntur. Et non solum ea quae ad singula elementa pertinent divina virtus facit, sed etiam quae pertinent ad commixtionem elementorum ad invicem. In qua quidem commixtione, tria inveniuntur: necesse est enim esse primo quamdam proportionem elementorum ad invicem, quam Dionysius hic nominat harmoniam; secundo, requiritur quod cuiuslibet elementi remaneat virtus propria incorrupta, alioquin non esset mixtio, sed corruptio; et quantum ad hoc, dicit: et concretionem inconfusam; tertio, requiritur quod elementa sint concreta et simul commaneant et non statim ab invicem separentur; et quantum ad hoc dicit: et indivisibilem salvat. Quinto etiam ponit effectum divinae virtutis in rebus animatis; et universaliter quidem dicit quod divina virtus in unum tenet coniunctionem animae et corporis; et specialiter de plantis adiungit quod movet sursum virtutes plantarum nutritivas et augmentativas: nutritivas quidem, inquantum alimentum per radices attractum usque ad cacumen plantarum sublevatur; augmentativas vero, inquantum ipsum corpus plantae ex terra procedens, paulatim in altum producitur. Deinde, quantum ad omnia, universaliter subdit quod divina virtus fortiter tenet substantiales et naturales virtutes omnium et cuiuslibet rei firmat indissolubilem mansionem, inquantum scilicet omnia gradum sibi praefixum a Deo conservant. Ulterius autem effectum divinae virtutis ostendit in his quae pertinent ad gratiam; et dicit quod divina virtus dat ipsam deificationem, idest participationem deitatis, quae est per gratiam; et ne aliquis credat quod hanc participationem aliquis sua virtute possit acquirere, subdit quod Deus praebet virtutem ad hoc ut aliqua praedicto modo deificentur. Ultimo autem universaliter concludit quod universaliter nihil est in entibus quod sit segregatum et non contentum a continentia divinae virtutis quae rebus per suam omnipotentiam dat firmitatem. Sicut enim a divina vita non potest esse segregatum quidquam nisi quod caret vita, ita a divina virtute non potest esse segregatum nisi quod caret virtute. Quod autem universaliter nullam habet virtutem, omnino non est neque habet aliquam positionem, idest ordinem in universo seu firmitatem.



Lectio 3


Postquam determinavit Dionysius de divina virtute, hic excludit quamdam obiectionem, et circa hoc, tria facit: primo, ponit obiectionem; secundo, solvit; ibi: apponens...; tertio, exclusa dubitatione, asserit veritatem; ibi: nos autem.... Primo ergo ponit dubitationem quam elymas magus, de quo in actibus legitur 13, obiecit contra paulum dicentem II timoth. quod Deus negare seipsum non potest, quod eius omnipotentiae videtur contrarium. Deinde, cum dicit: apponens... Solvit propositam dubitationem; et circa hoc, tria facit: primo, praemittit suam excusationem de hoc quod intendit ad tam debilis obiectionis solutionem; secundo, solutionem ponit; ibi: etenim...; tertio, redarguit obiectionis praesumptionem; ibi: quod sapiens.... Dicit ergo primo quod super praemissam dubitationem addit quod multum timet ne ipse debeat derideri de stultitia, sicut aliquis qui conaretur destruere domunculas a pueris dissolutis factas, quae nec fundamentum firmum habent, eo quod super arenam aedificatae sunt et in seipsis infirmae sunt, eo quod absque caemento conglutinatae sunt; et ita posset videri quod, cum ipse intendit loqui contra deliberationem de rebus divinis quam de proposito verbo habuit praedictus elymas, quasi quaedam iacula immittat contra aliquam positionem impossibilem. Positio enim eius est manifeste impossibilis, in seipsa infirmata; quia veritate non confirmatur et innititur frivolae rationi, sicut debili fundamento. Deinde, cum dicit: etenim... Solvit propositam quaestionem; et dicit quod, cum Deus sit ipsa veritas, Deum negare seipsum, nihil aliud est quam Deum decidere a veritate. Cum autem verum idem sit quod ens, sequitur quod excidere a veritate, idem sit quod excidere ab esse. Quod ergo dicit Deum non posse negare seipsum, idem est ac si diceretur: Deum non posse deficere ab essendo. Hoc autem quod est non deficere ab essendo, idem est ac si diceretur quod Deus non est non ens; quo quidem magis significatur ipsum esse; sicut et si dicatur quod Deus non potest non posse, non ostendit quod sit impotens, sed quod sit maxime potens; et similiter, si dicatur quod non cognoscit se nescire ita quod habet scientiae privationem, hoc est ipsum habere perfectam scientiam. Per hoc ergo quod Deus non potest negare seipsum, nihil detrahitur eius potentiae ab impossibili, sed idem est ac si diceretur, quod Deus non potest non esse verus et ens et potens. Deinde, cum dicit: quod sapiens... Reprehendit obiicientis praesumptionem; et dicit quod elymas, qui se sapientem reputabat, non intelligens praedictae solutionis rationem, similis erat pugilibus inexpertis qui frequenter, adversarios contra quos pugnare debent, supponunt esse infirmos, secundum quod eis videtur et, dum sunt absentes, contra eos audaciter ictus proiiciunt, quamdam similitudinem pugnae facientis et absque timore percutiunt aerem inutilibus plagis et sic opinantur se vicisse adversarios et de hoc laudant seipsos, quamvis nondum sciant adversariorum virtutem. Ita etiam est et de illis qui debiles obiectiones facientes, cum non est qui eis resistat, se obtinuisse arbitrantur. Deinde, cum dicit: nos autem... Excludit primo obiectionem contra omnipotentiam divinam; secundo, apostoli scientiam commendat, dicens quod nos, considerantes dicta apostoli secundum nostram possibilitatem, laudamus Deum, qui excedit omnem potentiam, sicut omnipotentem, inquantum eius potentia ad omnia se extendit; sicut beatum, inquantum habet plenitudinem omnis boni, nullo indigens; et sicut solum potentem ex seipso: omnes enim alii potentes non sunt ex se potentes, sed ex Deo; et sicut per suam potentiam dominantem aevo: alii enim dominantes, dominantur his quae sunt in aevo aut in tempore, sed ipse toti aevo dominatur. Et iterum laudamus eum sicut secundum nihil excidentem ab existentibus et quod nihil quod est in eo potest ab eo recedere. Creaturae vero, etsi aliquae inveniantur quae non excidant ab esse simpliciter, possunt tamen excidere ab aliquo, inquantum sunt mutabiles; sed Deus, qui est omnino immutabilis, secundum nihil potest excidere ab esse. Vel sumuntur haec verba ex his quae Apostolus I timoth. ult. Dicit: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem quam designat per hoc quod dicit: secundum nihil ab existentibus excidentem. Et non solum ista Deo conveniunt, sed excellenter ea habet; unde subdit: quod adhuc amplius possumus laudare Deum, sicut supereminenter habentem virtutem et sicut praehabentem omnia existentia, idest quidquid est in rebus, non quidem eodem modo quo in rebus est, sed secundum supersubstantialem virtutem, idest sicut effectus sunt per virtutem in causa, secundum modum causae excedentis omnem substantiam. Et non solum supereminenter haec ei conveniunt, sed etiam causaliter; unde subdit quod omnibus existentibus dat posse et esse determinatum. Et hoc convenit ei ex abundantia suae excedentis virtutis quae dat omnibus bonitates copiose effundendo. Dat enim omnibus abundanter, ut dicitur Iacob. i.



Lectio 4


Postquam Dionysius determinavit de virtute Dei, hic determinat de iustitia; est enim iustitia virtutis species. Considerandum est autem quod inter virtutes morales, sola iustitia potest Deo magis proprie attribui: aliae enim morales virtutes sunt circa passiones quae in Deo locum non habent, sicut temperantia circa concupiscentias, fortitudo circa timores et audacias; sed iustitia est circa actiones, puta circa distributiones vel retributiones, quae Deo competere possunt. Dividitur autem praesens pars, in duas: in prima, determinat de iustitia Dei; in secunda, de effectibus divinae iustitiae; ibi: ipsa igitur.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quid pertineat ad rationem divinae iustitiae; secundo, solvit quorumdam obiectiones contra divinam iustitiam; ibi: et si ista.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit secundum quos actus iustitia Deo conveniat; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: omnia enim.... Convenit autem iustitia Deo secundum tres actus: primo quidem, secundum hoc quod est distribuere. Commutativa autem iustitia in Deo locum non habet, sicut est in venditoribus et emptoribus quia, ut dicitur Rom. ii, Quis prior dedit ei et retribuetur ei? Sed attribuitur ei distributiva iustitia quae non observat aequalitatem quantitatis, ut aequalia omnibus det, sed aequalitatem proportionis, ut det unicuique secundum quod dignus est. Et ideo dicit quod iustitia laudatur in Deo inquantum ipse distribuit omnibus, secundum eorum dignitatem. Est autem distributor bonorum; bonum autem, ut Augustinus dicit, consistit in modo et specie et ordine: modum autem unicuique proprium mensura praefigit, ut ipse dicit; ut ergo significaret Deum esse totius boni distributorem, dicit quidem quantum ad modum: commensurationem; quantum ad speciem: pulchritudinem vel formam, secundum aliam translationem; quantum autem ad ordinem dicit: et bonam ordinationem et ornatum seu dispositionem secundum aliam translationem. Et accipit hic ornatus, pro decentia ordinis. Non solum autem pertinet ad iustitiam quod distribuat diversa diversis secundum eorum dignitatem, sed etiam quod huiusmodi diversitatem inconfusam servet, ne scilicet unus id quod est alterius sibi usurpare praesumat; et quantum ad hunc secundum actum iustitiae dicit quod divina iustitia distribuit unicuique omnes distributiones et ordines secundum quamdam determinationem quae vere est iustitia ut scilicet unum in id quod est alterius non irrumpat. Tertius vero actus iustitiae est ut unusquisque id quod est sibi conveniens operetur; propter quod et quodam modo iustitia dicitur omnis virtus; et quantum ad hunc tertium actum, subdit quod divina iustitia est causa omnibus propriae operationis eorum. Deinde, cum dicit: omnia enim... Manifestat quod dixerat, rationem assignans praedictorum. Ideo enim praemissa ad divinam iustitiam pertinent, quia iustitiae proprium est quod ordinem in rebus statuat; et quod unicuique rei terminum praefigat, ultra quem non progrediatur; et quod huiusmodi ordinationem et terminationem absque confusione conservet; et quod ulterius, rebus sic ordinatis et terminatis, unicuique donet de supervenientibus donis, secundum propriam dignitatem sibi praestitam a Deo. Deinde, cum dicit: et si ista... Solvit duas dubitationes circa divinam iustitiam; circa quarum primam, tria facit: primo, ex praemissis ostendit quod illi qui divinam iustitiam reprehendere nituntur, se ignorare praemissa ostendunt; et hoc est quod dicit quod si praemissa ratione sunt dicta, scilicet quod iustitiae est dare unicuique secundum suam dignitatem, quicumque arguere volunt divinam iustitiam quae hoc facit, ipsi ignorant quod dum volunt divinam iustitiam reprehendere, suam iniustitiam manifestant. Secundo, ibi: dicunt enim... Ponit eorum obiectionem: dicunt enim quod, cum Deus sit optimus et per hoc ei competat optime facere unumquodque, deberet etiam his quae sunt mortalia dare immortalitatem, utpote quod homines et animalia numquam morerentur; et imperfectis dare perfectionem, utpote quod homines statim nascerentur perfecti; et per se mobilibus dare necessitatem per aliud mobile, utpote quae hominibus per se competunt, quia per se moveri possunt et ad bonum et ad malum. Vellent autem quod Deus daret hominibus vel aliis rationalibus creaturis quod non possent peccare, quod esset habere necessitatem quod semper ex alio moverentur: non enim aliter competeret ut ad malum deficere non possent, nisi quadam coactione ab aliis moverentur, non ex libero arbitrio. Sanctis enim ex ipsa perfectione competit ut deficere non possint, ut patet in beatis qui sunt confirmati in bono. Dicunt etiam quod deberet variabilibus inesse identitas, ut scilicet semper eodem modo se haberent omnia et quod infirmis esset perfecta potentia et quod temporalia essent aeterna et quod ea quae secundum suam naturam moventur, essent immutabilia et quod delectationes, quae sunt temporales, essent aeternae. Et secundum suum iudicium, universaliter, attribuunt aliis quae sunt aliorum, idest inferioribus ea quae sunt superiorum entium. Tertio, ibi: oportet autem... Excludit eorum iudicium perversum; et dicit quod oportet considerare de divina iustitia, quod in hoc vere iustitia est quod omnibus dat secundum propriam dignitatem et quod uniuscuiusque naturam conservat in proprio ordine et virtute, ita scilicet quod in his quae sunt secundum suam naturam immortalia, conservat immortalitatem et in mortalibus mortalitatem; et sic de aliis quae supra tacta sunt. Secundam obiectionem ponit ibi: sed dicat aliquis...; et circa hoc, duo facit: primo, ponit obiectionem: posset enim aliquis obiicere non esse iustum quod Deus permittit homines sanctos cruciari a pravis hominibus et non dat eis auxilium ut non crucientur. Secundo, ibi: ad quod dicendum... Solvit praedictam obiectionem; et dicit quod si isti, qui dicuntur sancti, amant ea quae sunt super terram, pro quibus zelant homines rebus materialibus inhaerentes, omnino ceciderunt a divino amore. Quod intelligendum est si ita ea amant quod in eis finem constituant et quod propterea spiritualia bona contemnant. Et hoc est quod subdit, quod ipse nescit quomodo dici debeant sancti illi qui faciunt iniuriam rebus divinis, quae sunt vere amabilia, ut reprobent ea contra religionis debitum propter bona temporalia, quae non sint amanda principaliter nec pro eis est zelandum. Sed si ipsi amant bona spiritualia quae vere sunt existentia quia sunt sempiterna, debent laetari, si ea desiderant, quando ea desiderata consequi possunt. Consequuntur autem ea cum afflictiones in rebus temporalibus patientes, quodam fervore amoris, spiritualibus magis inhaerent. Tunc enim, magis per similitudinem appropinquant angelicis virtutibus, in quibus nulla est materialium rerum affectio, quando homines, secundum suam possibilitatem, ex desiderio rerum divinarum recedunt ab affectione materialium rerum. Et hoc quidem faciunt quando pro bono, idest amore Dei et pro iustitia et virtute luctantur viriliter in adversitatibus existentes. Et sic, si vere sancti saeculi istius in adversitatibus consequuntur quod desiderant, scilicet, contemnendo temporalia bona, adhaerere spiritualibus, non male cum eis agitur, sed bene. Unde vere dici potest quod proprium est divinae iustitiae quod animosam virtutem non destruat aut emolliat per collationem prosperitatis, sed si aliquis conatur hoc facere, ut scilicet pugnet pro veritate, quod ipse non dimittat tales sine adiutorio, sed firmet eos in pulchra et firma statione spiritualium bonorum per quae in adversis consolantur; et ulterius, quod talibus retribuat in futuro, secundum proprii meriti dignitatem.



Lectio 5


Postquam Dionysius determinavit de iustitia divina, hic determinat de effectibus divinae iustitiae; et primo, de salvatione; secundo, de liberatione; ibi: propter quod...; tertio, de inaequalitate, quam quodam modo iustitia facit, quodam vero modo removet; ibi: sed de istis.... Circa primum, tria facit: primo, ponit salvationis propriam rationem; secundo, ponit quamdam aliam rationem salvationis, ab aliis assignatam; ibi: si autem...; tertio, ostendit quomodo hae duae rationes se habent ad invicem; ibi: et hanc primam.... Dicit ergo primo quod divina iustitia laudatur sicut salvatio omnium quia scilicet omnia salvat, inquantum scilicet custodit et conservat in unoquoque, tria: primo quidem, substantiam uniuscuiusque conservans et propriam, idest in proprietate suae naturae et mundam, idest absque permixtione extranei; secundo, similiter, conservat ordinem uniuscuiusque, proprium et mundum; tertio vero, est causa in omnibus rebus propriae et mundae operationis. Et sic omnis ratio salvationis consistit secundum quod res conservantur in his quae eis conveniunt secundum suam proprietatem. Deinde, cum dicit: si autem... Ponit secundam rationem salvationis; et dicit, quod si aliquis velit dicere quod ratio salvationis consistit in hoc quod Deus omnino eripit a malis, non est ei in hoc repugnandum, sed debemus recipere eum qui sic laudat largiter divinam salvationem non solum quantum ad conservationem in Deo, sed etiam quantum ad separationem a malo. Deinde, cum dicit: et hanc primam... Comparat has duas rationes ad invicem; et dicit quod ipse rogat humiliter persuadendo eum qui secundam rationem salvationis assignat, quod ipse hanc diffiniat quod prima ratio salvationis consistat in conservatione in bono, quae quidem conservatio in bono multipliciter fit. Quaedam enim conservantur in bono a Deo qui constituit ea intransmutabilia in seipsis, sicut sunt corpora coelestia quae sunt longe a corruptione et beati qui peccare non possunt. Secundo, prout aliqua quae intransmutabilia sunt, conservantur ut non habeant aliquam contrapugnantiam, sicut aliquando videns Deus aliquos esse infirmos, non permittit eos tentari et sic salvat eos, conservando eos in bono. Tertio, ex eo quod permittit quod aliqui impugnentur, sed dat eis fortitudinem ut resistere possint contra impugnantia, sicut fortia contra peiora, idest contra infirmiora. Et ita omnia custodit et salvat neque facit ea pugnantia neque bellantia, ut pugna referatur ad actualem impugnationem, bellum vero ad habitualem. Et hoc convenit quod impugnationem non habeant, prout singula sunt ordinata, idest firmiter disposita in his quae pertinent ad proprias rationes. Et non solum facit aliqua non pugnantia, sed etiam exterminat, idest destruit ab omnibus rebus, omnem inaequalitatem et alienam operationem, ut inaequalitas referatur ad id quod est extraneum in essentia aut virtute; aliena operatio autem ad id quod est extraneum in operatione. Constituit etiam divina iustitia salvans proportiones cuiuslibet rei, non valentes decidere ad inconvenientiam neque qualitercumque transire. Transitus enim superiorum ad inferiora casus dici potest; inferiorum vero ad superiora transitus omnino dicitur non casus, sed secundum se transitus. Non est autem mirandum quod dicit transmutabilia non pugnantia nec transire ad contraria, quamvis in multis inveniatur pugna et permixtio extranei et transitus ad contraria; quia in omnibus transmutabilibus semper permanet aliquid non transitum et non permixtum et non impugnatum, sicut subiectum non transit, quando fit transitus secundum formam. Et haec tria quae secundo ponit, respondent tribus primo positis, non tamen eodem ordine: nam id, quod inter secundam et ultimam ponit, cum dicit: et proportiones uniuscuiusque constituit, respondet ei quod inter prima, primo posuit cum dixit: in seipsis intransmutabilia; quod autem secundum est inter ultima, scilicet: et omnem inaequalitatem et alienam operationem ex totis exterminat, respondet ei quod supra, ultimo, dixerat: et fortia contra peiora salvat: quod vero dicit primo inter ultima: et omnia custodit non pugnantia et non bellantia, respondet ei quod, primo, in medio posuerat: et non pugnantia. Sic igitur, quia ratio salvationis in hoc consistit primo et principaliter ut aliquid in bono conservetur, non erit longe ab intentione sacrae scripturae si quis salvationem Dei velit laudare inquantum ipse Deus salvat omnia per propriam bonitatem liberando a malo quod est casus a propriis bonis. Et hoc dico secundum quod patitur natura eorum quae salvari dicuntur: aliter enim restituuntur ea quae cadunt secundum liberum arbitrium atque aliter ea quae cadunt secundum naturalem corruptionem. Deinde, cum dicit: propter quod... Determinat effectum liberationis; et dicit quod sacri doctores nominant divinam iustitiam, liberationem et liberationis causam, inquantum salvat a malo et hoc multipliciter: primo, inquantum non permittit ea quae sunt vere entia a substantiis cadere ad hoc quod nihil sint, sed semper eis substantiarum aliquid remanet. Secundo, quantum ad hoc quod si aliquid vere existens decidat ad aliquod peccatum in actione, in aliquam inordinationem inclinatione appetitus et ad aliquem defectum propriae operationis, Deus liberat id quod sic cadit a passione quae ad peccatum inducit; et infirmitate ex qua aliquid ordinem debitum non tenet; et privatione quae pertinet ad minorationem perfectionis. Et sic haec tria respondent primis tribus. Et ut ostendat quomodo ab his liberat, subdit alia tria, primis tribus praemissis respondentia: a privatione enim liberat inquantum adimplet, quod minus habebatur; ab infirmitate autem liberat, inquantum paterno et misericordi affectu supportat infirmitatem nostram; a passione autem liberat, suscitans, idest revocans a malo; et, quod plus est, firmiter statuens in bono; et id bonum quod erat percussum, idest minoratum et debilitatum, adimplet restaurando; et quod ad peccatum defluxerat, statuit, idest firmat et ornat, idest cum decentia quadam disponit; et sic omnem inordinationem et indispositionem ad integritatem perducit et ab omnibus maculis peccatorum solvit. Deinde, cum dicit: sed de istis quidem... Determinat de inaequalitate; et primo ostendit quam inaequalitatem iustitia excludat; secundo, quam inaequalitatem constituat; ibi: etenim.... Inaequalitatem enim proportionis iustitia distributiva excludit; inaequalitatem autem quantitatis causat, secundum quod dat maiora vel minora secundum proportionem dignitatis cuiuslibet naturae. Dicit ergo primo quod de istis, idest salvatione et liberatione et de iustitia dictum est, secundum quam mensuratur et diffinitur aequalitas proportionis quae est in omnibus; et exterminatur, id est excluditur omnis inaequalitas, quae dicitur secundum privationem aequalitatis proportionis, quae est in singulis rebus: ad iustitiam enim pertinet quod det unicuique secundum propriam proportionem et sic aequalitas proportionis, secundum iustitiam determinatur, secundum quod non est eadem capacitas omnium et necesse est ut diversis diversa attribuat et sic causando aequalitatem proportionis, causat inaequalitatem quantitatis. Et ideo, subdit: si quis vellet accipere inaequalitatem secundum differentiam quae est in universo, omnium ad omnia, per quam differunt et aliquid est melius alio secundum quamcumque perfectionem, huiusmodi inaequalitatis iustitia est conservativa, dum non permittit fieri turbationem seu confusionem in rebus per hoc quod omnia omnibus commisceantur; et sic conservat iustitia omnia existentia, secundum species suas prout uniuscuiusque natura recipit et suscipit.



CAPITULUM 9


Lectio 1


Postquam Dionysius determinavit de nominibus divinis quae accipiuntur secundum processiones perfectionum absolute rebus convenientium, sicut est bonum, esse, pulchrum, vita, sapientia et virtus, hic determinat de nominibus Dei quae sumuntur secundum processiones in quibus importatur habitudo ad alterum: sicut de magno et parvo, quae important excessum et defectum secundum quantitatem; de eodem et altero, quae important convenientiam et differentiam secundum substantiam; et de simili et dissimili, quae important convenientiam et differentiam secundum qualitatem; et de statione et motu, quoniam ratio stationis quidem consistit in hoc quod aliquid similiter se habet nunc et prius; et ulterius de aequalitate, quae importat convenientiam secundum quantitatem et est medium inter magnum et parvum. Dividitur ergo in tres partes: in prima, ostendit de quo est intentio; in secunda, ostendit quod singula praedictorum de Deo dicuntur; ibi: igitur magnus...; in tertia, ostendit secundum quam rationem de Deo dicantur; ibi: igitur.... Dicit ergo primo quod, quia Deo qui est omnium causa attribuitur et magnum et parvum et alia praedicta, oportet considerare circa haec insignia, quibus Deus nominatur, quaecumque nobis possunt esse manifesta. Deinde, cum dicit: igitur magnus... Ostendit quod praemissa de Deo dicantur: laudatur enim in sacra scriptura Deus sicut magnus et in magnitudine existens, secundum illud Ps 144: magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. Et quia subtilitas quaedam parvitas est, parvum etiam attribuitur Deo in scriptura, ut dicitur ; quod apparuit in sibilo aurae tenuis, quae quidem tenuitas seu subtilitas manifestat divinam parvitatem. Quandoque etiam in scriptura, Deus dicitur idem, secundum illud Ps 101: tu autem idem ipse es. Attribuitur etiam ei alteritas, inquantum diversae figurae et diversae species rerum ei comparantur in sacris scripturis, sicut quod aliquando designatur in figura vel specie hominis vel agni vel leonis vel lapidis. Dicitur autem similis in scripturis, inquantum facit aliqua similia et est causa ipsius similis, secundum illud Gen. i: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicitur etiam Deus dissimilis omnibus, ubi scriptura dicit quod nihil est ei simile, secundum illud Ps 85: quis similis tibi in diis, domine? Describitur etiam Deus in scripturis ut stans, secundum illud Am 7: ecce Deus stans super murum laterum. Describitur et immobilis, secundum illud : ego Dominus et non mutor. Et sedens in saecula, secundum illud esa. 9: super solium david sedebit amodo et usque in sempiternum. Describitur etiam et motus sicut ad omnia ambulans seu procedens, secundum illud Gn 3: cum audisset vocem Domini Dei deambulantis in paradiso et Sg 7, dicitur quod omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Attingit autem ubique propter suam mobilitatem. Et multa alia, istis aequipollentia, in scripturis de Deo dicuntur. Deinde cum dicit: igitur... Ostendit secundum quam rationem praedicta de Deo dicantur; et primo, de magno et parvo; secundo, de eodem et altero; ibi: idem autem est...; tertio, de simili et dissimili; ibi: similem autem...; quarto, de statione et sessione et motu; ibi: quid autem...; quinto, de aequalitate; ibi: si autem.... Circa primum, primo determinat de magno; secundo, de parvo; ibi: parvum autem.... Circa primum, tria facit: primo, attribuit magnum Deo secundum rationem causalitatis; secundo, per rationem cuiusdam similitudinis; ibi: et extra...; tertio, secundum dissimilitudinem; ibi: magnitudo haec.... Dicit ergo primo quod Deus dicitur magnus, secundum quod magnitudinem suam, quae essentialiter ei convenit aeternaliter, tradit omnibus magnis, sicut et dicitur sapiens, inquantum sapientiam tradit omnibus sapientibus. Vel potest aliter legi quod Deus magnitudinem suam tradit omnibus quae sunt aeternaliter magna, idest a principio creaturae usque in sempiternum. Deinde, cum dicit: et extra... Attribuit ei magnum, secundum quamdam rationem similitudinis: et primo, quantum ad eius substantiam; secundo, quantum ad eius effectus; ibi: et secundum.... Manifestum est autem quod magnum creaturis attribuitur, secundum rationem excessus: illa enim magna dicuntur quae inveniuntur alia excedere. Excessus autem in rebus creatis multipliciter attenditur: uno modo, secundum dimensionem longitudinis, latitudinis et profunditatis; et secundum hoc, dicitur aliquid magnum respectu alterius inquantum superexcedit quantitatem eius; et sic Deus dicitur magnus simpliciter, inquantum magnitudo eius extra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta; et dicitur superfusa ad similitudinem rerum humidarum, ut aeris et aquae; superextenta vero ad similitudinem corporum siccorum et solidorum. Alio modo, attenditur excessus in rebus creatis, secundum locum et sic locus dicitur esse maior, qui est magis continens. Unde et Deus dicitur simpliciter magnus, inquantum continet omnem locum. Tertio, excessus invenitur in rebus secundum numerum et sic etiam dicitur Deus magnus simpliciter, inquantum superegreditur numerum omnem, quia omnis numerus a divina sapientia procedit res distinguente, in cuius potentia est plures rerum differentias producere. Videtur autem in rebus maximum infinitum esse quod omnia excedit. Sed, ut in rebus creatis invenitur, nihil dicitur infinitum quin sit secundum aliquid finitum, scilicet secundum speciem. Unde Deus, qui est omnibus infinitus, excedit omnem infinitatem. Deinde, cum dicit: et secundum... Attribuit Deo magnum, secundum rationem excessus qui consideratur ex parte effectuum. Sunt autem tria consideranda in effectibus eius: primo quidem, quod effusio effectus procedit ex plenitudine causae, sicut quod non est plenum calore, non potest calorem effundere. Secundum similitudinem vasis loquimur, quod nisi sit plenum aqua, non potest aquam effundere. Secundo, quia si sit magis plenitudo, fit magna effusio. Tertio, quod quanto prior est effusio, tanto id quod effunditur, prius recipitur in eo in quod effunditur humor, nisi infusio terrae prius ab ea recipiatur. Et haec tria in effectibus Dei sunt consideranda: primo enim, ex parte Dei invenitur superabundans plenitudo bonitatis; secundo, ex hac abundanti plenitudine sequitur quod magis faciat; tertio, ex hoc quod ipse est primordialis causa sequitur quod dona ipsius sunt fontana, idest primordialia: quidquid enim a quacumque causa recipitur, praesupponit id quod a Deo recipitur. Ita ergo, secundum superplenum ipsius, quantum ad primum; et magnificum, quantum ad secundum; et fontana ipsius dona, quantum ad tertium; inquantum ipsa dona participantur ab omnibus, secundum effusionem doni quod est infinitum ex parte donantis, dona huiusmodi omnino non minorantur, sed semper habent eamdem superabundantem plenitudinem et numquam minorantur, quantumcumque participentur, immo, quanto magis participantur, intantum magis desuper manant: quia, quanto aliquid plus recipit de divinis donis, tanto plus redditur aptum ad recipiendum; et ex parte influentis quod ex infinitae virtutis influentia minorari non potest. Deinde, cum dicit: magnitudo haec... Exponit magnitudinem divinam, per distantiam ad alias magnitudines; et dicit quod magnitudo divina est infinita, quia nulli magnitudini creatae convenit; et est etiam sine quantitate, quia non est in genere quantitatis, sed Dei magnitudo est esse eius; et est sine numero, idest sine mensura: numerus enim habet primam rationem mensurae, cum per eum etiam quantitates continuae mensurentur; vel quod dicit: sine quantitate, refertur ad quantitatem continuam; quod autem dicit: sine numero, refertur ad quantitatem discretam. Et sic per magnitudinem divinam attenditur excessus causalitatis divinae, secundum quod effundit universaliter et superabundanter, suam infinitam magnitudinem, quae non accipitur a creaturis in eius infinitate, sed secundum suam capacitatem finito modo eam accipiunt. Deinde, cum dicit: parvum... Ostendit quomodo parvum dicatur in Deo; et circa hoc, tria facit: primo, ponit rationes parvi; secundo, attribuit eas Deo; ibi: ita igitur...; tertio, ostendit differentiam huius parvi ad alia parva; ibi: hoc parvum.... Circa primum, considerandum est quod subtilitas quaedam parvitas est sive accipiatur subtilitas prout est qualitas quaedam secundum quod corpora subtilia rara dicuntur prout habent parum de quantitate sub eisdem dimensionibus; sive accipiatur subtilitas prout est differentia quaedam circa quantitatem: sicut enim longum et breve se habent ad lineam, latum vero et strictum ad superficiem, ita subtile et grossum ad corporis profunditatem. Unde subtilitas, parvitatem quamdam signat. Ponit ergo tres proprietates parvi sive subtilis: quarum prima est quod excedit omne pondus et omnem distantiam; et dicit pondus, secundum quod subtile dicitur quod est rarum: tale enim maxime leve invenitur; dicit vero distantiam, secundum quod subtile opponitur grosso, in quo tanta distantia est: magna scilicet profunditas; in subtili vero, parva. Excessus autem iste, quo parvum et subtile excedit omne pondus et omnem distantiam, non attenditur secundum maioritatem quantitatis quae opponitur parvitati, sed sicut unitas excedit numerum, quia mensurat ipsum et non mensuratur ab eo. Secundam proprietatem parvi ponit quod vadit per omnia sine prohibitione: est enim de ratione subtilis quod sit penetrativum. Tertiam proprietatem parvi ponit quod parvum est omnium causa; et huius probationem inducit quod nihil invenitur quod non participet formam parvi: parvum enim invenitur in magnis, sed magnum non invenitur in parvis; participatum autem videtur esse causa participantis, unde et principia in omnibus generibus sunt parva quantitate, sed magna virtute. Deinde, cum dicit: ita igitur... Assignat praedictas rationes parvi Deo, praecipue secundam; et dicit quod in Deo accipitur parvum, inquantum sine impedimento vadit ad omnia, implendo ea et suis effectibus et sua praesentia, quia ipse in omnibus est et iterum per omnia operatur, sicut per propria instrumenta. Et ad hoc probandum inducit auctoritatem apostoli, ad He 4 et primo, specialiter ostendit quod Deus penetrat omnia quae pertinent ad humanam naturam; in qua primo invenitur compositio animae et corporis, quorum distinctionem et unitionis modum divina sapientia intelligit et operatur; et ideo dicit quod pertingit usque ad divisionem animae et corporis. Secundo, in homine est compositio partium corporis quae etiam est Deo nota et ideo subdit: et compagum, quantum ad iuncturam; et medullarum quantum ad ea quae intra membra continentur. Tertio subdit, de his quae pertinent ad animam: inter quae, intentiones cordis sunt maxime occultae et tamen sunt Deo notae; et ideo subdit: et intentionum cordis. Et quia ista sunt occultissima, multo magis pertingit per suam scientiam, ad entia universalia: nulla enim creatura est occulta vel invisibilis in conspectu eius, ut dicitur ad He 4. Deinde, cum dicit: hoc parvum... Manifestat divinam parvitatem per differentiam ad alia parva. Et primo, quidem, considerandum est quod parvum est in genere quantitatis, sed parvum quod de Deo dicitur, est sine quantitate: sicut enim est sine quantitate magnus, ita est sine quantitate parvus. Secundo, considerandum est quod omne parvum de facili mensurari potest, sed parvum quod de Deo dicitur, est sine numero: non enim aliqua mensura comprehendi potest. Tertio, considerandum est quod aliqua res parva de facili detinetur sive per hoc quod a cursu suo impeditur sive per hoc quod de facili capitur, sed divinum parvum neutro modo potest teneri: quia eius virtus non potest impediri nec Deum aliquis perfecte capere potest. Quarto, considerandum est quod ex hoc sunt aliqua parva, quod cito terminantur a termino quantitatis vel diffiniuntur diffinitione substantiae, comprehendente substantiam, sed divinum parvum est sine termino et sine diffinitione. Quinto, considerandum est quod ea quae sunt parva, parum comprehendere possunt, sed ipsa de facili ab aliis comprehenduntur; divinum autem parvum est comprehensivum omnium, sed est incomprehensibile ab omnibus.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.8 Lec.1