Catechismus Cath. Eccl. 1267

Ecclesiae, Christi corpori, incorporati

1267 Baptismus nos membra efficit corporis Christi. « Propter quod (...) sumus invicem membra » (Ep 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus » (1Co 12,13).

1268 Baptizati « lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis in sacerdotium sanctum » (1P 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes » annuntient « Eius qui de tenebris (...) (eos) vocavit in admirabile lumen Suum » (1P 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.

1269 Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet (cf. 1Co 6,19), sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit. 213 Exinde vocatur ut se aliis submittat (cf. Ep 5,21 1Co 16,15-16), illis serviat 215 in Ecclesiae communione atque ut « oboediens et docilis » Ecclesiae sit praepositis (cf. He 13,17) eosque observantia et caritate prosequatur. 217 Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis(1000).
(1000) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 37: AAS 57 (1965) 42-43; CIC 208-223 CCEO canon 675, $ 2.


1270 Baptizati, « in filios Dei (per Baptismum) regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur »(1001) et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare. 220
(1001) 7 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 16.


Sacramentale unitatis christianorum vinculum

1271 Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. (...) Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur »(1002). « Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt »(1003).
(1002) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 3: AAS 57 (1965) 93.
(1003) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 22: AAS 57 (1965) 105.


Signum spirituale indelebile...

1272 Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus (cf. Rm 8,29). Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus salutis ferat(1004). Baptismus, semel pro semper collatus, iterari non potest.
(1004) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609 Canones de sacramento Baptismi, canon 6: DS 1619


1273 Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat(1005). Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et caritatis actuosae(1006).
(1005) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 16.
(1006) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 10: AAS 57 (1965) 15-16.


1274 « Dominicus character »(1007) est sigillum quo Spiritus nos signavit « in diem Redemptionis » (Ep 4,30) (1008). « Baptismus est sigillum vitae aeternae »(1009). Fidelis qui usque ad finem « sigillum servaverit », id est, exigentiis Baptismi sui permanserit fidelis, poterit « cum signo fidei »(1010) decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae visionis Dei - quae fidei est consummatio - et in spe resurrectionis.
(1007) cf. Sanctus Augustinus, Epistula 98, 5: CSEL 34, 527 (PL 33, 362).
(1008) cf. Ep 1,13-14 2Co 1,21-22
(1009) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 3: SC 62,32
(1010) Prex Eucharistica seu seu Canon Romanus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 454.


Compendium

1275 Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic in Illum transformetur.

1276 «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20).

1277 Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit.

1278 Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando.

1279 Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum Spiritus Sancti. Eo ipso, baptizatus Ecclesiae, corpori Christi incorporatur, et sacerdotii Christi efficitur particeps.

1280 Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit(1011).
(1011) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9:
DS 1609 Canones de sacramento Baptismi, canon 11: DS 1624


1281 Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint(1012).
(1012) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 16: AAS 57 (1965) 20.


1282 Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet libertati.

1283 Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute.

1284 In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens: « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».



ARTICULUS 2: SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS

1285 Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae baptismalis completionem(1013). Re vera, baptizati « sacramento Confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur »(1014).
(1013) cf. Ordo Confirmationis, Praenotanda (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
(1014) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15; cf Ordo Confirmationis, Praenotanda (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.


I. Confirmatio in Oeconomia salutis

1286 In Vetere Testamento, Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturum (cf. Is 11,2) Eius missionis salvificae causa. 236 Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam esse, Filium Dei (cf. Mt 3,13-17 Jn 1,33-34). Iesus conceptus erat de Spiritu Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi « non (...) ad mensuram dat » (Jn 3,34).

1287 Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda (cf. Ez 36,25-27 Il 3,1-2). Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem, 239 et promissionem hanc die Paschatis primum complevit (cf. Jn 20,22), et deinde, splendidiore modo, die Pentecostes (cf. Ac 2,1-4). Spiritu Sancto repleti, Apostoli « magnalia Dei » incipiunt proclamare (Ac 2,11), Petrusque declarat hanc Spiritus effusionem signum temporum esse messianicorum (cf. Ac 2,17-18). Qui tunc praedicationi crediderunt apostolicae et baptizari curaverunt, Spiritus Sancti donum sua vice receperunt (cf. Ac 2,38).

1288 « Ex (...) (illo) tempore Apostoli, Christi voluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt (cf. Ac 8,15-17 Ac 19,5-6). Sic factum est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elementa, recenseretur doctrina Baptismatum et impositionis manuum (cf. He 6,2). Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo perpetuat »(1015).
(1015) Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 659.


1289 Cito, ut melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen « christiani » elucidat quod « unctum » significat et ab illo Ipsius Christi suam sumit originem: « Unxit Eum Deus Spiritu Sancto » (Ac 10,38). Hic quidem ritus unctionis usque ad nostros exsistit dies tam in Oriente quam in Occidente. Hac de causa, in Oriente, hoc sacramentum Chrismatio vocatur seu chrismatis unctio, vel µbDl quod « chrisma » significat. In Occidente, nomen Confirmationis suggerit hoc sacramentum simul Baptismum confirmare et gratiam solidare baptismalem.

Duae traditiones: Orientis et Occidentis

1290 Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum Baptismo generatim constituit, « sacramentum utrumque », secundum expressionem sancti Cypriani(1016), efformans cum eo. Inter alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in quolibet anni tempore, et paroeciarum (ruralium) multiplicatio, dioeceses augens, in omnibus baptismalibus celebrationibus non amplius Episcopi permittunt praesentiam. In Occidente, quia optatur perfectionem Baptismi reservare Episcopo, temporalis instituitur utriusque sacramenti separatio. Oriens duo sacramenta servavit coniuncta, ita ut Confirmatio conferatur a praesbytero qui baptizat. Hic tamen id facere nequit nisi µbDl adhibens ab Episcopo consecratum(1017).
(1016) cf. Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 73, 21: CSEL 32, 795 (PL 3, 1169).
(1017) cf. CCEO canones 695, $ 1. 696, $ 1.


1291 Quidam Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a lavacro baptismali exibat, per secundam completur unctionem ab Episcopo factam super frontem singulorum novorum baptizatorum(1018). Prima unctio cum sancto chrismate, illa quam presbyter praebet, ritui baptismali coniuncta mansit; ipsa participationem significat baptizati in muneribus prophetico, sacerdotali et regio Christi. Si Baptismus adulto confertur, non nisi una habetur unctio postbaptismalis: illa Confirmationis.
(1018) cf. Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 50 et 52.


1292 Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et proinde vinculum cum originibus apostolicis Ecclesiae Christi.


II. Confirmationis signa et ritus

1293 In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale sigillum.
Unctio, in biblico et vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est signum abundantiae (cf.
Dt 11,14 et laetitiae, 251 purificat (unctio ante et post lavacrum) et agilem reddit (unctio athletarum et luctatorum); signum est sanationis, quia contusiones mollit et plagas (cf. Is 1,6 Lc 10,34); pulchritudine, sanitate et vi reddit splendentem.

1294 Omnes hae significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post Baptismum, in Confirmatione et in Ordinatione, signum est cuiusdam consecrationis. Per Confirmationem, christiani, id est, illi qui sunt uncti, magis in missione participant Iesu Christi et in Spiritus Sancti plenitudine, qua Ille est repletus, ut tota eorum vita exhalet Christi bonum odorem (cf. 2Co 2,15).

1295 Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum (cf. Gn 38,18 Ct 8,6), signum eius auctoritatis (cf. Gn 41,42), eius possessionis super aliquod obiectum 256 - hoc modo, milites sigillo sui ducis signabantur et etiam servi illo domini sui -; ratum facit actum iuridicum (cf. Reg Reg 21,8) vel documentum 258 idque quandoque reddit secretum (cf. Is 29,11).

1296 Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat (cf. Jn 6,27). Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris » (2Co 1,21-22) (cf. Ep 1,13 Ep 4,30). Hoc sigillum Spiritus Sancti totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis divinae in magna eschatologica probatione (cf. Ap 7,2-3 Ap 9,4 Ez 9,4-6).

Confirmationis celebratio

1297 Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi. In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam reservatur:
Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti chrismatis (quod graece dicitur µbDl) exprimit: « (Pater (...) Spiritum Sanctum mitte) super nos et super unguentum hoc propositum, et sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum, amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile, sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem operationem Adversarii »(1019).
(1019) Pontificale iuxta ritum Ecclesiae Syrorum Occidentalium id est Antiochiae, Pars I, Versio latina (Typis Polyglottis Vaticanis 1941) p. 36-37.


1298 Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari(1020). Cum adultus baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam participat (cf. CIC 866).
(1020) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 71: AAS 56 (1964) 118.


1299 In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:
« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per Christum Dominum nostrum »(1021).
(1021) Ordo Confirmationis, 25 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 26.


1300 Sacramenti sequitur ritus essentialis. In ritu latino, « sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti" »(1022). In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus, unctio µbDL fit post Epiclesis orationem, super partes corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia, pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur formula: GND"(ÂH -TD,H Al,bµ"JH !(\\L (« Signaculum doni Spiritus Sancti ») (1023).
(1022) Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 657.
(1023) Rituale per le Chiese orientali di rito bizantino in lingua greca, Pars (Libreria (Libreria Editrice Vaticana 1954) p. 36.


1301 Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat(1024).
(1024) cf. Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 54.


III. Confirmationis effectus

1302 E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die Pentecostes Apostolis concessa.

1303 Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis:
- nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba, Pater! » (
Rm 8,15);
- nos Christo firmius unit;
- dona Spiritus Sancti in nobis auget;
- nostrum vinculum cum Ecclesia reddit perfectius(1025);
- nobis specialem Spiritus Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem:(1026)
« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis »(1027).
(1025) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965).
(1026) cf. Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1319 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 15; Ibid, LG 12: AAS 57 (1965) 16.
(1027) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 7, 42: CSEL 73, 106 (PL 16, 402-403).


1304 Confirmatio, sicut Baptismus cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in anima imprimit signum spirituale indelebile, « characterem »(1028), qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus christianum signavisse, eum virtute superinduens ex alto ut ipse Eius sit testis (cf. Lc 24,48-49).
(1028) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609


1305 « Character » sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum, perficit, et « confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio »(1029).
(1029) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 5, ad 2: Ed. Leon. 12, 130.


IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?

1306 Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet (cf. CIC 889, $ 1). Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi » (CIC 890), quia sacramentum Baptismi, sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax, sed initiatio christiana incompleta manet.

1307 Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis (cf. CIC 891 CIC 883,3).

1308 Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis gratuitae et immeritae quae « ratihabitione » non eget ut efficax efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:
« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de qua dicitur Sapientia (4, 8): "Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo »(1030).
(1030) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 8, ad 2: Ed. Leon. 12, 133.


1309 Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem(1031).
(1031) cf. Ordo Confirmationis, Praenotanda, (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.


1310 Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum docilitate et promptitudine, recipiendas (cf. Ac 1,14).

1311 Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo(1032).
(1032) cf. Ordo Confirmationis, Praenotanda, 5 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; Ibid,
DS 6 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; CIC 893, $ 1-2.


V. Confirmationis minister

1312 Confirmationis minister originarius est Episcopus(1033).
In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet (cf.
CIC 883, $ 2).
(1033) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 26: AAS 57 (1965) 32.


1313 In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus (cf. CIC 882). Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi (cf. CIC 884, $ 2), oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.

1314 Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre (cf. CIC 883,3). Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono plenitudinis Christi.

Compendium

1315 « Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum » (Ac 8,14-17).

1316 Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos, ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis Eius missioni sociandos et ad nos adiuvandos ut testimonium fidei christianae reddamus verbo quod opera comitentur.

1317 Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa, sacramentum non nisi semel in vita recipi potest.

1318 In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas rationis attingitur et eius celebratio communiter Episcopo reservatur, ita significando hoc sacramentum vinculum firmare ecclesiale.

1319 Candidatus ad Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis Christi, in communitate ecclesiali et in negotiis temporalibus.

1320 Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis: « Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Romano, « Signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Byzantino.

1321 Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis christianae efferendam.




ARTICULUS 3: SACRAMENTUM EUCHARISTIAE

1322 Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant.

1323 « Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis Suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium Paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur »(1034).
(1034) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 47: AAS 56 (1964) 113.


I. Eucharistia - fons et culmen vitae ecclesialis

1324 Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen(1035). « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha nostrum »(1036).
(1035) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15.
(1036) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 5: AAS 58 (1966) 997.


1325 « Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem homines Christo et per Ipsum Patri in Spiritu Sancto exhibent »(1037).
(1037) Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 6: AAS 59 (1967) 545.


1326 Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1Co 15,28).

1327 Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram »(1038).
(1038) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 5: SC 100,610 (PG 7, 1028).


II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?

1328 Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur:
Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba ,ÛP"D4FJ,l (
Lc 22,19 1Co 11,24) et ,Û8(,l (Mt 26,26 Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae - praesertim in convivio - Dei proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem.

1329 Dominica Cena (cf. 1Co 11,20) quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni (cf. Ap 19,9) in caelesti Ierusalem.
Fractio panis quia hic ritus, convivii Iudaici proprius, a Iesu adhibitus est cum panem benedicebat et distribuebat tamquam mensae dominus(1039), praecipue in ultima Cena. 296 Per hunc gestum, discipuli Eum agnoscent post Eius Resurrectionem (cf. Lc 24,13-35), et cum hac expressione primi christiani suas eucharisticas denotabunt congregationes (cf. Ac 2,42 Ac 2,46 Ac 20,7 Ac 20,11). Sic significant omnes illos qui unicum edunt panem fractum, Christum, in communionem cum Eo ingredi et non nisi unum corpus in Eo efformare (cf. 1Co 10,16-17).
Eucharistica congregatio (Fbl"g4H), quia Eucharistia celebratur in fidelium congregatione, visibili Ecclesiae expressione (cf. 1Co 11,17-34).
(1039) cf. Mt 14,19 Mt 15,36 Mc 8,6 Mc 19


1330 Memoriale passionis et resurrectionis Domini.
Sanctum Sacrificium, quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae, « hostia laudis » (
He 13,15) (cf. Ps 116,13 Ps 116,17), spiritalis hostia (cf. 1P 2,5), oblatio munda 303 et sancta, quia omnia sacrificia Veteris Foederis complet et superat.
Sancta et divina liturgia, quia tota Ecclesiae liturgia suum centrum et suam expressionem quam maxime densam in huius sacramenti invenit celebratione; eodem sensu etiam appellatur sanctorum mysteriorum celebratio. Sermo etiam est de Sanctissimo Sacramento quia ipsum est sacramentum sacramentorum. Hoc nomine species designantur eucharisticae quae in tabernaculo reservantur.

1331 Communio, quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus (cf. 1Co 10,16-17); appellatur etiam sancta, J
×(4"(1040) - hic est primarius sensus « communionis sanctorum » de qua Symbolum loquitur Apostolorum -, panis angelorum, panis de caelo, pharmacum immortalitatis(1041), viaticum...

(1040) cf. Constitutiones apostolicae, 8, 13, 12: SC 336,208 (Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 516); Didaché, 9, 5: SC 248,178 (Funk, Patres apostolici, 1, 22); Ibid, SC 10,6: SC 248,180 (Funk, Patres apostolici 1, 24).
(1041) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10is,76 (Funk 1, 230).


1332 Sancta Missa, quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana.


Catechismus Cath. Eccl. 1267