Catechismus Cath. Eccl. 2419

III. Socialis doctrina Ecclesiae

2419 Revelatio christiana (...) ad altiorem vitae socialis legum intelligentiam nos perducit (1634). Ecclesia ab Evangelio plenam accipit revelationem veritatis de homine. Ipsa, cum suam implet missionem nuntiandi Evangelium, homini, nomine Christi, eius propriam testatur dignitatem eiusque vocationem ad personarum communionem; eum docet exigentias iustitiae et pacis, secundum divinam sapientiam.
(1634) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 23: AAS 58 (1966) 1044.


2420 Ecclesia iudicium fert morale in re oeconomica et sociali, quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant (1635). Ipsa in ordine moralitatis e missione agit diversa ab illa auctoritatum politicarum: Ecclesia curam habet de boni communis aspectibus temporalibus ratione eorum ordinationis ad Bonum excelsum, nostrum ultimum finem. Ipsa nititur habitudines inspirare iustas relate ad bona terrestria et in relationibus socialibus-oeconomicis.
(1635) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 76: AAS 58 (1966) 1100.


2421 Socialis doctrina Ecclesiae saeculo XIX est explicata in occursu Evangelii cum societate moderna machinalis industriae, cum eius novis structuris pro productione bonorum consumendorum, cum eius novo societatis, Status et auctoritatis conceptu, cum eius novis formis laboris et proprietatis. Explicatio doctrinae Ecclesiae, in re oeconomica et sociali, valorem permanentem doctrinae testatur Ecclesiae, insimul sensum verum eius Traditionis semper vivae et activae(1636).
(1636) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 3: AAS 83 (1991) 794-796.


2422 Socialis doctrina Ecclesiae implicat doctrinae corpus quod contexitur prout Ecclesia eventus decursu historiae interpretatur, sub lumine totius verbi a Christo Iesu revelati, cum assistentia Spiritus Sancti(1637). Haec doctrina eo acceptabilior pro bonae voluntatis fit hominibus, quo magis modum agendi inspirat fidelium.
(1637) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 1: AAS 80 (1988) 513-514; Ibid, SRS 41: AAS 80 (1988) 570-572.


2423 Socialis doctrina Ecclesiae principia proponit reflexionis; deducit criteria pro iudicio; consilia praebet pro actione:
Omne systema, secundum quod relationes sociales elementis oeconomicis prorsus determinarentur, naturae personae humanae et eius actuum est contrarium(1638).
(1638) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 24: AAS 83 (1991) 821-822.


2424 Theoria quae e lucro regulam efficit exclusivam et finem ultimum activitatis oeconomicae, moraliter acceptabilis non est. Inordinatus pecuniae appetitus suos effectus perversos producere non desinit. Ipse est una inter causas plurimorum conflictuum qui ordinem socialem perturbant(1639).
Systema quod iura fundamentalia personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae postponit(1640) dignitati hominis est contrarium. Omnis actio quae personas reducit ita ut pura sint media ad lucrum obtinendum, hominem subiicit, ducit ad pecuniae idololatriam et confert ad atheismum propagandum. Non potestis Deo servire et mammonae (
Mt 6,24 Lc 16,13).
(1639) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 63: AAS 58 (1966) 1085; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, LE 7: AAS 73 (1981) 592-594; Id., Litt. enc. Centesimus annus, CA 35: AAS 83 (1991) 836-838.
(1640) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 65: AAS 58 (1966) 1087.


2425 Ecclesia ideologias totalitarias reiecit et atheas, temporibus modernis, communismo vel socialismo sociatas. Ceterum, in capitalismi exercitio individualismum recusavit et absolutum primatum legis mercatus super laborem humanum(1641). Oeconomiae moderatio per solam praestitutam ordinationem in unum conglobatam fundamentum pervertit vinculorum socialium; eius moderatio per solam mercatus legem iustitiam offendit socialem, quia quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent (1642). Moderationem mercatus rationabilem et incepta oeconomica, secundum iustam valorum hierarchiam atque ad bonum commune attendendo, oportet propugnare.
(1641) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 10: AAS 83 (1991) 804-806; Ibid, CA 13: AAS 83 (1991) 809-810; Ibid, CA 44: AAS 83 (1991) 848-849.
(1642) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 34: AAS 83 (1991) 836.


IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis

2426 Activitatum oeconomicarum progressus et productionis augmentum destinantur ad creaturarum humanarum subveniendum necessitatibus. Vita oeconomica non dirigitur solummodo ad bona producta multiplicanda et ad lucrum augendum vel potentiam; ea imprimis ad servitium ordinatur personarum, totius integri hominis et totius communitatis humanae. Navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias ducenda, intra limites ordinis moralis, iustitiam socialem sequendo, debet exerceri, ut consilio Dei de homine correspondeat(1643).
(1643) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 64: AAS 58 (1966) 1086.


2427 Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis opus creationis prorogent terrae dominando(1644). Labor igitur est officium: Si quis non vult operari, nec manducet (2Th 3,10) (cf. 1Th 4,11). Labor dona honorat Creatoris et accepta talenta. Potest etiam redemptivus esse. Homo, poenam sustinens (cf. Gn 3,14-19) laboris in unione cum Iesu, operario ex Nazareth et crucifixo in Calvario, quodammodo cum Filio Dei collaborat in Eius opere redemptivo. Sese Christi manifestat discipulum, crucem quotidie gestans in activitate ad quam vocatur adimplendam(1645). Labor esse potest sanctificationis medium et realitatum terrestrium animatio in Christi Spiritu.
(1644) cf. Gn 1,28 Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 34: AAS 58 (1966) 1052-1053; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 31: AAS 83 (1991) 831-832.
(1645) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, LE 27: AAS 73 (1981) 644-647.


2428 Persona, in labore, exercet et perficit partem facultatum in sua natura inscriptarum. Valor primordialis laboris pertinet ad hominem, qui eius auctor est et scopus. Labor est pro homine, non homo pro labore(1646).
Unusquisque in labore debet media haurire posse ad subveniendum suae vitae eique suorum, et ad reddendum communitati humanae servitium.
(1646) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens,
LE 6: AAS 73 (1981) 589-592.


2429 Unusquisque ius ad oeconomicum inceptum habet, unusquisque suis legitime utetur talentis ut conferat ad abundantiam omnibus proficuam et ut suorum nisuum iustos fructus colligat. Curabit ut se conformet ordinationibus prolatis ab auctoritatibus legitimis propter bonum commune(1647).
(1647) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 32: AAS 83 (1991) 832-833; Ibid, CA 34: AAS 83 (1991) 835-836.


2430 Vita oeconomica diversas movet utilitates, saepe oppositas inter se. Ex hoc intelligitur enasci dimicationes quae eius sunt propriae(1648). Niti oportet ut hae dimicationes reducantur per negotiationem quae iura observet et officia uniuscuiusque partis socialis: illorum qui sunt officinarum responsabiles, illorum qui mercede conductos repraesentant, exempli gratia consociationes operariorum et, si res ferat, publicae potestates.
(1648) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens,
LE 11: AAS 73 (1981) 602-605.


2431 Responsabilitas Status. Oeconomica (...) actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus efficaciter honesteque faciendum concitentur. (...) Civitas porro vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros, quibus coagmentatur societas (1649).
(1649) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 48: AAS 83 (1991) 852-853.


2432 Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem(1650). Tenentur bonum personarum considerare et non solum incrementum lucrorum. Haec tamen necessaria sunt. Ipsa permittunt impendere pecuniam quae officinarum futurum spondet. Ipsa occupationem praestant.
(1650) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 37: AAS 83 (1991) 840.


2433 Accessus ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus, sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis(1651). Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, debet adiuvare ut laborem sibi et officium comparent(1652).
(1651) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens,
LE 19: AAS 73 (1981) 625-629; Ibid, LE 22-23: AAS 73 (1981) 634-637.
(1652) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 48: AAS 83 (1991) 852-854.


2434 Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere(1653). Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. Ita remunerandus est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi (1654). Partium consensio non sufficit ad salarii summam moraliter iustificandam.
(1653) cf.
Lv 19,13 Dt 24,14-15 Jc 5,4
(1654) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 67: AAS 58 (1966) 1088-1089.


2435 Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius, propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non directe cum condicionibus laboris coniuncti vel bono communi contrarii.

2436 Iniustum est organismis securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus legitimis statutas.
Occupationis privatio propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio minitatio. Praeter damnum personaliter toleratum, plura pericula ex ea pro eius promanant familia(1655).
(1655) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens,
LE 18: AAS 73 (1981) 622625.


V. Iustitia et solidarietas inter populos

2437 In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet hiatum (1656). Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex alia vero illi qui debita accumulant.
(1656) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 14: AAS 80 (1988) 526-528.


2438 Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines (...) pertinere (1657). Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter se dependentes sunt. Eadem fit etiam pernecessaria cum agitur de machinationibus perversis intercludendis qui progressionem obstruunt populorum qui minus sunt promoti(1658). Opus est systemata nummaria abusiva vel etiam usuraria, 322 iniquas commercii relationes inter populos, cursum ad arma apparanda, substituere nisu communi ad subsidia impellenda versus scopos moralis, culturalis et oeconomicae progressionis illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos (...) capienda sunt consilia (1659).
(1657) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 9: AAS 80 (1988) 520521.
(1658) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 17: AAS 80 (1988) 532-533; Ibid, SRS 45: AAS 80 (1988) 577-578.
(1659) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 28: AAS 83 (1991) 828.


2439 Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae obligatio si prosper nationum divitum status ex subsidiis provenit quae aequo modo soluta non sunt.

2440 Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus modo durabili. Oportet etiam reformare institutiones oeconomicas et nummarias internationales ut ipsae aequas relationes melius promoveant cum populis qui minus sunt progressi(1660). Nisus sustinendus est pauperum populorum qui ad suum incrementum et ad suam adlaborant liberationem(1661). Haec doctrina postulat ut applicetur modo valde particulari in ambitu laboris agricolarum. Agricolae, maxime in tertio mundo, pauperum praevalentem constituunt multitudinem.
(1660) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 16: AAS 80 (1988) 531.
(1661) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 26: AAS 83 (1991) 824-826.


2441 Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum pertinet totius integrae progressionis societatis humanae. Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum abusum. Facit ut identitatum culturalium et apertionis ad transcendentiam crescat observantia(1662).
(1662) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 32: AAS 80 (1988) 556-557; Id., Litt. enc. Centesimus annus, CA 51: AAS 83 (1991) 856-857.


2442 Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc munus pars est vocationis fidelium laicorum, qui suo proprio incepto cum suis concivibus agunt. Actio socialis pluralitatem viarum concretarum potest implicare. Illa semper ad bonum commune ordinata esse debet et nuntio evangelico conformis atque Ecclesiae doctrinae. Ad fideles laicos pertinet cum christiani officii diligentia res temporales veluti animare in iisque ostendere se testes esse et operatores pacis atque iustitiae (1663).
(1663) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 47: AAS 80 (1988) 582; cf Ibid, SRS 42: AAS 80 (1988) 572-574.


VI. Amor pauperum

2443 Deus benedicit illis qui in pauperum veniunt adiutorium reprobatque illos qui ab hoc avertuntur: Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris (Mt 5,42). Gratis accepistis, gratis date (Mt 10,8). Iesus Christus Suos agnoscet electos in eo quod pro pauperibus fecerint (cf. Mt 25,31-36). Cum pauperes evangelizantur (Mt 11,5) (cf. Lc 4,18), signum est praesentiae Christi.

2444 Ecclesiae in pauperes studium (...) in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur (1664). Idem inspiratur beatitudinum Evangelio (cf. Lc 6,20-22), Iesu paupertate 332 et Eius erga pauperes sollicitudine (cf. Mc 12,41-44). Pauperum studium inter motiva etiam est officii laborandi ad habendum unde tribuatur necessitatem patienti (cf. Ep 4,28). Illud ad paupertatem materialem non extenditur solummodo, sed etiam ad plures paupertatis culturalis et religiosae formas(1665).
(1664) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 57: AAS 83 (1991) 862-863.
(1665) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 57: AAS 83 (1991) 863.


2445 Pauperum amor cum immoderato amore divitiarum vel cum earum usu ad se solum spectanti ( egoistico ) componi nequit:
Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis (
Jc 5,1-6).

2446 Sanctus Ioannes Chrysostomus id fortiter commemorat: Non erogare pauperibus, est rapinam in illos exercere, illorumque fraudare vitam; (...) non nostras, sed illorum res detinemus (1666). Exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur :(1667)
Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; iustitiae potius debitum solvimus, quam misericordiae opera implemus (1668).
(1666) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Lazarum, concio 2, 6: PG 48, 992.
(1667) Concilium Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
AA 8: AAS 58 (1966) 845.
(1668) Sanctus Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 3, 21, 45: SC 382,394 (PL 77, 87).


2447 Opera misericordiae actiones sunt caritativae per quas in auxilium nostri proximi venimus in eius necessitatibus corporalibus et spiritualibus (cf. Is 58,6-7 He 13,3). Instruere, consilia dare, consolari, confortare opera sunt spiritualis misericordiae, sicut dimittere et cum patientia tolerare. Opera corporalis misericordiae speciatim consistunt in esurientibus nutriendis, in hospitio carentibus hospitandis, in pannosis vestiendis, in aegrotis et captivis visitandis, in mortuis sepeliendis (cf. Mt 25,31-46). Inter haec opera, eleemosyna pauperibus facta (cf. Tb 4,5-11 Si 17,18) unum ex praecipuis testimoniis est fraternae caritatis: eadem est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet: (cf. Mt 6,2-4)
Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Lc 3,11). Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Lc 11,41). Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: "Ite in pace, calefacimini et saturamini", non dederit autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Jc 2,15-16) (cf. 1Jn 3,17).

2448 Extrema inopia bonorum materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines, demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae peccatum, homo versatur, itemque sunt signum necessitatis salutis; quae miseriae ideo misericordiam Christi Salvatoris attraxerunt, qui voluit eas portare, Seipsum assimulans "fratribus Suis minimis" (Mt 25,40 Mt 25,45). Propterea, in eos quos percutit miseria, potiore dilectione fertur Ecclesia quae iam ab initio, non obstantibus peccatis multorum membrorum, nunquam ab officio suo destitit eos consolandi, defendendi et liberandi. Id fecit quidem innumeris beneficentiae subsidiis, quae semper et ubique sunt necessaria (1669).
(1669) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 68: AAS 79 (1987) 583.


2449 Inde a Vetere Testamento, iuridicae omnis generis ordinationes (annus remissionis, prohibitio fenerandi et retinendi pignus, obligatio decimam dandi, quotidiana solutio stipendii mercenario, ius racemationis et spicilegii) adhortationi respondent Deuteronomii: Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua (Dt 15,11). Iesus hoc verbum facit Suum: Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis (Jn 12,8). Ipse vehementiam veterum oraculorum non ideo reddit caducam: ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis (...) vendamus...? (Am 8,6), sed nos invitat ad Eius praesentiam agnoscendam in pauperibus qui Eius sunt fratres: (cf. Mt 25,40)
Sancta Rosa de Lima, die qua eius mater eam reprendit quia pauperes et aegrotos domum accipiebat, illi respondit: Christi bonus odor sumus dum ministramus infirmis (1670).
(1670) P. Hansen, Vita mirabilis (...) venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 200.


Compendium

2450 Furtum non facies (Dt 5,19). Neque fures neque avari (...) non rapaces Regnum Dei possidebunt (1Co 6,10) .

2451 Septimum praeceptum iustitiae et caritatis praescribit exercitium in bonis terrestribus et fructibus laboris hominum gerendis.

2452 Bona creationis generi humano destinantur universo. Ius ad privatam proprietatem destinationem bonorum universalem non abolet.

2453 Septimum praeceptum furtum vetat. Furtum est usurpatio boni alieni contra rationabilem domini voluntatem.

2454 Omnis modus iniuste sumendi bonum alienum vel eo utendi est septimo praecepto contrarius. Iniustitia commissa reparationem exigit. Iustitia commutativa restitutionem exigit boni subrepti.

2455 Lex moralis actus vetat qui, propter mercatorios vel totalitarios fines, ad creaturas humanas in servitutem redigendas ducunt, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia.

2456 Dominatus subsidiorum mineralium, vegetalium et animalium universi mundi a Creatore concessus ab observantia separari nequit moralium obligationum, illis inclusis erga futuras generationes.

2457 Animalia curae concreduntur hominis, qui eis benevolentiam debet. Illa iustae satisfactioni necessitatum hominis inservire possunt.

2458 Ecclesia in re oeconomica et sociali fert iudicium, cum iura fundamentalia personae vel salus animarum id exigunt. Ipsa de hominum bono communi temporali adhibet curam propter eius ordinationem ad supremum Bonum, nostrum ultimum finem.

2459 Ipse homo auctor, centrum est et scopus totius vitae oeconomicae et socialis. Caput maximi momenti in quaestione sociali est ut bona a Deo pro omnibus creata ad omnes revera perveniant, secundum iustitiam et cum caritatis adiutorio.

2460 Valor primordialis laboris pendet ab homine, qui eius auctor est et scopus. Homo per suum laborem opus creationis participat. Labor, Christo coniunctus, potest esse redemptivus.

2461 Vera progressio est illa totius hominis integri. Agitur de augenda uniuscuiusque personae capacitate respondendi vocationi eius, nempe Deo vocanti(1671).
(1671) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 29: AAS 83 (1991) 828-830.


2462 Eleemosyna pauperibus facta caritatis christianae est testimonium: ea est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet.

2463 Quomodo, in multitudine creaturarum humanarum sine pane, sine tecto, sine loco, Lazarus parabolae mendicus esuriens non agnoscatur? (cf. Lc 16,19-31) Quomodo Iesus non audiatur: Nec mihi fecistis (Mt 25,45) ?



ARTICULUS 8: OCTAVUM PRAECEPTUM

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Ex 20,16).
Dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua" (Mt 5,33).

2464 Octavum praeceptum veritatem in relationibus cum aliis prohibet deturpare. Haec moralis praescriptio ex vocatione provenit populi sancti, ut testis sit Dei sui qui est veritas et qui veritatem vult. Offensae contra veritatem exprimunt, verbis vel actibus, reiectionem se in rectitudine morali obligandi: fundamentales sunt infidelitates Deo et, hoc sensu, Foederis suffodiunt fundamenta.


I. Vivere in veritate

2465 Vetus Testamentum testatur: Deus est omnis veritatis fons. Eius Verbum est veritas (cf. Prv 8,7; 2S 7,28). Eius Lex est veritas (cf. Ps 119,142). In generationem et generationem veritas Tua (Ps 119,90) (cf. Lc 1,50). Quia Deus est Verax (Rm 3,4), membra populi Eius vocantur ut in veritate vivant (cf. Ps 119,30).

2466 Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse, plenus gratiae et veritatis (cf. Jn 1,14), est lux mundi (Jn 8,12). Ipse est veritas (cf. Jn 14,6). Omnis qui credit in Eum, in tenebris non manet (cf. Jn 12,46). Iesu discipulus manet in sermone Eius, ut cognoscat veritatem quae liberat (cf. Jn 8,31-32) et sanctificat. 357 Iesum sequi est de Spiritu veritatis vivere (cf. Jn 14,17) quem Pater mittit in nomine Eius 359 et qui deducit in omnem veritatem (Jn 16,13). Iesus Suos discipulos docet amorem absolutum veritatis: Sit autem sermo vester: "Est, est" "Non, non" (Mt 5,37).

2467 Homo naturaliter ad veritatem tendit. Illam honorare et testari tenetur. Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, (...) sua ipsorum natura impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare (1672).
(1672) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae,
DH 2: AAS 58 (1966) 931.


2468 Veritas, tamquam rectitudo in modo agendi et in sermone humano nomen habet veracitatis, sinceritatis vel aperti animi. Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.

2469 Non (...) possent homines ad invicem convivere nisi sibi invicem crederent, tamquam sibi invicem veritatem manifestantibus (1673). Virtus veritatis alteri iuste reddit quod ei debetur. Veritas iustum medium tenet inter id quod exprimi debet, et secretum quod servandum est: honestatem implicat et discretionem. In iustitia, ex honestate unus homo alteri debet veritatis manifestationem (1674).
(1673) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, ad 1: Ed. Leon. 9, 418.
(1674) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, c: Ed. Leon. 9, 418.


2470 Christi discipulus vivere in veritate acceptat, id est, in simplicitate vitae conformis exemplo Domini et permanentis in Eius veritate. Si dixerimus quoniam communionem habemus cum Eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem (Jn 1,6).


II. Testimonium perhibere veritati

2471 Christus, coram Pilato, proclamat Se ad hoc venisse in mundum, ut testimonium perhibeat veritati (cf. Jn 18,37). Christianus non debet erubescere testimonium Domini (2Tm 1,8). Christianus, in casibus qui testimonium exigunt fidei, illam debet sine ambiguitate profiteri, secundum exemplum sancti Pauli coram iudicibus. Oportet eum sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines (Ac 24,16).

2472 Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit veritatem vel efficit ut ipsa cognoscatur: (cf. Mt 18,16)
Omnes (...) christifideles ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per Baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per Confirmationem roborati sunt, (...) manifestare tenentur (1675).
(1675) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, AGD 11: AAS 58 (1966) 959.


2473 Martyrium testimonium est supremum veritati fidei perhibitum; ipsum denotat testimonium quod usque ad mortem procedit. Martyr testimonium perhibet Christo, mortuo et resuscitato, cui ipse caritate est coniunctus. Testimonium perhibet veritati fidei et doctrinae christianae. Mortem tolerat per fortitudinis actum. Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet (1676).
(1676) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 4, 1: SC 10is, p. 110 (Funk 1, 256).


2474 Ecclesia, maxima cura, memorias collegit eorum qui usque ad finem ad suam fidem testandam processerunt. Haec sunt martyrum acta. Veritatis constituunt archiva litteris scripta sanguinis:
Nihil mihi proderunt mundi fines neque huius saeculi regna. Praestat mihi in Christo Iesu mori, quam finibus terrae imperare. Illum quaero, qui pro nobis mortuus est; Illum volo, qui propter nos resurrexit. Partus mihi instat... (1677).
Benedico Tibi, quoniam me hac die et hac hora dignatus es, ut in numero martyrum acciperem partem (...). Adimplevisti, Deus, mendacii nescius ac verax. Quapropter de omnibus Te laudo, Tibi benedico, Te glorifico per sempiternum et caelestem Pontificem Iesum Christum, dilectum Tuum Filium, per quem Tibi cum Ipso et in Spiritu Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen (1678).
(1677) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1: SC 10is, p. 114 (Funk 1, 258-260).
(1678) Martyrium Polycarpi, 14, 2-3: , p. 228 (Funk 1, 330-332).


III. Contra veritatem offensae

2475 Discipuli Christi induerunt novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (Ep 4,24). Deponentes mendacium (Ep 4,25), reiicere debent omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones (1P 2,1).

2476 Falsum testimonium et periurium. Assertio veritati contraria, cum publice emittitur, peculiarem induit gravitatem. Id, coram tribunali, falsum testimonium fit (cf. Prv 19,9). Cum id iureiurando fit, agitur de periurio. Hi agendi modi conferunt sive ad innocentem damnandum sive ad culpabilem excusandum sive ad augendam sanctionem quam accusatus incurrit (cf. Prv 18,5). Graviter in discrimen ducunt exercitium iustitiae et aequitatem sententiae a iudicibus prolatae.

2477 Observantia existimationis personarum omnem vetat habitudinem omneque verbum quae iniustum damnum possunt illis inferre (cf. CIC 220). Culpabilis fit:
- iudicii temerarii, qui, etiam tacite, defectum moralem in proximo, tamquam verum, sine sufficienti admittit fundamento; - detractionis, qui sine ratione obiective valida defectus aliorum vel culpas personis ea ignorantibus manifestat (cf. Si 21,28); - calumniae, qui assertionibus veritati contrariis existimationi nocet aliorum et occasionem praebet falsis iudiciis de illis.

2478 Ad iudicium vitandum temerarium, unusquisque, quantum fieri potest, sensu favorabili, cogitationes, verba et actiones proximi sui curabit interpretari:
Supponendum est, christianum unumquemque pium debere promptiore animo sententiam seu propositionem obscuram alterius in bonam trahere partem, quam damnare. Si vero nulla eam ratione tutari possit, exquirat dicentis mentem; et si minus recte sentiat vel intelligat, corripiat benigne; hoc nisi sufficit, vias omnes opportunas tentet, quibus illum sanum intellectu, ac securum reddat ab errore (1679).
(1679) Sanctus Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 22: MHSI 100, 164.


2479 Detractio et calumnia existimationem et honorem proximi destruunt. Honor autem est sociale testimonium dignitati humanae praestitum, et unusquisque iure gaudet naturali ad sui nominis honorem, ad suam existimationem et ad observantiam. Sic detractio et calumnia virtutes laedunt iustitiae et caritatis.

2480 Omne verbum omnisque habitudo sunt vetanda quae, assentatione, adulatione vel obsequentia alium excitant et confirmant in malitia actuum eius et in perversitate eius agendi modi. Adulatio culpa est gravis, si complex vitiorum et peccatorum gravium efficiatur. Optatum reddendi servitium vel amicitia duplicitatem sermonis non iustificant. Adulatio peccatum est veniale cum ipsa solummodo intendit ut grata sit, ut malum vitet, ut cuidam occurrat necessitati, ut commoda obtineat legitima.

2481 Iactantia vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.

2482 Enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium (1680). Dominus opus diabolicum denuntiat in medacio: Vos ex patre Diabolo estis (...). Non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius (Jn 8,44).
(1680) Sanctus Augustinus, De mendacio, 4, 5: CSEL 41, 419 (PL 40, 491).


2483 Mendacium est directissima contra veritatem offensa. Mentiri est contra veritatem loqui vel agere ad inducendum in errorem. Mendacium, relationem hominis ad veritatem et ad proximum laedens, fundamentali nocet relationi hominis eiusque verbi ad Dominum.

2484 Mendacii gravitas mensuratur secundum naturam veritatis quam deformat, secundum circumstantias, intentiones illius qui id committit, et damna quae ii patiuntur qui eius sunt victimae. Si mendacium in se peccatum constituit solummodo veniale, efficitur mortale, cum graviter iustitiae et caritatis laedit virtutes.

2485 Mendacium sua natura est damnabile. Profanatio est verbi quod habet tamquam scopum aliis cognitam communicare veritatem. Propositum deliberatum, assertis veritati contrariis, proximum inducendi in errorem constituit iustitiae et caritatis defectum. Maior est culpabilitas, cum intentio decipiendi in periculo versatur ne funestas habeat consequentias illis qui avertuntur a vero.

2486 Mendacium (quia violatio est virtutis veracitatis) est vera violentia alii illata. Illum vulnerat in eius cognoscendi capacitate quae condicio est omnis iudicii omnisque decisionis. In germine continet spirituum divisionem omniaque mala quae illa suscitat. Mendacium funestum est omni societati; inter homines suffodit fiduciam et relationum socialium scindit intextum.

2487 Quaelibet culpa contra iustitiam et veritatem commissa postulat reparationis officium, etiamsi eius auctori tributa sit venia. Cum impossibile est culpam publice reparare, id secreto facere opus est; si illi, qui damnum subiit, id directe non potest rependi, opus est illi moraliter satisfacere, ratione caritatis. Hoc reparationis officium etiam refertur ad culpas contra alius existimationem commissas. Haec moralis et quandoque materialis reparatio aestimanda est secundum mensuram damni quod illatum est. Illa in conscientia obligat.



Catechismus Cath. Eccl. 2419