Hilarius - In Ev. Matthaei 500


CAPUT V.

:De oratione et jejunio, de thesauro in coelo, de lucerna corporis

de duobus dominis, de cibo et vestitu, de volatilibus et liliis agri et foeno, de sollicitudine diei, de festuca et trabe in oculo.

501
1. Orationis locus, cor.(Clauso quoque cubiculi ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere edocemur (
Mt 6,6): et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae ventre suscepta est (Jon 2,2). Ergo non occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi, et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum verbis opus omne praecellat. De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem.

502
2. Jejunantis sit conscientia pura, et bona opera.(Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, etc. (
Mt 6,16-17). Jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse oportere, neque de injuriae ostentatione favorem gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae operationis decore ponendum. Oleum enim fructum misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est, vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit in occursu: atque ita nos in splendorem bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent. Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti.

503
3. Ubi cor hic, ibi post hanc vitam erit.(Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua (
Mt 6,19). Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine, omnem placendi Deo curam sumi oportere demonstrat: quia humanam laudem vel corporum vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus, aut furto. Caeterum laus coelestis aeterna est, nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri utram sit secutum habituro, et intelligentiae nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut cum Deo sempiterno.

504
4. Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum.(Lucerna corporis tui est oculus tuus (
Mt 6,22). Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit. Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit. Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum (Mt 6,23)? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet.

505
5. Deo et saeculo serviri nequit.(Nemo potest duobus dominis servire, etc. (
Mt 6,24). Duum dominorum infidele servitium est, nec par ejusdem potest esse ad saeculum atque ad Deum cura. In alterum enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati, nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae saeculi hujus possint apti esse jactantiae.

506
6. Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus.(Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (
Mt 6,25)? Contemptum saeculi, et fiduciam futurorum toto superiore sermone praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse, et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes, et ad diligendum promiscuos, et ad humanam gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum aeternorum laborat. Plures enim et amor praesentium, et desperatio futurorum incertos facit: et aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt, Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua. Igitur curam nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis animam, et cibo corpus esse pretiosius.

507
7. Altior sensus latet in praedictis.(Et quidem pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis subjecta ratio extenditur. Thesaurum Dominus condi jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque splendorem spopondit, et dominis duobus neminem placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid induatis. Quae consequuntur, non satis propositionibus congruunt. Numquid et unius domini servus non possit circa vestem esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem hebetato oculi lumine obscurabitur corpus? aut quod corporis lumen esse possit ex oculo? Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames poterit?

508
8. De resurrectione quaedam dubia solvuntur.(Sed quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum species sit futura, quae in substantiam aeternitatis alimonia; et cum ex difficultatibus quaestionum inutilium, quaedam utendarum praesentium voluptatum ratio quaesita est, inutili metu circa Dei reverentiam demorantes, in saeculi gaudia transeunt; atque ita est, ut duobus dominis unius infidele servitium sit: igitur ex summo pietatis affectu, gravissimo diffidentiae periculo ante praedicto, ita admonet: Nonne anima pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum? (
Mt 6,25) In dictis Dei veritas est, et rerum creandarum efficientia omnis in verbo est. Ita nec quod spopondit ambiguum est, nec inefficax quod locutus est. Nihil est quod non in substantia sua et creatione corporeum sit: et omnium, sive in coelo sive in terra, sive visibilium sive invisibilium, elementa formata sunt. Nam et animarum species, sive obtinentium corpora, sive corporibus exsulantium, corpoream tamen naturae suae substantiam sortiuntur; quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est. Atque ideo ineptiam inutilissimae quaestionis Deus arguens, non patitur, anima et corpore in aeternitatis substantia collocandis, spem nostram futuri in resurrectione cibi et vestitus sollicitudine demorari: ne tanto pretiosa reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur.

509
9. Non laborant daemones ut habeant unde vivant.(Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque congregant in horrea: et pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis? (
Mt 6,26) Sub nomine volucrum exemplo nos immundorum spirituum adhortatur: quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia. Atque ut ad immundos istud spiritus referri oportere monstraret, adjecit: Nonne vos magis pluris estis illis? de comparationis praestantia, discrimen nequitiae et sanctitatis ostendens.

510
10. Corpora in statura viri perfecti suscitandi.(Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? (
Mt 6,27-28) Fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit: opinionem autem habitus futuri, judicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim universorum corporum, quae vitam hauserint, diversitatem in unum consummatum virum perfectumque sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscujusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare, de vestitu, id est, de specie corporum, cum quanta ejus contumelia ambigimus (Ep 4,13)! qui ut aequalem atque uniformem omnem hominem efficiat, tantum mensurae sit humanis corporibus additurus.

511
11. Lilia non laborantia angeli. Cur liliis comparati angeli.(Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, etc. (
Mt 6,29). Lilia non laborant, neque nent: et Salomon coopertus eorum gloria non fuit, propheta magnus, et merito dilectae sapientiae Deo carus. Sed lilia nascuntur potius, quam operiuntur. Coopertio autem velamentum est corporis, non corpus ipsum. Quod si ad sensum humanae intelligentiae refertur, colorem lilii, velamenti candor potuerat aemulari. Sed lilia non laborantia neque nentia significari intelligenda sunt angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem, suique operis mercedem, a Deo gloriae candor indultus est: ne quid ex proprio labore aut arte existimarentur habuisse. Et cum in resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Est autem in natura istius germinis, ut aptissime coelestibus Angelorum substantiis comparetur. Hoc enim efflorescens, cum a stirpe detentae humi radicis avellitur, naturae suae virtutem licet aruisse putetur occultat, et redeunte tempore rursum lilii sui honore vestitur. Ex se enim efflorescit ac redditur; et quod est, nec radici potest debere nec terrae: cum ille qui se subeat succus, ex se sit. Atque ita annuae licet hujus viriditatis exemplo, virtutem suae coelestis substantiae aemulatur: cum ex eo tantum, quod intra se acceptum habeat, alatur in florem. Ideo ergo lilia non laborant, neque nent: quia Virtutes angelorum, ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiant.

512
12. Foenum, gentes. Resurgent ad ignem aeternum. Justorum resurrectio longe minus ambigenda.(Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei ? (
Mt 6,30) Fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate confirmat: ut tanto majoris periculi res sit ambigere, quanto impensiore cura omnem occasionem infidelitatis abstulerit. Foenum non idcirco nascitur, ut detur igni; neque ideo vestiendi ejus peculiaris Deo cura est, ut cremetur: sed sub foeni nomine nuncupatas esse a Deo gentes, crebro invenimus. Germen autem illud est, quod virtutis suae flore dilapso, ad calorem solis arescit. Igitur requies nulla gentibus, neque mortis, ut volunt, compendio quies dabitur: sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exerceatur ultio sempiterna. Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis, ut mox igni judicii destinentur; quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam. Omnem igitur exspectationem nostram in fide repromissionum et virtutis suae potestate exigit collocari: ut cura rerum quibus indigemus omissa, ab eo potius omnia, a quo ipsi vitale exordium sumpsimus, exspectemus, regnumque Dei vitae nostrae stipendiis quaeramus. Et haec recte perfecteque viventium merces est, ut in novam coelestemque substantiam ex hac corruptibilis corporis materie transferantur, et corruptio terrena coelesti incorruptione mutetur. Gentium igitur est, infidelitatis istius cura angi: quibus saeculi amore detentis, et corporis gaudiis occupatis, nullum per fidem et confessionem Dei in coeleste regnum iter quaeritur et optatur.

513
13. Dies quid. Sollicitudo in diem non cadit. Circa quae tota versari debeat hominis cura.(Nolite ergo solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua (
Mt 6,34). Commune judicium est, diem esse labentium temporum cursum luce solis illuminatum, quem nox interjecta discriminat, et interventu suo diei diem subrogat: futuri autem temporis significantia continetur in crastino. Ergo de futuro sollicitos nos esse Deus vetuit. Incuria autem sollicitudinis relaxatae, non negligentiae. sed fidei est. Cur enim solliciti simus in crastino; cum crastinus dies sibi ipse sollicitus sit? Ergo anxietatem nostram ipsa pro nobis dies sollicita depellit. Sed sollicitudo, ut arbitror, proprius est hominis affectus: hanc enim excitat aut curae, aut metus, aut doloris anxietas, Dies vero cursus est temporis: et sola providentiam consecuta sollicitudinis recipiunt affectum. Constituetur ergo dies esse animal, quod et caveat, et prospiciat, et curet; cui et malitia propria sufficiat, neque extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato. Sed natura rei non capit, diei deputare mentis affectum: ergo et quod sibi ipsa sollicita est, et quod ei malitia sua sufficit, et quod inhibemur solliciti esse de crastino; totum sub dictis coelestis significantiae continetur. Jubemur igitur non ambigere de futuris; satis enim vitae nostrae malitia, et dierum quibus vivimus peccata sufficiunt, ut circa haec purganda et promquae sunt futura, sollicita sint, et nobis aeternae claritatis profectus, Dei procurante bonitate, jam non sollicitis praeparetur.

514
14. Judicare de Dei sponsionibus nefas est. Cur.(judicabitur de vobis (
Mt 7,1-2). Omne judicii officium penitus Deus submovet, nec ullum omnino suscipi patitur. Sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite judicare, ne judicemini. Numquid boni judicii arbitrium suscipi non oportebit? Atquin profitetur pro conditione judicii judicandos, et universis genere quo mensi sunt metiendum. Ergo numquam bene judicabitur, si omnino non erit judicandum. Sed jam dudum, ut superius cognoscitur, nihil in verbis Dei leve aut inane tractatur: omnisque hic ultra sensum gentilium aurium sermo est. Judicari enim de sponsionibus suis vetuit: quia ut judicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversum Deum ex sentiendi atque opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur; quia non sicut in rebus caeteris, peccatum sit perperam judicasse; sed in his rebus tantummodo de Deo judicium, initium esse sit criminis.

515
15. Infidelitas quale et quantum peccatum. Frustra alios corrigit non correctus.(Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides, et reliqua (
Mt 7,3)? In consequentibus docuit, solam in Spiritum blasphemiam extra veniam futuram, caeteris omnibus Deo indulgentiam largiente. Peccatum autem in Spiritum est, Deo virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem, quia in hominem Deus venit, homo rursum fiet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum conditionem caeterorum criminum excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccati quo de promissis Dei ambigant, in se ante non videant, infidelitatis trabe in oculo tamquam in mentis acie insidente. Fit enim saepe, ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem, sine ullo propriae emendationis exemplo; et medendae caecitatis alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti: cum difficile quemquam sit praestare quod egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis. Cura erga propriae abhibenda est caecitati: quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantes ejecerit.

600

CAPUT VI.

:De margaritis ante porcos, de pseudopropheta, de domo aedificata supra petram.

601
1. Mysteria Christi caute gentibus et haereticis aperienda.(Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, et reliqua (
Mt 7,6). Praeceptis et promissis Dei nihil pretiosius sanctiusque est, quae sanctificatis nobis immortalitatis thesaurum largiuntur. Horum igitur sacramenta atque virtutes neque in gentes efferre, neque cum haereticis conferre permittimur. Canes enim, de oblatrandi adversus Deum rabie, gentes sunt nuncupatae. Porcorum vero haereticis est nomen: quia quamvis ungulae bifidae sint, acceptam tamen Dei cognitionem non ruminando disponunt. Ergo et concorporationem Verbi Dei, et passionis mysterium, et virtutem resurrectionis non promiscue tractare nos convenit, neque imperite incurioseque proferre: ne ignorantiam nostram, si perfectae scientiae desit instructio, proterant atque conculcent, et infirmitatem in Deo passionis irrideant; conversique in nos, contradictionum aculeis imperitiam nostram fidemque disrumpant.

602
2. Orationis vis contra imperitiam. Lex caritatis.(Sed in his, quae ignorabimus, via nobis consequendae veritatis aperitur: quam obtinere in sola precum mora est. Ut igitur sentiamus credamusque omnia, et nullo ambiguae voluntatis differamur incerto; orandum est, quaerendum est, pulsandum est (
Mt 7,7): oratione misericordiam, inquisitione profectum, tentamento aditum reperturi. Quin etiam ad spem obtinendi, exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis piscem panemve poscentibus, non serpentem simus aut lapidem reddituri; quanto magis nobis optimus ac praestantissimus pater Deus orantibus perfectae fidei munera largietur (); neque sit pro vitae cibo lapidem duritiae gentilis, aut pro baptismi conservatione serpentem veneni haeretici praestiturus? Consummavit deinde omnia bonitatis exemplo, universos amoris mutui pace conjungens: in eo legis et prophetarum mandata constituens, ut universorum in nos bonitatem optantes, ipsi omnibus boni simus.

603
3. Via coeli a paucis trita, et e contra.(Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem! Arduum in coelum iter hominis est, et aditus angustus ac tenuis: caeterum perditionis via lata est. Hanc plures obtinent, illam porro pauci inveniunt. Paucis enim damna rerum praesentium cara sunt: quibus cupiditates et animi vincere et corporis frangere, et exposita totis saeculi viribus illecebrarum omnium lenocinia praeterire, maximum coelestis spei lucrum est. Illis autem quibus solum bonum est scortari, comessari, ambire, insolescere, fastidire, odisse, diripere, plurimus est frequentatum iter tale comitatus.

604
4. Dei servus non verbis, sed factis dignoscitur.(Et quia paucorum esset viam angustam invenire, fraudelentiam eorum qui eam se quaerere mentirentur exponit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc. (
Mt 7,15). Blandimenta verborum et mansuetudinis simulationem admonet fructu operationis expendi oportere: ut non qualem quis se verbis referat, sed qualem se rebus efficiat spectemus; quia in multis vestitu ovium rabies lupina contegitur. Ergo, ut spinae uvas, ut tribuli ficus non generant, et ut iniquae arbores utilia poma non afferunt (Mt 7,16): ita ne in istis quidem consistere docet boni operis effectum; et idcirco omnes cognoscendos esse de fructibus. Regnum enim coelorum sola verborum officia non obtinent: neque qui dixerit: Domine, Domine, haeres illius erit (Mt 7,21). Quid enim meriti est Domino dicere Domine, Domine? Numquid Dominus non erit, nisi fuerit dictus a nobis? Et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio; cum coelestis regni iter obedientia potius voluntatis, non Dei nuncupatio repertura sit?

605
5. Coelum non mirabilibus sed bonis operibus redditur.(Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? et reliqua (
Mt 7,22). Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam et hypocritarum simulamenta condemnat, qui gloriam sibi ex verbi virtute praesumunt, in doctrinae prophetia, et daemoniorum fuga, et istiusmodi operum virtutibus: atque hinc sibi regnum coelorum pollicentur. Quasi vero eorum aliquid proprium sit, quae loquuntur aut faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat: cum doctrinae scientiam lectio afferat, daemoniorum fugam Christi nomen exagitet. De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda: praestandumque est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus, totoque affectu praeceptis coelestibus obtemperemus: ac talibus officiis cogniti Deo simus, agamusque potius quod vult, quam quod potest gloriemur: repudians eos ac repellens, quos a cognitione sua opera iniquitatis averterint.

606
6. Tentationum progressus.(Omnis ergo qui audit verba mea, et facit, similem eum aestimabo viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram, et reliqua (
Mt 7,24). Sensus est superioribus junctus. Objurgans enim pseudoprophetarum jactantiam et hypocritarum figmenta, per comparationis exemplum perfectae in se fidei hominem exponit, quod is, qui verba sua et audiat et faciat, super petram sit aedificatus, et fundamento stabili firmoque consistat, eumque incidentium tempestatum impetu non posse dissolvi; in petra se ipsum Dominus significans, validum aedificii fundamentum. Cum autem qui ex se in sublime opus excreverit, moveri non possit vel pluviis, vel fluminibus, vel vento; in pluviis, blandarum et sensim illabentium voluptatum illecebras significat, quibus primum fides rimis patentibus immadescit: post quas torrentium procursus, id est, graviorum cupiditatum motus incurrit: atque exinde tota ventorum vis circumflantium desaevit, universus scilicet diabolicae potestatis spiritus infertur. Sed fundamento petrae homo aedificatus insistet, nec moveri loco suo poterit. Stultus vero haec audita dissimulans, tamquam super arenam opus aedificationis impenderit, infideliter stat, cito pluviis illabentibus subluendus, et fluminibus propellendus, et ventis differendus, secundum naturam super quas aedificatus est arenarum, cum gravi ruinae suae strage solvendus (Mt 7,25).

607
7. Scopus praedictorum.(Atque ita superiorum comparationum exemplo Dominus nos voluit, et efficere quae jussit, et credere quae spopondit. Consummatis igitur omnibus, turbae mirabantur doctrinam ejus, qua se non Scribarum et Pharisaeorum more docuisset (
Mt 7,28-29). In verborum enim virtutibus effectus potestatum metiebantur.

700

CAPUT VII.

:De leproso quem curavit, de puero tribuni paralytico, de socru Petri, de plurimis et diversis curis.

701
1. Sensus allegoricus nil detrahit litterae veritati. Lex jam inutilis.(Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare, et reliqua (
Mt 8,1-2). In exordio sermonis admonuimus, ne quis forte existimaret aliquid rerum gestarum fidei detrahendum, si res ipsas profectus rerum consequentium continere in se doceremus. Nihil enim veritati detrahit, imitationem veritas consecuta. Toto igitur superiore sermone Dominus fidei praecepta tradiderat, legem excesserat, jam inutilem atque inefficacem excedendo significans. Mandatorum observantiam exegerat, ante promissorum suorum spem fidissimam imperaverat: quod igitur post haec primum gesserit, contuendum est.

702
2. Legis infirmitas a Christo suppletur.(Adest leprosus, emundari se rogat, purgatur verbi potestate cum tactu, jubetur silere (
Mt 8,3-4), sed tamen ostendere se sacerdoti et munus quod Moyses in testimonium fieri praecepit offerre. Curatio igitur audientis et credentis turbae et cum Domino de monte venientis in leproso ostenditur: quae vitiosa labe corporis contaminata, auditaque regni coelorum praedicatione curari se rogat; cum tactu corporis visitatur, Verbi virtute curatur, et ut salus haec non offerretur potius, quam quaereretur, silentium imperatur, et ostendere se sacerdotibus jubetur: ut praenuntiatus in lege factis et operibus cernatur; et in quo lex infirmabatur, in eo verbi virtus intelligeretur: praemium quoque receptae salutis, qui purgatus est, Deo offerat; sed ut donum illud non sit ex avibus, sed ut homo ipse a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium Dei transeat (Lv 14,4); quia quod Moyses in lege praeceperit, testimonium sit, non effectus.

703
3. Tribunus, princeps gentium crediturarum.(Post haec autem cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam tribunus rogans eum, et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus, etc. (
Mt 7,5-6). Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri curatio. Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus profitetur esse, ut Christus domum ejus introeat, puerum videat, et praesens praesenti opem afferat; seque habere milites, jubere quod velit, et in potestate posito parere sibi plurimos, similiter et Dominum curationem verbo posse praestare? De tribuno posuisse me satis sit, principem esse gentium crediturarum. Quis hic princeps sit cui subjecti sunt plures, qui volet scire, Moysi in Deuteronomio canticum (Dt 32), et Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantum de puero tractatus sit.

704
4. Gentium salus ex fide.(Succedit deinde in hoc puero post paralysis sanitatem curationi populi de monte descendentis, salus gentium. Jacebat enim puer dissolutus in domo humili, corruptibili, et ingressu ejus, cujus tamen egens erat, Salvatoris indigna. Et tribunus scit puerum verbo posse sanari: quia salus gentium omnis ex fide est, et in praeceptis Domini vita est universorum. Igitur jacentes in saeculo, et peccatorum morbis dissolutae gentes existimandae sunt: omnibus undique artubus fluidis, et ad consistendi officium ingrediendique corruptis. Quarum salutis sacramentum in tribuni puero expletur, non tamen ingressuro domum Christo. Licet enim in saeculo demoratus sit, vitia tamen saeculi et peccata non adiit.

705
5. Tribunus non erat de gentibus(Miratus deinde fidem ait, Non inveni tantam fidem in Israel (
Mt 8,10). Non erat tribunus iste de gentibus: et quomodo in Israel fides talis non est reperta; cum qui crederet esset Israelita? Sed ut similitudinem futuri haec ipsa veritas aemularetur; idcirco verbi ratio subjecta est, tantam fidem, quanta gentium est, in Israel non reperiendam, et cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum ex ultimis gentibus quieturos (Mt 8,11). Perfecta quidem est in puero secundum credentis fidem veritas sanitatis: sed praesentium efficientia etiam futurorum imagini proficere monstratur, quando et tribuno credente, et puero salvato, nec talis in Israel fides reperta est, et regni coelorum consortium cum Abraham gentibus destinatur.

706
6. Petri socrus infidelitatis affectio. Petrus fidei et apostolatus princeps.(Cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et reliqua (
Mt 8,14). In socru Petri, vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adjacet libertas voluntatis, quae nos quadam sibi conjugii societate conjungit. Ergo ingressu Domini, in Petri domu, id est, in corpore curatur infidelitas peccatorum calore exaestuans, et vitiorum aegra dominatu. Mox deinde sanata, officii famulatu ministrat. Nam primus credidit, et apostolatus est princeps: et quod in eo ante languebat, Dei verbo invalescens ministerio tamquam publicae salutis operatum est. Recte autem hanc ex socru Petri similitudinem ad affectionem infidelitatis aptari, loco qui de nuru et socru consequitur tractabimus (Cap. 10, n. 18). Nunc autem ideo infidelitatis socrus Petri nuncupabitur, quia usque dum credidit, voluntatis suae servitio detinebatur.

707
7. Christus passione sua infirmitates nostras sanavit.(Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus immundos, etc. (
Mt 8,16). Curationem promiscuam horis vespertinis, concursu eorum quos post passionem docuit recognoscimus: omnium peccata dimittens, omnium infirmitates auferens, et malarum voluptatum insidentium incentiva depellens, passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbens (Mt 8,17).

708
8. Qua ratione haec explicanda.(Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. Et accedens ad eum quidam Scriba ait, Magister, sequar te quocumque ieris, et reliqua (
Mt 8,18-19). Multa incurrunt, quae sensum communem movere possunt. Atque non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa intelligentiam nobis impertiuntur. Neque enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat. Turbae plures sunt, et ire trans fretum Dominus discipulis praecipit. Non existimo cadere in Salvatoris bonitatem, ut circumcursantes relinquere voluerit, et secretum quoddam impertiendae salutis eligere. Deinde consequitur Scriba, dicens magistrum se quocumque ierit secuturum: sed nihil a Scriba dictum factumve legitur, quod posset offendere. Dominus respondit, vulpibus esse foveas, et coeli volucribus nidos quiescendi, filio autem hominis, quo reclinet caput suum, locum esse nullum (Mt 8,20). Et discipulum postulasse, dari sibi tempus patris sepeliendi: hoc negatum, et pii atque humani officii vetitam religionem (Mt 8,21-22). Ergo rerum tantarum, et tam diversarum ratio promenda est: atque ita, ut secundum continentem rerum ordinem, et gravissimas veritatis ipsius causas, interioris significantiae intelligentia explicetur.

709
9. Fidelium electionis typus. Ecclesiae navis.(Discipulorum nomen non in duodecim tantum Apostolis versari existimandum est. Nam praeter Apostolos, plures fuisse discipulos legimus. Ex omni igitur turba quaedam fieri jubetur electio: eorum scilicet, qui Dominum per multa saeculi hujus pericula et jactationes essent secuturi. Ecclesia enim instar est navis, et plurimis locis ita nuncupata est: quae diversissimi generis et gentis vectore suscepto, subjecta est omnibus et ventorum flatibus et maris motibus. Atque ita illa et saeculi et immundorum spirituum vexatur incursibus. Propositis enim periculorum omnium motibus, Christi navem, id est, Ecclesiam introimus: scientes nos mari ventoque jactandos. Ut igitur ordo typicae significantiae cohaereret, possetque intelligi fidelium portio conscendentium navem, et infidelium turba residentium; Scribae et discipuli persona subjungitur.

710
10. Scriba doctor legis, infideles adumbrat. Vulpes, pseudoprophetae. Volucres coeli, daemones. Caput Christi Deus. Omnes in Ecclesiam invitati.(Et quidem Scriba, qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat. Quasi vero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile, contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. Ut autem eadem interrogatio infidelitatis esset punita judicio; Dominus respondit, vulpes habere foveas, et volucres coeli nidos quibus requiescant, hominis autem filium non habere ubi caput suum reclinet. Vulpes est animal insidiosum, circa domorum se occulens foveas, et domesticis avibus insidians: atque hoc nomine pseudoprophetas nuncupari aliquot locis legimus. Volucres autem coeli saepe numero immundos spiritus cognominari didicimus. Dei ergo filius paucitatem sequentium contuens, et doctore legis diffidente an sequeretur ipsum, exprobrat pseudoprophetis esse foveas, et immundis spiritibus nidos quiescendi; quod extra navem relicti, id est, extra Ecclesiam positi, effecti sint incolatus pseudoprophetarum, et habitatio daemonum: filium autem hominis, se scilicet cui caput Deus sit, non reperire in quos collocata Dei cognitione requieseat: invitatis omnibus ut in navem, ita in Ecclesiam; paucis metu maris, id est saeculi, secuturis.

711
11. Patri infideli an jus in filium fidelem.(Adest post haec discipulus, non interrogans an sequatur (jam enim sequi oportere se credidit), sed permitti sibi orans sepelire patrem. Accepimus in dominicae orationis exordio, ita primum precandum: Pater noster qui es in coelis (
Mt 6,9). Ergo quia credentis in discipulo populi persona est, admonetur ut meminerit quod pater sibi vivus in coelis est. Sequi autem Dominum jubetur, quia et volebat, ita ut mortui mortuum sepeliant. Sed nullum arbitror officium exspectari a mortuis posse. Quomodo ergo mortui mortuos humabunt? Primum igitur ostendit, perfectam in se fidem nulla saecularis in alterum officii religione esse devinctam: deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui. Non igitur obsequium humandi patris negavit: sed addendo, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, admonuit non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles: mortuos autem etiam eos esse, qui extra Deum vivant. Et idcirco mutua mortuis officia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere.

800

Hilarius - In Ev. Matthaei 500