Hilarius - In Ev. Matthaei 1801

1801
1. Pueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua (
Mt 18,1). Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum 757 Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit. Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent. Et haec omnium affectionum assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus.

1802
2. Judaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse.(Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (
Mt 18,6). Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi? Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum. Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est. Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse.

1803
3. Scandalum crucis necessarium, et quam periculosum.(Vae huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala; verumtamem vae homini illi, per quem scandalum venit (
Mt 18,7). Humilitas passionis scandalum mundo est. In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit accipere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum? Verumtamen sub hominis nuncupatione, auctorem scandali hujus Judaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt. Ideo vero necesse esse ait venire scandala: quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda.

1804
4. Superius autem in abscindendis manu vel pede propinquitatum contineri nomina exposuimus (cap. 4, n. 21): atque ideo cognationem generis Israelitae 758 relinquendam veluti quadam membrorum recisione significat, quia per eam mundo scandala comparentur.

1805
5. Angelorum de nobis cura.(Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui credunt in me (
Mt 18,10). Arctissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos praecipue qui vere in Domino credidissent. Pusillorum enim angeli quotidie Deum vident (Mt 18,11): quia filius hominis venit salvare quae perdita sunt. Ergo et filius hominis salvat, et Deum angeli vident, et angeli pusillorum sunt. Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auctoritas est. Salvatorum igitur per Christum orationes angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.

1806
6. Ovis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur.(Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae (
Mt 18,12). Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae. Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus. Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est. Atque ideo et creatura omnis 759 revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur.

1807
7. Correptionis ordo in Judaeos a Deo servatus.(Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua (
Mt 18,15). Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat (Lv 19,18): jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari. Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit. Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur.

1808
8. Ligandi et solvendi potestas apostolis data.(Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis apostolicae judicium praemisit: ut quos in terris ligaverint id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, confessione videlicet veniae receperint in salutem (
Mt 18,18); hi apostolicae conditione sententiae in coelis quoque aut soluti sint aut ligati.

1809
9. Unitatis merito nil negat Deus.(In tantum igitur humanae pacis studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sint, impetranda esse confirmet (
Mt 18,19-20); et ubi duo atque tres pari spiritu ac voluntate collecti sint, ibi se medium eorum polliccatur futurum. Ipse enim pax atque charitas, sedem atque 760 habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocabit.

1810
10. Deus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata.(Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties (18,21-22). Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens. Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat. Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est (
Gn 4,24): sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat. Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena. Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed (supple, oportere) ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus? Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur. Neque enim fas est, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta.

1811
11. Quin etiam ad perfectae bonitatis affectum comparationis posuit exemplum, in qua servo unde redderet non habenti, omne Dominus debitum relaxavit (
Mt 18,26): conservoque suo servus ille exiguum quod sibi debebatur extorquens, per hoc voluntatis suae vitium donum munificentiae Domini et liberalitatis amisit. Absoluta autem comparationis ejus est ratio, atque ab ipso Domino omnis exposita est.

1900
:CAPUT XIX. Uxorem non debere dimittere, de eunuchis, de infantibus inhibitis. Divitem difficile introire in regnum coelorum.

1901
1. Cur Galilaeos in Judaeae finibus curet Christus.(Et factum est, cum locutus esset sermones istos Jesus, transtulit se in Galilaeam, et venit in fines Judaeae, etc. (
Mt 19,1). Galilaeos in Judaeae finibus curat. Potuerat namque aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus: sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis, ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur admitteret.

1902
2. Tunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (
Mt 19,3)? In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter scriptum esse in Genesi (Gn 2,24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus (Mt 19,4-5). Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse. Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque in Ecclesia accipere (Ep 5,32 vid. cap. Ep 22,3), locum hunc sicuti est intactum relinquamus. Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat. Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem (Mt 19,12): naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit.

1903
3. Infantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel.(Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua (
Mt 19,13). Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret. Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt. Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur 762 accedere. Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus. Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.

1904
4. Judaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus.(Et ecce unus accessit ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua (
Mt 19,16). Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset. Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt. Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret. Juvenis hic itaque formam Judaici populi habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo. Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens (Mt 19,17): Quid me vocas bonum? (V. lib. IX de Trin., n. 16.) Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus.

1905
5. Judaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse.(Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit. Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat. Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis. Patrem et matrem 763 jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit. Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus.

1906
6. Ab umbra legis ad evangelicam veritatem migrare suadentur.(Sed respondet, haec omnia fecisse se a juventute sua: et quaerit quid adhuc sibi restet (
Mt 19,20). Sed, ut diximus, neque superiora illa egerat ad quae remittitur, et in ipsis glorians tamquam consummatus haec loquitur. Cui Dominus respondet, vendenda omnia bona sua esse, et danda pauperibus: et tunc eum futurum esse perfectum, habiturumque thesaurum in coelis (Mt 19,21). Respondetur huic quidem juveni, pulcherrimo illo ac maxime utili relinquendi saeculi praecepto, quo jactura terrenae substantiae coelorum opes emendae sunt: sed in eo quod bona sua vendere et dare pauperibus jubetur, confidentiam legis relinquere admonetur, et eam felici commercio mutare: et ut meminerit umbram in ea veritatis esse, quae deinceps pauperibus, id est, gentibus sit sub ipsius veritatis corpore dividenda; haec autem neminem posse efficere, nisi qui sequi coeperit Christum.

1907
7. Quid sit quod adolescens a juventute legi se servisse testetur.(Sed adolescens, auditis his, tristis recessit (
Mt 19,22): multam enim opulentiae fiduciam habebat ex lege. Atque in eo etiam typicae efficientiae ratio servata est, ut cum adolescentem hunc esse significet, ipse superius dixerit, ab omni se juventute sua praeceptis his quae habentur in lege servivisse: cum adolescentia intra juventutem sit, et posterior aetatis gradus non possit intra prioris terminos contineri. Sed hoc ideo, ut a juventute hoc serviente, longum jam in opere legis populi tempus ostenderet.

1908
8. Israeli superbo difficilis coeli aditus.(Dehinc Dominus cognita adolescentis moestitudine respondit, difficile divitem venturum in regnum coelorum (
Mt 19,23). Divitem se igitur Israel, ut diximus, legis fiducia gloriabatur. Huic difficilis est aditus in coelum, veteres opes sub Abrahae nomine inanis prosapiae ambitione retinenti.

1909
9. Crimen non est in habendo, sed in habendi modo. Opum cura periculosa.(Quin etiam adjecit, camelum facilius per foramen acus posse transire, quam coelorum regnum divitem introire (
Mt 19,24). Habere criminis non est, sed modus in habendo retinendus 764 est. Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi et communicandi materia non relinquatur? Ergo nocenter magis habere, quam illud ipsum habere fit crimen. Sed periculosa cura est, velle ditescere: et grave onus innocentia subit, incrementis opum occupata. Rem enim saeculi, famulatus Dei non sine saeculi ipsius vitiis assequitur. Hinc difficile est divitem regnum coelorum adire. Atque etiam, quia uti plures his quae habent recte possent, ea in sermone Domini ratio servata est, ut non absolute regnum coelorum nemo introire posset; sed intelligi posset futurorum raritas ex difficultate. Et haec quidem ad simplicis sensus intelligentiam pertinent: verum eodem cursu interioris causae ordo retinendus est.

1910
10. Cur Judaeis difficilis coeli aditus.(Adolescens, ut diximus, insolens, ubi jacturam legis facere praecipitur, moestus et tristis est. Est autem huic populo crux et passio scandalum; et idcirco ipsi nihil salutis ex ea est. Sed gloriatur in lege, et cohaeredes gentes aspernatur, et transire in evangelicam libertatem recusat: atque ideo difficile regnum coelorum introibit. Pauci enim eorum, et juxta multitudinem gentium admodum rari erant credituri: ut (mss. et) difficile praeduratam in lege voluntatem, ad praedicationem evangelicae humilitatis inflecterent.

1911
11. Pervius est gentibus. Cameli natura.(Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas. Sed in primordio libri (cap. 2, n. 2), sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus. Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur. Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur. Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege.

2000
:CAPUT XX. De spe apostolorum, de novissimis primis efficiendis. Ubi conducuntur operarii ad vineam.

De filiis Zebedaei, de primo accubitu, de duobus caecis secus viam sedentibus.

2001
1. Summa sacri textus.(Auditis itaque istis, discipuli admirantur et metuunt, dicentes neminem posse salvari (
Mt 19,25-30). Dominus respondit, hoc impossibile esse apud homines, possibile apud Deum. Rursum illi dictis Domini haec reddunt: reliquisse se omnia, et cum ipso esse. Quibus Dominus, cum sederit in majestatis suae sede, sessuros super sedes duodecim, ac totidem tribus Israel judicaturos spopondit; omnibusque, qui universa reliquerint propter nomen ejus, fructum centupli praemii reservatum: multos autem ex novissimis primos, et ex primis futuros novissimos.

2002
2. Spiritaliter intelligi debet.(Multa sunt, quae non sinunt nos simplici intellectu dicta evangelica suscipere. Interpositis enim nonnullis rebus, quae ex natura humani sensus sibi contrariae sunt, rationem quaerere coelestis intelligentiae admonemur. Apostoli dicunt, et sequi se Christum, et se omnia reliquisse: quomodo igitur fiunt tristes, et quomodo metuunt, dicentes salvum esse neminem posse? Namque et ab aliis fieri poterat, si quid fecissent ipsi. Deinde cum fecissent ipsi; quare metus vel unde susceptus est? Additur etiam in responsione Domini, haec apud homines impossibilia, possibilia apud Deum. Numquid apud homines impossibilia erant, quae et Apostoli fecisse se gloriantur, et fecisse eos Dominus agnoscit: et deinceps plures usque ad martyrii beatitudinem essent omnia relicturi? Aut numquid est Deo, quo egere possit; relictumque sit aliquid, quod jactura rerum quas habeat sit sequendum, ut soli ipsi hoc facere possibile sit? Omnis itaque hic sermo est spiritalis.

2003
3. Apostolis sine Lege salus nulla videbatur.(Apostoli enim spiritaliter audientes, neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam tunc in lege essent; nam vehemens eos amor legis favorque detinuit: hi igitur nondum penitus evangelici mysterii veritate comperta, metuunt neminem salvum esse posse sine lege: quia omnem salutem etiam tunc in lege constituant. Sed Dominus brevi absolutaque ratione, eorumdem et ignorantiam et metum solvit, dicens, Hoc quidem impossibile est apud homines possibile autem apud Deum. Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, ut ab homine magis 766 salutem exspectanti et ex lege, quam ut in crucis scandalo legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas negligatur? Quid autem Dei virtuti tam possibile est, quam ut per fidem salvet, ut per aquam regeneret, ut per crucem vincat, ut per Evangelia adoptet, ut per resurrectionem ex morte vivificet?

2004
4. Regeneratio quid. Centesimus fructus.(Quibus auditis apostoli cito credunt, seseque omnia reliquisse profitentur. Sed hanc eorum obedientiam cito Dominus muneratur, omnem difficultatem superioris quaestionis absolvens, cum dicit: Vos qui secuti estis me in regeneratione judicabitis duodecim tribus Israel. Secuti in regeneratione sunt, in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione, in adoptione haereditatis, in resurrectione ex mortuis. Haec enim illa regeneratio est, quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit, quae eos super duodecim thronos in judicandis duodecim tribubus Israel, in duodecim patriarcharum gloria copulavit. Caeteris quoque contemptu saeculi se sequentibus, centesimi fructus copiam pollicetur. Hic centesimus fructus est, qui in centesima ove cum coelesti laetitia expletur. Hic centesimus fructus est, quem perfectae terrae ubertas consequitur. Qui Ecclesiae honor jam in Sarae (V. cap. 18, n. 6) cognomento est destinatus, et jactura legis ac fide evangelica promerendus est: atque ita (subaud. pollicetur) ex novissimis primos efficiendos, quia novissimi efficiantur ex primis.

2005
5. Pater familias. Vinea. Denarius. Forum.(Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui exivit primo mane conducere operarios, et reliqua. (
Mt 20,1) Comparatio omnis per se absoluta est: sed personis distinguenda, et discernenda temporibus est. Patremfamilias hunc, Dominum nostrum Jesum Christum existimari necesse est: qui totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam legis vocaverit. Vineam vero, legis ipsius opus et obedientiam; denarium autem, obedientiae ipsius praemium significari intelligimus. Et de denario jam superius tractavimus. De vinea vero, opportunius in consequentibus rationem afferemus. Forum autem pro saeculo accipi res ipsa admonet, aequabiliter turbis hominum, calumniarum, injuriarumque contentionibus, et diversorum negotiorum difficultatibus semper tumultuosum.

2006
6. Quinque testamenta. Quando Christus in carne natus sit.(In prima igitur hora, tempus constituti testamenti ad Noe ex matutini significatione 767 noscendum est, tertia autem hora ad Abraham, sexta ad Moysen, nona ad David et prophetas. Totidem enim testamenta humano generi constituta per singulos reperiuntur, quotidem ad forum enumerantur egressus. In undecima autem hora, corporei adventus Domini tempus ostendit; nam ex omni numero, qui spatio est praesentis saeculi constitutus, in eam rationem convenit ortus ejus ex Maria, in quam undecimae horae tempus ex die est. Divisione enim per quingentenum numerum facta, in omni sex millium annorum summa, tempus corporei ortus ejus undecimo divisionis totius calculo supputatur.

2007
7. Judaei gentibus invident gratiam.(Et quidem diversus ad undecimae horae operarios sermo est. Primis enim, sed et caeteris dictum est: Ite ad vineam (
Mt 20,4): merces tamen denarii cum primo constituta est; nam caeteris, justae solutionis promissa spes est, novissimis vero dicitur: Quid hic statis (Mt 20,6)? quia quamvis ad Israel lata lex fuerat, voluntas tamen gentium non excludebatur a lege. Qui responderunt: Nemo nos conduxit (Mt 20,7). Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Hi igitur mittuntur ad vineam. Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur (Mt 20,8). Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei justificatione donavit: verum secundum insolentiam populi jam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus. Sed ideo quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum: ut mercedem legis optime et inculpabiliter custoditae, donum gratiae per fidem credentibus primis ex novissimis largiatur.

2008
8. Et adscendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et reliqua (
Mt 20,17-18). Jam sine scandalo audituris apostolis sacramentum crucis Dominus exponit (denique nulla hunc sermonem moestitia consequitur): confirmatis scilicet superiore sermone, per fidem crucis novissimos primos futuros; divitibus autem, id 768 est, confidentibus legis in eamdem crucem scandalizantibus, invium iter regni coelorum futurum.

2009
9. Zebedaei filiorum mater, lex; filii ejus, Judaei credentes.(Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, et reliqua (
Mt 20,20)Quae quia superius audierat primos novissimos, et novissimos primos futuros; deferri filiis suis orat, ut in Domini regno unus ad dexteram ejus sedeat, alius ad sinistram (Mt 20,21). Cui Dominus respondit, nescire eam quid oret (Mt 20,22). Nihil quidem de gloria apostolorum ambigebatur, et judicaturos eos sermo superior exposuit. Denique in medio sermone an calicem suum possent bibere interrogat. Non utique de communis poculi genere loquebatur; neque e N="1031C">sed laevae ejus ac dexterae assidere, aliis a Deo patre fuisse dispositum (Mt 20,23).

2010
10. Qui destinati sint, ut Christo in regno assidant. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni: qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem judicabunt. Et quantum sentire ex ipsis Evangeliis licet, in regno coelorum Moyses et Elias assidebunt. Nam cum spopondisset Dominus, visuros quosdam de apostolis, antequam mortem gustarent, filium hominis venientem in regno suo; assumptis Petro et Jacobo et Johanne, apparuit 769 cum gloriae suae habitu, Moyse et Elia in monte comitantibus (
Mt 16,28). Et hos quidem eosdem prophetas duos praevenientes adventum ejus esse intelligimus, quos Apocalypsis Johannis (Ap11,7) ab antichristo esse dicit: licet variae vel de Enoch, vel de Jeremia, plurimorum exstiterint opiniones, quod alterum eorum sicut Eliam mori oporteat. Sed non possumus veritatis fidem, quam Dominus tribus superioribus testibus revelavit, sensus nostri opinione corrumpere: neque alios venturos existimare, quam qui ad sponsionem fidei venisse conspecti sunt. Et quamquam ultra evangelicam veritatem non necesse sit opinari: tamen si quis conditionem et mortis et sepulturae et sepulcri Moysi diligenter adverterit, et secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam videri. Et haec quidem instruendi causa sint dicta.

2011
11. Vocationes duae ex Judaeis; his apostoli optant gloriae suae consortium.(Caeterum ut ratio spiritalis intelligentiae plena esset, pro duobus Dominum mater oravit. Duae enim sunt vocationes ex Israel: una discipulorum Joannis, altera per apostolos pharisaeorum. Namque post passionem Joannis superius legimus discipulos ejus ad Dominum transisse. Ideo igitur pro duobus oratur, quia Evangelio Christi hae vocationes geminae crediderunt. Post haec igitur decem discipuli contristati sunt de fratribus duobus: verum ipsorum duorum discipulorum nulla moestitia est. Hoc ratio non patitur, ut alterius contumelia alius fiat moestus. Certe etiam pro se decem moesti esse potuissent; sub duorum enim nominibus negatum hoc omnibus videbatur; sed typicus ordo servatus est. Apostoli de se certi erant: ideo solum moesti sunt de duobus, quia etiam his duabus vocationibus, quae ex lege sunt, consortium gloriae hujus optabant. Ita enim rationem et futuri et praesentis sermo moderatur, ut non de se neque decem,770 neque duo solliciti scriberentur, et in decem sollicitudine de duobus, praesentis negotii efficientiae obtemperaretur.

(12. Ad gloriam humilitate pervenitur.(Volens igitur Dominus proprietatem nobis istius praefigurationis ostendere, atque hanc praesumptionem eos, qui erant ex lege venturi, de praerogativa israelitici nominis velle praesumere; docet principatum ab his non modo gentium capessendum, sed ministros et servientes, et non quibus ministratum sit, ad gloriam honoris maximi advocandos (
Mt 20,25): exemplo scilicet patriarcharum et prophetarum qui servierint, exemplo etiam apostolorum qui ministraverint, exemplo etiam Domini qui animam suam pro redemptione nostrae salutis impenderit. Ad gloriam autem humilitatis istius, coenae eos et convivii modo instruit (Lc 14,8): monens in locis eminentioribus accubari non oportere, ne forte eo adveniente qui clarior est, per dominum coenae occupato loco cum decenti contumelia admonitus decedat. Porro autem si in humilibus accubuerit; advenientibus humilioribus, ad gloriam loci celsioris accedet. Atque ita non praesumere aliquid honoris decet, sed humilitatis operibus promereri.

2013
13. Caeci duo, gentes ex Cham et Japhet. Deum praedicant Christum.(Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes super viam audierunt quod Jesus transit, etc. (
Mt 20,30). Superius per figuram duorum filiorum Zebedaei, de Israelitico populo tractatum est, qui ex semine Sem erat ortus. Competenter igitur caeci duo viam adsident: populi videlicet gentium duo ex Cham et Japhet procreati egressus et iter ejus observant, sibique caecis visum reddi deprecantur. Denique eos turba objurgat cur clament, et ut sileant increpat: non quod silentium causa honoris exigerent, sed acerbe a caecis audiunt quod negabant, Dominum esse David filium. Illuminatis enim caecorum mentibus Deus in homine praedicabatur, ut verum esset quod a Domino dictum est: In judicio mundi hujus veni, ut qui vident non videant, caeci vero respiciant (Jn 9,39). At illi magis clamant: et demorante legis populo, vehementiorem fidei suae protestantur calorem. Sed Dominus miseretur, et quid volunt requirit. Illi vero aperiri oculos suos precantur. Quibus misertus oculos contigit, et visum cognoscendi Dei reddidit (Mt 20,34). Atque ut typus crediturarum gentium expleretur, coelestis gratiae cognitione percepta, qui caeci fuerant, videntes Dominum suum sunt secuti.

2100
:CAPUT XXI. De asina et pullo ejus, de ejectis a templo nummulariis

de ficu maledicta, de duobus filiis ad vineam missis, de publicanis et meretricibus.

2101
1. Superiori cap. duae vocationes ex Israel, nunc totidem ex gentibus praesignantur.(Tunc Jesus misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod contra vos est, etc. (
Mt 21,1-2). Duo discipuli ad vicum mittuntur, ut asinam ligatam cum pullo ejus absolvant, atque ad eum perducant: et si quis interroget cur ita fiat, respondeant Domino necessarios, ac statim remittendos. Post superiorem sermonem, quo in duobus filiis Zebedaei duplicem ex Israel vocationem significatam meminimus, competenter nunc duo discipuli ad solvendam asinam et pullum destinantur: quia duplex erat ex gentibus plebis vocatio consecutura. Erant enim atque sunt Samaritae, profecti quondam per secessionem ex lege, et sub quadam observantiae suae consuetudine servientes: erant etiam gentes indomitae et feroces. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos et obstrictos et erroris atque ignorantiae vinculis praepeditos: et mittuntur extra Jerusalem; extra eam enim hae duae vocationes habebantur. Caeterum mater filiorum Zebedaei intra Jerusalem Dominum oravit: duabus enim vocationibus Israel vel per apostolos vel per Joannem ex lege salvatur. Verum aeque per Philippum Samaria credidit (Ac 8,5); per Petrum autem Cornelius Christo tamquam primitiae gentium adductus est (Ac 10,5). Quod autem instruuntur, ut quaerenti respondeant Domino necessarios et mox remittendos, id est, eos ipsos genti suae praedicatores fidei evangelicae esse reddendos. Impleta igitur est prophetia, quae invectum asina et pullo novo Dominum venturum in Jerusalem nuntiabat (Za 9,9). Sed gestorum effectibus prophetatur. Asina namque, quae de vico solvitur, atque exhibetur, Samaria videlicet alieno et peregrino obsessa dominatu, per apostolos solvitur, et Domino suo redditur. Pullum vero idem Dominus adscendit, novellum, contumacem, durum: atque haec omnia gentilis ignorantiae vitia dominantur, et tot animarum ferocitates vectio Deo factae sunt.


Hilarius - In Ev. Matthaei 1801