Hilarius - In Ev. Matthaei 2

2
2. Undecim autem discipuli ejus abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus (
Mt 28,16). Post resurrectionem Jesus in monte et Galilaea conspicitur, ibique adoratur, licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem.

3
3. Tum manifestius ostenditur Thomae: et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis. Accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (
Mt 28,18). Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est: ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Mt 28,19). Primum docent omnes gentes, deinde doctas intinguunt aqua. Non enim fieri potest, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio; nomenque Trinitatis unus Deus est.

4
4. Docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis (
Mt 28,20). Ordo praecipuus: jussit apostolis, ut primum universas docerent gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis: ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Et ecce ego vobiscum sum (mss. addunt, omnibus diebus) usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat illam diem, in qua scit se futurum cum apostolis.



Hilarius - In Ev. Matthaei 2