Hilarius - Super Psalmi 2372

2372

LITTERA XXI. Sin.

Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam ego (Infra abest ego) dilexi. Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua (et testimonia tua) quia omnes viae meae in conspectu tuo.

1. Inter odia principum Deus non negandus

Gravia quidem propheta David et regis Saul et principum populi odia et insectationes sustinuit: quia piae conscientiae constantiam ferre impietas professa non potuit. Sed conformans evangelicum Deo atque apostolicum virum, non ignarus est evangelici sermonis, quo ait: Tradent enim vos, et flagellabunt in synagogis, et stabitis ante reges et potestates in testimonium illis et gentibus (Mt X, 17 et 18). Quin etiam constantiam praedicationis insinuans, et confessionis gloriam docens, ante eos fuerat adhortatus dicens: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, ego negabo eum coram patre meo qui est in coelis (Ibid. 32 et 33). Sive igitur dedicatus ex lege, sive etiam in Evangelii gloriam praeparatus, qui neque Saul populoque ejus causam insectandi se reliquisset, et per multa principum et gentium odia sciret propter coelorum regnum saeculo renuntiandum; confidenter haec Deo loquitur, VERS. 161: Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Metuit enim negari se, si negaret.

2. Fidei victricis vox

Sed cum beatae hujus insectationis praemia non ignoret, Domino dicente: Beati estis cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Mt V, 11 et 12); post principum odia, formidinem verborum Dei ita consequentibus temperavit, VERS. 162: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur, aut cederet: quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et Dei gratiam metu saeculi amisisse sine venia sit. Sed spolia invenisse victoris est: certe ea ex se praebuisse jam victi est. Cum his itaque insectationibus propheta non frangitur, et odia principum fide vincit; refert quaedam impietatis spolia de victis. Scit enim secundum Evangelia ligatum esse in domo sua fortem, et armis suae potestatis exutum, diripienda jam de se fidelibus spolia praebuisse (Mt XII, 29). Laetatur ergo nunc in eloquiis Dei, tamquam qui multa spolia inveniat: cum fracta impiorum potestate, et victor fide permanens, omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit.

3. Non convenit nisi legem amantibus

Sed hujus laetitiae affectus non inest, nisi et in divinae legis dilectione, et in execratione iniquitatis: quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit, neque nisi quod diligit obtinere nitetur. Laetatus ergo tamquam super spolia multa, subjecit, VERS. 163: Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Iniquitatem ergo odit, et diligit Dei legem.

4. Lex aliud dicit quam quod jubet

Sed diligens Dei legem, non in haec tantum quae per obedientiam legis explentur intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. Et quo praeterea in officio sit, audiamus, VERS. 164: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Sanctus propheta primum quod agit diligit, opus scilicet legis, quia vitiorum omnium et usus reciditur et voluntas. Sed postea judicia justitiae Dei laudat. Haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant quam agant, dum gesta notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus quinquagesimus, sub imaginis sacramentorum momentis intelliguntur. Hoc ergo in die septies laudatur.

5. Septenarius numerus

Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. Haec enim eadem, vel in die, vel in puero, vel in terra, vel in anno atque annis, sub sanctificatione hujus numeri continentur: cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur (Vid. Prol. n. 11 et 12). Multa autem de numeri hujus sanctificatione sunt cognita: ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno Dei adstantium electio, ut spiritalium potestatum et requiescentium gratiarum in Domino plenitudo. Certe judicia justitiae Dei hoc in numero laudari a Propheta convenit, per quem et in quo earumdem justificationum virtus et constitutio continetur.

6. Proximi dilectio. Charitatis affectus

Non alius autem nunc praedicationis propheticae ordo est quam fidei. Nam et tolerantia persecutionum, et formido verborum, et laetitia eloquii, et odium iniquitatis, et amor legis, et laudatio justitiae, et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est, in hujus tantum praecepti observatione concluditur, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Rm XIII, 9). Hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus majus est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est, et ut corpus suum, id est, ut se ipsum, amare qui proximus sit. Sequitur enim, VERS. 165: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. Apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans, carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est (1Co VIII, 13). Adeo perfectae charitatis et pacis tenuit affectum, ut ab ipso vitae communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. Pax ergo retinenda est: et non quod unicuique, sed quod universitati congruat expetendum est: quia, secundum Evangelium, utilius sit in vitam non venisse, quam scandalum minimis intulisse (Mt XVIII, 9).

7. In his itaque pacis charitatisque praeceptis manens propheta, evangelicae spei desiderio detentus est. Scit enim in quo vel quis finis sit legis, cum ait, VERS. 166: Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Salutaris Jesus est. Hoc enuntiatio ex hebraeo nominis, hoc ad Joseph Angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace dimittendus agnovit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. In eo autem mandata Dei se fecisse profitetur, quod salutare Domini exspectet; declarans omnia legis mandata adventum Dei unigeniti continere.

8. Praesentia Dei

Testimonia quoque Dei custodivit, vehementerque dilexit, dicens, VERS. 167, 168: Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Agens propheta sub judice et scrutatore cordium Deo, in custodia mandatorum testimoniorumque Dei permanet: non in viis saeculi, neque in viis vitiorum et impietatis incedit. Nam quodcumque vitae suae iter egerit, tam probabile tamque innocens agit, ut conspectu Dei dignum sit: Deo ipsas cogitationes cordium motusque noscente, neque conspectu ejus, qui immundo sit corde, condigno fidelis enim in coelo testis haec dixit, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

2373

LITTERA XXII. Tau.

Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt (Infra eructaverunt) labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiavit (pronuntiabit) lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvum me faciat: quoniam mandata tua elegi. Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Vivit (vivet) anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

1. Eloquia Dei obscura. Orationis gradus

Finem sumit secundum litteras psalmus. Nam omnibus in his, quae sancto viro erant propria, juxta hebraicorum elementorum ordinem comprehensis, nunc propheta ut oratio ejus Deo sit proxima deprecatur, VERS. 169: Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Multa sunt quae toto psalmo oravit a Domino. Sed quia eloquia Dei plurimum in se obscuritatis per rerum coelestium sacramenta complexa sunt; nunc maxime ut intellectu hujus eloquii Dei sit dignus precatur. Ac primum ordinem modestae spei suae tenuit, cum proximam fieri conspectui Dei orationem suam poposcit. Sequens jam per gradum altioris profectus postulatio ejus iteratur, cum ait, VERS. 170: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me. Appropinquantis orationis ad conspectum Dei hic fuit ordo, ut cum coepisset esse proxima, introiret: et jam eloquio Dei intellecto, eripi se secundum idipsum eloquium Dei precatur. Non enim primum ubi est intellectus, ibi salus est: sed intelligentia adepta, salus est obtinenda.

2. Sermonis vulgaris et prophetici discrimen. Eructatum verbum quid

Et quia haec eadem per spiritum prophetiae, vel sub futurarum rerum umbra, vel sub quadam veri tamquam de speculo imagine antelata, vel sub divinorum verborum occulta profundaque ratione, spiritu prophetiae magis quam intelligentiae humanae sensu, proferebantur; adjecit, VERS. 171 et 172: Eructaverunt labia mea hymnum. Cum docueris me justificationes tuas, pronuntiabit lingua mea eloquia tua; quia omnia mandata tua aequitas. Omne prophetiae eloquium sub eructandi significatione meminimus ostendi, cum dicitur: Eructavit cor meum verbum bonum (Ps XLIV, 2); vel illud: Eructabo abscondita a constitutione mundi (Mt XIII, 35); vel illud: Dies diei eructat verbum (Ps XVIII, 3). Omnis autem sermo hominum ex sensu cogitationis initur ac motu, ubi ad aliquid enuntiandum mota mens nostra, id quod in affectum sibi insiderit per verba declarat. At vero ubi extra humanae mentis instinctum non ad animae sententiam lingua famulatur, sed per ineuntem spiritum officio oris nostri divini sensus sermo diffunditur; illic eructatum videtur esse quod dicitur: cum non ante cogitatione motuque percepto id ad quod impulsa sit mens loquatur, sed ignorante sensu spiritus vocem in verba distinguat.

3. Mandatorum intelligentiam quo ordine praestet Deus. Mandatorum scopus

Nunc autem quamvis eructaverint labia hymnum, tamen post doctrinam justificationum Dei pronuntiabit lingua quod loquitur: ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur. Non sunt autem ita mandata Dei ab aequitate diversa, ut non Deo dignum sit, eorum primum intelligentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientiae publicae notionem praedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem Dei sit, aut occultare quod voluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum aequitate mandasse. Aequitatis autem mandatorum Dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria; ut hoc, quod in hanc vitam venimus, cum profectu aeternitatis ineamus. Nam nasci ad mortem, non vitae est causa, sed mortis.

4. Liberum arbitrium

Et hujus spei sua fiduciam mox propheta subjecit, dicens, VERS. 173: Fiat manus tua ut salvum me faciat; quoniam mandata tua elegi. Aliis gloriam saeculi eligentibus, aliis venerationem elementorum ac daemonum capessentibus, aliis terrenas opes expetentibus, sanctus iste mandata Dei elegit. Elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas (Deut. XXX, 19). Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electio.

5. Legis finis

Sed mandatorum Domini quis esset finis ostendit, dicens, VERS. 174: Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Totum se iste in adventum Jesu, id est, salutaris extendit: et illud quod Apostolorum beatitudini videre fuit proprium, desideriis impatientibus concupiscit: hoc tamen ipsum, quod in lege agit, meditationem futurae spei esse significans; quia non ad praesentium effectum, sed ad futurorum profectum omnis intelligitur suscipi solere meditatio.

6. Praemium meditationis

Ac meditationis istius quod praemium esset, ostendit, VERS. 175: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Ps L, 7). Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum: meditationem autem legis Dei ob id elegit, ut vivat. Animam suam superiore psalmo ad vitae istius gaudia adhortatus est, cum ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit mihi: quia eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum (Ps CXIV, 7, etc.). Has laudes Deo referre festinat, judiciis Dei, absorpta terrenae corruptionis infirmitate, ad aeternitatis adjutus profectum: ob id utique, quia elegit mandata, et concupivit salutare Domini, et quia meditatio ejus in lege Dei semper est.

7. Digno autem omnia evangelici sacramenti fine conclusit, dicens, VERS. 176: Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Referri enim se errabundam ac perditam ovem pastoris sui humeris festinat, ut per salvatorem suum aeternumque pastorem in coelo angelis aeterna gaudia praebeat se recepto (Lc XV, 10). Filius enim hominis venit salvare quod perierat (Mt XVIII, 11), missus ad oves perditas domus Israel Dominus Jesus Christus, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.

PROLOGUS IN CANTICA QUINDECIM GRADUUM.

1. Tituli psalmorum

Psalmorum tituli, ut in plurimis ostendimus, habent proprias suas significationes, rationem et argumenta scriptorum quae subjacent brevissime continentes, nosque quodam doctrinae indicio in intelligentiae semitam dirigentes: de quibus nunc non necesse est aliquid tractare. Tum enim id fieri oportet, cum psalmus unusquisque tractabitur. Cum enim sibi invicem auctoritatem praestent psalmus et titulus; debilis erit sermo, si de aliquo eorum absque altero disseretur. Nunc vero Cantica graduum attingimus, quorum et continua et aequalis inscriptio est, atque ideo significatione conveniente titulorum, sub unius expositionis judicio universorum reperietur ratio esse monstrata.

2. Inscriptio historica non excludit sensum allegoricum

In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut cum fugit David a facie filii sui Abessalon, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, cum post Bersabee ab Nathan monetur, et in reliquis sicubi gestorum veritas ipsis psalmorum titulis continetur. Sed meminisse nos oportet, hos eosdem psalmos non idcirco omnes corporaliter intelligendos, quia his corporalium negotiorum significatio antefertur: quin potius oportet nos spiritalem intelligentiam sub hac quadam gestarum rerum commemoratione sectari: de quo non est nunc temporis dicere, sed simplicitati legentium consulentes, legentem fuit congruum commonere. Ergo ne secundum praedictos ex pluribus titulos, hi quoque graduum psalmi aliquid de historia contineant, videndum est.

3. Gradus 10, in domo Ezechiae

In Esaiae enim libro orante Ezechia signum ei positum prorogatae salutis in gradibus est (Is XXXVIII, 7 et 8, sec. LXX). Erant autem in domo ejus gradus decem, quos sol ultra temporis sui cursum lumine suo accedente conscendit, rursumque, die mortis ejus, de temporis sui limite lumine decedente descendit. Sed nulla ad psalmos hujus historiae similitudo est, cum graduum ne numerus quidem ipse conveniat. Hoc tamen quod Ezechiae datum signum est, manifeste ostendit Dei lumen his, quibus ob negotiorum saecularium merita futurae vitae beatitudo impertietur, accedere; illis vero quibus sit negata, decedere.

4. Gradus 15, in templo, post hos psalmos exstructi an hic respiciantur

Esse autem in templo gradus quindecim historia nobis locuta est, dispositosque ordines consistentium, quibus quaedam quasi dignitas in antecedentibus obtineretur: ut Levitae primum consisterent, post Israelitae, tum proselyti, et deinceps alii. Sed quid de psalmis antea scriptis ex historia posteriore praesumimus: cum si quid ex ea suscipiendum sit, suscipi ita debeat, ut psalmi historiam subsequantur? nisi tamen aliquid sit ad futuram historiam prophetatum. Sed contuentes ipsam illam templi atque altaris aedificationem, umbram esse incorrupti templi, et sanctificati speciem altaris: his quae in eodem corporaliter praefigurata sunt intelligeremus, nisi auctoritas praesumeretur ex psalmis. Psalmi autem non sui tantum temporis res enuntiant, neque in eas solum aetates conveniunt quibus scripti sunt; sed universis qui in vitam venirent Dei sermo consuluit, universae aetati ipse aptissimus ad profectum.

5. Christus verus Sacerdos ascendit in sancta sanctorum

Erat namque illa sacerdotii lex, quam secundum legis observantiam in Evangelio Lucas sub Joannis Baptistae nativitate diligenter exposuit, neminem in sancta sanctorum ascendere, nisi qui esset princeps sacerdotum, eumdemque toto in anno uno tantum die (Levit. XVI, 17; Lucae. I, 8). Quae omnia in similitudinem antea gesta, in uno Domino nostro expleta esse, et fides nostra, et ipse Dominus nobis in Evangelio auctor est, dicens: Non veni legem solvere, sed adimplere (Mt V, 17). Apostolus quoque omnem consummationem legis in Domino nostro Jesu Christo esse testatur, dicens: Finis enim legis Christus est (Rm X, 4). Sed et hic idem David propheta aeternum eum sacerdotem docet, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps CIX, 4). Hic igitur princeps sacerdotum ingressus coelos, sedens ad dexteram Dei, orans ad Patrem ut ubi ille esset et nos quoque essemus, qui et excitavit et collocavit nos in coelestibus (Jn XVII, 24): ille jam per prophetam monuerat quibus modis quibusque vitae operationibus ascendi posset ad sese. Sed per Esaiam ita ait: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris e conspectu oculorum meorum: desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judicium, eruite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite disputemus, dicit Dominus omnipotens (Is I, 16 et seqq.). Hi sunt igitur gradus perfecti illius aeternique templi, quos princeps sacerdotum facta per sanguinem suum peccatorum nostrorum propitiatione transcendit, modo terreni ex lege sacerdotis, seu gradibus in sanctorum sancta scandentis, seu litationis hostiam pro populo offerentis.

6. Numeri XV mysterium. Psalmi 15 graduum quid doceant

Ac de quindecim quidem gradibus et superscriptione cantici jam in exordio psalmorum, tum cum sermo de numeris et de superscriptionibus incidit, aliqua tractavimus, ex duobus scilicet numeris hebdomade et ogdoade, quorum unus ob sabbatum legis sit, alius ob accedentem ad sabbatum octavam, quae et prima est, Evangeliorum sit, hunc numerum convenire (Prolog. num. 16). Per quae eorum canticorum quasi Legis et Evangeliorum gradibus ad coelestia nos et aeterna conscendimus: cognoscentes collocandos nos cum summo Sacerdote in coelestibus, si tamen secundum Apostolum conversatio nostra in coelis sit (Philip. III, 20). Hos gradus canticorum quaeramus, per quos scandere ad loca quae sunt sanctorum sancta possimus. Arduus enim usque in ea et angusti itineris ascensus est. Gradus quindecim fuisse scimus in templo: psalmos quoque graduum quindecim legimus. Numerosus est hic desideratae illius sedis ascensus. Forte enim, ut in templo paulatim et per gradus singulos conscendebatur ad sancta, ita per singulos psalmorum profectus docebimur, his gradibus qui cantantur ascensis, posse nos in excelsis et sanctis et aeternis collocari.

7. Plures autem sunt, qui in his psalmis solam captivitatem populi, qua in Babylonia septuaginta annis detentus est, existiment prophetatam; sed et reditum populi ejusdem cum restauratione civitatis amissae. Quibus nunc non calumniamur. Neque enim ambigitur, prophetam ea quae impietati hujus populi imminerent scire potuisse. Sed quam captivitatem populi, et cujus civitatis aedificationem Propheta commemoret, ipsi psalmi nobis auctores erunt, qui ita coeperunt.

1190
(
Ps 119 Vet. Lat.)

PSALMUS CXIX.

CANTICUM GRADUUM.

Ad Dominum (Hil. ad te Domine) cum tribularer clamavi: et exaudivit (exaudisti) me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis (potentes) acutae cum carbonibus desolatoriis (desolationis). Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: (et) habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderant (cum odientibus) pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

1191
1. Tribulationes Christiano non timendae

Propheticus sermo, licet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eamdem quae communi sensui adjacet significantiam continet. Namque quamvis prout possemus intelligere, rerum coelestium enuntiationem temperarit; virtutem tamen significantiae suae moderata licet verborum electione servavit. Coepit enim ita, VERS 1: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. De consuetudine enim forte et pro humani sensus affectione clamor hic ad Deum Prophetae existimabitur, ut promiscuus hic dolor sit, ob quem etiam cum vociferatione Deum precetur; quia multos aut periculi metus mortisque terror, aut damni anxietas ac pecuniae dolor, aut orbitatis telum dolorumque vulnera ad Deum vocem efferre compellunt; tamquam non omnia eorum quae accidant, bonis spebus aptissima sint. Apostolus dissolvi et cum Christo esse sibi melius testatur (Ph I, 23), curam pecuniae radicem totius malitiae condemnat (1Tm VI, 10), et flendos potius vivos Evangelia dixerunt (Lc XXIII, 28): et quid, contra haec fidei nostrae proposito firmato, loci adversus nos saeculo relinquetur, cum Christi consortium mors acquirat, inopia pecuniae praestet inopiam peccati, nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio?

1192
2. Quae ei cavendae. Oratione caventur

Sed si istae non sunt; quae ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad Dominum? Sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati. Propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, a quibus maxime malis cavere debeat docet; his namque, quae consiliorum auctoritatibus, et hortationum impulsibus, et blanditiarum illecebris nos in infernum demergunt; cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem vitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat: de quibus scriptum est, subvertunt mores bonos colloquia mala (1Co XV, 33). Namque adversus haec omnia animi nostri imbecilla natura est. Circumcursant enim undique, ac variis nos blandimentorum suorum aculeis compungunt. Ac prima illa spes vitae est, ut irrumpentibus illis in sensum nostrum vi, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad Dominum; ut conversio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris viribus audiatur. Jam autem ipse clamor ad eum nostra erit requies, et ipsa conversio deprecandi maxima pars ac spes est salutis. Et idcirco ait: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Ipse enim solitus est precantibus dicere, Ecce adsum (Is LII, 6).

1193
3. Labia iniqua. Epicurei. Lingua dolosa

Et quia adest, de his quae consequuntur rogandus est, VERS. 2: Domine libera animam a labiis iniquis, a lingua dolosa. Haec enim sola tribulatio justis periculosa est, malae adhortationis societas, et pestiferi consilii consuetudo, a qua animus. referendus est, et aures obstruendae sunt. Distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam. Et quidem iniquitas inverecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. Hi sunt, qui abnegantes Deum, nullum humanis rebus asserunt reliquum esse in religione Dei profectum; sed solum hoc sibi bonum esse, quod luxui et corpori vivant, adimentes Deo curam, providentiam, arbitrium, potestatem. Horum ergo labia sunt iniqua. Dolosae autem linguae opus fallax est, et per simulationem noxium, quod sub religionis nomine evertat religionem, et per vitae spem deducat in mortem. Haereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et Evangeliorum virtutibus et Apostolorum praescriptionibus mendacio occultatis, aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt. Ab his igitur per Dei misericordiam orantes liberamur: et inter illorum tribulationes, clamantes ad Deum exaudiemur.

1194
4. Cur interroget Deus. Confessionis fructus

Sequitur, VERS. 3: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Bene ad id quod dictum est, Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa, subjicitur, quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Ut per Prophetam impleretur quod a Domino dictum est, Ecce adsum tibi (Is LII, 6); tamquam in ipso puncto imprecationis haec Domini vox refertur, Et quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Frequenter autem interrogantis Domini personam legimus et in Novo et in Veteri Testamento, ut ad Adam, Ubi es Adam (Gn III, 10)? ut ad Cain, Ubi est frater tuus (Gn IV, 9)? ut ad turbas cum mulier fimbriam attigisset, Quis me tetigit (Lc VIII, 45)? ut ad discipulos, Quem me dicunt homines filium hominis (Mt XVI, 13)? Vos autem quem me dicitis (Ibid. 15)? Non ille doceri vult, qui scrutans corda et renes Deus est, et cogitationum nostrarum inspector est: sed per confessionem interrogatorum, aut peccatis veniam, aut fidei honorem redditurus interrogat. Denique Adam confessus, veniae reservatus, et glorificatus in Christo est: Cain negans maledicto diaboli adaequatus est; est enim jam a principio designatus homicida, (scil. diabolus) (Jn VIII, 44). Confessa mulier fide sanata est: respondens fide Petrus claves coeli sortitus est. Atque ita omne spei nostrae praemium in confessione consistit: ut ea quae consequi nos posse credidimus, consecuturos esse testemur.

1195
5. Sagittae Domini et carbones desolationis, Dei verbum

Et idcirco quaedam a Propheta interrogationis est facta conversio: sed fidei digna consecuta responsio est. Ad id enim quod quaesitum est, Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? id est, Quid tibi adversus falsitatem hujus praesidii afferatur? responsum est, VERS. 4: Sagittae potentes acutae, cum carbonibus desolatoriis: Solae enim Domini potentes sunt et acutae sagittae, quae linguam dolosam valeant configere, habentes in se virtutem perurendae fraudolentiae atque vastandae; de quibus in septimo psalmo ait, Sagittas suas arsuris operatus est (Ps VII, 14): quae sibi utraque conveniunt. Dei enim verbum omnem nequitiam configit, et omnem sensum petulantiae convulnerat, et ipsum illum vehementissimum mortis aculeum compungit. Namque peccator cum audiat Deum aeternum, Deum mundi conditorem, Deum judicem, seseque hominem intelligat Deo debere quod natus sit; quanto doctrinae Dei telo conscientia ejus errorque ferietur, cum se igni inextinguibili, separatum ut paleas a tritico, et desolatum bonorum fructuum consortio, cognoscat urendum? Cujus doctrinae per apostolos revelandae in psalmo altero meminit, dicens: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps LXIII, 1). Has potentes sagittas, hos carbones desolationis dari sibi fidelis quisque orat, et ad linguam dolosam exspectat apponi, emendandis his qui tribulant, vel doctrinae telo, vel metu poenae.

1196
6. Carnis cruciatus

Sed et beatus Job hostem suum quo confixus fuerat ignorans, cruciatus corporis sui et dolores sagittas Domini esse dixit, dicens: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum indignatio ebibit sanguinem meum (Job. VI, 4). Et forte has quoque ultricium poenarum sagittas adversus labia iniqua et linguam dolosam imprecetur Propheta, quibus confixa cum lingua dolosa universa labia iniqua perurantur.

1197
7. Carbo desolationis, peccatorum emundatio

Quamquam sint plures, qui spiritaliter suscepta a fidelibus coelestis doctrinae praecepta sagittas velint existimari, et carbones desolationis peccatorum emundationem: atque ita accipiendum putent carbones desolationis, quia Dominus dixerit: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, si jam accensus est (Lc XII, 49)? Non est autem dubium, peccatorum eum ablutionem et remissionem attulisse; quam ignem jam accensum esse dixerit, quia per eum vitiorum omnium fiat sordiumque purgatio. Accommodant autem ad hoc illud quod dictum ad Esaiam est, cum per forcipem carbone comprehenso labia ejus contacta sunt: Ecce abstuli injustitias tuas, et peccata tua purgavi (Is VI, 7).

1198
8. Sagitta Christus

Sagittam autem ipsum Dominum nuncupatum in eodem Esaia meminimus hoc modo: Et posuit me tanquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et ait: Grande tibi est hoc, vocari te puerum meum (Is XLIX, 2). Esse itaque intelligimus etiam hunc utilem sagittam et potentem, confixis vitiorum nostrorum aculeis, salubri nos vulnere utilique penetrantem; de qua sagitta sponsa illa in Canticis dixerit: Vulnerata dilectionis ego sum (Ct II, 5, sec. LXX).

1199
9. Cur sagittae expetendae

Sint ergo hae sagittae utrumque in modum exspectatae, vel in poenam conscientiae iniquos ac dolosos configentes, vel in dilectorum sibi corporibus peccata et vitia vulnerantes. Sitque vel devastans carbo, vel purgans, dummodo abnegantes Deum per poenam absumat, purget autem ad perfectam innocentiam confitentes.

11910
10. Gestis indicamus quae bona judicemus. Regnum Dei exoptat Propheta

Sed quae ad superiora dicta sequens Prophetae responsio est? VERS. 5. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Bona non possunt videri vere bona a nobis judicari, nisi expetantur. Nam quomodo fidem judicii nostri, nisi eorum, de quibus bene judicaverimus, efficientia praestabimus? Bonam pudicitiam existimamus: qui ergo opinionis nostrae fructus, nisi in ipsa pudicitiae appetitione consistet? Bona est innocentia: sed nisi festinantes atque exercentes eam, vere ita sentire non intelligemur. Mentium enim judicia non verbis significanda sunt, sed rebus explenda. Convenit igitur Prophetam, exspectantem post sagittas Domini et illos carbones desolationis beati illius regni et aeterni temporis gloriam, id quod exspectat desiderare. Et desiderat plane. Neque solum desiderat, sed moras odit, et ipsam illam non potiendi (al. potiundi) jam desiderii tanti dolet dilationem, dicens: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est.

2381
11. Ejus gratia mors a sanctis pluribus concupita

Querelam istiusmodi a plurimis sanctis frequenter audivimus, de tarditate spei suae morosam corporum dissolutionem deflentium. Dominus in Evangeliis suis docuit accelerationem regni coelestis orandam. Impatientem enim charitatem esse eorum quae amet convenit: atque ideo dici oportet, quod ut dicamus a Domino praecipimur: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua (Matt. VI, 10). Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens (Rm VII, 24). Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse (Ph I, 22 et 23), et Ecclesiastes ait: Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc (Eccle. IV, 2): liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam. In hoc igitur nimium sibi prolixo in corpore incolatu congemiscit Propheta, festinans peregrinari a terrenis, et incolere coelestia; ut derelictis corruptibilibus atque praesentibus, consequatur invisibilia et aeterna.

2382
12. Ortus sui diem qui maledicant Job et Jeremias

Job sanctus, et testimonio Dei dignus, non solum corporis istius incolatum congemiscit, sed ipsam illam nativitatis suae diem maledicit, dicens: Pereat dies ille in quo natus sum, et nox in qua dixerunt, Ecce masculus natus est (Job. III, 3): et Jeremias similiter: Maledicta dies in qua genitus sum; maledictus nuntians patri meo et dicens, Quia natus est tibi masculus (Jr XX, 14). Atquin idem a Domino audierat: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctifivavi te Quid ergo? Maledicat esse se, qui ante quam esset, et Deo cognitus est, et sanctificatus a Deo est? Absit istud. Non enim hoc in se quod sanctificatus est odit: sed ea quae in sanctificationem consecuta sunt maledicit, provectum se scilicet per incrementa corporis in has molestias corporei incolatus. Formatus enim intra matris vulvam, et per virtutem Creatoris sui in substantia animae ad Dei imaginem figuratus, non conceptus nec figurationis suae ortum, sed eum qui ex incremento accessit profectum editi corporis congemiscit, in quo sibi in malis saeculi et infirmitatibus carnis vitiisque vivendum sit. Jam tamen conformato in utero, et in vulva sanctificato, specie in se originis coelestis aeterna, non ambiguum quin ex Dei sanctificatione post legem mortis hujus esset mansurus aeternus.

2383
13. Cedar Ismaelitarum gens. Saraceni

Sed Prophetae hujus non multum longe alius affectus est, quam Job atque Jeremiae. Non enim incolatum, sed prolongatum incolatum suum queritur. Nam post prolixi hujus incolatus sui querelam, consequitur ad id quod ait: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est; et habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar gens est Ismaelitarum deserta incolens, cujus fines usque ad Medos et Persas proferuntur. Cedar enim Ismael filius fuit, Genesi testante: Primitivus, inquit, Ismael Nabaioth et Cedar (Paral. I, 29): Hi sunt nunc Saraceni nuncupati. Qui ergo psalmos istos terreno ingenio intelligendos putant, id volunt ex persona populi captivi Prophetam conquestum fuisse, quod in habitaculis Cedar longus ei fuerit incolatus. Sed virtutem verbi non intelligentes, nec Prophetae spiritum sentientes, auctoritatem nominis ad confirmationem stultae opinionis assumunt, psalmo omnino nihil quod captivitati populi congruat continente.

2384
14. Cedar, obscuratio. Corpus animae carcer tenebrosus

Cedar enim secundum hebraicam linguam id est, quod nobiscum pronuntiatur obscuratio. In hoc enim obscuro tenebrosoque corporum habitaculo, invisibilis illa animarum nostrarum conformatio continetur: habetque hunc contagiosi incolatus sui carcerem, coelestis naturae captiva generositas. Meminit hujus tabernaculi sponsa illa in Canticis canticorum, dicens: Nigra sum et formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar (Ct I, 5): ex tabernaculi hujus obscuritate confessa se nigram; sed non abnuens, quia Christi sponsa sit, se esse formosam. Omnis enim se spondens Christo, in specie jam consistit aeterna. In his nos illuminari tabernaculis Dominus praecepit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Mt VI, 22): et Si lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae sunt (Ibid. 23)? Et rursum: Vos estis filii luminis, non filii tenebrarum (1Th V, 5).

2385
15. Sancti cum carne, non in carne

Servavit autem etiam hanc rationem Propheta, ut cum habitationibus Cedar habitaverit, non in habitationibus. Licet enim sancti in carne vivant; tamen si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia Deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt. Peregrinantes enim a corpore, ut Dei accolae audient ab Apostolo: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rm VIII, 9). Sic ergo habitavit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo quem doleat incolatu se esse peregrinum. Et quia iniquorum consortium et cohabitationes habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro jam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait, VERS. 6: Multum incola fuit anima mea, in multis scilicet tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosae, ob quas ad Dominum proclamavit.

2386
16. Sed cujusmodi incolatus sibi fuerit ostendit, dicens, VERS. 7:-Cum odientibus pacem eram pacificus. Hoc proprium et dignum Prophetae est, simultates et motus naturae alienae, voluntatis suae pace cohibere, et infidas quasque animorum ac turbulentas affectiones omni placabilitatis modestia continere. Et haec Dominus docuit, pacificans ipse in semet quae in coelis et in terra sunt, orare pro persequentibus, neminem odisse, amare inimicos (Mt V, 44). Et Apostolus monet, Si possibile est in vobis, cum omnibus pacem habeatis (Rm XII, 18). Et Dominus hanc veluti praeceptorum summam consignat: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Jn XIV, 27). Haec igitur conservabit corda nostra in Christo, haec nos patriarchis adaequabit, haec etiam eos qui pacem oderunt, per pacem obsequentes in pace retinebit.

2387
17. Sed prophetae restat et aliud officium, doctrinam scilicet Dei universis constanter ingerere, et verbum vitae aeternae jugiter praedicare. Non immemor quoque hujus fuit ministerii: nam ait, Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici, et ad doctrinam Dei commovebantur, quos per modestiam Prophetae silentium ejus in pace cohibebat: atque ita cum inimicis pacis Propheta pacificus est, et praedicare pacem Propheta non desinit; sed pacis praedicatorem inimici pacis impugnant.

1200
(
Ps 120 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 2372