Hilarius - Super Psalmi 1200

PSALMUS CXX.

Canticum graduum.

Levavi oculos meos in montes, unde veniet adjutorium(Infra te ab omni malo: ita super manum dexterae custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum et exitum, ex hoc nunc et usque in saeculum (custodiet exitum tuum et introitum tuum ex hoc, etc.).

1201
1. Psalmum hunc aliqui accommodant Christo

Secundum hunc psalmum canticorum graduum, aliqui referendum esse ad personam Domini et salvatoris nostri existimant, aptantes maxime ei dictum hoc: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Impletam enim hanc prophetiam eo tempore putant, quo in passione Domini sole obscurato nox intercessit. Sed judicio eorum nihil decerpimus. Neque enim sensum intelligentiae hujus arguimus, uniuscujusque arbitrio relinquentes, quid ex his quae aut legerint aut intellexerint, sequi magis velint. Nos tamen non potuimus sermonem nostrum nisi his quae intelligebam aptare.

1202
2. Oculorum mentis seu cogitationis vis

VERS. 1. Levavi oculos meos in montes. Humanae mentis natura est, ut si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquaeque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus. Quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum in quo defixi sunt referunt ad sensum. Et ut planius intelligi id quod dictum est possit, afferemus exemplum. Si quis hiemis die ver cogitaverit, et ornamentum ejus lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme in qua sit atque algeat, totum ei in sensu suo ver cum habitu suo ornatuque consistet. Adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos oblivione praesentium, totos nos obtineat quidam quasi animo praesumptus usus absentium. Hoc igitur quo spectet, mox videbimus.

1203
3. Hic mentis oculi levantur

Levat in montes Propheta oculos. Quosnam oculos? Nempe de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et cognoscam mirabilia ex lege tua (Ps CXVIII, 18): et rursum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Ps XVIII, 9). Numquid non isti oculi nostri corporali lumine ad contemplandum accensi sunt? numquid non naturam videndi sortiti sunt? Quae illuminatio vel quae revelatio erit necessaria? Deinde quae visuri mirabilia in lege? Nisi forte (subaud. visuri sint) in casis festa frondium, in templo pecudum sanguinem, in pascha agni victimam, in summa religione sabbati otium? Sed, ut puto, fieri haec ab his qui adspectatores aderant videbantur. Non ergo ad id revelandi sunt oculi quod cernebatur, sed ad id quod intelligi optabatur in lege.

1204
4. Montes prophetici libri. Angelica ministeria

Mentis ergo oculos propheta elevavit in montes. Quosnam in montes? Non utique in hos lucis atque aris profanatos et conventibus impios, neque in illos silvis horridos, saxis nudos, praeruptis invios, nivibus concretos: quid enim in his aut admirationis aut spei situm est? Sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum elatos, per quos sit in superiora conscensus, et gradus in aeterna. Poterimus autem et montes existimare angelica ministeria et coelorum virtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur adscensus. Si enim secundum Danielem Dominus ipse mons magnus est (Dn II, 35), non ambigendum est, montes eos nuncupari, qui praecepti ejus et voluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.

1205
5. In haec levantur oculi, sed ab his auxilium non exspectatur

In hos igitur montes propheta oculos cordis clevans, horumque intra se omnium monita, ministeria, officia, dona contemplans, et in his intelligentiae suae lumen intendens, reddidit sensui suo contemplatae speciei integram perfectamque naturam, et totum id quod cogitatione viderat, mente continuit, sciens unde ei venturum esset auxilium, dicens, VERS. 2: Unde veniet auxilium mihi. Statimque sibi beata confessione respondit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ad montes quidem oculi elevantur: quia per eos est doctrinae ministerium profectus, adscensus. Sed cum confitendum sit unde veniat auxilium: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Haec felix fides est, haec vera confessio, haec spes aeterna, et coelestis benedictionis digna muneribus.

1206
6. Cujus, de quo, ad quem sit hic versus

Denique quia prophetia omnis in spiritu est, statim beatam hanc ejus confessionem in persona prophetae sancti Spiritus consecuta benedictio est, VERS. 3: Ne det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Sensus ipse significat conversionem factam esse personae. Ad eum enim, qui superius locutus est, sermo conversus est: Ne det in commotionem. Quis? nempe qui fecit coelum et terram. Pedem tuum. Cujus? quaerimus. Namque ejus qui levavit oculos in montes, et qui confessus est quod auxilium ejus esset a Domino. Sed et illud, ne det, optantis et benedicentis affectus est.Et quis optat? Ille scilicet qui nobis est, praeter Dominum, alius advocatus de quo ait: Et alium advocatum mittet vobis: qui et loquitur in prophetis (Jn XIV, 16). Quid ergo advocatus hic loquitur? Confessorem utique hujus fidei et spei benedicit: Ne det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Sed utraque haec indigna Deo sunt, ut et commotioni tradat, et dormitet et post custodiae vigiliam ex quadam laboris continuatione requiescat. Sed antequam id attingamus, quid in pede significationis sit, tractandum est.

1207
7. Pes carnis, et pes animi quid

Pes est pars corporis, omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens. Et quia Scriptura per corporalia spiritalia docet, et invisibilia per visibilia demonstrat; sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat, ut in hoc eodem propheta: Mei autem paulo minus moti sunt pedes (Ps LXXII, 2). Utique hi semper carnales moventur in corpore: et quomodo periculi res est, quod pene sint moti, quorum ut semper moveantur proprium officium est? Sed et in Evangeliis Dominus pedes alios significans, dextrum scandalizantem jussit abscindi, dicens: Et si pes tuus dexter scandalizat te, abscinde eum (Mt V, 30; Marc. IX, 44; Matth. XVIII, 8). Numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? Aut quid illa pars corporis potest tentationis afferre, cum ipsa absque aliquo appetitionis affectu solum in re habeat ministerium necessariae servitutis? Ergo ut oculi mentis, ita et pedes intelligendi sunt, habentes in se et intelligentiae visum, et voluntatis motionem.

1208
8. Deus in vitia non tradens cur tradere dicatur

Non est autem intelligendum, quod ideo ista benedictio sit: Ne det in commotionem pedem tuum, tamquam aliquos Deus tradat in vitia, in quae pedibus corruptae mentis invehimur. Non ille nos tradit, sed cum ab eo abscedimus consequitur. Nam cum pedibus corruptae mentis invehimur, non ille nos tradit, sed nos ab eo per peccata desciscimus. Et cum in peccatoribus ipse non habitet, discessionem nostram ab eo consequitur et abscessio ejus a nobis; quia nos ab eo per peccata discedimus. Et discedente eo a nobis, in omnes delictorum foveas incidimus, et per amplissimam mortis viam currimus, dominatui daemonum subditi, quibus nos Dei a nobis abscessio derelinquit (V. litt. 16, Psal. CXVIII, n. 5 et 6). Et desolatio ejus idcirco traditio est, quia peccatores obtinere diabolus nisi Deo ab his abscedente non poterit.

1209
9. Qui dormire et vigilare. Sanctus, et perversus

Caeterum nobis penes eum manentibus, vel eo in nobis manente, pervigil custodia est et indefessa munitio. Verum si per teporem fidei dormiamus, dormit ipse in nobis. Non enim in aeterna Virtute somnus aut requies est, cujus Angeli et nomine et natura vigilantes sunt; haec enim sunt terrenis corporibus necessaria: sed quia secundum fidem nostram aut vigilantem, aut dormientem, Dei auxilium nobiscum aut vigilabit, aut dormiet: idcirco Dominus frequenter et vigilans significatur, et dormiens. Quo exemplo illud in hoc eodem propheta dictum est: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris (Ps XVII, 26). Numquid Deus non semper sanctus est, ut etiam aliquando perversus sit? Non utique. Non enim quidquam nisi bonum in eo et aeternum est: sed quia secundum uniuscujusque mores ac studium unicuique Deus adjacet; idcirco et perversis aversus, et sanctus in sanctis est.

2400
10. Deus somni expers. Israel quis. Cui invigilet Deus

Atque ut ostenderet ex nostra potius ad fidem dormitione somnum esse custodiae, neque in naturam custodiae coelestis somni requiem convenire, quia indefessa sit et aeterna, statim connexuit, VERS. 4: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Imprecatus superius ne dormitaret, nunc neque dormitare neque dormire ait: dormitationem superius ex nostra ab eo discessione significans; nunc autem neque dormitare neque dormire, quia sit aeternitas indefessa, demonstrans. Sed quis hic est, qui neque dormitet, neque dormiat? Ille scilicet, qui custodit Israel. Israel Genesis exponit eum esse qui Deum viderit (Gn XXXII). Jacob enim patriarcha post luctam, quam cum Deo habuerat, hoc nomen accepit. Ultra humanam naturam Deum contuens fidei suae oculis, dignus hoc nomine est. Deum autem adeo vidit, ut benedici se ab eo precaretur. Meminit et Paulus esse nunc in plebe gentium, id est, in populo Ecclesiae, Israel dicens: Pax super eum et super Israel Dei (Ga VI, 16); ne forte nomen hoc antiquae tantum illius plebis fuisse existimaretur. Ergo et si ille non dormit qui custodit Israel, et proprium Israel nomen est Deum videntis; ille necesse est custodiatur, qui elevatis ad montes oculis vidit, et dixit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Impenditur ergo fidei huic coelestis custodia, et aeternae vigiliae munitionem confessio ista sortitur, quae perfecte sectanda, obtinenda, retinenda est, numquam custodia ejus in nos, quem sic confitebimur, dormiente.

2401
11. Manus dexterae. Dextera quid. Manus

Ac ne alicujus alterius insomnis custodia demonstrari existimaretur, subjicitur: Dominus custodiet te: ille utique, qui fecit coelum et terram. Dehinc custodiae ipsius ratio distincta est, VERS. 5: Dominus protectio tua supra manum dexterae tuae. Jam et superius diximus, per ea quae corporalia sunt, significari incorporalia. Infirmitas enim intelligentiae nostrae consequi invisibilia non potest, nisi per visibilium comparationem: ut nunc id quod dicitur, sensum nostrum nisi per nomen manus et dexterae non adit. Quamquam hic contra naturae intelligentiam manus et dextera posita sit. Sic enim dicitur: Dominus protectio tua supra manum dexterae tuae. Absoluta res esset, si dictum esset supra manum dexteram tuam. At vero cum ita dicatur, supra manum dexterae tuae; significari videtur dextera, habens manum dexteram et sinistram. Hoc non recipit, nec natura hominis, nec sensus. Verum semper Scriptura dexteram partem optimam atque utilissimam demonstrat. Et quidem Evangelia per eos qui a dextera et sinistra sunt, significantiam intelligentiae utriusque monstrabunt (Mt XXV, 33). Manum vero effectum omnis operis accipimus. Unde illud etiam ab hoc eodem propheta, sic dictum est: Libera me de ore leonis et de manu canis unicam meam (Ps XXI, 21, 22). Neque enim hoc animal oblatrans et rabidum pars haec corporis conveniebat: sed ab operibus se malitiae liberari deprecatur. Ergo quia adversantes nobis daemonium virtutes optima et validissima fidei nostrae opera debilitare et convulnerare contendunt: idcirco supra manum dexterae custodia Dei vigilatura promittitur: ut illibata in nobis bonae voluntatis opera perseverent, quibus manentibus aeterni illius et beati temporis regno, abstersa omni infirmitate corporeae labis, utemur.

2402
12. Solis et lunae proprietas

Nam id nobis in eo quod sequitur Prophetae spiritus pollicetur, dicens, VERS. 6: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Elementorum horum natura hanc in se efficientiam habet, ut unumquodque eorum in suo tempore humanorum corporum vires per demutationem imbecillae in nobis substantiae infirmet, ut sol calore, luna frigore adurat: sitque per anni cursum talis eorumdem conversio, ut hiberno tempore sol non adurat, luna adurente, sed solvat; rursumque aestivis mensibus sol urat, et luna dissolvat.

2403
13. Psalmi hi non corporaliter intelligendi

Qui itaque haec putant corporaliter intelligenda: quaero quid asserant Prophetam ei, qui in montes oculos suos elevaverit, polliceri in eo quod dicitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem? Non enim manente natura corporis nostri, natura quoque elementorum demutabilis fiet; ut non naturae suae in naturam nostram consuetudine perseverent. Aut numquid quisquam audebit hanc sibi in hoc saeculo firmitatem corporis sperare, ne aduri nocte ac die possit, beato patriarcha Jacob perustum se noctis frigore et calore diei conquerente, cum dicit: Et fui diei perustus calore, et gelu noctis (Gn XXXI, 40).

2404
14. Quietis aeternae felicitas

Sed Propheta nunc, vel Spiritus per Prophetam novit illam beatitudinem temporum in qua a nobis omnis demutatio corporeae infirmitatis abscedit, in qua non frigus, non calor, non nox et demutatio, sed aeterna dies et beata temperies sit, justitiae in nos sole dominante. Cujus temporis requiem jam in deserto Dominus praeformans, populo suo diurnum calorem columna nubis, et nocturnum frigus ac tenebras columna ignis temperabat. In hac igitur aeterna temporum et beata temperie, quisquis Domini custodiam promeruerit, permanebit: ne natura corporis gelu lunae, et calore solis uratur; sed saeculi hujus malis et injuriis liberatus, In aeternis et beatis et temperatis quiescens, glorificati corporis sui sumat solidam indemutabilemque naturam.

2405
15. Mala putata. Mala vera vere cavenda

Sequitur deinde, VERS. 7: Dominus custodiet te ab omni malo. Et a quibus malis custodiet Dominus? Non opinor ab his quae putantur: haec enim sunt infirmitati nostrae et corpori debita, mori, infirmari, egere: quae si mala essent, nec Abel mortuus, nec Job cruciatus esset, nec Petrus pecunia quam in eleemosynam poscebatur eguisset. Ergo fidelem animam ab omni malo Dominus custodit, id est, ne eam diaboli tinea corrumpat, ne fur obrepat, ne canis oblatret, ne lupus laceret, ne ursus desaeviat, ne pardus insiliat, ne tigris advolet, ne leo vastet. Haec enim nunc sunt diaboli ministeria, haec omnia ejus in tempore saeculi hujus officia, vitiis consumere, blandimentis subrepere, oblectationibus lacerare, ambitione insilire, lasciviis advolare, et tota virtutis suae potestate vastare. Ab hoc igitur omni malo Dei expectanda custodia est. Et quia in animam maxime saeviat; nam debitum nobis est, ut adversus eum pugnemus in corpore, non est enim nisi ex concertatione victoria: idcirco subsequitur: Custodiet animam tuam Dominus: ne quid tot tantisque superius memoratis malis in eam sit potestatis.

2406
16. Sinu Abrahae justi ad regnum coelorum reservati

Tenuit autem propheticus sermo ordinem suum, dicens: Dominus custodiet exitum tuum et introitum tuum ex hoc et usque in saeculum. Non enim temporis hujus et saeculi est ista custodia, non aduri sole atque luna et ab omni malo conservari; sed futuri boni expectatio est, cum exeuntes de corpore ad introitum illum regni coelestis per custodiam Domini fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahae collocati, quo adire impios interjectum chaos inhibet, quo usque introeundi rursum in regnum coelorum tempus adveniat (Lc XVI, 26). Custodiet ergo Dominus exitum, dum de corpore exeuntes, secreti ab impiis interjecto chao inquiescant. Custodiet introitum Dominus, in aeternum illud et beatum regnum introducens. Ipse est enim qui ait: Ego sum janua; (Jn X, 7); et, Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joann. XIV, 6); id est, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1210
(
Ps 121 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXI.

Canticum graduum David.

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum. Illic enim (Infra abest enim) ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini: quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Hil. addit gravibus.) Propter fratres meos loquebar autem (Hil. non habet autem) pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri (Domini Dei mei) quaesivi bona tibi.

1211
1. Coelum anhelans hunc psalmum capit. Spes nostra

Quispe coelestis desiderii detinetur, nihil obscuritatis in psalmo habebit: ex suo enim sensu intelligentiam propheticae magniloquentiae consequetur; namque (id est, quippe cum) cum se meminerit scriptum Dei cohaeredem et consortem aeternorum bonorum, et similem angelis ex resurrectione renovandum, et corruptione deposita in gloriam Dei ac Domini nostri Jesu Christi corporis conformandum, futurumque incolam civitatis coelestis vivis lapidibus exstructae, de qua scriptum est in Evangelio, cum Dominus jurare per coelum inhibuisset, adjecit, dicens: Neque per Jerosolymam, quia civitas est regis magni (Mt V, 35); non utique eam significans, quae prophetas occidit et lapidat, sed eam cujus beatus Paulus ita meminit: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum (Ep II, 19 et 20): cumque legerit, ea quae nunc sunt, ex parte esse, nosque per speculum interim et in aenigmate videre, perfecto autem veniente, et quae nunc pro parte sint, destruenda, et facie ad faciem, tamquam corporali visu, ea quae nobis nunc sunt invisibilia contemplaturos, ubi non aegritudo, non mors, non moestitia, non terror sit (1Co XIII, 12). Haec cum quis annuntiata ab angelis, praeformata in lege, exposita a prophetis, a Domino exemplis repraesentata, praedicata ab Apostolis, ipsi sibi haec eadem per fidem possibilia cognoverit; proclamari necesse est exemplo Prophetae, VERS. 1: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi.

1212
2. Laetitia de aditu domus Dei

Sed quae sunt illa quae dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? Nempe id quod sequitur: In domum Domini ibimus. Hinc gaudetur, hinc exsultatur, quia haec dicta sunt, quod eundum in domum Domini sit. Domus Domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam (Ps CXXXI, 13): non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et poenas impietatis suae luentem, sed illam liberam, et coelestem Jerusalem, quia eadem (al. quae eadem) et Sion est; per cujus incolatum, quia domus Dei est, nos quoque cives sanctorum et domestici Dei sumus. Hinc ergo laetitia est, quod dictum sit in domum Domini nos ituros.

1213
3. Pedes in atriis stantes Apostoli

Sed qui ista dixerunt, ne forte ignorent, neve a domo eadem, in quam nos ituros nuntiant, peregrinentur; sed dicunt, VERS. 2: Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Non incerta nuntiant, non incognita pollicentur. Hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnovimus. Nam dicit Scriptura: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, ut videam delectationes Domini, et visitem templum ejus (Ps XXVI, 4) Et. rursum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Ps XXV, 8). Haec domus desiderabilis, hic auditus laetabilis, fundamento duodecim vivarum gemmarum esse vivos lapides exstructos, excisos primum ad opus aedificationis a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, a Domino in corpore, ab apostolis in martyriis, a sancto Spiritu in virtutibus. Hi aedificatores, haec aedificia, haec civitas. Hi stantes pedes in ejus atriis, custodes scilicet, quibus datae sunt claves domus hujus: dictum est enim: Vobis dabo claves regni coelorum. Speciem domus ignorantibus nuntiantes beati pedes, et a Propheta merito laudati: Quam pulcherrimi pedes evangelizantium pacem (Esa. LII, 7).

1214
4. Jerusalem coelestis in dies aedificatur

Ac ne convenire quidquam horum in eam Jerusalem quae terrena fuit existimaretur, id consecutum est, VERS. 3: Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Non civitas sed ut civitas; quia illa terrenae civitatis aedificatio, et templi exstructio, et tabernaculi institutio, speciem aeternae illius et coelestis civitatis praefigurabat. Et quia in omne tempus, et usque ad saeculi consummationem, et per omnium generationum aetatem aedificatio coelestis hujus civitatis explenda est; ideo aedificari eam sine temporis definitione significat, dicens: Aedificatur ut civitas: donec, ut Apostolus ait, intret plenitudo gentium, et tunc quod est reliquum Israel salvabitur (Rm XI, 25 et 26).

1215
5. Unitate ei sociamur

Sed quia unum Ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum, neque singulis in indiscretum acervum et informem cumulum adunatis, sed per fidei unitatem, per charitatis societatem, per operum voluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos hortatur Paulus dicens: Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes, eamdem charitatem exercentes (1Co I, 10): et cum fuerit, ut scriptum est: Erat autem omnium qui credebant cor et anima (al. una) unum (Act. IV, 32); tunc erimus civitas Dei, tunc sancta Jerusalem: quia Jerusalem aedificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum. Dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab Ecclesiae corpore peccatis praecipitantibus separantes, participationem sanctae istius domus non habent: quia participatio hujus civitatis in idipsum est. Ex consortio enim perfectae civitatis unanimes (mss. unianimes) non possunt participationem in diverso habere, sed in idipsum. Omnes igitur qui unum erunt, in ea erunt, ut testis est psalmus: ait namque, VERS. 4: Illud adscenderunt tribus, tribus: non una, sed plures.

1216
6. Non aedificant nisi qui sunt Domini

Sed forte sine ulla exceptione ab universis aedificanda videbitur civitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio; eritque populis Dominum nescientibus in hanc domum communis ingressus? Sed intelligi illud Scriptura non patitur, adjiciens ad id quod dixerat, VERS. 5: Illuc adscenderunt tribus, tribus Domini. Sunt enim qui non sunt Domini, quibus dictum est: Vos estis a diabolo (Jn VIII, 44): et rursum: Abite a me maledicti in praeparatum ignem diabolo et angelis ejus (Mt XXV, 41). Tribus ergo quae erunt Domini adscendent.

1217
7. Nihil hic carnali Israel

Sed forte sibi Israel hoc esse debitum vindicavit, id est, qui secundum litteram, et non secundum Spiritum; qui carnalis, et non coelestis; qui crucifigens Dominum, non qui adorans est? Sed ab hac spe repulsus est. Illuc enim adscenderunt tribus, tribus Domini, testimonium illi Israel. Non tribus Israel in testimonium gentium, sed tribus Domini in testimonium Israel. Tribus enim Domini sumus, et in domum Dei Jacob introibimus, et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea. Tribus enim Domini dixerunt: Venite, adscendamus ad montem Domini, et in domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam, et ambulabimus in ea. Ex Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Is II, 3). Ex Jerusalem enim exiens verbum Domini, venit ad gentes. Hae introeunt in sanctam civitatem, in testimonium Israel.

1218
8. Israeliticae plebis praerogativae; testimonium contra ejus scelera

In quod tandem testimonium? Ad confitendum, inquit, nomini Domini. Tribus enim Domini nomen Domini confitentur. Hoc autem est testimonium Israel. Ille Israel a Domino, in Pharao vindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis objurgatus, in nativitate a Domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet salvatus, in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum voluit. Habens manna, cucumeres Aegypti desideravit: legem vitae a Deo exspectans, vitulum adoravit; prophetas audiens occidit. Virginis partum prophetatum sibi infamavit, Deum in carne non credidit, peccati remissorem falso peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit. Testes resurrectionis ad silentium corrupit: Apostolos morte interfecit. In hoc sceleris sui testimonium, tribus Domini adscendunt. Illi promissum est, hae obtinent. Illius testamentum, sed harum haereditas est. Hunc ejus cruciarium, Deum suum tribus confitentur. In hoc itaque testimonio agnoscit Israel quem compunxit, et ab accessu ejus inhibetur, quem resurrexisse non credidit. Hunc Archangeli adorant, huic omnes coelestes virtutes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat. Confitentur ergo nomini Domini, quia Deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. In hoc itaque testimonium Israel, in domum Domini tribus Domini conscendunt, confitentes nomini Domini.

1219
9. Judicium carnalis Israel. Ecclesiae typus

Sed confessio ista judicium est. Judicatur enim per eos, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Mt XIX, 28). Non solum hi judicabunt, sed et regina Austri condemnabit, et Ninivitae condemnabunt (Mt XII, 41 et 42); quia hi poenitentiam super Jonae praedicatione egerunt, et illa ex ultimis terrae partibus veniens sapientiam Salomonis audivit: in quibus Ecclesiae praefiguratio est, quae peregrina et incognita, et poenitentiae credidit, et sapientiam desideravit audire.

2420
10. Judicii sedes ubi. Christus ut homo David nominatur. Prophetae futura enuntiant ut gesta

Hic igitur sedes judicii erit, ubi in testimonium Israel tribus Domini adscendent ad nomen Domini confitendum, in Ecclesia scilicet, sanctorum lapidum civitate, quae domus Domini est. Ait enim, VERS. 5: Quia illic sederunt sedes in judicium, sedes super domum David. David nunc quoque, sicut in caeteris locis, Domino nomen ex corpore est. Scriptura enim ubicumque mentionem assumendi corporis facit, David eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis assumens. Non est autem ex eo perturbatio intelligentiae suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint: jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt. Et cujus tam fidelis praescientia est, ut quae nondum gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta et pro praeteritis habeantur et gestis. Denique statim res se futuri temporis loqui Propheta demonstrat.

2421
11. Pace exstruitur Ecclesia

Nam cum tamquam de praeterito commemorasset, adscendisse illuc tribus Domini, et sedisse super sedes domus David; nunc jam velut publicae doctrinae et admonitionis affectu, commonuit in futurum dicens, VERS. 6: Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: ut praescientiae fidem in iis quae gesta dixisset ostenderet, conservaret vero temporum ordinem in gerendis. Exstructio itaque ejus in pace est, et participatio in idipsum est, et unius mentis et fidei et charitatis domus illa est. Discenda est ergo doctrina pacis. Nunc enim rogate (ejrwthvsate) non orandi, sed interrogandi secundum proprietatem graecitatis est sermo. Sed pacem discere, in voluntate est audientium. Cum enim de pace ejus interrogaverint, tunc laetabuntur dici sibi: In domum Domini ibimus.

2422
12. Pacis fructus

Neque enim interrogatae pacis fructus exiguus est: quia id sequitur: Et abundantia diligentibus te. Perfectos fructus dilectio pacis exspectat, et abundantem felicium proventuum copiam sperat. Quod idipsum benedictio in Jacob ad spem fidelium praeformata significat: benedictus enim ita est, fratris benedictionibus occupatis: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Deus (Gn XXVII, 27). Ager plenus et fertilis, reddens centesimum fructum, huic aeternis copiis abundabit. Et nunc quidem interim beatis fructibus abundamus, quos nobis in speciem fructuum aeternorum Ecclesiae sacramentum et pacis unitas subministrat. Hoc autem sacramentum spei communis corporalium et communium rerum nominibus ostensum est: quod scientes intelligent. Namque abundantiae hujus et copiae idem Propheta psalmo altero meminit, dicens: Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt in idipsum (Ps IV, 7 et 8). Haec igitur abundantia est in idipsum. Per hanc enim pacis et sacramentorum abundantiam, beata illa pax et indeficiens et aeterna bonorum coelestium abundantia praeparatur.

2423
13. Virtus domni Dei non est sine pace

Dehinc sequitur, VERS. 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus gravibus tuis (ejn purgobavresiv sou). Pax atque virtus domus hujus connexa sibi sunt. Posse enim aliquid nisi ex pace non poterit; quia participatio ejus in idipsum est: in idipsum autem esse pax sola consequitur. Perfecta vero ac pacata virtus eorum tantum est, qui congregantur in idipsum: et idcirco ait: Fiat pax in virtute tua.

2424
14. Turres Ecclesiae principes. His abundans beatitudo

Civitatem autem necesse est diverso aedificiorum genere consistere. Non enim omnis est murus, porta, turris; neque omnis plateae, porticus, tabernae; neque domus, forum, templa, palatium: sed et differentibus inter se domorum magnificentiis differunt quoque cohabitantium dignitates. In omni vero genere civitatis, nihil neque firmius, neque utilius. neque celsius turribus est. Solita vero Scriptura est gravia pro firmis et immobilibus nuncupare: sicuti ait: In populo gravi laudabo te (Ps XXXIV, 18). Nunc quoque cum de pace virtutis memorasset, abundantiam beatitudinis perfectae et aeternae civitatis hujus principibus tamquam firmissimis deputavit, dicens: Et abundantia in turribus gravibus tuis. Superius dixerat: Et abundantia diligentibus te: non ergo omnium est abundantia, sed diligentium Deum. Deinde adjecit; Fiat pax in virtute tua. Pax enim Ecclesiae et unitas virtutem nobis firmitatemque praestat: secundum illud Apostoli: Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum prudentiae, custodiet corda vestra in Christo Jesu (Ph IV, 7). Nunc quoque hanc abundantiam, quam diligentibus spoponderat, propriam esse gravium turrium commemorat; eos graves turres significans esse, quicumque diligerint. Per quod intelligendum est, abundantiam hanc non promiscuam esse, nec totius admodum civitatis: sed eorum tantum sanctorum et fidelium virorum, qui caeterae civitatis hujus aedificationi tamquam turrium firmitate praestiterint.

2425
15. Civitatis Dei, et domus Dei discrimen

Sequitur deinde Prophetae magnus affectus, et in omnem hominem credentem, sollicitudo piae admonitionis. Ait enim, VERS. 8: Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi. Multitudinem in fratribus suis proximisque hujus significat civitatis, propter quos pacem de ea (scil. civitate) locutus est: ut audientes se ipsos in aedificium consummandae hujus civitatis aptarent. Sed qui pacem propter fratres et propinquos suos de ea loquitur, civitati eidem propter domum Dei bona quaerit, dicens, VERS. 9: Propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi. Civitati ergo bona propter domum Domini quaesita sunt. Discernens enim gloriam domus Dei a civitatis universitate, quia necesse est ornatum domus regiae, aedificationi civitatis totius anteferri; quaesivit bona eidem civitati. Primum enim fratres et propinqui ejus, per praedicationem pacis facti sunt Domini civitas. Secundo vero civitas ipsa jam ex propinquis ejus et fratribus constituta, audiens dignitatem domus Dei domus omnis Dei ipsa esse properavit. Ac sic civitati huic quaesita sunt bona, dum ex civitate Domini in domum Dei proficit; secundum illud Apostoli: Vos estis templum Dei, et Spiritus Domini habitat in vobis (1Co III, 16). Fidelis enim est, qui ait: Pater pro his te rogo ut omnes unum simus, ego in illis, et tu in me: Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1220
(
Ps 122 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXII.

Canticum graduum.

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ecce sicut oculi servorum in manibus (Infra manus dominorum suorum sicut (Inf. et sicut), oculi ancillae in manibus (Inf. manus) dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptione (Inf. adspernatione): quia multum repleta est anima nostra. Opprobrium abundantibus, et despectio (Inf. adspernatio) superbis.


Hilarius - Super Psalmi 1200