Hilarius - Super Psalmi 1221

1221
1. Psalmorum superiorum varii gradus

Efficitur rebus, quod titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. Namque in primo cantico graduum ad Dominum de tribulatione clamatum est. Postea levati oculi in montes sunt, et quaesitum unde veniret auxilium. Dehinc quia elevanti oculos, et unde auxilium veniat quaerenti, adest doctrinae propheticae institutio, in his quae sibi sunt dicta laetatus est. Nunc vero quia usque ad id quod doctrina instituebat accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat Propheta, VERS. 1: Ad te levavi oculos meos, qui habitat in coelo, incrementis competentibus contemplandi Dei usus, tamquam post multam caecitatem, per modica et dimensa admissae sibi lucis intervalla, ad consuetudinem totius luminis praeparatus. Deus enim, qui primum in tribulatione invocatus est, quaesitus est a prophetis, eosque prophetiae laetificavit auditu. Sed nunc jam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in coelo.

1222
2. Coelum visibile non est Dei habitatio, sed Filius

Sed coelum hoc, quod visibus nostris per materiem sui subjacet, quod tamquam fumus solidatum firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit: sedes autem Domini manet in aeternum. Necesse est vero, ut habitatio habitatore suo digna sit: ne corruptibili loco id quod infinitum et incorruptibile est concludamus, dum Deum in coelo hoc habitare credimus. Quaeramus ergo quae habitatio Dei sit. Nempe is qui dixit: Pater enim in me, et ego in Patre (Jn X, 38); et rursum: Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30), et de quo dictum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2Co V, 19): digno et sufficiente Filio, in quo Pater per eamdem naturae habitet virtutem; Patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia divinitatis. Sed non nunc de inseparabili virtute Patris et Filii sermo est. Deus enim ex Deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et Deus innascibilis, unigenitum Deum gignens, manet in illo quem genuit proprietate generandi. Omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum Deum noverimus. Nam de innascibili Deo, nemo tam amens est, qui coelum contuens Deum esse non sentiat (V. tract. Psal. LII, n. 2). In hoc ergo coelo Deus inhabitat, digno majestatis suae et divinitatis habitaculo.

1223
3. Per Christum Deus in nobis habitat

Sed est et alia complacita Deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: Habitabo in his, et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in Deum (2Co IV, 16); de quibus et Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (1Co III, 16). Idem quoque Apostolus ait: Qualis de limo, tales et de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes (2Co XV, 48). Coelestis ergo est secundus Adam: et idcirco coelestis, quia Verbum caro factum est, ex Spiritu scilicet et Deo homo natus . In hoc ergo Verbo, non inani sono vocis, sed in Deo Verbo; neque in dissidenti a se diversaque substantia, sed in Dei Verbo, Deus tamquam in coelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est, manens: per eum in eis quoque qui coelestes sunt habitans, sicut ipse ad Patrem ait: Ut omnes unum sint, ego in illis, et tu in me (Jn XVII, 21 et 23). Ergo si qui in Adam limus fuimus, nunc coelestes sumus in Christo, et Christus habitator est nostri, per habitantem Christum in nobis etiam ille (nimirum Pater) quoque habitator est nostri, qui est habitans in nobis Christus habitatio.

1224
4. Publica de Dei sede opinio non excluditur

Et quia secundum corporalem intelligentiam ille nobis subest sensus, ut coelum quod ultra firmamenti hujus naturam est, Deus inhabitare existimetur; non excludimus publicam illam de sede Dei opinionem ut ei coelum coeli thronus sit; sed et illam dignam Deo habitationem in (Christo) coelestis Adam suo significatam esse credentes. Etiam hoc ergo Deus coelum habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse coelestes.

1225
5. Animus Deo deditus non distrahendus

Oportet autem eos qui ad Deum oculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia ut in Evangeliis dictum est: Nemo retro respiciens aratrum tenens aptus est regno coelorum (Lc IX, 6). Relinquentes enim templa, aras, cupiditates, lascivias et omne vitiorum profundum, convenit indefesso obtutu invictoque persistere. Si enim gentes errore suo caecae indemutabili pertinacia falsis religionibus detinentur, ita ut reflecti a superstitionibus suis veri ratione non possint, diversis diis, ut vocant, perseverante stultitia servientes, et si anima peccantium, capta vitiorum illecebris, devotissime servit tamquam imperanti sibi corpori; quanto nos magis convenit Deum conditorem coeli et terrae cognoscentes (qui ut potens fuerit ex terra inanima animare hominem, ita et potens sit hominem qui jam animatus occiderit, in aeternitatis consortium excitare), sine deflexu aliquo ac devia religione venerari, neque quoquam intentae fidei pertinaciam deflectere?

1226
6. Manus, opera. Servi peccati. In quae opera intendant

Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad Deum esse semper obtutu, dicens, VERS. 2: Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Exempli comparationem propheta posuit, ut sicut in manus dominorum oculi servorum sunt, ita ad Deum oculi fidei suae intenti sint: quia fidelis servus ad omnem obedientiam voluntatis dominicae sollicitus sit, indeflexosque oculos semper intendat. Sed si de servis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos servorum in oculis vel in lingua, vel in conspectu esse dominorum aut nutu enim his jubetur, aut ore. Sed manus pro operibus Scriptura frequenter significat. Sunt autem qui neque hominum, neque Dei servi sunt; sed servi sunt peccati, Domino dicente: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Jn VII, 34). Hi ergo servi harum spiritalium nequitiarum in coelestibus, in opera eorum tamquam in manus dominorum suorum oculis mentis suae semper intenti sunt, vitiorum in id desiderio atque admiratione defixi. Sunt autem haec diabolica, id est, deorum gentilium opera, quae significantur in manibus, venter, otium, luxus, libido, superbia, avaritia, ambitio: in haec ergo voluntatum, quarum dominatui subjacent, opera spectantes sensus sui oculis intendunt, quibus dii plures sunt innumerosique domini, prout uniuscujusque studium et natura auctorem sibi religionis elegerit.

1227
7. Deus nobis unus, non solus

Nobis autem unus Deus est, non tamen per unionem Dei Domino nostro Jesu Christo quod Deus est abnegantes; sed sequentes Legem et prophetas et Evangelia et apostolos, divinitatis unitatem in innascibili Deo et in unigenito Deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et veritate profitemur. Nusquam enim genere plurali, nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupavit; sed unumquemque suo ordine. Genesis namque ait: Et pluit sulphur et ignem Dominus a Domino (Gn XIX, 25); et Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus (Ps XLIV, 8); et, Dixit Dominus Domino meo (Ps CIX, 1); et Evangelia: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Jn I, 1); et Apostolus: Unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus per quem omnia (1Co VIII, 6); et rursum: Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rm, IX, 5). Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innascibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uterque est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sit (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendi: sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibiles, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque.

1228
8. Cur plures servi ac domini, ancilla ac domina una

Sequitur deinde: Et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Tenuit vero eumdem Propheta ordinem, ut in comparationis exemplum ancillae quoque oculos in manus dominae esse commemoraret intentos: ut in operum potius efficientias haec desideria servorum doceret intenta. Sed cum plures servi plurium dominorum sint positi in exemplum; quaerendum cur ancilla una unius commemorata sit dominae. Plures enim servi, ut superius diximus, plurimorum sunt deorum. Nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est. Et quia nunc de peccatoribus, qui peccati servi sunt, sermo est; haec ancilla anima carni dominae suae dedita est, per corporalium et vitiorum blandimenta subjecta: habetque inferiori sui per illecebrarum fomenta dominatum (passive), fructus operum ejus inspiciens. Ergo ut hos servos et hanc ancillam indemutabiles vitia sua detinent, ut in his quadam religiosa stultitiae sua: intentione persistant; ita fidem, quae non temporaria ac mobilis sit, neque emissis tentationibus defatigetur, sed usque ad consummationem misericordiae Dei immobilis et indemutata permaneat.

1229
9. Spes Prophetae pertinax

Et idcirco Propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat, dicens: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Non desinit, non absistit, tardet licet ad tentationem fidei misericordiam suam Dominus: quia fides constantem praestare debet fiduciae suae expectationem, et desperatio omnis diffidentiae confessio sit. Sed Propheta non incertus est misericordiae Dei: nam oculi ejus in eum, quoad usque misereatur, intenti sunt. Intenti autem adeo, ut intentioni eorum oratio geminata subjecta sit. Ait enim post haec, VERS. 3: Miserere nobis, Domine, miserere nobis. Et intentus est, et intentus orat: ea scilicet perseverantia, qua vitiorum servi in dominantibus sibi vitiis demorantur, ille certissima bonorum aeternorum spe, et perfectae in se misericordiae fiducia perseverat.

2440
10. Fideles injuriis vexati, de injuriis suis ac de vexantium peccatis dolent. Levamen iis a solo Deo

Sequitur vero, ut saepenumero cognovimus, hanc fidelium spem gravis iniquorum obtrectatio, et molesta malignorum insectatio. Justitiam enim a nobis praedicari, iniquus odit; pudicitiam si laudamus, impudicus offenditur; exsecratur in nobis ebrietas jejunia. At vero cum ad liberalitatem cohortamur, insipientiam nostram avarus accusat. Cum Christum Deum praedicamus crucifixum, religionem Judaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. Cum judicium Dei exspectamus, offenduntur saeculi reges, et Deum arbitrum vitae ab unoquoque actae recusant. Cum resurrectionem annuntiamus, mortua cum vitiis suis infidelium corpora contradicunt. Fidem quoque nostram a Lege et Prophetis et Evangeliis et Apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates coarguunt. Caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo; desaevitur in nostram verecundiam, desaevitur in corpora: dolor nobis est ex injuriis nostris. Et quia injuriae nostrae his qui eas inferunt mors est, dolor nobis est ex miseratione pereuntium. Ideoque post geminam precationem, qua dixerat: Miserere nobis, Domine, miserere nobis; adjecit: Quia multum repleti sumus adspernatione. VERS. 4. Quia multum repleta est anima nostra: Deo solo adversum haec opitulari potente, ut ab adspernatione atque contemptu eximat usque in finem misericordiae (subaud. accipiendae) in se semper intentum. Et idcirco donec sibi Deus misereatur intentus est, idcirco gemina oratione misericordiam sibi Dei precatur, quia multum ipse atque anima sua repleta adspernatione sit, Deo, ut diximus, tantum potente in multa adspernatione misereri: neque solum in id potente, sed potente etiam in contraversum omnia retorquere, et quamdam vicissitudinem praestare patienti.

2441
11. Lazari pauperis et divitis vicissitudo

Testis nobis est et pauper in Abrahae sinu quiescens, et dives perustus in poena. Ille enim in aggestu fimi ante divitis januam, fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus vulnera dissoluta lingentibus. Sed haec erat militia corporis, haec adversum saeculum pugna. Interius tamen anima ejus per fidem invulnerabilis, et ad omne telum voluptatis ac vitia invia: et idcirco ab Angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahae sinum fertur. Ille vero cui omnis erat vestitus in purpura, cui totius civitatis nobilitas gravi dominatu subdita famulabatur, cui aeris, terrae, maris copiae in usum convivii congerebantur, uni ventri ejus officiis elementorum omnium servientibus, qui huic pauperi januam clauserat, micas de mensa excidentes negaverat, et tamquam contumeliam suam occursum ejus exprobraverat: excedens hoc quo male usus erat corpore, impenetrabilis a sanctis chao separatur, omni poenarum ministerio excipitur, dolet, vexatur, amburitur, irrorari se ac refrigerari minimo digito requiescentis in sinu Abrahae pauperis deprecatur. Cui Abraham respondit: Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Lc XVI, 25). Fit alterna conversio: et demutatur laetitia in moerorem, et moeror in gaudium. Et videamus an idipsum quod Evangelium exposuit, nunc quoque Propheta significet.

2442
12. Divitum et humilium seu egenorum exitus

Ait namque: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis. Post superiores, quas commemoravimus, insectationes regum, gentium Judaeorum, haereticorum, atque etiam saepe nostrorum, facta hic quoque est evangelica conversio, ut abundantibus sit opprobrium, et superbis adspernatio. Superbia in contemptum, et copia mutatur in inopiam: rursumque et contemptus in superbiam, et inopia demutatur in copiam, propheta utrumque istud per verba eadem monstrante, cum dicit: Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis, sive quod modo opprobrium ferant, qui postea in regno Domini abundabunt, et quod nunc in adspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam superbient: sive quod judicii tempore opprobrium et adspernatio in eos, qui nunc in saeculo abundent ac superbiant, revertatur.

2443
13. Humilitatis exempla

Paulus in infirmitatibus et in angustiis suis gloriatur. Judicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus Ecclesiae praecepit (1Co VI, 4). Mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, ut meminissent egenorum, eorumque curam facerent sollicite. Minimorum angeli Deum quotidie vident (Math. XVIII, 10); humilis exaltabitur (Mt XXIII, 12); et optimum sacrificium Deo est cor contribulatum (Ps L, 19). Non ergo abjiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem: ne profundo ab his chao separemus, ne, refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis sit. Demutabilis est ista conversio, et digna in bonos ac malos vicissitudo, quam in Evangeliis ostendit dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matt. V, 5); et rursum: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Lc VI, 25), ait Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1230
(
Ps 123 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXIII.

Canticum graduum David.

Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Cum (Inf. in eo cum) irasceretur animus eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.

1231
1.Vox Israel ad exemplum prophetae

Attulit magnum nobis compendium psalmus anterior: ab eo enim in hunc scanditur. Oculi namque mentis nostrae intenti in Deum fuerunt usque ad misericordiae finem, multis undique adspernationibus et opprobriis circumstantibus. Post quae misericordiam consecutos, et de opprobrio in abundantia, de adspernatione in superbia collocatos, quid agere ac loqui nos oporteat, propheta demonstrat, dicens, VERS. 1: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Et quidem sermo ipse talis est, ut intelligatur prophetae esse, instruentis quid dici a caeteris oporteat. Primum enim res ipsa dicta est: dehinc qualiter sit dicenda monstratur. Et hic fuit ordo, ut quid agendum, dehinc quatenus agendum esset, ostenderetur. Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Dictum est ergo quid dici ab Israel oporteret. De Israel frequenter admonuimus, eum existimandum esse, qui Deum mentis oculis contemplatus sit. Nunc ergo secundum propheticam doctrinam cognito quid dicere debeat Israel, loquitur, VERS. 2: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Hoc ergo Israel, exemplum accipiens a propheta, dicit: quia audivit: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

1232
2. Gloriandi in se homini nulla causa

Non est autem leve mandatum illud, quod necesse fuit praeeunte quodam prophetae praeconio demonstrari. In his namque rebus, quae difficiles sunt, desideratur exemplum. Omnis enim natura hominum insolens ad res secundas est, et imbecillitatis suae immemor, inconsulte in prosperis jactans est, quod ab homine doctrina Dei erudito abesse oportet. Quis enim relictus est nobis gloriandi locus, recordantibus omnia ex Deo esse? Si nos nobis vitam inseruimus, debeamus et nobis corporum speciem: si ipsi pluvias aestusque moderamur, ex nostro esse proventus fructuum gloriemur: si non in omnibus opus est Dei misericordia, etiam omnia nobis tamquam ex nostro sint vindicemus. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficiet infirmum? Numquid dives in opibus gloriabitur, cui haec omnia forte fur, praedo, tyrannus abripiet? Numquid nobilitas gloriabitur, effecta nonnumquam indigna et miserabilis servitus? Numquid sapiens gloriabitur, incertus quid in momenta sibi accidat? Sed si quid horum sine molestiae alicujus interpellatione utimur; delectamur, efferimur. Et si ex aliqua tristitia in gaudium revertamur, hujus ipsius vix adepti gaudii incapaces ultra sensum humanae imbecillitatis extollimur; immemores dicti hujus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis, sed in eo glorietur qui gloriatur, intelligere se, et cognoscere quoniam ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24). Ergo nos de consuetudinis nostrae vitio insolentes, quodam praescripto confessionis propheta formavit: et ad honorem Deo reddendum, et in eo gloriandum exemplo admonitionis edocuit, dicens: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

1233
3. Deo a quo sunt bona omnia sua tribuenda

Auditis igitur a propheta quae dicere nos oportet, dicamus et nos: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum insurgerent homines in nos, VERS. 3, forte vivos deglutissent nos. Perpessi namque hominum insectationes, regum impias constitutiones, consiliatorum illecebrosas adhortationes, cum in fide maneamus, cum in timore Dei resideamus, cum in spe bonorum aeternorum immoremur, adjuti Dei misericordia, scientes fidelem eum qui dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mt XXVIII, 20), ad hunc habitantem in nos gaudia nostra referamus: huic si quid in nobis est debeamus, a beato Paulo docti nihil nostrum existimandum, dicente: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (1Co IV, 7)? a sancto vero Jacob patriarcha modestiam referendae gratiae cognoscentes, cum dicit: Deus qui enutrivit me a juventute mea, et angelus eruens me ex omnibus malis (Gn XLVIII, 15).

1234
4. Vivorum mors

Non est autem in usu hominum, ut vivos alios vorent, neque usque ad carnes glutiendas odia procedunt. Sed neque nunc de eruto a morte corpore gaudium est; sed de anima a peccatorum consortio liberata. Idcirco ait forsitan vivos deglutiendos fuisse, scilicet in corpore adhuc positos a morte pervasos, atque a peccato comestos. Haec enim vivorum mors est, vivere luxui, somno, sacrilegiis, adulteriis, caedibus. Deo ergo gratiae agendae sunt manenti in nos: quod per fidem ejus doctrinamque viventes non deglutimur ab istis. Fit ergo hic in gratulatione ordo, qui est iniquitatibus. Namque (ms. nam qui) ab insurgentibus primum adversus nos deglutiti non erimus; sed ne postea quidem irascentibus eorum animis ab aqua, protegente Domino, absorbebimur.

1235
5. Aquarum diversa genera. Quid significent

Ait enim, VERS. 4: In eo cum irasceretur animus eorum adversus nos forsitan aqua absorbuisset nos. Sed quid hoc est? Animi hominumiras cuntur, et aqua nos absorbet? Numquid ad motus mentium incitatarum ultrices aquae assistunt, aut animales sunt ut absorbeant? Enecari in aqua qui demersi sunt possunt; absorbere autem id quod inanimale est non potest. Quaerendum ergo nobis est, quid hic intelligi oporteat. Et meminisse eorum locorum necessarium est, in quibus aquae facta sit mentio. Et quidem in exordio libri Genesis ita scriptum est: Et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam (Gn I, 2); et iterum: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam (Ibid. 6); et rursum: Aqua quae super coelos est, laudet Dominum (Ps CXLVIII, 5, 6); et rursum: Viderunt te aquae Deus, viderunt et timuerunt (Ps LXXVI, 17). Ergo quia lex spiritalis est, et fides historiae non periclitatur, si rebus effectus inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existimemus; videmus et aquas esse super quas sit Spiritus Dei, et aquas esse quae super coelos sint, esse et quae in terris sint, et aquas esse quae laudent, et aquas esse quae timeant. Per quod recte significari aquas populos intelligimus, in quibus sint spiritales, sint et tenebrosae; sint coelestes, sint et terestres, sint gloriosum adventum Domini laudaturae, sint et timentes. Hae ergo sunt trepidae, terrenae, tenebrosae, absorbere nos volentes, animis in ira concitatis, et toto diabolici furoris impetu commotis, tamquam maxima hiemis tempestate torrentibus et per praeceps ruentibus.

1236
6. Diaboli impetus quid Deo plenis, quid vacuis efficiant

Atque ita in ordine confessionis nostrae ad Dominum adjecit propheta, VERS. 5: Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Ecce diaboli et suorum irruentes impetus, et ex turbidis motibus concitatos furentesque procursus, et tempestatis temporariae torrentes; sed haec intolerabilis aqua animam non transiit, in qua Deus habitat. Intolerabilis autem est Deo vacuis; his autem in quibus Deus est, torrens repentinus, post paululum vero ad transeundi facultatem aridus et exhaustus.

1237
7. Diaboli dentes

Atque ut nullus hic de aquis sensus esset; consequitur, VERS. 6: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Et qui sunt horum torrentium dentes? Sunt plane ad laniandum apprehendendumque vehementes, ira, cupiditas, lascivia, odium, gula, avaritia. Hi sunt dentes mali et tenaces. Per haec enim in nos captos laniatosque dominantur, dum vitiorum suorum aut ministros aut consortes esse nos faciunt: quibus non carnes nostrae, sed animae, nisi Deus in nobis esset, manderentur.

1238
8. Laquei animarum

Ait enim, VERS. 7: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueos, qui venantur, occulte et fallentes praetendunt, aut absconsos vallibus, aut herbis contectos, aut cibis oblitos, aut nubibus concolores. Et haec quidem ad bestias atque aves caeteras: nobis vero adversus animam haec parantur. Est enim nobis laqueus in otio, pecunia, ambitione, lascivia. Haec praetenduntur, haec blandiuntur, haec fallunt: sed ab his omnibus voluntas nostra est referenda. Omnibus enim hi laquei praetensi sunt, sicut scriptum est: Non enim injuste in terra praetenduntur retia avibus (Pr I, 17, sec. LXX). Perfecta enim gloria est, ab his laqueis qui praetensi sunt evolare.

1239
9. In Ecclesia constanter manendum

Denique psalmus ita dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum: non utique venantium, sed corum quibus in venatione tensi sunt laquei. Non enim cum quis in laqueum inciderit, tunc fiet peccator, sed cum omnibus tendantur, ille tantum qui jam sit peccator in laqueo est; sicut scriptum est: Oculus meretricis, laqueus peccatoris. Ergo a peccatis omnibus abstinendum est, ne incidamus in laqueum. Spiritales enim sumus, et evolamus ut passeres. Passer avis domestica, et aedificiorum incola: non momentanea, non temporaria, sed sine demutatione ulla aut temporis observatione consistens. Nos ergo sine vicissitudine temporum Ecclesiam incolentes, abstineamus a peccatis, ut a laqueis evolemus. Laqueus enim per Deum in nos habitantem conteritur: quia ita sequitur: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. VERS. 8. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Hoc adjutorio laqueus conteritur, hoc adjutorio liberamur, in nomine Domini qui fecit coelum et terram: quod est scilicet super omne nomen, in quo omne genu flectatur coelestium, terrestrium et inferorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1240
(
Ps 124 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXIV.

Canticum graduum.

Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum: quoniam non derelinquet virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi in (Infra, ad) iniquitatem manus suas. Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

1241
1. Contra eos qui litteram unice sectantur

Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium judicio aestimare, et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt, neque prophetas non dico coelestia, sed nec terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum aquas laudantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus, nisiex auctoritatibus Scripturarum earumdem, sub aquarum nomine aliud significari quod alterius sit generis monstremus? id scilicet quod sit vivum ac sentiens, et ad rei uniuscujusque judicium suo motu sensuque se permovens: quod esse homo intelligitur, laudans, videns, timens, plaudens, judicans. Haec enim humanae affectionis genera in aquis esse sermo propheticus edidit: quorum quia in aquas natura non convenit, nec propheta de aquis dixerit, nec nos de aquis dictum intelligamus. Haec propter ea, quae in praesenti psalmo sunt, retractari convenit, quae talia sunt.

1242
2. Litterae sensus hic sibi non cohaeret

VERS. 1 et 2. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus. Nomen montis Sion, et habitatio Jerusalem, et montes circum eam, si nullam interioris intelligentiae habent causam, inanis est psalmus, et mendax Propheta, in quo Spiritus sanctus locutus esse credatur. Est enim mons Sion civitati Jerusalem imminens; est eadem civitas, circa quam extrinsecus plures sunt montes. Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicuti mons Sion? ex rationabili homine fieri saxum, arborem, cespitem, et de natura animali in naturam inanimalem referri? Jam vero quomodo fidelis hic sermo sit, non commovendum eum in aeternum, qui habitet in Jerusalem? Numquid Jerusalem ipsa sanctificationem habitantibus afferebat, ut habitatio ejus firmitas esset aeterna: cum illinc sacrilega caedes prophetarum, judicium mortis in Deum, fuga Apostolorum, crucis scandalum sit? Habitantes autem in ea quotiens captivi, quotiens perempti? Ad ultimum urbs ipsa funditus diruta est, et qui vastationi ejus residui erant, capti atque dispersi sunt: propheta hoc impietati ejus excidium antea ita nuntiante: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni concrematae regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et desolata et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario (Is I, 7 et 8). Jam ergo inanis est sermo, inanis est prophetia, quae addiderit: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Jerusalem eversa est, populi ejus exstincti sunt, reliquiae ejus dissipatae sunt: hodie in ea non habitatur, non sacerdos, non propheta, non princeps; sed ipsa obtrita, deserta, sine fructu est. Et quomodo habitator ejus non commovebitur in aeternum? et Dominus in circuitu populi ejus ex hoc nunc et usque in saeculum? Ergo non potest de ea prophetatum videri, a qua prophetiae veritas dissidebit. Sequens igitur est, ut quaeramus in quos dictorum ratio conveniat.

1243
3. Mons Domini Ecclesia. Christus qui ex monte in lapidem, et ex lapide in montem

Et quidem primum animadvertendum est, non alterius montis quam Sion factam mentionem. Legimus enim montem esse Domini et Choreb, usque ad quem primum Moyses cum multa obisset, accessit (Exodi III, 1): esse et montem Domini Sina, in quo populo lex scripta sit. Est et Sion mons superimminens Jerusalem. Sed quia in hunc montem prophetiae nullus est fructus, videndum est quid in monte intelligi oporteat. Et habemus optimum intelligentiae ducem Esaiam. Nam cum superius montem Domini excelsum significasset, ad quem gentes venturae essent (Is II, 2), ait: Propter hoc sic dicit Dominus: Ecce mitto in fundamenta Sion lapidem praeclarum, electum, angularem, pretiosum in fundamenta ejus; et qui crediderit in eum, non confundetur (Is XXVIII, 16). Et non ambiguum est Apostolum fundamentum Christum significasse, per quod beata illa dominici corporis Ecclesia, cujus fundamentum est Christus, significari videtur in monte. Quam idem Apostolus et Jerusalem nuncupat, dicens: Quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis; ea autem quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Ga IV, 25 et 26). Habemus ergo montem Sion Domini, habemus et civitatem Dei Jerusalem: et nominis Sion interpretatio est speculatio. Sic ergo montem Domini in Daniele accipimus, ex monte in lapidem, et rursum ex lapide in montem (Dn II, 34 et 35): exinanivit enim se in forma Dei constitutus, et formam servi accepit, et per passionem suam mundo cum superstitionibus suis terroribusque prostrato, in gloria Dei patris est, et Deus super omnia est; propter infirmitatem carnis ex monte in lapidem exinanitus, propter gloriam passionis ex lapide rursum effectus in montem: mons superimminens et excelsus, in quo ipsi nosmetipsos per assumptionem carnis nostrae corporisque speculamur.

1244
4. Resurrectionem nostram in Christo speculamur. Ecclesia praesens forma futurae

In eo enim sumus resurrectionem nostram in resurrectione nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion mons. Loquatur interpretationem hanc hebraica lingua, qua dictum est, Mons Sion mons speculationis est. Loquatur Paulus, et dicat, Nostra autem conversatio in coelis est, unde et salvatorem nostrum exspectamus Dominum Jesum nostrum qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae (Ph, III, 20 et 21); dicat et rursum, Et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos simul cum Christo, et coexcitavit, et collocavit in coelestibus (Ep II, 5 et 6). Dicat et Evangelium, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Jn I, 12.) Dicat ergo nunc et Propheta, Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Sequamur Apostolum, sequamur Evangelium, sequamur Prophetam. Confidamus in Domino, ut conformes corporis gloriae Dei simus. Habitemus nunc Ecclesiam coelestem Jerusalem; ut non moveamur in aeternum. In hac enim habitantes, habitabimus et in illa; quia haec illius forma est, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (1Co XIII, 9 et 12). Sed et haec coelestis, et illa coelestis; et haec Jerusalem est, illa quidem ecclesia angelorum multitudinis frequentium: sed est ecclesia primitivorum, est et ecclesia spirituum in Domino fundatorum (Hebr. XII, 22 et 23). Fundandi ergo sumus in spiritu, et in habitantibus standum est, non discurrendum, sicuti Moysi dictum est, Tu autem mecum sta (Deut. V, 31). Non simus procursibus vagi, neque viis incerti, neque inanis doctrinae vento evolantes. In aeternum enim manendum est, si sine commotione steterimus.

1245
5. Montes in circuitu nostro. Sancti atque Angeli

Sed neque desunt stare volentibus sanctorum custodiae, neque Angelorum munitiones. Dicitur enim, Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus, humilitatem terrae excedentes, firmos et excelsos et immobiles. Cum enim et montem significari Ecclesiam, id est, Dominum in corpore legimus, et invenimus montes Dei exsultare atque laetari: scriptum est enim, Montes exsultaverunt ut arietes (Ps CXIII, 4): quomodo possumus montes non eos significatos esse intelligere, qui super terrenam naturam gloriosi jam in Dei rebus exsultant?

1246
6. Christi egemus ope. Pericula nostra. Deus ubique

Ac ne leve praesidium in apostolis, vel patriarchis ac prophetis, vel potius in angelis, qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus; adjectum est, Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Sed forte apostolorum vel angelorum custodia sufficiens existimetur. Verum id quidem est; sed et Moysen audiamus. Namque cum ei Dominus dixisset, Ecce angelus meus antecedet te (Ex XXXII, 34); et ille respondit, Nisi tu mecum ambulaturus es, ne me expellas hinc (Ex XXXIII, 15). Bonum quidem praesidium angeli, sed melius Domini. Multis anima nostra laqueis appetitur, multis adversus nos armis dimicatur. Non terra, non maria, non aera fidei nostrae periculo vacant. Rapiunt oculos nostros rarae incogniti maris gemmae, occupat animum terrae aurum, totis nostrae mortis illecebris spiritales nequitiae et aeris hujus virtutes circumvolant, per vitae praesentis molestias, per alienae voluntatis mores atque lasciviam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus: undique exspectamur et appetimur. Sciens ergo Dominus non adversus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed adversus mundi hujus potentes et nequitias spiritales, ait Evangelia consummans: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Mt XXVIII, 26). Adest enim: et cum fideliter invocatur, per naturam suam praesens est. Spiritus namque est omnia penetrans et continens. Non enim secundum nos corporalis est, ut cum alicubi adsit, absit aliunde: sed virtute praesenti, et se quacumque est aliquid porrigenti, cum replente omnia ejus spiritu in omnibus sit, tamen ei qui in eum credat adsistit. Nam et tribus vel duobus in nomine suo congregatis erit praesens (Mt XVIII, 20), et in circuitu populi sui est ex hoc nunc et usque in aeternum.

1247
7. Virga potestatis insigne. Tribulationes nostrae breves. Opus sit et probum et voluntarium

Sed quid sibi vult, esse eum in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum? VERS. 3. Quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. In virga potestatem intelligi convenit; insigne enim potestatis est. Virgam accepit Moyses, qua posset omnia: fuit et virga Aaron. Sed fuit et virga Pharaonis, fuit et virga Nabuchodonosor. Ergo in circuitu nos Dominus custodit: ne super sortem nostram peccatorum virga derelinquatur. Veniunt quidem tribulationes, sed non permanent: veniunt persecutiones, sed non persistunt. Multi redigere libertatem fidei nostrae in captivitatem volunt: sed confisioni nostrae, quam in Christo habemus,nemo dominatur. Non enim super sortem nostram peccatoris virga derelinquetur. Dominus namque in circuitu populi sui est in aeternum: ne victi et fatigati virgae imperio, ad iniquitatem extendamus manus nostras. Sed virga cum inciderit, auferetur: et peccator cum incubuerit, non derelinquetur. Breve est quidquid patiemur ab adversariis Dei: et habet victoriae praemium, licet non habeat praelii longi laborem. Dominus adest. Etiam si vis aliqua compellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata: quia Domino in circuitu nobis constituto, virga peccatoris non derelinquetur ut maneat.

1248
8. Post quae conversio fit Prophetae, retributionem a Domino ei qui ab iniquitate manus abstinuerit imprecantis. VERS. 4. Benefac, Domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et voluntatis in utroque significans. Multis enim vel propter hominum favorem, vel propter periculum et metum, facti opus bonum est. Verum nisi ex voluntate boni simus, etiamsi hominibus boni videbimur, tamen Deo boni non sumus: quia perfecta bonitas in recti cordis consistit affectu.

1249
9. Iniquitatis operarius declinans ex lege

Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. Nam sequitur, VERS. 5: Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Et hic quoque duplicis significantiae sermo est, declinantium ad obligationes, et operantium iniquitates. Qui declinant, ex alio in aliud declinant, id est, ex bonis operibus recti cordis in obligationes. Et quas esse obligationes existimabimus? Eas nempe quas solvi propheta monuit, dicens, Non tale jejunium elegi, dicit Dominus; sed solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum (Is LVIII, 6). Si quis ergo se, a praeceptis Dei declinans, his obligationibus colligaverit, adducetur cum operantibus iniquitatem, in eamdem scilicet sententiae poenam, trangressor et iniquus futurus. Qui enim operatur iniquitatem, ab observatione legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem in qua mansit ante, transgreditur.

2480
10. Vincula fidem impedientia

Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum vinculis inserenda. Novit beatus Paulus solutos ligari non oportere, cum dicit, Solutus es ab uxore? noli quaerere ligationem (1Co VII, 27). Et hoc non de criminoso vinculo necessariae ligationis ita sensit. Caeterum sunt alia vincula, quae fidem nostram impediunt et obligant, sibique connectunt: maxime augendae pecuniae labor, et negotiandi insincerus profectus. Haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. Ab his ergo mens, voluntas, studium solvendum est: quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.

2481
11. Erit autem Israel pacificus, non derelicta super se virga peccatoris: sed in fide perfecta ac spe aeterna manens, audiet pro portione sibi dici, Pax super Israel. Ille est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ep II, 14), Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum Amen.

1250
(
Ps 125 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1221