Hilarius - Super Psalmi 1250

PSALMUS CXXV.

Canticum graduum.

In convertendo (Infra, dum avertit) Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere nobiscum (Infra magnificavit Dominus facere cum illis): sumus (Infra facti sumus sicut) laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Infra non legitur sicut torrens in austro). Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Infra seminat . . . metet). Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos.

1251
1. Psalmorum intelligentia spiritalis nequit prorsus respui

Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetiae, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt non convenirent; profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones, et ementitias interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro ea quae scripta sunt coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum diligentis et sollicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet atque est anterioribus, quam adesset Dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Judaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus; sed intellecta et probata a Christianis.

1252
2. Legis intelligentia Christianis a Deo indulta

Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus, si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint, nos stulti saeculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus eorum intelligentiam gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Mt VII, 7). Et scriptum est, quia qui dixit, Quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et in prophetis, et in psalmis de me (Lc XXIV, 44), tunc aperuit sensum eorum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis, Quoniam sic scriptum est, Christum pati, et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Ibid., 45, 46). Non ergo ex nobis est quod intelligimus; sed ex eo, qui quae ignorabilia erant fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est: qui et pulsantibus aperiet, et quaerentibus demonstrabit, et petentibus non negabit.

1253
3. Captivitas corporalis non narratur hoc psalmo. Psalmi argumentum

Nam quomodo intelligi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? Nusquam enim captivitas populi hujus usque ad David tempora scribitur: sed longe postea quam Salomon filius ejus regnum obtinuit, servivit captus Israel Assyriis, dehinc Juda Babyloniis. Quomodo ergo David in eodem psalmo tamquam captus orat? Aut quomodo aversa a se captivitate laetatur? dicens, VERS. 1-3: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captivitatis demutationem secundum prophetiae scientiam praenuntiatam fuisse; et ea quae indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis; tamen dictorum ratio verborumque virtus ejus reditus gratulationem, qui post captivitatem Babyloniae indultus est, nunc nos intelligere non patitur: cum praesertim eumdem reditum gravior postea sit consecuta captivitas, et indignum sit propheta, tanquam ignorantem, amoto omni captivitatis opprobrio gratulari, cum indemutabili rursum opprobrio captivitas iterata successerit. Est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captivitate vitiorum in libertatem cognitionis Dei redeuntis animae gratulatio.

1254
4. Gravior est animae, quam corporis captivitas

Et quidem gravis est captivitas corporalis, quae, jure libertatis amisso, victorum dominatui subditur. Et serviunt tum quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes; testis Daniel in fame leonum, prophetae prandio saturatus; testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (2M VI); testes cum matre sua Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. VII). At vero quanto infelicior est animae captivitas! Si eam avaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur: si libido vicerit, communicat cum corpore servitutem: si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, invidia subegerit; his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captivitatem animae, et corporis sequitur captivitas. Caeterum conditionem corporis religiosae animae generositas despicit. Officium quidem durum, tamen homini non omnino miserabile, quia serviatur a servis: at vero animae captivitas quam infelix est!

1255
5. Servitus avaritiae, libidinis, ebrietatis, aliorum vitiorum

Avarus cariturus semetipso, carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla, damni metu semper detinetur; honestatis immemor, amicitiarum inobservans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. At vero cui libido domina est, in quo coeno dedecoris volutatur! Pendet ad occasiones adulteriorum: anxius circa lasciviae suae furta, oculis, memte, corpore totus in scortis est. Videns quotidie atque audiens humanas in adulteros leges, adulterium in ipso foro cogitat; quod agit timet, et quod timet non fugit. Quid vero infelicius ebrietatis dominatu? ventri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori invidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare, et mortem quamdam naturae incolumi imperare? Quam dedecorosus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, livoris anxietas? Quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis serviunt!

1256
6. Liberatorum a vitiis voces

Verum si cognita sapientiae doctrina, et Dei praedicatione, et remissione peccatorum, et resurrectione corporum, et aeternitatis consortio, et regno coelesti, a dominantibus (supple, vitiis) superioribus de avaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad jejunia revertamur, de furore, temeritate, odio, livore ad placabilitatem, rationem, misericordiam, benignitatem evolemus: discentes haec omnia a lege et prophetis, evangeliis et apostolis; et cantantes ex lege: Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi (Judith. XVI, 3); cognoscentes a propheta: Ego sum qui feci coelum et terram ex nihilo (Esaiae XLVIII, 13); reddentes ab Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Jn I, 1); pronuntiantes ab Apostolo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 15 et 16): et cum gentes conversionem nostram ex vitiis in virtutes, ex ignorantia Dei in confessionem ejus effectam admirabuntur; tunc psalmi prophetiam a nobis intelligi posse testabimur, dicentes: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Avertit enim Dominus captivitatem nostram per remissionem peccatorum. A dominatu enim vitiorum animam liberavit, anteriora delicta non reputans, et nos in vitam novam renovans, et in novum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suae. Ipse est enim Ecclesia, per sacramentum corporis sui in se universam eam continens. Non erat Sion ante quam liberaretur; sed Sion est quae liberata est. Nomen cum libertate convenit. Neque enim manentis, sed aversae captivitatis hoc nomen est.

1257
7. Nunc nonnulla, sed non plena nobis consolatio

Quod vero ait: Facti sumus consolati, meminit et Apostolus interim tamquam consolatum esse se, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus (Rm VII, 24)? et qui nunc pro parte scit, et pro parte prophetat (1Co XIII, 9), et qui scit repositam nobis esse Jerusalem in coelo, et cum dicit: Dissolvi me melius est, et cum Christo manere (Ph I, 23). Sumus nunc quidem consolati: quia Dominus ait: Mittet vobis et alium consolatorem (Jn XIV, 16). Cum dicit, alium, superesse se docet. Superest enim: exspectat namque omnis creatura revelationem filiorum Dei. Revelatio illa, consummata consolatio est. Caeterum nunc tamquam consolatio est; ipsa interim non carentes, licet sit consummationis suae nobis residua perfectio.

1258
8. Conversio nostra Dei munus. Conversorum status quam melior statu peccatorum

Repletur etiam gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione: non enim sufficientia sunt ad referendas Deo laudes linguae nostrae atque oris officia. Mutavimus crimina in innocentiam, vitia in virtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in immortalitatem: et hoc a Deo, gratiam faciente poenitendorum et novorum bonorum initia reddente. Quod enim optabilius nobis est tempus? quo adulterabamus, aut quo maluissemus virgines fuisse? quo ebrii eramus, aut quo jejuniis laetamur? quo pecuniae serviebamus, aut quo pecunia nostra benignitatis est usus? quo daemonia adorabamus, aut quo daemoniis imperamus? quo placere saeculo gestiebamus, aut quo saeculum vincimus? quo Deum nesciebamus, aut quo haeredes Deo praeparamur?

1259
9. Hanc spei nostrae fidem gentes contemplantes, dicunt: Magnificavit Dominus facere cum illis. Hanc in virtutes vitiorum demutationem contuentes, Dei in nos magnificentiam admirantur. Idipsum etiam ex sensu adeptae hujus beatitudinis, nos quoque confitemur in oris gaudio et linguae exultatione: Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Laetamur enim de profundo ac miserabili coeno nunc ablutos nos fuisse, et novos ex omnibus vitae anterioris vitiis constitisse.

2500
10. Cur superiora in praeterito, in futuro sequentia

Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum Scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur: tamen per consequentem precem non sui temporis res has esse declarat, dicens, VERS. 4: Converte, Domine, captivitatem nostram. Si fuit tamquam consolatus cum aversa est captivitas; quomodo nunc ut a se avertatur orat? Sed in superioribus propheticae scientiae fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis: nunc autem de avertendis (subaud. malis, vel vitiis) communis est oratio, cui se propheta tametsi ipse non est captus admisceat, tamquam adhuc in iisdem se esse cognoscat. Scriptum est enim: Justus in principio sermonis sui, ipse sibi accusator est (Pr XVIII, 17); et rursum: Confitere primum peccata tua, ut justificeris (Esa. XLIII, 26): et: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Mt V, 5). Scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus Deo subditus est, sive per propriae confessionis disciplinam: quia ubi peccati confessio est, ibi et justificatio a Deo est; quod in publicano et pharisaeo Dominus testatus est, cum pharisaeus justum se gloriatus est, publicanus vero pro peccatis orasset, ait enim: Amen dico vobis, quoniam magis justificatus est publicanus quam pharisaeus (Lc XVIII, 14). Sive ergo ob id propheta converti captivitatem in commune precatur, seu quod populum omnem a peccatis captum sciebat; et sicut, cum Apostolo (juxta Apostolum), membro uni corpus omne compatitur (1Co XII, 26), ita et populo captivo a peccatis propheta concaptus est.

2501
11. Sationes duae

Sed tamen orare pro captivitate sua bonum sibi esse demonstrat, dicens, VERS. 5 et 6: Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos. Quis hic ad Judaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo videatur prophetata captivitas? Quae vero ad communem humani generis consuetudinem ratio est? Quis enim umquam serens flevit? aut numquid hujus lamentabilis sationis Judaeis usus ex lege est? Nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est: sed est prophetia superioribus dictis connexa. Duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus (Ga VI, 8): demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, veneficia, comessationes, ebrietatem, avaritiam, idololatriam, et caetera his similia sereret (Ga V, 19); spiritus vero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret (Ibid. 22); et sata sua uno quoque messuro. Cum igitur optimum Deo sacrificium sit cor contribulatum (Ps L, 29), et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Mt V, 5), et unusquisque quae severit metet, operum suorum fructus in judicium tamquam manipulos laturus: seminandum nobis est cum confessione peccatorum, cum luctu corporalis infirmitatis, cum lamentatione ac dolore conscientiae nostrae, quod nequaquam possimus digne Dei praecepta secundum propositum voluntatis explere. Tunc quae in lacrymis severimus, metemus in gaudio: euntesque flentes, cum exultatione veniemus, repleti fructibus nostris, et manipulis elaboratae a nobis messis onerati, consolati per Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO IN QUINQUE TRACTATUS SUBSEQUENTES.

Tractatus proximus, dempto exordio, necnon quatuor subsequentes toti exstant inter sermones sancti Zenonis Veronensis nomine vulgatos: adeoque de eorum auctore nonnulli ambigunt, quos inter Theophilus Rainaudus Erotem. de bonis ac malis libris pag. 142, ait: Explicatio psal. CXXVII, quae apud sanctum Hilarium legitur, Zenoni Veronensi ab aliis adscribitur, ubi et alias quoque enarrationes non advertit utrique adscriptas. Raphael Bagata tractatus illos Zenonis satis assertos putat ex scripti codicis quo usus est antiquitate. Caeterum ab aliis sermonibus stilo eos discrepare non inficiatur. Neque nos negamus antiquam esse illam Zenonis sermonum collectionem. Hanc in codice, quem Hincmarus Remensis episcopus bibliothecae sancti Remigii dono dedit, vidimus duos in libros distributum, quibus praemittitur: Sermo venerabilis Coronati Notarii de vita sancti episcopi et confessoris Zenonis. Eo in sermone praedicatur Zeno a matris utero sanctificatus, ac postmodum pastor ordinatus in monasterio degisse, donec imperatoris Gallieni jussu quaesitus, ut unicam filiam a daemone liberaret, Veronam ingrederetur, ubi non multo post receptus in pace est; ac deinde basilica in honorem Dei et ipsius sancti Sacerdotis haud procul a fluvio Athesis, ubi nunc sanctum ipsius corpus requiescit, constructa est. Hunc Coronati sermonem excipit hic titulus: Tractatus sancti Zenonis Veronensis episcopi. Tum sequitur index tractatuum, qui, uti diximus, in duos libros ac longe alio ordine, quam in bibliotheca Patrum exstant, distributi sunt. His obiter animadversis, difficile admodum non est demonstrare praedictos tractatus non ex Zenonis sermonibus inter Hilarii lucubrationes, sed ex lucubrationibus Hilarii inter semones Zenonis fuisse immissos.

Ac primo quidem antiquitati codicis eos Zenoni adscribentis opponimus Regium ac Miciacensem mss. antiquitate non inferiores, qui eosdem Hilario Pictavensi attribuunt. Deinde stili eorum a caeteris Zenonianis dissimilitudo, cum Hilarianis autem similitudo, de vero illorum parente nullum dubitandi locum permittit. Demum cum illi nullo veterum testimonio Zenoni asserantur, et contra primum ex iis atque secundum Hieronymus epist. CXLI ad Marcellam, tertium vero atque quartum Hincmarus lib. de Praedest. c. 25, Hilario adscribant, nescio an tuto liceat tantae auctoritati non cedere.

Verum etiam si tam gravia nobis deessent in gratiam Hilarii testimonia, in promptu esset idipsum ratione non minus certa atque evidenti evincere. Illi quippe in Cantica graduum tractatus, quales apud Hilarium exstant, spectari nequeunt velut disjuncta quaedam Opuscula minimeque inter se cohaerentia, quae et ab aliis distrahi, et Hilario adsui commode potuerint. Unum omnes conficiunt opus praefatione connexum, quo maxime confutantur qui iis Canticis captivitatem Babylonicam et ab ea reditum praenuntiari asserebant; adeo ut si quinque Zenoni, pariter et alii decem cum prologo ei haud dubie adjudicandi sint. Jam vero illis ita Zenoni adjudicatis, eidem quoque adscribenda erit praefatio generalis in librum psalmorum, quam auctor horum tractatuum prologi n. 6 suam agnoscit. Erit proinde Zeno tractatuum in ps. CXVIII auctor declarandus. Qui enim illos conscripsit, praedictam praefationem generalem non semel in iis memorat ut propriam. Hallucinatus est igitur Cassiodorus, qui hanc praefationem Hilarii nomine laudat. Erravit et Augustinus, qui tractatus in ps. CXVIII, toties cum lib. de Nat. et Grat. tum contra Julian. non Zenoni, sed Hilario attribuit. Erravit Hincmarus, errarunt et alii, quotquot Hilarii in psalmos testimonio se uti existimarunt, cum Zenonis verba in medium proferrent. Aequius est ut collectionem sermonum illorum, qui Zenonis nomine circumferuntur, quamvis antiquam, Hilarii tamen aevo posteriorem esse existimemus. Aut si quis contendet illam ejus Zenonis esse, qui Gallieno imperante vixerit, certe concedat necesse est eam postmodum alienis opusculis auctam, cum non Hilarii modo, sed et Basilii tractatibus aliquot constare prudens quisque non negaturus sit.

1260
(
Ps 126 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXVI.

Canticum graduum Salomonis.

Nisi Dominus aedificaverit (Infra, sibi) domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodiet eam (Infra vigilaverunt qui custodiunt). In vanum est vobis ante lucem (Infra diluculo) surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta.

1261
1. Psalmi hujus ea non est quae se offert intelligentia. De terrena captivitate eum intelligi non vetat Hilarius

Ratio et temporum et prophetiae intentam adhiberi ad praesentem psalmum cognitionis postulat diligentiam: ne forte nos ad inanem intelligentiam absoluta quaedam verborum species et ipse ille gestorum corporalium ordo sollicitet: maxime cum plures, interiores causas doctrinae propheticae nescientes, sensu Judaico praeteritorum temporum prophetiam contineri in his graduum canticis opinentur; ut ea captivitas Jerusalem praenuntiata sit, quae sub Jeremiae diebus acciderit, et ejusdem rursus depulsae captivitatis gratulatio prophetetur; sitque eorum, quae psalmis his enuntiantur, aut servitutis dolor, aut reditus laetitia. Non improbamus hunc sensum, neque eorum intelligentiam coarguimus. Dignum est enim, ut miserabilem populi casum, et impietati ejus debitam poenam, et post longae servitutis sufficientem peccatis gravibus satisfactionem, et misericordem in eos Dei indulto reditu voluntatem, secundum providentiae scientiam prophetae spiritus praeloquatur.

1262
2. Aeterna in eo praenuntiari contendit

Verum cum captivitatis illius reditum gravior sit et irremissa captivitas consecuta, et aedificationem civitatis receptae miserabilis maneat et non demutanda vastatio, sciantque (f. sciamque) et spiritalis reditus gloriam Israel reliquo reservari, et coelestis ac sanctae Jerusalem aedificationem usque ad beati ac dominici regni tempora comparari; maximeque cum spes illorum dierum atque res, omnium horum psalmorum virtutes et genera testentur: non intelligo cur tantum de caducis ac demutabilibus malis, ac non etiam de aeternis esse velint prophetae dolorem; et temporalium magis gaudiorum, et eorum quae gravissimae postea demutaturae essent calamitates, potius quam indemutabilium et aeternorum intelligant demonstratam esse laetitiam; cum magnificentiae propheticae magis dignum sit, beata et aeterna et coelestia praedicasse. Quamquam igitur psalmi superiores captivitatem non corporalem tantum et terrenam, sicuti libertatem non caducam, non praesentem, non saecularem in se demonstrati sint continere: tamen etiam hic quoque psalmus nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conveniens intelligitur esse complexus: sed secundum propheticam et evangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum exspectatio, apostolorum fides, martyrum confessio, et omnium credentium cursus extendit, id est, in sancta tempora, in aeternae civitatis incolatum atque coetum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis novam gloriam, in consortium divinae aeternitatis et regni. Atque ut id absolutius intelligatur, ipsas illas verborum virtutes proprietatesque tractemus.

1263
3. Haec de templo Salomonis destruendo ac restituendo interpretantes improbantur

VERS. 1 et 2. Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam. In vanum est vobis diluculo surgere. Volunt plures sanctum Salomonem, aedificationi civitatis et templi studentem, in eo ipso molitionis suae tempore eversionem civitatis ac templi quod conderet prophetasse: quia et titulus antelatus auctorem cum psalmi hujus esse demonstret. Magnis enim viribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et Deo dignum efficere tentabat. Nam ad centum quinquaginta millia virorum, sicuti scriptum est, in diversos aedificationis usus ac ministeria occupabantur. (II Paral. II, 17). Et quamquam, instituta a se consuetudine, perfectis omnibus maxima custodia civitatis et templi sollicitudo esset adhibenda: tamen cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram, civitate eadem a Babyloniis ob peccata populi diruenda, ista dixisse: Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in cassum laboraverunt aedificantes eam. Putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captivitatem populi, Dario rege reditum impertiente, aedificata rursum per Zorobabel et Josedech civitas fuit (Aggaei II, 3; I Es. V, 2).

1264
4. Quorum inopem sensum ipsa illa posset consummatio aedificationis arguere. Nam per Aggaeum prophetam ita ad hos eosdem restauratores Jerusalem Dominus est locutus: Adhuc semel, ego movebo coelum et terram, et mare et aridam; et subvertam sedes regum (Aggaei II, 7). Psalmi ergo virtus non in tempora tantum Salomonis, sed etiam in Aggaei intelligenda est convenire. Aedificationis enim utriusque labor vanus est. Aedificata namque per Zorobabel civitas, solum hodie ex se conflagrationis suae cinerem, et deformium ruinarum praebet foeditatem. Et has sedes regum, quas se aedificatores regni aeterni gloriam restaurare arbitrabantur, vastatio iterata subvertit, sede adhuc etiam caeterorum subvertenda regnorum.

1265
5. Opera hominum inania

Bene autem inania humani operis propheta esse opera prophetavit. Scit inutiles esse humanarum custodiarum vigilias, scit in cassum esse consurgentium matutinas sollicitudines. Civitas et a se instituta, et ab aliis restituta, jam nulla est: non profecit aedificatio vel prima, vel consequens. Et recte ille ipse evertendae civitatis propheta est, qui auctor fuerat exstruendae. A Deo ergo domus est aedificanda quae maneat: quia nisi quae a Domino aedificata sit, non manebit. A Deo civitas est custodienda ne pereat: quia nisi a Deo custodita sit civitas, diruetur. Et primum quae domus Dei sit, intelligamus: ut per id cognosci possit, quatenus ab eo aedificanda mansura sit.

1266
6. Domus Dei quae vulgo. Locis non clauditur Deus

Domus est habitantis habitatio. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat, communibus rerum vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. Nobis enim, non sibi loquitur; atque ideo nostris utitur in loquendo. Conventus quidem ecclesiarum, sive tum templi, quos ad secretam sacramentorum religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel domum Dei solita est nuncupare, vel templum. Scriptura quoque vel prophetica vel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. Verum non hanc, quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum Dei esse ex ipsius dictis docemur. Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus requietionis meae? Nonne haec omnia fecit manus mea (Esaiae LXVI, 1 et 2)? Non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus Deus, nec locis in aliquo continetur virtus immensa, quae omnia fecit: Apostolo idipsum ita testante: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt: hic cum sit coeli et terrae Dominus, non in manu factis templis habitat (Act. XVII, 24).

1267
7. Domus Dei quae vera

Nulla ergo Deo requies est, et nulla habitatio? Et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est. Audiamus ergo ipsum de requie sua et habitatione testantem: ait enim: Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam elegi eam (Ps CXXXI, 14). Eligit autem Sion: sed numquid eam, de qua praesens prophetiae hujus querela est, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam? Sion in qua templum fuerat, eversa est: et ubi sedes Domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile templum? Nempe illud, de quo dictum est, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (1Co III, 16). Haec domus et hoc Dei templum est, doctrinis et virtutibus Dei plenum, et sanctitate cordis divini capax incolatus, de quo idem hic propheta ita testatus est: Sanctum templum tuum, mirabile in aequitate (Ps LXIV, 5 et 6). Sanctitas, aequitas, continentia humana, Deo templum est.

1268
8. Domus Dei structura

Domus ergo haec aedificanda per Deum est. Humanis enim operibus exstructa non permanet, nec doctrinis saeculi instituta consistit, nec inanis laboris et sollicitudinis nostrae cura custodietur. Exstruenda aliter est, custodienda aliter est: non super terram, non super fluxam et dilabentem arenam initianda; sed fundamentum ejus super Prophetas et Apostolos locandum est. Lapidibus vivis augenda est, angulari lapide continenda, et mutuae connexionis augmentis in virum consummatum et in mensuram Christi corporis exstruenda, specie quoque ac decore gratiarum spiritalium adornanda. Haec ita a Deo, id est, doctrinis ejus aedificanda, non concidet. Hujus domus aedificationem nunc Israel captivus post plenitudinem gentium consequetur. Haec domus in domos plures diversis fidelium aedificationibus in unoquoque nostrum ad ornatum et amplitudinem beatae illius civitatis excrescet.

1269
9. Ut ei prospiciat ab initio Dominus

Cujus civitatis jam diu Dominus vigil custos est, cum Abraham peregrinum tuetur, cum immolandum Isaac reservat, cum Jacob servientem ditat, cum Aegypto Joseph venditum praeficit, cum Moysen adversus Pharao confirmat, cum ducem bellis Jesum deligit, cum David omnibus periculis liberat, cum Salomonem dono sapientiae muneratur, cum prophetis adest, cum Eliam rapit, cum Eliseum eligit, cum Danielem pascit, cum in camino pueros irrorat, cum tribus quartus assistit, cum gignendo se ex virgine Joseph per Angelum instruit, Mariam confirmat, Joannem praemittit, Apostolos eligit, Patrem precatur, dicens: Pater sancte, serva eos; cum essem cum his, custodiebam eos in nomine tuo (Jn XVII, 11 et 12): cum denique ipse ille post passionem aeternae in nos custodiae suae vigilias pollicetur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Mt XXVIII, 20). Haec civitatis illius beatae atque sanctae aeterna custodia est, quae ex multis in unum convenientibus et in unoquoque nostrum Deo civitas est. Est enim haec sancti corporis et fidelis animae ei placita possessio.

2520
10. A Domino est aedificanda

Quam autem per Dominum aedificanda sit, ipse in Evangelio testatur, dicens: Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Mt X, 23). Et hujus quidem temporis et aedificationis beatus Apostolus meminit, dicens: Cum autem intraverit plenitudo gentium, tum quod reliquum est Israel salvabitur (Rm XI, 25 et 26). Hae igitur civitates, id est, sancti cujusque corporis atque animae Deo placitus incolatus et coetus, hunc unum habent perfectae hujus aedificationis artificem. Aedificanda ergo per Dominum est haec civitas, ut in augmentum consummationis suae crescat. Non enim jam aedificatio coepta perfectio est: sed per aedificationem perfectionis consummatio comparatur.

2521
11. Ars humana hic deficit

Caeterum in aedificandis his domibus corporum et animarum civitatibus, humanae artes vacant. Inanes enim sunt omnes philosophorum vigiliae, et otiosae sollicitudines, et frustratum in investigandis naturae secretis et perscrutandis mundi laboribus studium. Sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat. Inanis quoque erit matutina eorum resurrectio: quae quamquam omnibus, quae in lucem venerint, sit constituta corporibus: tamen ea quae non fuerint aedificata per Dominum, nequaquam eam, quae in Domino ex mortuis resurgente jam coepta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur.

2522
12. Quam hic nullus de terrena aedificatione sermo

Ac ne aliquam psalmus opinonem intelligentiae in se terrenae et corporalis admitteret; perfectionis istius tempus, et aedificandorum significationem ipso dictorum suorum ordine docet. Nam humanis aedificationibus, et terrenis custodiis, et matutinis eorum surrectionibus improbatis, ait: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Nullus relictus est in his dictis ambigendi locus: intelligentiae tantum fides necessaria est; rem enim verba eloquuntur. Nam prophetiae veritatem gesta deinceps consummant: cognitionem vero gestorum doctrina evangelica atque apostolica subministrat. Civitas ergo a Deo est aedificanda quae maneat; quia humana aedificatio infirma sit et caduca. Ac ne lapides, caementa, ligna civitatem hanc esse existimaremus; quae haec esset, et quando esset perfecta civitas, docet dicens: Surgite postquam sederitis. Sessio quiescentium requies est: a qua surgere jubentur, qui ad perfectam hanc civitatem sint comparandi.

2523
13. Panem doloris edunt, qui sciunt bonum, nec nisu suo valent consequi

Et qui tandem sunt isti, qui surgere postquam sederint jubentur? Nempe qui manducatis panem doloris. Panem doloris manducat, quisquis se hominem in vitiis natum ac vivere meminit. Cum enim voluntas nostra per Dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentiae opera contendat; et contra naturalis quaedam nos consuetudo vitiorum in ipsis illis, e quibus emergere nitimur, demoretur: vitae dolorem per infirmitatem destitutae voluntatis accipimus, secundum dictum prophetae: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18). Cum enim veritatis cognitio voluntatem nostram ad profectum consequendae utilitatis instiget, et naturae consuetudo voluntatem scientem se proficere oportere detineat; profectus scientiae, profectus doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam. Hinc ergo dolor vitae est, hinc panis doloris est. Cujus vitae et doloris hic idem propheta meminit, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis lacrymarum in mensura (Ps LXXIX, 6). Tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus id quo tenditur non posse contingi. Sed in ipsa contendendi pertinacia, dolendum est non contingere nos posse quo tendimus. Doloris hujus Dominus meminit, dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Mt V, 5); beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis impertiens.

2524
14. Ob prophetiae certitudinem profertur in praesenti quod spondetur in futurum

Propheticam autem virtutem ipse ille dispositus in tempora verborum ordo servavit, dicens: Surgite postquam sederitis. Quorum alterum in praesens est, id est, surgite, ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret: cum veluti praesentem efficientiam veritas propheticae admonitionis afferret, et vivis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret. Tempus autem hujus, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo quod ait, cum sederitis. In non ambigendis ergo mandatis praesentis est veritas; in consequendis autem exspectandi temporis dispensatio reservatur.

2525
15. Resurrectionis tempus, mors sanctorum somnus

Ut autem, quando sibi surgendum esset cum sederint, sciant; temporis ipsius demonstrata est plenitudo: Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum. Mortem sanctorum Deus somnum frequentissime nuncupat: ut ad hunc eumdem David: Cum dormieris, et requieveris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium, et ego ero ei in patrem (II Reg. VII, 12 et seqq.); et Dominus de Lazaro: Lazarus dormit (Jn XI, 11); et Apostolus de resurrecturis ait: Quoniam nos qui vivimus non praeveniemus eos qui dormierunt (1Th IV, 14). Plenitudine itaque gentium post somnum mortis recepta, et Israel reliquo salvato, tunc post hanc sessionem atque somnum, resurrectionis est tempus. Et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum, secundum Apostolum, consummabitur plenitudo (Rm XI, 25 et 26), idcirco ait: Cum dederit dilectis suis somnum: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est, omni plenitudine jam recepta.

2526
16. Hereditas Domini et merces gentes quas in filios generat

VERS. 3. Qui autem sint dormientes dilecti, et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit, dicens: Ecce hereditas Domini. Sancti scilicet dormientes, et resurrecturi sedentes hereditas Domini est: non ille carnalis Jacob, neque, terrenus Israel, factus ex divisione gentium portio et funiculus hereditatis, secundum Moysen dicentem: Cum divisisset Excelsus gentes secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini Jacob, funiculus hereditatis Israel (Deut. XXXII, 8). Et quia jam hic Israel ob impietatem suam esse non meretur hereditas; quae hereditas esset ostendi, dicens: Ecce hereditas Domini filii (uiJoiú) merces fructus ventris. Ea ergo in filiis Domini hereditas est, quam ex mercede fructus ventris acceperit. Non enim inanis hic fructus est cum ex virginali ventre manens antea Deus nascitur. Nam merces ejus hereditas est, et hereditas filii sunt. Quotquot, inquit, eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Jn I, 12), et rursum: Filioli, adhuc pusillum vobiscum sum (Jn XIII, 33). Hi ergo filii hereditas est, et haec hereditas merces fructus ventris. Est ergo Dominus fructus ventris, quem ex se in vitae nostrae fructum pariens Virgo progenuit. Et haec ejus merces est, qui ex Virgine nascendo fructum ventris esse se voluit: ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, haereditas sit.

2527
17. Mercedem meruit quia factus homo

Quod autem, quia fructus ventris effectus sit, hanc mercedem haereditatis acceperit; psalmus alius testatur, dicens: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps II, 8); testatur et Apostolus, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed se exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Ph II, 6 et seq.) Haec ergo merces fructus ventris est, quae donatur in nomine, quae defertur in honore, quae praestatur in gloria. Et hanc habet retributionem ab immortali ejus natura humanae infirmitatis suscepta nativitas: ut quia fructus ventris factus ipse est, merces quoque ejus gentium fiat haereditas, et haereditas ipsa sint filii.

2528
18. Sagittae doctrinae propheticae et apostolicae

Dehinc sequitur, VERS. 4: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Sagittarum hic usus est, ut emissae celeri volatu ferantur, et ad destinata quaeque indeflexa linea dirigantur. Esse autem sagittas, quibus Dominus utatur, ita legimus cum ait: Misit sagittas suas, et dissipavit eos (Ps XVII, 15). In Esaia quoque ita scriptum est, quod etiam de ipso Domino dictum esse possit intelligi: Et posuit me tamquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi, Magnum tibi est hoc vocari te puerum meum (Esa. XLIX, 2). Sunt ergo istius modi Dei sagittae volatu citae, ictu fideles: quas, quantum ratio spiritalis demonstrat, significare doctrinas propheticas atque apostolicas, in quibus Dei verbum est, oportet intelligi, ubique missas; compungentes, arguentes, volantes.

2529
19. Excussorum filii, prophetae seu apostoli

Quamquam plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et lethales sagittas, de quibus scribitur: Sagittas suas arsuris operatus est (Ps VII, 14). Verum hic de ultricibus sagittis dici aliquid, intelligi non potest: quia nunc sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari Rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est (Ps CXXXV, 15). Excussum quoque apostolicis pedibus pulverem, scimus sententiam esse maledicti (Mt X, 14). Et quia sive prophetae ipsi, qui excussorum, id est, peccatorum et maledictorum filii, tamquam volantes et fideles sagittae doctrinae coelestis emissi sunt: vel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus crediderunt: idcirco ait: Tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum: orbem terrae volatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo vulnerantes, et peccatorum omnium incentiva salutari jaculo pungentes.

2530
20. Atque ut id ex his dictum intelligi posset, quos Deus de excussorum filiis ad doctrinam salutis modo emitteret sagittarum; id consecutum in dictis est, VERS. 5: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis; non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. Beatus ergo ille est, qui ex ipsis desiderium suum potuerit implere, id est, vel de sagittis, vel de filiis excussorum; desiderabilibus se scilicet doctrinae verbis replere, et de praedicatis fructibus futurorum bonorum exspectatisque satiare. Atque ut hos ex Dei doctrina aedificatores esse illius, quam superius memoravit, civitatis ostenderet; idcirco ita clausit: Ex ipsis non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. Quod ait, ex ipsis, sive ad beatum virum pertinet, qui desiderium suum implevit ex ipsis: vel ipsis filiis excussorum erit proprium, quia ex ipsis non confundantur, cum in porta inimicis suis loquantur.

2531
21. Justorum fiducia adversus inimicos

Neque ambiguum est, qui in porta loquentur aedificatae per praedicationem suam a Domino civitatis. Meminimus autem psalmo altero dictum: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Ps IX, 15). Et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a portis mortis exaltatus omnes Dei laudes praedicat: sed scimus unam esse portam regiam, dominicam, coelestem, de qua dictum est: Haec est porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps CXVII, 20). Et cum non confundentur hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes; necesse est ut his inimicis suis loquentes non confundantur, qui cum justis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in Deum, inobedientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna promissa, odia in innocentes, et in ipsa Ecclesiae membra saevitiam: ipsi confidentes, et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes, sed hos inimicos suos ab ejus aditu ingressuque prohibentes, qui ait: Nemo vadit ad patrem nisi per me (Jn XIV, 6), Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1270
(
Ps 127 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1250