Hilarius - Super Psalmi 1270

PSALMUS CXXVII.

Canticum graduum.

Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae sunt bona (Infra videas bona) Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum: pax (Infra Et videas pacem) super Israel.

1271
1. Timoris Dei ac timoris humani discrimen

Quotienscumque de timore Domini in Scripturis est sermo, animadvertendum est, numquam eum solitarium relinqui, tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei: sed subjici multa, aut anteferri, ex quibus timoris Domini ratio et perfectio intelligatur: ut cognoscimus ex eo quod per Salomonem in Prooemiis dictum est: Si enim sapientiam invoces, et intellectui des vocem tuam, et exquiras eam tamquam argentum, et tamquam thesauros investiges eam, tunc intelliges timorem Domini (Pr II, 3 et seq.)quod sibi nolit accidere. Existit autem et commovetur in nobis de reatus conscientia, de jure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis casu, de ferae occursu, et de omnis mali passione. Hic ergo timor non docetur; sed ex natura infirmitatis occurrit. Neque quid timendum sit discimus; sed terrorem suum ipsa illa nobis injiciunt quae timentur.

1272
2. Timor Dei naturalis non est. Situs est in obedientia et amore

At vero de timore Domini ita scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ps XXXIII, 12). Discendus ergo Dei timor est, quia docetur. Non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est: neque ex trepidatione naturae, sed praeceptorum observantia et operibus vitae innocentis et cognitione veritatis ineundus est. Nam si idcirco Deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc hiatu recepta sint; nullum fidei meritum in timore est, qui ex terrore accidentium commovetur. Nobis autem timor Dei omnis in amore est: metum ejus dilectio perfecta consummat. Dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere. Audiamus ergo Scripturam dicentem: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et et 13)? Quibus dictis convenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est, dicens, VERS. 1: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris auctor est in caeteris; neque ex terrore ejus, qui terribilis sit, beatos esse qui timeant; sed ex eo quod in viis Dei incedant. Timor enim, ut diximus, non in metu, sed in obedientia est: et timoris testimonium est obsequela. Caeterum si quis timeat, neque pareat; erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.

1273
3. Viae Domini multae, et una

Multae sunt autem viae Domini; cum ipse tamen via sit (V. litt. Ps. CXVIII, n. 10). Sed cum de se loquitur, viam ipse se nuncupat, et rationem cur se viam nuncupasset, ostendit dicens: Nemo enim potest ad patrem venire nisi per me (Jn XIV, 6). Verum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est; tunc viae plures sunt in unam viam undique congruentes: quod utrumque eodem per Jeremiam prophetam loco significatum est dicentem: State in viis Domini, et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Multae itaque viae interrogandae sunt, et in multis insistendum est; ut unam quae bona est inveniamus, per multorum scilicet doctrinam, viam unam vitae aeternae reperturi. Viae enim in lege, viae in prophetis, viae in evangeliis, viae in apostolis sunt: viae quoque in diversis praeceptorum operibus sunt, in quibus per timorem Dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur.

1274
4. Omnes in Christo unum

VERS. 2. Labores fructuum tuorum manducabis. Sermo ad plures coeptus, ad unum refertur, docens nos omnes qui in Christo crediderimus unum esse, Apostolo ita confirmante: Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu: (Ga III, 28). Sive ergo ad unum, sive ad plures loquetur; in uno id erit significantiae, quod in pluribus.

1275
5. Labores fructuum comedi non solent

Est autem contuendum, propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. In hac enim vitae conversatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant, ex proventibus elaborati operis sumentes. At vero propheta ait labores fructuum manducandos. Non consequitur sensus humanus dicti hujus intelligentiam. Ex laboribus enim fructus est, non ex fructibus labor. Deinde labor ministerium corporis est: fructus vero merces laboris. Ministerium autem corporis incorporale est, licet corpore fit. Nihil vero edere, nisi quod corporale est, possumus.

1276
6. Cibus animae hic labor, post fructus

Sed propheta nihil de terrenis et praesentibus tractat: de beatitudine enim timentium Dominum, et in viis ejus ambulantium ei sermo est. Qui enim in viis Domini ambulabunt, illi labores fructuum suorum manducabunt. Non enim hic manducatio corporalis est; quia neque id quod manducandum est corporale sit. Sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in vitam alentem, bona scilicet opera, bonitatis, castitatis, misericordiae, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum vitia laborandum est. Horum laborum fructus in aeternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum ante comedendus est, eoque in vita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem vivum, panem coelestem, ab eo qui dixit: Ego sum panis vivus de coelo (Jn VI, 41): quem qui indigne secundum mandatum Apostoli acceperit, judicium sibi acquirit (1Co XI, 29). Hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in coelis metentur. Nunc dum in terra sumus, opera sumenda sunt. Haec enim nunc animam saturant, haec in coelum suis fructibus prosequentur. Denique sequenti versu utriusque hujus temporis beatitudinem propheta demonstrat, dicens, Beatus es, et bene tibi erit. Quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod vero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur.

1277
7. Benedictio temporaria non promittitur justis

VERS. 3 et 4. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus videbitur: ut ex misericordia Dei suppetat pacifica et utilis in domo conjugis salus, et dulcissimus circum convivium coetus filiorum. Sed si haec perfecte bona fuissent, quae cum sint bona, non tamen coelestia bona sunt: tamen si in his beatitudo timoris Dei constitisset, obtinuisset utique princeps fidei et timoris Dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est; filius ex promissione unus offerri in hostiam jussus, et sacrificio admotus intulit orbitatis dolorem. Ipsi deinde Isaac duo filii dissidentes, et usque ad odium mortis inimici. Jacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus, et ad nuptias alias falso coactus, et viventis funus parricidali fratrum mendacio plangens, caruit timentium Deum benedictionibus. Et apud quos, et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur. Quantos autem peccatorum videmus florere domo, conjuge, liberis! Jam vero benedictionibus Dei privabitur felix illa et beata virginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens: et ubi illud erit Pauli, Vellem autem omnes homines esse sicuti et me (1Co VII, 7)? Et nescio quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quae negata sanctis est, peccatoribus usitata, non speranda virginibus sit.

1278
8. Spiritalia sunt eis promissa. Qui Christus sponsus

Ergo quia secundum humanam intelligentiam, propriam et perfectam beatitudinem dicti hujus sermo non explicat; erigendae sunt in spiritalem doctrinam mentes atque aures. Lex enim omnis, secundum Apostolum, spiritalis est (Rm VII, 14): et ipse non humilem nec terrenam beatitudinem, sed spiritalem secutus est, dicens: Benedictus pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus (Ep I, 3). Cum itaque in spiritalibus et coelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est: sed potius intelligendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem, coelestium bonorum esse intelligentiam consequendam. Numquid cum Dominus secundum Evangelia sponsus est, et secundum Joannem habet sponsam (Mt IX, 15; Jn III, 29), de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? Non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus, cuique a Patre Ecclesiae haereditas, per adoptionem corporis quod ex virgine praesumpturus esset, desponsa sit.

1279
9. Uxor justorum, sapientia. Proverbium quid

Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi (Sap. VIII, 2). Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; hujus sponsae suae opes memorat, dicens: Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam (Ibid. 3); et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit (Ibid. 8). Et item: Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi (Pr XXXI, 10). Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat. Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora, ut jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis (Jn XVI, 25). Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: Judicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis ejus (Sap. VIII, 9). Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta.

2540
10. Sapientia filiis, id est, bonis operibus, est fecunda

Haec timentis Deum uxor totis domus suae lateribus diffusa, fecundae vitis modo, se per omnia operum nostrorum latera extendit. Domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque, per timorem Dei et vias ejus ineundo, ad habitationem Sapientiae emundat. Ex hac igitur filii qui erunt, tamquam novella olivarum in circuitu mensae nostrae erunt. Non in circuitu convivii futuros ait esse, sed mensae. Mensa enim Domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet vivi: cujus haec virtus est, ut ipse vivens eos qui se quoque accipiant vivificet. Est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur. Sed qui doctrinam Dei consectantur (de qua in psalmo alio scriptum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum (Ps LXVIII, 23); in captionem enim illis et in scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit); sed qui doctrinam Dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio versentur, mensae illius cibo non proficient. Nam sicut ex conjuge liberi, ita ex sapientia bonae voluntatis opera procreantur. Haec igitur tamquam novella olivarum mensam nostram circumibunt, id est, doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. Servavit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam olivam diceret, id est, nuper plantatam: quia per sapientiam, tamquam conjugem assumptam, cujus filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantatur. Haec igitur uxor est modo vitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est, ex tali conjuge opera procreata, tamquam plantatae olivae in mensae nostrae circuitu assistent. Et quia haec timentium Deum beatitudo est; propheta subjecit, Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum.

2541
11. Beatitudo non est hujus saeculi; quaenam interim nobis concedatur. Sapientia innocentiae, innocentia beatitudinis parens

Jungitur ad timentis meritum etiam prophetae votum dicentis: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae sunt bona Jerusalem. De Jerusalem et Sion jam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus vel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. Nunc enim quamvis bonis coelestibus perfruamur, tamen majora nobis in Sion et Jerusalem temporibus spe reservantur. Hoc enim saeculum promissorum bonorum capax non est. Vae enim nunc mundo a scandalis (Mt XVIII, 7), in quo et zizania diabolus superserit, in quo regio est corruptionis, et locus iniquitatis, et convallis plorationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum. Sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen, in quo tamquam per speculum et in aenigmate felicium rerum imaginem contuemur: tunc facie ad faciem visuri, non interposita obscuritatis nube, aut speculi aemulante splendore, sed vera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur, operum nostrorum fructus contuentes, et mercedem vitae innocentis videntes. Nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. Est ergo sapientia innocentiae mater: et rursum innocentia fructus retributionis parit. Hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso, et omni principe ac potestate hujus saeculi exempto, cum jam pax in nobis sit hoste victo et perempto: quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur, dicens, VERS 5 et 6: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum, et videas pacem super Israel. Speremus ergo bona Jerusalem coelestis, et Sion montis, et pacis Israel (Ps LXXV, 3): quia locus Domini in pace est, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1280
(
Ps 128 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXVIII.

Canticum graduum.

Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi. Super dorsum meum fabricaverunt(Hil. fabricabant) peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus justus concidet (Hil. concidit) cervices eorum (Hil. peccatorum): confundantur et revereantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur arescet (Hil. aruit): de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos, benedicamus vos in nomine Domini.

1281
1. Patientiam docet hic psalmus. Piis frequens est et a teneris annis pugna

Instituimur dictis propheticis ad tolerantiam praesentium passionum: et naturae nostrae infirmitas adversus saeculi injurias semper impatiens, suscipit patientiae doctrinam ab eo, qui in praesenti psalmo ait, Saepe impugnaverunt me a juventute mea. Non otiosa aetas religiosi viri est, neque quietam exigit vitam. Impugnatur jam ab ipsis juventutis suae annis, et impugnatur saepe. Non novella itaque, neque rara impugnantium odia sunt; sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt. Et idcirco haec sunt quae fidem probant, quae patientiam testantur, quae invictae virtutis coronam merentur. Novit beatus apostolus Paulus hanc longi praelii coronam, dicens: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. Certamen tantum non sufficit ad coronam: legitime certandum est, id est, omnia passionum bella peragenda sunt; non sufficit semel neque unius certaminis bello militasse. Et audiamus hoc ipsum legitimum certamen, cum dicit de se: In laboribus copiosius, in plagis abundantius, in custodiis eminentius, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragavi, noctem et diem in profundo feci (2Co XI, 24). Merito iste tot et tantis praeliis perfunctus dicere ausus est: De caetero jam superest mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8): quia nemo nisi qui legitime certaverit coronatur.

1282
2. Injuriarum humanarum auctor diabolus, minister homo

Huic etiam vox haec prophetica competit, VERS. 1: Saepe impugnaverunt me a juventute mea. Confidentiae maximae gratulatio est, tantorum et tam numerosorum bellorum recordari: sed nunc tacito impugnantium nomine, impugnatio sola memoratur. Et causa noscenda est, cur auctores impugnationis silentur. Omnes humanae injuriae, quae religiosis viris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. Executio quidem hominum est: sed diaboli instinctus est. Et hujus nobis intelligentiae Apostolus auctor est, dicens: Non enim nobis certamen est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates mundi hujus potentes, harum tenebrarum, spiritalis nequitiae in coelestibus (Ep VI, 12); et rursum: Secundum principem aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis inobedientiae (Ep II, 2). Operantur ergo hae spiritales nequitiae in his, qui inobedientes Dei legi sunt, quos voluntatis suae tamquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri (Hil. usurae).

1283
3. Neque solum id ex Apostoli dictis intelligimus, sed etiam ex libro Job docemur. Cum enim diabolus potestatem tentandi Job postulasset (Job. I), per direptionem substantiae ejus primum desaeviturus homines ad pastorum caedem, et ad direptionem pecudum excitavit, eosque in hanc voluntatem latrocinii accendit. Egit ergo quod volebat per humanae operationis officium. Judas quoque in passione Domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum voluntatis propriae est exsecutus, evangelista testante ita: Intravit, inquit, satanas in Judam qui cognominatur Scariotha (Lc XXII, 3).

1284
4. Injurias inferens miseratione dignus, non ira

In omni igitur quam perpetimur injuria, alterius opus, alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae voluntatis impetum gerit. Non ergo his irascendum est, a quibus aliqua perpetimur, sed quotiens per contumelias ad iracundiam provocamur, quotiens per convicia ad lites excitamur, quotiens ad dolorem ac impiam damni querelam per rapinas et furta compellimur, aut in corporis voluptates blandae adhortationis sollicitamur instinctu; agnoscendus est hostis ille, per quem haec operum ac dictorum incentiva praebentur. Neque irascendum est hominibus alienae instigationis operariis (Reg. ms. operis): sed potius in his detestandi officii intercessio foeda miseranda est, quod sint vasa diaboli, satanae ministerium, et latrocinantium tela, et alienae militiae ac nequitiae portitores . Ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum impugnantium meminit, de his atque illis indiscrete locutus: quia per homines in se id quod spiritalium nequitiarum est gerebatur.

1285
5. Crebrius sed frustra impugnatos quid dicere deceat

Coepit itaque tamquam ex persona sua Propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur. Talis enim ordo dictorum est: Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Ante ergo docetur Israel quod dicere debeat: tum deinde tamquam doctus, et exemplo propheticae confessionis imbutus Israel ipse jam loquitur, VERS. 2: Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi. Talis religiosorum debet esse confessio. Et haec vera fidei probatio est, ut qui saepe et a juventute impugnant, numquam tamen eorum quos et saepe et pridem impugnaverint, praepotentes sint. Adversus autem validiores et longum et frequens est praelium: et idcirco inimicae spiritalesque virtutes firmos fide et timore Dei viros et diu et saepe pertentant; quia iterari necesse est, quod et diu geritur, et numquam obtinetur. Maneamus ergo, ut saepe impugnemur: et saepe impugnati, habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit impugnationis nostrae assiduitas, quia non sit impugnantium praepotens fortitudo.

1286
6. His dorso jugiter insidiantur adversarii

Mos autem est eorum, qui nequaquam longis atque assiduis praeliis praevalent, ut victorem exercitum et firmis agminibus incedentem a tergo adeant, et dorso sicubi jam praetereat insidias machinentur, illic dolos fabricentur, illic omnia insidiarum artificia exerceant. Ita et peccatores, tentatos in cassum fideles viros euntes jam in veritatis via dorso adeunt, dorso insidiantur, dorso dolos concinnant. Et idcirco ait, VERS. 3: Supra dorsum meum fabricabant peccatores. Currit Apostolus (Ph III, 13), ea quae retro sunt obliviscens, seque in ea quae priora sunt extendens. Lex ad fideles ita locuta est: Persequentur te inimici tui, et non comprehendent. Non comprehendisse autem eos docet, cum ait, fabricabant: indefiniti enim temporis significatio est. Fabricabant enim semper, numquam fabricationis suae effectum consequentes, indefesso fidei cursu eo, cui quotidie supra dorsum fabricabantur bella, currente.

1287
7. Funis peccatorum

Atque hanc pertinacem infestantium iniquitatem sequens versus absolvit: Prolongaverunt iniquitatem suam. Esaiae prophetia est, dicentis: Vae qui trahunt peccata sua tamquam funem tongum (Is V, 18). Non desinunt enim peccatis peccata connectere, et tamquam funem longum ea implexa semper extendere. Sancto enim currente, et peccatoribus in dorsum fabricantibus, cum huic ad destinatum currendi, illis semper fabricandi modus nullus sit; fit peccatorum prolixa series et multiplex longitudo.

1288
8. Dei patientia. Cervix dura contumaciam designat

Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. Sequitur enim, VERS. 4: Dominus justus concidet cervices peccatorum. Justus Dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad poenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet voluntatem peccatoris exspectans, tum cervices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum jam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. Exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura cervice sint: cum cervicosum populum esse Moyses ad Deum arguit (Ex XXXII, 9); cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta cervice incedant (Is III, 16); cervice scilicet jugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia Dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente. Submittenda autem cervix est jugo suavi, ad quod Dominus invitat, dicens: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Mt XI, 29). Non concidenda cervix est, huic se jugo subdens. Est enim hoc humilitatis et mansuetudinis jugum, non semper impugnans, non in dorso fabricans, non peccata prolongans, sed humilitate et patientia cervicem subditam fovens, superba illa insolentique cervice justi judicii concidenda decreto.

1289
9. Sion mons. Speculatio interpretatur. Corpus Christi gloriosum significat. Corpus Christi Ecclesia. Hanc qui odit Christum odit. Criminis poena

Dehinc sequitur, VERS. 5: Confundantur et revertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. Frequenter admonuimus Sion montem esse Jerusalem proximum. Sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur: primum ipso nomine intelligi oportet aliud sub Sion significatione monstrari. Sion enim speculationis interpretatio est: quod enim nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur. Tum deinde dicti apostolici meminisse nos convenit, ad montem Sion et Jerusalem coelestem accessisse nos, in Dominum nostrum Jesum Christum credentes (Heb. XII, 22): in cujus glorificato corpore, quod in coelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando. Ecclesiam autem esse corpus Christi, cujus invicem membra sumus, Apostolus testis est (Eph. I, 23), quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, civitas sancta, vivis lapidibus in fundamento prophetarum et Apostolorum aedificata. Hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum cujus et corpus est: est enim speciale adversus fideles infidelium odium. Confundendi ergo erunt qui Sion oderunt, retrorsum revertentur, non in coelestia currentes, neque ad futura tendentes, sed ad terrena sua et originalia revertentes; pudorem iniquitatis et infidelitatis suae judicii tempore sentientes, et in poenalem corporum sensum, amissa resurrectionis demutatione redeuntes.

2560
10. Inanes impiorum labores, aedificia alia firma, alia infirma

Idipsum autem psalmi consequentia docent. VERS. 6-8: Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur aruit: de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos. Nullum, ut arbitror, secundum corporalem intelligentiam aedificiorum foenum est: est autem agri, ejusdemque fructuosissimi. Ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est. Sunt autem secundum Scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. Firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram jacta, fluviis, ventis, inundationibus non moventur (Mt VII, 25). Sunt et infirma, quae arenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam (Ib., 27). Sunt et sationes duae secundum Apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia serit, spiritalia metet; et qui carnalia serit, carnalia metet (Ga VI, 8). Ergo qui saepe et pridem impugnabant, qui super dorsum fabricabant, qui prolongaverunt iniquitates, quorum concidentur cervices,qui oderunt Sion, hi sicut foenum aedificiorum erunt inutiles, et corporeae hujus praesentisque vitae fructum cassum inanemque referentes. Aedificia enim atque tecta, secundum evangelicam comparationem, humana sunt corpora, aut fide firma, aut infidelitate ruitura. Ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione, Dominus unumquemque vetuit descendere, dicens: Et qui super tectum est, non descendat tollere de domo aliquid (Mt XXIV, 17). Certe in persecutione fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est, super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur? Verum impii aedificiorum foenum sunt, inania enim severunt: et foenum etiam antequam evellatur arescens, de quo neque manum suam messor implebit, neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructum gratulatione benedixit. Inanes sunt, vacui sunt, inutiles sunt: inania enim et inutilia severunt. O infelices labores, et infructuosa carnis opera, infructuoso aedificiorum foeno comparata, et antequam evellantur arida, id est, ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.

2561
11. Operum ac bonae voluntatis discrimen

Sed quia horum aedificiorum foenum carnalium operum fructus esse tractavimus; considerandum est quae differentia sit in eo qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. Non enim idem est, neque Scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere, quam manum replere. Et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum videntur: quia in manibus sermo divinus opera significat; in sinu vero, conscientiae et fidei et perfectae voluntatis demonstratur affectus. Plus enim metit conscientia, quam gesta: haec namque manum replent, manipulos vero illa colligit. Duos denarios viduae inopis acceptiores Dominus habet copiosis divitum nummis (Lc XXI, 3). Tanto praestat operibus voluntas. Et opera quidem manum implent: sed sinus manipulis sunt capaces. Ergo hoc aedificii foenum neque metentis manum, neque manipulos colligentis sinum replebit.

2562
12. Transeuntes, supra terrena animo elati

Sed neque praetereuntes dicent: Benedictio Domini super vos. Et qui sunt praetereuntes, nisi qui peregrinantes corporalis vitae saeculum transeunt; non manentes in his quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his quae conspectui subjacent immorantes, sed ad invisibilia pergentes? Ut autem penitus qui sunt transeuntes intelligamus; audiamus Moysen, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi in quo conflagrabat ardentem. Ait enim: Transibo, et videbo visionem hanc (Ex III, 3). Quid est istud, transibo? Nulla eum locorum intervalla discreverant, eodem in loco et loquitur et videt: quid ergo transit? Transit plane corporales carnalesque curas: et soceri sui oves pascens, in coelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. Verum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Ps XXXVI, 35 et 36). Quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit; hunc transiens, id est, peregrinus saeculo factus, et in coelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc nihilum habuit, etiam non esse dixit, et mortuum deputavit. Negant ergo aedificiorum foeno praetereuntes Dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam divini muneris denegandam.

2563
13. Imprecatione vacat Propheta

Sed Prophetae vota dura atque aspera esse credentur: totus enim ejus sermo tamquam optantis fuit, cum ait: Fiant sicut foenum aedificiorum. Sed absit istud ut Propheta imprecatus esse credatur. Prophetali autem scientia haec locutus est; et cognitionis fuit sermo iste, non voti: simul ut peccatoribus terror ingrueret, inanitatem fructuum suorum arescentium cognituris.

2564
14. Paenitentibus orat benedictionem

Porro autem votorum suorum ostendit affectum, dicens: Benedicamus vos in nomine Domini. Prompta benedictio est, si hi qui serebant aedificiorum foenum, serere incipiant quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. Aridis ergo operibus emortuos fructus suos in foeno aedificiorum Propheta monstravit, benedictiones negando: vota autem sua erga poenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit, benedictiones rursum quas negavit optando. Seramus ergo utiliter, et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus: ut benedictionum Dei participes simus in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1290
(
Ps 129 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXIX.

Canticum graduum.

De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. Si iniquitates observes (observabis) Domine, quis sustinebit te (Domine, omisso te)? Quoniam apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbum tuum: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque in noctem speret Israel in Domino: quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum.

1291
1. Dei secreta homo non penetrat: quatenus ea scrutari pium sit

Inter multa praeclara, quae ad Romanos Apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate Judaeorum locutus esset, et multa de judiciis Dei decretisque tractasset, ait: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis ante dedit ei, et retribuetur illi? Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum (Rm XI, 33 et seqq.). Humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex Deo hoc solum nosse quod Deus est. Caeterum secreta illa et profunda imperspicabilis judicii decreta mens terrena non penetrat. Investigare quidem ea perscrutarique pium est, sed inscrutabilia ea esse et investigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae voluntatis, alterum imperspicabilis naturae. Quis enim causas naturasque coeli et hujus et superioris et caeterorum sciet? Quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? Quis Cherubim et Seraphim perpetuas voces aeternasque intelliget? quis laudantes Deum super coelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina comperta sibi esse gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut putamus, aeris plenitudinem, metietur? Jam vero quis aut dispositionem orbis terrarum, aut elementorum virtutes aut temporum mutationes, aut fluminum cursus, aut maris fines, aut Oceani vicissitudines, aut ventorum flatus, aut naturas animalium, aut rabies bestiarum, aut genera arborum, aut virtutes radicum, et origines animarum, et incrementa corporum, et infantium mortes, et senum vitam et labores saeculi, et sanctorum gloriosas calamitates, et irreligiosorum infelices beatitudines, et legis et prophetarum et evangeliorum et apostolorum arcano coelesti libros consecratos, plenae cognitionis scientia consequetur?

1292
2. Vox aut nescientis aut patientis, aut precantis

In his igitur omnibus haerens ac detentus Propheta, ex interno cordis sui secreto, secundum Apostoli vocem et ipse clamat, dicens, VERS. 1: De profundis clamavi ad te, Domine. Pone illum, secundum Apostolum, in profundo divitiarum Dei imperscrutabilium et investigabilium demorantem (Rm XI, 33), statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem, secundum eam Domini quae in anteriore psalmo est vocem: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Ps LXIII, 3); existima illum non labiis, sed secreto, ut jussum est, cordis orare (Mt VI, 6): apta aut ignorationi, aut passioni, aut orationi vox ista dicentis est: De profundis clamavi ad te, Domine; dum aut nescit, aut patitur, aut precatur. Et quia de profundis clamat; confidenter ait: Domine exaudi vocem meam, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae.

1293
3. Deum audire, et aures in precem intendere quid differant. Deo incorporeo quid membra adscripta

Sed quaerendum est an idipsum sit, exaudi vocemmeam; et, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. De profundis enim orat, et profundum est quidquid orat. Ac primum intelligendum est, Deum incorporalem esse, neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. Legimus enim in Evangelio, Quoniam Deus spiritus est (Jn IV, 24), invisibilis scilicet et immensa atque intra se manens et aeterna natura. Scriptum quoque est: Quoniam spiritus carnem et ossa non habet (Lc XXIV, 39). Ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia Dei non eget. Deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus videt, totus efficit, totus incedit. Et hoc ex Scripturis docemur, cum dicitur: Ego sum Deus appropians, et non de longe (Jr XXIII, 23); et rursum: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Virtus ergo Dei, quae aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina: ut virtus qua videt, oculi sint: virtus qua audit, aures sint; virtus qua efficit, manus sint; virtus qua adest, pedes sint: officiorum diversitates virtutis hujus potestate peragente. Deus ergo ubique est, et ubique adest, audit, videt, efficit: sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat, videat, efficiat. Naturae suae est ut audiat; sed fidei nostrae est ut precemur audiri. Audit conviciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes: sed fides officium suum exsequitur, ut Dei auditionem roget; ut qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.

1294
4. Contra Anthropomorphitas. Homo constat corpore et anima. Deus non est compositus

Quod si qui forte corporeum Deum et conformabilem et membris diversum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit quod dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gn I, 26): primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est; et inferiorem hanc materiam (corpus) in efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris (animae) aptatam. Ergo quisquis ita volet credere, ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem ejus homo factus est; compositum esse Deum statuet, ex potiore scilicet inferiorique natura, quia de talibus homo constat. Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia compositio habet initium quo corporatur ut maneat. Sed haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per coelestis naturae ignorationem, intra has opinionis angustias vitio ingenii degeneris coarctatur.

1295
5. Hominem condendo tria egit

Deus autem semper et in omnibus manens ubicumque idem, et ipse nusquam non totus, cum pulcherrimum opus perfecto jam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura coelestique composuit, anima videlicet et corpore. Et prius quidem animam divino illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem Dei homo erat factus (Gn II, 7), pulverem sumptum, formatumque corpus (Ibidem); dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque coelestem quodam inspirationis foedere copulatam.

1296
6. Imago Dei in homine secundum animam

Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. Per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem vero hoc quod non vult agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior voluptates corporis concupiscit (Rm VII, 22 et 23). Ergo ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, movens, citus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae (divinae) principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam ut non sit aboletur (natura quidem Dei in his omnibus est), neque ut alibi adsit, decedit aliunde. Sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui facta est (Duo mss. animus humanus . . . factus est), dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur (subaudi dum, nisi malis cum Turon. ms. habens), nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum. Et audiamus adhuc Paulum hoc ita docentem: Exspoliantes veterem hominem cum gestis ejus, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris (Coloss. III, 9 et 10). Numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renovamur? Nihil, ut opinor. Induimus autem agnitionem Dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, et bonitatis mores. Haec enim animae magis sunt indumenta, quam corporis, quae omnia Deo propria sunt. Haec, in agnitionem novi, induimus: ut in omni ministerio animae nostrae, simus secundum imaginem Creatoris, bonitatis et sanctitatis et charitatis agnitione perfecti. Haec propter aures Dei, ne corporalis existimaretur, tractata brevibus sunt.

1297
7. Membra Dei dici possunt angelicae virtutes. His Deus non eget, sed nos

Et quamquam haec ita se ut dicta sunt habeant; tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes. Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. I, 20). Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deut. XXXII, 8). Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Mt XVIII, 10). Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15), angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (Ibid., 12). Hoc ideo commemoratum sit, ut si forte hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus; habeamus non improbabilis intelligentiae auctoritatem: maxime cum scriptum sit: Sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem (Heb. I, 14). Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.

1298
8. Peccati et iniquitatis discrimen

Dehinc sequitur, VERS. 3: Si iniquitates observabis Domine, Domine quis sustinebit? Non negligenter dicti hujus ratio tractanda est. Non enim ait: Si peccata observabis, sed: Si iniquitates observabis. Differt enim iniquitas a peccato. Numquid Deus peccata non observabit, et criminum memoria non erit? Erit certe: quin etiam de otioso verbo rationem unusquisque praestabit (Mt XII, 36), et omnis in carcerem missus reddet novissimum quadrantem (Mt V, 26). Differre autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps XXXI, 1): et rursum: Iniquitatem meam ego agnovi, et peccatum meum non abscondi (Ibid., 5). Iniquitas enim omnis, transgressio legis Dei est, quae est gravior peccato. Quod idipsum Apostolus absolutissime distinxit, dicens: Qui enim inique peccaverunt, inique peribunt: qui autem per legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Rm II, 12). Ergo peccatum iniquitatis jam periit, caeterum peccatum legis judicabitur. Peccatum autem iniquitatis est, quidquid extra legem delinquitur, ut gentilium (Duo mss. gentium) crimina sunt, quae jam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt. Legis autem peccata judicanda sunt: quia licet peccata sunt, tamen in lege peccata sunt. Ergo si Deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, caedes, falsa testimonia, stupra, perjuria? Haec enim crimina sunt, quae inique, id est, extra legem Dei geruntur, quaeque novae generationis Sacramento abluuntur.

1299
9. Filius nostra redemptio, qui cum Patre unum sit

Sed horum plane jam Deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti versu Propheta demonstrat, dicens, VERS. 4: Quia apud te propitiatio est. Est enim unigenitus Dei filius Deus Verbum redemptio nostra, pax nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus. Hic est, qui venit tollere peccata mundi, qui cruci chirographum legis affigens, edictum damnationis veteris delevit (Coloss. II, 14). Sive igitur ad Patrem, sive ad Filium oratio Prophetae esse existimabitur (unum enim ambo sunt: et qui vidit Filium, vidit et Patrem, quia Pater in Filio, et Filius in Patre est. Ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est; gloriosus Filius, quia dignus consortio Patris sit; gloriosus Pater, digni consortio Filii), recte ad quem voles, Propheta dixisse credetur: Quia apud te propitiatio est; quia in Patre secundum similitudinem gloriae Filius est; et Filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans.

2580
10. Legem observanti Prophetae spes est Christus, et hoc tota vita

Scit autem Propheta ingentis periculi rem esse, inique, id est, sine lege peccare quia peccato sine lege perditio est, peccato autem in lege judicium est. Et idcirco ait: Propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex autem sancta et spiritalis est, et in ea verba vitae sunt, et legis finis Christus est: et hoc sequenti versu ostenditur. Ait enim: Sustinuit anima mea in verbum tuum. Corporalia quidem legis officia Propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima ejus sustinuit in verbum Dei. Propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. In verbum autem Dei anima sua sustinet: scilicet filii Dei adventum, qui et Verbum Dei, et Deus Verbum est, spiritali fide exspectat. Qualiter autem exspectet, demonstrat dicens, VERS. 5 et 6: Speravit anima mea in Dominum, a custodia matutina usque in noctem. Recordemur evangelicae comparationis tenorem, et meminerimus quosdam operarios vineae omnem diem in labore transigere. A custodia matutina usque in noctem Propheta sperat: nullum tempus habet vacuum, totius diei indefessus operarius est.

2581
11. Nec desperandum ei, qui non omnem diem in spe Domini exegit

Sed quid tandem erit spei? Non omnis ita diem suum in spe Domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae, sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et videtur Propheta, qui a custodia matutina usque in noctem speravit, spem nobis evangelicae mercedis abscindere. Non abscindit plane. Ait enim: Speret Israel in Domino. Sine praefinitione temporis spei adhortatio est. Ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem speravit. Sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae, undecimae horae operarii consequentur (Mt XX, 9). Ita enim ait: Speret Israel in Domino, VERS. 7 et 8: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. Bonus est in quem speratur: et sperandum in eo est, quia misericors est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redemit ab omnibus iniquitatibus suis universos. Hora undecima est, conclusa sunt dici tempora: curramus omnes, festinemus ne nox adsit, ne hora praetereat. Senes sumus, nox mortis insistit, nec ad undecimam saltem vitae nostrae horam procedimus. Beatus quidem qui a mane usque ad noctem laborans, pactum denarium tamquam debitum postulat: sed quia bonus est Dominus, quia misericors est, speremus in eum; ut undecimae licet horae operarii, diurni laboris denarium consequamur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1300
(
Ps 130 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1270