Hilarius - Super Psalmi 1300

PSALMUS CXXX.

Canticum graduum.

Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

1301
1. Psalmi hujus doctrina. Humilitas maximum fidei nostrae opus

Brevis psalmus est, et distinctione magis quam Tractatu explicandus: ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. Et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractavimus, otiosum est eadem repetere. Certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem: cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret, dicens, VERS. 1: Domine, non est exaltatum cor meum. Optimum enim sacrificium Deo, cor contribulatum (Ps L, 29). Non ergo cor secundis rebus efferendum est: sed Dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.

1302
2. Oculi ad Deum, non ad aliud efferendi

Neque elati sunt oculi mei. Alia istud proprietate graecitas elocuta est, dicens: oujdeú ejmetewrivsqhsan oiJ oåfqalmoiv mou, id est, non ex alio in aliud elati sunt. Elevandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt, Elevate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia (Esa. XL, 26). Et Dominus in Evangelio ait: Elevate oculos vestros, et conspicite regiones: quia albae sunt ad messem (Jn IV, 35). Elevandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud elevandi: ut semel in id quod elati sunt perseverent.

1303
3. Erectus in Deum David, de gloria sua non insolescit

Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Magni periculi res est, si in modicis ambulamus, et si non in mirabilibus demoramur. Magna eloquia Dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam bonum opus de se Propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? Sed cum addidit, super me; in his non ambulat, quae hominum mirabilia et magna creduntur. David enim et propheta et rex, erat humilis antea et abjectus, neque convivio patris sui dignus: sed Deo complacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. Non insolescit in regno, non odiis commovetur: persequentem se amat, inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. Imperator contemnitur, pater laeditur, propheta vexatur: ultionem non ut propheta orat, vindictam non ut pater sumit, contumeliam non ut imperator exsequitur. In his ergo quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.

1304
4. Corde humilis est, non sensu

Sed videamus quae sequuntur. VERS. 2. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Quae prophetae ista diversitas est? Non exaltat cor: exaltat animam. Non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. Excelsus animo est, et corde submissus. Humilis in suis est; sed non humilis in sensu est. Sensus enim ejus in coelo est (Mic. ms. in coelum), anima ejus est in excelsis. Corde autem (ex quo secundum Evangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Mt XV, 19) humilis est, suavi illi mansuetudinis jugo subditus est. Tenendus ergo humilitatis et altitudinis modus est: ut corde humiles, sensu vero et anima simus excelsi.

1305
5. Panem vivum esurit

Dehinc sequitur: Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Ablactato Isaac, accepimus Abraham fecisse coenam (Gn XXI, 8): quod ablactatus, jam puerili aetati proximus cibum lactis excederet. Et Apostolus omnes rudis fidei, et infantilis adhuc in Dei rebus scientiae, lacte potat (Hebr. V, 12). Ergo profectus maximus est, jam lacte non indigere. Ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham, etiam convivii laetitia testatus est: et Apostolus carnalibus et parvulis in Christo panem negat (1Co III, 2). Propheta itaque orat, quia non exaltaverit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulaverit, quia non humilia senserit, sed exaltaverit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae ejus: scilicet perfecti et coelestis et viventis panis retributione sit dignus, quia per superiora quae commemoravit opera, cibum jam lactis excesserit.

1306
6. Sed neque sibi tantum hunc vivum e coelis panem precatur; universos autem ad ejus spem adhortatur, dicens, VERS. 3: Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum saeculi. Spem nostram nullo fine temporum claudit, in immensum expectationis nostrae fidem tendit. In saeculum saeculi sperandum est: quia per spem praesentis saeculi, spem futuri saeculi consequemur, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1310
(
Ps 131 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXXI.

Canticum graduum.

Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino, volum vovit Deo Jacob. Si intrabo in tabernaculum domus meae: si adscendero in lectum stratus (Hil. strati) mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephratam (Ephrata), invenimus eam in campis silvae. Intravimus (Hil. introibimus) in tabernacula ejus: adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Surge (exsurge), Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent (laetentur). Propter David servum tuum, nonne avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Hil. meam). Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floreat (floriet) sanctificatio mea.

1311
1. Christum canit hic psalmus. Ad David perperam a Judaeis refertur. Eorum erga sacros libros religio

Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt: et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, operationis in sublime gradibus suis provehunt. Sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii Dei edocet, et sacramento assumptae ab eo carnis instituit. Coepit enim ita, VERS. 1: Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Audent Judaei adventum Domini nostri, quo in corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes, hunc psalmum ad David referre, ut in passione Domini impii, ita et in prophetiae scientia imperiti; legentes et non intelligentes, habentes et nescientes, venerantes et non obedientes. Qua enim religionis simulatione prophetarum libros venerentur, multis cognitum est. Contrectare legentes manu non audent, linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut majore irreligiositatis crimine eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant, aut dissimulent, aut nesciant. Hoc eo dictum est, quia cum in prophetis longe postea, quam David corpore excesserat, scriptum habeant in Jeremia ita: In illa die, dicit Dominus, contribulabo jugum a cervice eorum, et vincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis diis, et operabuntur Domino Deo suo, et David regem ipsorum suscitabo illis (Jerem. XXX, apud LXX, XXXVII, 8 et 9); et rursum: Suscitabo illis David regem, orientem, justum, et regnabit rex, et intelliget, et faciet justitiam et judicium super terram: in diebus ejus salvabitur Judas, et Israel commorabitur fidens (Jr XXIII, 5); item in Esaia: Et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos servus meus David: et erit his pastor, et ego ero illis in Deum, et David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum, et disponam ad David testamentum pacis (Ezech. XXXIV, 23 et seqq.): nolunt credere quod docentur, neque his fidem habent quibus deberi venerationem confitentur. Et religiosi quomodo erunt, auctoritatem abnegantes religioni?

1312
2. David verus, Christus

David cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognoverat: tanto postea Deus per prophetas locutus est David excitandum, pastorem, regem, orientem, justum, in cujus diebus salus Israel sit, ad quem Deus testamentum pacis disponit. Ergo est David, non hic Jesse filius psalmorum ex parte conscriptor: sed David ob custodiam gregis sui pastor; Pastor enim bonus pro ovibus suis animam ponit (Jn X, 11): ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israel (Jn I, 49); ob judicium justus: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Jn V, 22); ob lumen mundi oriens: Erat enim lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Jn I, 9): ob filii dignitatem testamenti pacis haeres: Omnia enim mihi data sunt in coelo et in terra (Mt XXVIII, 18); et, Pacem meam relinquo vobis (Jn XIV, 27). Confiteantur ergo necesse est Judaei, longe post tempora David haec esse praedicata. Est autem David iste qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens ejus, cujus ex genere sumebat et corpus. Omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae David, et a natura humanae infirmitatis, et ab aetatis temporibus diversa sunt. Et quia ei non res, non conditio, non tempus aptatur, et in eum David quem postea Deus per prophetas pollicitus est conveniunt; non est ambiguum quin etiam hic propheta egregius et magnus de eo David, qui postea extitit, Dei spiritu, prophetae officio sit locutus.

1313
3. Christi oratio suo homini Dei memoriam precantis

Ait enim: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Non ait: Memento mei; sed: Memento, Domine, David: ut alterum qui loqueretur ostenderet. Orationem autem omnem hanc esse unigeniti Dei filii per Prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam Dei Patris erga eum sibi quem assumpturus erat hominem deprecantis. Est enim nunc Jesus, secundum Apostolum, in gloria Dei patris (Ph II, 11); et ei omne coelestium et terrestrium et infernorum genu flectitur. Ergo se primogenitus Dei filius Deus Verbum jam David nuncupat, per Prophetam ejus sibi hominis nomen assumens, qui secundum divinitatis suae privilegium una secum esset in Patris gloria collocandus. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus; ait enim ipse, Quia mansuetus et humilis corde sum (Mt XI, 29). Et testimonium de eo Patris est: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Mt XII, 18, 19). Ut omnis ergo ejus mansuetudinis Pater meminerit deprecatur, per cujus mansuetudinis modestiam Deo patri officium humilitatis suae voverit.

1314
4. Jurasse dicitur, quia ita implevit omnia, quasi jurasset. Petri praerogativae

VERS. 2. Sicut, inquit, juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Sacramenti mentio ad professionem voluntatis assumitur. Et nescio an Unigenitus juraverit. Certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere videretur. Namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset, et Petrus tamquam indignum hoc Dei filio detestatus esset; Petrum cui superius claves regni coelorum dederat, super quem Ecclesiam aedificaturus erat adversus quam portae inferni Vade post me Satana, scandalum mihi es (Mt XVI, 23). Tanta enim ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli, Satanae convicio nuncuparet. Quin etiam in tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus servo sacerdotis gladio aurem abscidisset, ait: Reconde gladium tuum in thecam: calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan, XVIII, 11)? impium et profanum docens esse, si non omnia, quae erga humanam salutem Patri vovisset, expleret. Absolute autem in eo ostendit devotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus: perfectis enim omnibus ait: Consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum (Jn XIX, 30). Percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione laetitia est. Ergo quia secundum hanc gestorum devotionem ita omnia acta sunt, ut videantur studiose pro religione, quia jurata sunt haec, esse perfecta: sequens est ut videatur quid sit, quod David iste et juravit et vovit.

1315
5. Hae non sunt voces hominis, cui haec jurare non liceat: cui nec dignum Deo locum invenire sit

VERS. 3-5. Si intrabo in tabernaculum domus meae, si adscendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec cum inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Humanae naturae vota esse ista non possunt: et conditio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. Adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis, et palpebris dormitatio, et requies temporibus non danda est, donec cum inveniatur Domino locus, et tabernaculum Deo Jacob. Standum ergo erit nocte dieque sub coelo, et numquam in requie corpus jacebit: oculi autem semper vigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris connivendo dormitationi permittetur obductio. Tempora vero, quae maxime toto in capite et corpore injuriis vigiliarum et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt. Homo ista de se jurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, conditionem tamen voti hujus pro ipsa naturae suae necessitate violabit. Vigilet licet animus, et corpus in statione contineat; tamen necesse est infirmitatis dominante natura, et procidat, et dormiat, et requiescat invitus. Dehinc quem locum Deo homo inveniet? Incomprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam Deus locutus est, dicens: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec (Is LXVI, 1 et 2). Non ignarus autem hujus divinae vocis Propheta est, et scit humanae et terrenae operationis domum Deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps CXXVI, 1). Ergo si neque natura hominis conditionem voti istius recipiet, neque locum et tabernaculum Deo humana requiret (f. reperiet) operatio; cognoscendum est per coelestium Scripturarum auctoritatem, quod sit hoc votum, per cujus satisfactionem locus Domino, et tabernaculum Deo Jacob sit repertum.

1316
6. Christi opus dignum Dei habitatione hominem efficere. Qui Deus hominem habitet

Domino nostro Jesu Christo unigenito Dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam juratus explevit, et quem a prophetis David significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam divinam eruditum dignum habitaculo Dei redderet. Et esse hominem sedem atque habitationem Dei ita docemur, Deo ipso per prophetam loquente, Quia habitabo in his, et in illis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI, 12; II Cor. VI, 16): et rursum: In aeternum exultabunt, et inhabitabo in his (Ps V, 12). Dominus autem ipse in Evangelio ait: Si quis diligit me, verbum meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Jn XIV, 13). Apostolus quoque ait, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (1Co III, 16). Habitat autem Deus religiosorum mentes, non corporali aditu, neque naturae gravioris ingressu; ut aliunde decedens, illic tantum quo se intulerint insistat: sed spiritali virtute in vacua se terrenis labibus corda permittit, seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes illuminaturus infundit. Assumpto igitur corpore unigenitus Deus, neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae jurat, id est, in coelestem habitationem suam esse rediturum, quam haec religiosi pectoris loca Domino inveniat.

1317
7. Non requiem resumpturus, nisi homo Dei sedes sit effectus

Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse vovit. Stratum requies humanorum laborum est, et fessorum corporum refectio. Sed quia in coelo semper quiescitur, et quia indefessa illa natura laborem nescit; semper in strato, id est, semper est in quiete. Dominus noster in forma Dei manens formam servi accepit, et obediens usque ad mortem fuit, et mortem crucis; ut plus nescio quid morte pateretur. Ob id autem tantum obediens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione Dei dignos esse praestaret. Mori igitur voluit, qui vita est, et effici se indefessa virtus ad habitationem corporis non recusavit infirmam, ut in forma Dei manens formam servi acciperet. Excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. Et testis nobis quadragesimus psalmus est, qui ex persona Domini omne sacramentum passionis eloquitur, dicens: Universum stratum suum versati in infirmitate ejus (Ps XL, 4). Cum per obedientiam voluntatis paternae ex Deo homo, ex potente infirmus, ex vivificante mortuus, ex aeterno saeculorum judice crucis reus dicitur; tum stratum ejus in infirmitate convertitur. In illud igitur aeternae et beatae quietis stratum vovit, nisi reperto Dei tabernaculo, non redire: sed nec ante somnum oculis suis dare.

1318
8. Prophetia Jacob de Christo nomine Judae. Leo securus in somno, Christus Deus intrepidus in morte

Quis est iste somnus? Nempe ille, de quo ait: Ego dormivi, et somnum coepi et surrexi quoniam Dominus suscipiet me (Ps III, 6). Mortis hic somnus est, quem non ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inveniat. Hujus etiam somni beatus patriarcha Jacob in benedictione Judae, qui princeps gentis istius extitit, meminit, dicens: Catulus leonis Juda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Quis suscitabit eum (Gn XLIX, 9)? Et superior et consequens benedictio nec aetati Judae nec gestis convenit; sed ei qui ex Judae frutice sicuti ex radice Jesse est, qui et catulus leonis est, et Jacob erit filius. Ex hac enim Judae tribu Maria est, quae Domino nostro secundum carnem mater fuit. Hic ergo procidens dormivit ut leo. Leo terroris est feris omnibus, et veluti dominans est caeterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus. Terror omnium vigilans est (id est, cum vigilat); ipse autem securus in somno est. Et idcirco addidit: Quis suscitabit eum, quia intrepidae et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet. Ne ergo quidquam humile atque passibile impassibilem unigeniti Dei substantiam perpessam existimaremus in ea morte quam subiit; ferae hujus intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intelligentiam est relatum: ut extra humani terroris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque virtutem, dormiens licet, timere non posset. Servata autem diligentissime ea ratio est ut in unigenito Deo aeterni et gignentis eum Dei gloria nosceretur, cum dicitur, Sicut leo, et sicut catulus leonis. Ad id enim quod ex Deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id vero quod leo est, paternae in eo majestatis indifferens generositas praedicatur. Ut unum ambo sint, leo est: ne unus atque ipse sit, catulus est leonis.

1319
9. Quam non Christus ut Deus mortuus sit

Id ipsum autem etiam psalmi consequentia docent. Ne enim indefessa illa virtus et impassibilis unigeniti Dei natura mortis somno dormitatura existimaretur; rem omnem ad officium corporis, cui discessio immortalis animae mors est, retulit dicens: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Temporibus secundum translationis fidem, non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. Et hae affectiones sunt corporales, quas labor longus et vitae anxietas exagitant. Quievit autem ille, cui mors somnus est: et id quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti Deo requies fuit.

2620
10. Qui per Christum homines Dei domus evaserint

Sed ante hanc requiem et Apostoli eliguntur, et solvendi ac ligandi et in terra et in coelo jus sortiuntur, et potestatem adversus virtutem omnem adversariam sumunt, et templum Dei sunt; et ipsi ex lege venientes, dignum Deo Jacob tabernaculum sunt reperti. Ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intelligentiam, vim veritati afferre quidam arbitrentur; ut quod ex David persona dictum sit, id ad Dominum salvatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus; contuenda sunt quae sequuntur ut ex his veritatem invitis licet et renitentibus ingeramus. Ait enim, VERS. 6 et 7: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae; introibimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Superius ubi juratur ac vovetur, voti sacramentum non convenire humanae naturae docuimus, quia tanti temporis vigilias labor terreni corporis recusaret. Et nunc ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in David referri possit, veritas ipsa et exstantis hodie regionis fides contradicit. David enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Jerusalem coemit ad locum templi, ut illuc ad explenda legis solemnia conveniretur (II Reg. XXIV, 24). Sed templum hoc filius ejus Salomon aedificavit, ornavit et religionibus initiavit.

2621
11. Judaei haec de David, non de Christo dicta intelligentes confutantur

Volunt ergo Judaei David areae hujus coemptorem, peregrinationem a domo, et vigiliarum injuriam, et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum Deo Jacob posset invenire, vovisse. Sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum in quibus David gesta continentur, loquitur; neque psalmus admittit. Et cur non admittat, in absoluto est. David aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi et paleae a tritico separandae sunt. Requies autem Domini in Ephrata est: et prius audita in Ephrata est, et postea in campis sylvae reperta. Et quid commune Jerusalem ad Ephrata? quid areae ad sylvae campos? Nihil hic conveniens est, nihil non dissonans. Aream, in qua requievisse Deus Jacob existimatur, novissimis temporibus ventilabro Dominus emundat: triticum ejus horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit (Mt III, 12). Probatos legis viros apothecis dignos habet: inutiles et infructuosos igni judicii deputat. Templum illud hodie jam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo Dei requies est? Mentitus Propheta est, et irritum sacramenti ipsius votum est? Deus etenim requiem, quam ei se juratus reperturum voverat, amisit? Itaque quia neque Dei dignitati, neque naturae hominis, neque locorum veritati, neque temporum demutationi haec irreligiosarum opinionum figmenta conveniunt; ex ipsis nunc (Abest nunc a duobus mss.) Scripturarum coelestium auctoritatibus demonstrandum est, ad personam Domini nostri Jesu Christi et ad Ecclesiae sanctificationem psalmum esse referendum.

2622
12. Cur superior in singulari, modo in plurali sit sermo

Diximus superius, etiam hunc prophetam de David illo justo, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse, et ex persona ejus locutum esse, cum dixit: Si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Nunc vero ut se voti hujus non ignarum neque imperitum esse Propheta ostenderet, ex persona sua loquitur, dicens: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. Superius ubi sacramenti religio commemoratur, unus juravit ac vovit. Unus enim in forma Dei manens formam servi accepit: et unus Dominus Jesus Christus est per quem omnia, uno Deo patre ex quo omnia (1Co VIII, 6). Nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurimorum dicitur: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae, quia a pluribus requies Domini prophetabatur.

2623
13. Ecclesia in Bethlehem coepta, in gentibus reperitur

Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est quae Bethlehem, in qua Dominus natus ex Maria est. Testis nobis est Propheta, dicens: Et tu Bethlehem domus Ephrata, non es minima ut sis in millibus Juda; ex te enim exiet qui erit rex Israel (Mich. V, 2); et rursum: Et tu Bethlehem Judae non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet qui reget populum meum Israel (Math. II, 6). Illic enim primum Dei requies auditur, ubi primum unigenitus Deus corpus humanae carnis habitavit: et quod in Ephrata auditur, in campis sylvae invenitur. Initium itaque Ecclesiae in Bethlehem auditur; esse enim coepit a Christo: sed in gentibus reperitur, quae sunt ex sylvis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo vitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus Dei requies, domus, templum atque possessio. Quod autem gentes tamquam sylvae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis, dicens: Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam (Ps LXXIX, 14). Illic enim de vinea sermo est, id est de Dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans vastaverat. In his ergo campis sylvae Dei requies, quae in Ephrata audita est, invenitur.

2624
14. Beatitudo non hic nisi spe. Ecclesia una et multae. Ecclesiae status immobilis

Servata autem temporum ratio est, ut quod et audivimus et invenimus, praeteritam significet aetatem; id autem quod deinceps consequitur spem futuri temporis doceat, cum ait, VERS. 7: Intrabimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Corporali istud vitae praesentis officio Propheta desperans, fide et spiritu praesumit ut tabernacula requiei Dei, quia ea et vidit et audivit, introeat. Sed superius super uno tantum tabernaculo juratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt. Sunt enim ex una Apostolorum Ecclesia, de qua superius votum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem Dei requies in pluribus est. Haec ergo requiei Dei tabernacula introibunt. Neque solum introibunt, sed etiam adorabunt ubi steterunt pedes ejus. Cum statur uno in loco, ex quo decedi non oporteat, consistitur: ubi vero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur. Lex praeteriit, prophetia clausa est, finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi jam decursu legis et prophetarum Dominus insistit. Discurrit quidem per Apostolos praedicatio, quos frequenter pedes significatos meminimus: sed in Evangeliis consistitur. Illic ergo adorabitur, ubi Domini pedes, id est, praedicationis novissima sine demutationis alicujus transgressione constiterint.

2625
15. Desiderium Dei

Et quia in Evangeliis legimus dictum: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Mt XIII, 17); sanctus Propheta desiderii hujus impatiens est. Post quam enim requiem Dei audivit et reperit, post quam introiturum se adoraturumque credidit; spei tantae fieri jam particeps deprecatur, dicens, VERS. 8: Exsurge, Domine, in requiem tuam, quam reperturum se David tuus vovit, quam nos in Ephrata audivimus, quam in campis sylvae invenimus, in cujus tabernacula introibimus, adoraturi illic ubi pedes tui steterunt. Exsurge igitur in eam requiem, quae voti sacramento quaesita est, quae prophetiae scientia in loco audita est, quae gentium cultu frugifero reperta est, quae introeuntibus frequentabilis est, quae loco indemutabilis est, quae adorantium religione venerabilis est.

2626
16. Arca sanctificationis, Christus

Sed non solum tu, Domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. Non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae. Et quidem esse arcam testamenti meminimus, intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber Testamenti, ubi gomor mannae. Sed haec omnia ejus, quod Dominus assumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis. Nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum, intus scilicet ac foris aureum est; est enim Dominus noster Jesus Christus in gloria Dei patris. Manna in se continens aeternum; ipse enim panis est vivus. Testamenti intra se tabulas et legis librum conservans; sunt enim in eo verba vitae. Ut igitur cum Domino etiam haec sanctificationis arca ( hunc enim Dominum secundum Evangelia et sanctificavit et signavit Pater (Jn VI, 27)) in requiem exsurgat, Propheta orat. Caeterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est, et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subversa jam nulla est. Et videamus quid sequitur.

2627
17. Cur sanctis laetitia, et sacerdotibus induenda justitia

VERS. 9 et 10. Ait enim: Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur. Induuntur Deo, et, arca sanctificationis ejus in requiem resurgente, justitia sacerdotes, validissimo ut Apostolus ait thorace; induentes thoracem justitiae (Ep VI, 14), quo inimici jacula excipiant, quo terrenum hominem communiant: sancti autem laetentur. Et videamus causam, cur et sacerdotes justitiam induant, et sancti laetentur. Ait enim: Propter David servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum retulit, David ad corporis carnem. Formam enim servi qui in Dei forma manebat accepit. Ne igitur avertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos divinitatis suae gloria, qui propter David, id est, propter assumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, illuminet.

2628
18. Haec ad litteram intelligi nequeunt

VERS. 11-14. Et cur propter David servum suum ne faciem Christi sui avertat, ostendit dicens: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Dominus jurat, et jurat veritatem, et dicti sui fidem etiam sacramento ne ambigamus affirmat. Non fraudabit igitur David suum veritate jurata. Et quid ei juraverit, dignum est contueri. De fructu ventris tui ponam super sedem meam: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Quid hic quod David sit proprium continetur? Urbs illa, quae generis ejus fuit regia, capta a Babyloniis, et eversa regni dignitatem sub dominantium jure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa, jam nulla est. Et ubi Dei requies in aeternum est? ubi ex fructu ventris ejus in sede Dei reges sunt? Serviunt enim hodie, exsules, patria carentes, toto in orbe dispersi. Et ubi illa quae jurata est veritas? ubi illud quod non fructandus est veritate? Et ubi filiis David regni aeterni sedes sempiterna? Quae electa Sion dicitur, horret ruinis, vacua incolis est: et quomodo Dei requies est in saecula saeculorum? Currunt tempora, et hoc vitae nostrae saeculum manet: Deus ergo sine requie est.

2629
19. Simili loco elucidantur

Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant cui David juratum sit. Nempe illi, de quo dictum est: Posui adjutorium meum super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, oleo sancto meo linivi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum. Et concidam inimicos ejus a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum super reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga injustitias eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque decipiam in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit: et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis (Ps LXXXVIII, 20 et seqq.). Promissionis istae David ejus sunt, qui adversus potentem adjutor electus est, cujus in mari manus est, cujus in fluminibus dextera est, qui nuncupare Deum patrem audet, quia est: qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cujus semen in saeculum saeculi est, cui quae sunt dicta, non irrita sunt, cui semel sine mendacio juratur in sancto, cujus sedes sicut sol in conspectu Dei est, et permanet ut luna perfecta in aeternum. Ex hujus igitur ventris fructu super sedem Dei collocabuntur.

2630
20. Filii Dei in sede Dei collocandi

Quomodo autem ex fructu simus ventris ejus, audiamus prophetam Jeremiam docentem: Si itaque audistis hujusmodi, si peperit masculus (Jr XXX, 6). Partum sexus iste non recipit; sed generatio quae a Deo est partus instar obtinuit. Audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit: Filii mei, quos iterum parturio (Ga IV, 19). Esse autem omnes nos sibi filios ipse Dominus in Evangelio testatur, dicens: Fili, remissa sunt tibi peccata (Mt IX, 2): et iterum: Filii, adhuc vobiscum sum (Jn XIII, 33). Filii itaque ipsius sunt in sede Domini collocandi.

2631
21. Qui filii, quae spei conditio

Et spei conditio praeponitur: Si, inquit, custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos. Moyses legem scripsit in qua testimonia Dei continentur, propheta hic idem totus diversatur in lege: et quomodo adhuc filii illius David in testimoniis sunt docendi? Non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius de quibus dictum est: Confitebor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Mt XI, 25). Sed docti et manentes in his quae docebuntur, quid consequentur? Usque in saeculum, inquit, sedebunt super sedem tuam. Et qui isti sunt qui sedebunt? Nempe de quibus dictum est: Et vos sedibitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Mt XIX, 28).

2632
22. Patris et Filii sedes una, quia una substantia

Non negligendum est autem id quod superius et inferius dicitur. Superius enim dictum est: Ponam super sedem meam; nunc autem dicitur: Sedebunt super sedem tuam. Et hoc quid erit? Nempe id quod dicitur: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Jn, XVI, 15). Sedes ipsa Patris et Filii sedes est: quia, Ego et Pater unum sumus (Jn X, 30). At quomodo intelligitur, Ponam super sedem meam, et: Sedebunt super sedem tuam: nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et Pater in Filio, et Filius in Patre est, deitatis in utroque nec genere nec voluntate dissidente substantia; cum paternae majestatis gloria Unigenito congenita sit? Atque ob id sedem Filii, sedem suam Pater nuncupat: quia et ex se et in gloria indemutabilis divinitatis suae unigenitus et verus Deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diversitas est.

2633
23. Quae Sion vera Dei requies

Dignitas deinde eorum qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ita ostenditur: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quonium praeelegi eam. Non montem scilicet Sion desertum et inutilem elegit, neque civitatem dirutam et eversam. Locis enim Deus non continetur; neque omnipotens et aeterna substantia, aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis jam deformium conquiescit. Sed elegit eorum requiem de quibus Dominus in Evangelio ait: Nemo venit ad me nisi Pater qui me misit adducat illum (Jn, VI, 44). Illam Sion sanctam et coelestem Jerusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum, et sanctificatas sacramentis Ecclesiae animas, in quibus tanquam rationabili et intelligenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo, rationabilis et intelligens et impolluta et aeterna inenarrabilis divinitatis natura requiescat. Non quod ex ea in qua est infinitas sua, immensitate desistat, ut humanarum mentium augustiis coarctetur; sed quia per digni se habitaculi sedem qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat; ubi nulla offensionum demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.

2634
24. In translationum varietate praeferuntur LXX. Viduarum dignitas. Vidua legis Ecclesia

Dehinc sequitur, VERS. 15: Viduam ejus benedicens benedicam. Quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est, Captionem ejus benedicens benedicam; tanquam venatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis, haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida ex qua apostoli sunt, per interpretationem linguae hebraicae, domus venantium nuncupetur. Sed nobis sequenda est prima illa et sub Judaeorum temporibus ante Domini adventum ad Ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas: Viduam ejus benedicens benedicam. Quanta viduarum dignitas est et honesta unius thori conscientia, et felicis continentiae indemutata constantia? Haec enim benedicitur et benedicendo benedicitur: ex judicio scilicet benedicentis benedictione fit digna. Sed Apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de vidua quae benedicenda est sentire. Lege enim non per virtutem spiritalis efficientiae, sed per finem observantiae ejus emortua, viduam eam esse quae ex Synagoga effecta Ecclesia sit, docet dicens: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quoniam lex dominatur homini in quantum temporis vivit? Quae enim sub marito est mulier, vivo marito vincta est legi. Si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege mariti. Ergo vivente marito adultera vocabitur si jungatur alii viro. Si autem moriatur maritus ejus, liberata est a lege, ne adultera teneatur conjuncta alii viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, ejus qui a mortuis resurrexit. Comparatione viduae, quae mortuo marito libera quibus volet nuptiis jungitur, desinente jam lege viduam legis Ecclesiam esse demonstrat, Christo legitime copulandam. Hanc ergo legis viduam benedicendo benedicet.

2635
25. Pauperes saturat Christus, dum ad eos saturandos invitat

Deinde ait, Pauperes ejus saturabo panibus. Bonum est in Ecclesia pauperes non esurire: quia cum inops pascitur, aut sitiens potatur; aut nudus vestitur, aut infirmus visitatur, aut carcere clausus requiritur; ei haec officiorum obsequia deferuntur, qui in singulis nobis esurit, et sitit, et alget, et infirmatur, et clauditur: quique ait: Amen, amen dico vobis, quia quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Mt XXV, 40). Per hanc ergo dictorum ejus fidelem professionem pauperes ejus panibus saturat. Saturat autem et eos panibus, qui per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate constituunt, quos cibo vitae perennis explebit, sicut loco alio dictum est: Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

2636
26. Sacerdotum gloria, et sanctorum laetitia perfecta

Dehinc sequitur, VERS. 16: Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Sacerdotes superius justitia induuntur, sed profectum honoris sui sumunt: salutari scilicet induuntur, conformes effecti gloriae salutaris: quia, secundum Apostolum, de coelis salvificatorem nostrum exspectamus, qui potens est, secundum operationem efficientiae suae, corpus humilitatis nostrae conformare corpori gloriae suae (Ph III, 20, 21). Hoc ergo salutari sacerdotes induuntur; sed et sancti exsultatione exsultabunt. Superius exsultabunt tantum, adhuc in humilitatis corpore positi, et spe tantummodo aeternitatis laeti: caeterum nunc perfecta exsultatione exsultantes, non spe, sed veritate, non in imagine, sed corpore. Est enim plerumque exsultatio, quae demutari solet vel casu, vel infirmitate, vel tempore: et vero haec sanctorum exsultatio est, ut exsultatione consummatae in se exsultationis exsultent.

2637
27. Regnum Christi

Causa autem exsultationis ostenditur, VERS. 17: Illic producam cornu David. Cornu regni insigne est: per hoc enim unguentum regium regnaturis infundebatur. Illic cum dicitur, requies significatur, de qua dictum est, Haec requies mea in saeculum saeculi. In hac igitur requies cornu David, id est, regnum illius de quo prophetatur David, Deus producit: non illud humanum, nec corruptibile, nec caducum, sed illud quod secundum requiem Dei in saeculum saeculi est. Et quorum erit regnum coelorum? Nempe de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Mt V, 3), id est, in quos aeternus rex, et cujus secundum Danielem regni finis nullus est, regnabit (Dn VII, 27).

2638
28. Non latet. Prophetia omnis, lucerna Christi

Non occultus igitur hic rex est: hunc Lex praedicat, hunc Prophetae pollicentur, hunc Joannes poenitentiae praedicator ostendit. Ille est enim, secundum Domini in Evangelio dictum, lucerna ardens, Christum tenebris mundi hujus ostendens (Jn V, 35). Omnis igitur de eo prophetia, lucerna est ejus, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque impios veritatis luce confundens, et in Unigenito paternae majestatis gloriam docens. Et hoc illud est quod sequitur: Paravi lucernam Christo meo. VERS. 18. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis obsisteret. Inimici ejus confusione induentur; videbunt enim filium hominis in majestate Patris sui: et non salute, sed confusione induentur, terreni scilicet et in dedecoris corpore resurgentes: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Exaltavit, inquit, eum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur; quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9 et 10), qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1320
(
Ps 132 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1300