Hilarius - Super Psalmi 1410

PSALMUS CXLI.

Intellectus David cum esset in spelunca oratio.

Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus (Infra add. orationem meam et) tribulationem meam: ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum. Et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram et videbam: quia non erat qui cognosceret me (non est qui cognoscat me). Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te, Domine: dixi: Te es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende in (Infra abest in) orationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Me exspectaverunt (exspectant) justi, donec retribuas mihi.

1411
1. Psalmus hic est de Christo in David adumbrato; Christum gestis suis David prophetavit

Psalmi hujus ratio titulo continetur, sed potius spiritali quam corporali intelligentia: et ideo in titulo intellectus oratio est. Nam si simplex, secundum David gesta, sensus esset; oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. Sed quia ad orationis cognitionem spiritali intelligentia opus esset; idcirco intellectus oratio, quia sit intelligenda, praescribitur. Scimus enim esse et illum David, cujus tabernaculum quod ceciderat excitatum est, justum, orientem, regnantem, id est, Dominum nostrum Dei filium: qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter oraverit, in ipso quoque tempore passionis et fleverit, et ad Deum in tribulatione clamaverit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed affectum hominis quem gerebat ostendens: ut per hanc orationem et filius Dei ad quem oraret, et ipse non simulatus homo, sed verus posset intelligi. Ejus itaque esse haec intelligitur oratio. David quidem in spelunca loquitur; sed prophetat in Christo. David fugit; sed fugam Domini sui non tam per verba quam per fugam prophetat. David spiritu defecit; sed et Domino tristis est anima usque ad mortem. David semitas Deus cognoscit; sed et Filium nemo novit nisi Pater. David in fidei suae viis laquei absconsi sunt; Domino quoque in praedicationis suae cursu ubique parantur insidiae. Hic in spelunca orat; ille orat in corpore. Servus Dominum prophetat Christum: David iste illum David omnium passionum prophetat exemplo. Atque ideo haec non tam David de se ipso, quam de Domino per David dicta intelligitur oratio.

1412
2. Orationis perfectae varii gradus

VERS. 2-4. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum. Egregie verborum ordo dispositus est. Primum voce clamatur: omnis enim fidelis viri etiam tacita et spiritalis expectatio Deo clamor est. Deinde voce oratur, id est, desiderii et fidei petitio verbis vocis effertur, secundum illud Apostoli: Psallam spiritu, psallam et voce (1Co, XIV, 15). Tertio in conspectu Dei oratio effunditur, non verbis scilicet de lingua excidentibus, sed de profundo et interno fidei fonte oratio precantis effunditur; et effunditur in conspectu Dei, non negligenter neque ex securitate, sed tamquam Domino praesente: qui enim oratur ut exaudiat, praesens necesse est esse credatur: qui autem praesens existimatur, non absentis dissimulatione, sed praesentis honore reverendus est. Quarto quoque tribulationem suam pronuntiat. Non impeditur, cum tribulatur, quin semper ad Deum omnium angustiarum suarum et passionum molestias referat. Neque sane leves tribulationes sunt, quas ante Deum effusa oratione pronuntiat: sed in eo (supple pronuntiat) cum deficit ab eo spiritus suus. At vero nos leves tantum tentationes ab assiduitate orationis impediunt: et quantulamcumque, in secundis modo rebus, animi nostri constantiam a devotionis officio repentinus exiguae difficultatis motus avertit. At vero hic, ne deficiente quidem spiritu suo, cessat et tribulationem suam pronuntiare, et orationem effundere, et voce orare ipsa, et spiritalis fidei voce clamare.

1413
3. Psalmi de Christo unde dignoscantur. Quaedam hic nemini convenientia

Tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Haec tam illius, quam hujus David, oratio esse poterit existimari: quia, ut diximus, omnia Domini dicta atque gesta et servi fide et prophetae praefiguravit exemplo. Numquam vero psalmorum prophetia, quotiescumque ex persona Domini profertur, non aliquid peculiare ejus ac proprium, quod alii cum eo commune esse non possit, adjecit: ut quia multa ex persona ejus hominis quem assumpsit commemorata, personis hominum essent naturisque communia, psalmi potius de eo prophetia ea, quae proprie ex persona ejus dicerentur, ostenderet: ut illud nunc, VERS. 5: Considerabam ad dexteram, et videbam quia non est qui cognoscat me. Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam. David enim licet fugeret, non tamen incognitus erat: neque solum ad dexteram contuebatur, sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat. Illud autem quomodo personae ejus aptabitur: Periit fuga a me: dehinc illud, Et non est qui requirat animam meam: postremo etiam illud quo psalmus concluditur: Me exspectant justi, donec retribuas mihi? Contraria sibi ista sunt, ex persona hominis intellecta. Si enim sunt justi expectantes; quomodo nemo cognoscit? quomodo animam nemo requirit. Per id enim nemo animam requirit, et nemo animam cognoscit, quia perspiciente eo a dextris, nemo justus est visus.

1414
4. Christo conveniunt

Sed haec omnia in Domino tempore passionis impleta sunt, cum euntem eum ad crucem eorum nemo comitatus est, quos ad possessionem regni coelestis secundum evangelicam dispositionem separatos a sinistra dexterae praeparabat, ob quos et homo erat natus: cum in tot tantisque crucis ipsius signis Deum nemo cognovit: cum frequenter antea latens, se his qui eum quaerebant et prodidit et ingessit. Et per oblationem spontaneae voluntatis fuga ab eo periit, cum nullus virtutem vitae ejus, quae in anima significatur, inquirit. Corpus enim quod cruci affixerant contuentes, potestatem animae, quae se signis et factis Deum probaverat, nemo quaerebat.

1415
5. Paradisus quid

Jam illa quae sequuntur, licet communia videantur esse cum caeteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Clamans dixit: Tu es spes mea, cum ait: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lc, XXIII, 46). Pars ejus in terra viventium est, cum latroni die eodem incolatum paradisi promittit (ibid., 43), id est, sortem et regnum haereditatis suae: ut licet ad inferos adiret, tamen per spiritalem (divinam) potestatem doceret se a paradiso non abesse.

1416
6. Resurrectionem suam cur Patri tribuat Christus

Redit deinde ad adorationis suae modestiam, dicens, VERS. 7: Intende orationem meam: quia humaliatus sum nimis. Humiliatus est enim, formam servi accipiens, et obediens factus usque ad mortem, et mortem crucis (Ph II, 8). Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine. Quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam, et resumendi; tamen semper, per reverentiam filii, honorem paternae majestati reservavit, cum orat: Pater, clarifica me (Jn XVII, 5); cum proclamat: Deus meus, quare me dereliquisti (Ps XXI, 2)? In his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternae virtutis praedicatio. Liberari ergo se nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt. Confortati enim sunt, cum crucifigere audent, cum per carnem Deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo servilis hortatur.

1417
7. Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. Si in carcere positis, etiam ante Noe tempora, resurrectionem secundum beatum Petrum Dominus praedicavit (I Pet. III, 19, 20); carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut et in altero psalmo erat precatus: Non contineat super me puteus os suum (Ps LXVIII, 16). Oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, virtutis paternae est. Sed adjecit et causam, cur sese de carcere oret educi: Ad confitendum, inquit, nomini tuo. Resurrectio ejus paternae in se virtutis praedicatio est; quia potestas ei omnis ex Patre est.

1418
8. Fides Apostolorum ante resurrectionem Christi nutans, post firmata est

Sed per quos sit Dei nomini confitendum, subjecit dicens: Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in Domino contuentes, exspectationis suae securitate firmati sunt. Et hinc illud est a Domino dictum: Tristis est anima mea usque ad mortem (Mt XXVI, 38). Non enim ait, propter mortem: quia licet se passioni daret, non tamen Virtus aeterna dolorem passionis exciperet. Sed quia Apostolorum metus per humilitatem passionis exortus (adeo ut et firma superaedificandae in ea Ecclesiae petra trepidaret), post mortem et resurrectionem Domini in eadem trepidatione esse desineret; idcirco usque ad mortem tristis est, postquam trepidantis fidei essent securitate firmandi. Exspectant ergo justi, donec sibi retribuatur a Deo. Et quid ei a Deo retribuatur, Apostolus docuit, dicens: Propter hoc exaltavit eum Deus, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Philip. II, 9 et 10). Haec ei a Deo retributio est: ut ei corpori, quod assumpsit, paternae gloriae donetur aeternitas. Quae autem sit justorum exspectatio, idem Apostolus docet, dicens: Nostra autem conversatio in coelis est, unde et Salvatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae (Ph III, 20 et 21). Exspectant ergo eum justi, dum retribuatur illi: scilicet ut conformes fiant gloriae corporis ejus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1420
(
Ps 142 Vet. Lat.)

PSALMUS CXLII.

Ipsius David, quando persequebatur eum Abessalon.

Domine (Infra, Deus), exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua exaudi me, in tua justitia. Et non intres in judicia (judicium) cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. Et anxiatus est super me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, (omittitur et) et meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar (meditabor). Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. DIAPSALMA. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi, Domine (abest Domine). Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia tu Deus meus es. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, Domine. Vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant (Infra, omnes inimicos qui persequuntur) animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

1421
1. Psalmi inscriptio a LXX fuit addita

Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebraeos videtur: id enim ab his qui utraque lingua eruditi sunt traditur. Translatoresque caeteri nihil omnino de rebus gestis, id est, Abessalon in David patris sui insectatione scripserunt. Sed hi septuaginta seniores, quibus legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo judicaverunt (V. Tract. Psal. II, n. 2 et 3). Causam vero judicii istius in exordio psalmorum (Praef. n. 5) docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. Cum enim nec gestis sermo, nec temporibus ordo conveniat; reliquum est, in exemplum ac scientiam gerendorum, et gesta omnia in David, et ab his intellecta esse doceamur. Apposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non exstat in libro: ut ubi exstat (id est, sicut in psalmo tertio, in quo a facie ejus qui nunc persequi scribitur fugerit), ad scientiam propheticae intelligentiae vocaremur.

1422
2. Quis, quo nomine in toto hoc psalmo loquatur

Prophetat ergo nunc David passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his qui Abessalon ad impietatis crimen ignirent. Ignita enim secundum Apostolum diaboli sunt jacula (Eph. VI, 16): quae se in cor Judae ut Dominus traderetur injecerint, et nunc in filiis inobedientiae operentur. Ob quod Dominus assumpta peccati carnis similitudine, de peccato condemnavit peccatum in carne. Tractabimus ergo psalmum ex persona Prophetae, intelligentis se in peccati corpore positum, et inter multas et graves diaboli tentationes per hominem fatigari. Nam ut Dominus principem mundi non ignoravit haec in se per Judaeos Judamque gessisse, cum ad Apostolos dicit, Ecce ex vobis unus est satanas (Jn VI, 71); totus enim hoc esse, quia per eum animabatur, ostenditur: ita et David in Abessalon eos, per quos Abessalon est talis, intelligit. Et quia jam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo (Non exstat hic tractatus); nunc psalmi ipsius dicta tractemus ita, ut meminerimus omnia, quaecumque sub prophetae nomine dicentur, etiam ad personam Domini esse referenda: qui se ex forma Dei evacuans, ac forman servi assumens, infirmum naturae nostrae hominem etiam usque ad ignoratae dici atque horae suae scientiam sit professus.

1423
3. Orandi exemplum. Deus non est invidus aut praedurus judex

VERS. 1: Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua exaudi me, in tua justitia. Primum orationem suam deprecatur audiri: quia id humilitatis humanae est, ut audientiam Dei his quae oret exoptet. Secundo deinde, secundum propheticam scientiam, ut in veritate Dei audiatur expostulat. Non est huic fideli viro Deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis, metallis et lignis: sed verus ei Deus est, aeternus, omnipotens, et universitatis effector. Tertia quoque postulatio est ut in justitia Dei audiatur. Non est tyrannicae voluntatis Deus, non praedurae et iniquae pertinaciae arbiter; sed qui rationem habeat infirmitatis humanae: neque qui hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur; sed justus et moderans tantum ab homine exspectet, quantum meminerit humanae licere naturae.

1424
4. Innocentiae hominis quam multa insidientur

Et ideo subjecit ad id, quod se in justitia Dei oravit audiri, VERS. 2: Et non intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quid enim spei est, si judicare nos secundum se Deus velit, si ad comparationem sui vitae nostrae innocentiam postulabit. Justificari autem in conspectu Dei quis viventium potest? cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui oblivio, cui casus, cui necessitas vel per naturam corporis, vel per motum animae semper fluctuantis admixta sit: cui et quotidie gravissimus hostis immineat, diabolus videlicet animae viri fidelis insidians, eamque ad interitum persequens? Hanc enim esse causam docet, qua nemo vivens justificari in conspectu Dei possit. VERS 3. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi. Obscuritas per corporis vitia effunditur: et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur, gentilium tenebris demersi, et saecularium operum nocte detenti.

1425
5. Hujus tenebras qui appellat vir spiritalis

Sed quantumlibet persequens animam inimicus, et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro; spiritalis tamen viri anxietas his corporis tenebris non tenetur, et cor super hac ipsa naturae suae infirmitate turbatur, repugnansque vitiis hominem suum in memoriam primae suae constitutionis et in meditationem Dei operum convertit. Non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocavit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reservatur.

1426
6. Meditandi materies. Facta manuum Dei, homo

Id enim sequitur, VERS. 3 et 4: Et anxiatus est super me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. Scit Adam a diabolo captum; et idcirco memor est antiquorum dierum. Scit eum per transgressionem legis constitutae et a promissionibus Dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum Dei. Scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse qui usque in finem innocens esse permanserit; et ideo in factis Dei manuum meditabitur. Facta manuum Dei homo ipse est: qui postquam peccavit, peccati servus effectus est. Talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a Deo factus est, fuit ante peccatum. Per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor, scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.

1427
7. Homo sterilis est sine Dei gratia

In eo autem quod et memor antiquorum dierum, et in operibus Dei meditatus est, atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium Dei ad quem oravit sibi indultum esse demonstrat, dicens, VERS. 6: Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua. Terra sine aqua arida et infecunda est, et irrigari sese semper imbre pluviae coelestis exspectat: ita et sancti anima naturae suae conscia, immadescere se dono divini eloquii desiderat: de quo Moyses ait, Exspectetur sicut pluvia dictum meum, et descendant sicut ros verba mea, ut pluvia super gramen, et ut nives super foenum (Deut. XXXII, 2). Arens ergo et sitiens anima, tali propheticae doctrinae imbre perfunditur: ut mortua et jejuna ariditate naturae, in uberes fructus praeceptorum Dei cognitione revirescat.

1428
8. Cito dissolvi et cum Christo esse optat propheta

Jam in his quae sequuntur humanae fidei et conscientiae confessio est, per diapsalmae intercessionem impatientia prophetici desiderii monstrata. VERS. 7. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Moras corporis sui Propheta non patitur: et secundum illud Apostoli: Dissolvi me melius est, et cum Christo esse (Ph I, 23), et illud, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rm VII, 24)? et illud, Quia in hoc veteri tabernaculo congemiscimus desiderantes superindui, taedium ipse in hoc mortis corpore patitur (2Co V, 2): sed velocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur cum gratia divini in se muneris optat expleri. Quid enim sibi proderit exauditum esse velociter, nisi tamquam fidelis et Deo placens et beatis locis quieturus excedat e corpore?

1429
9. Lacus, poenalis locus

Et idcirco ait: Non avertas faciem a me: et similis ero descendentibus in lacum. Lacum poenalem inferorum locum Scriptura commemorat: ut in his psalmis ait: Tu, Domine, abstraxisti ab inferno animam meam, servasti me (mss. salvasti) a descendentibus in lacum (Ps XXIX, 4). Ergo nisi facies Dei, qui utique Christus est, qui imago Dei invisibilis est, unicuique sancto adfuerit; erit illis similis, qui poenae inferni deputati e vita hac sine spe quietis excesserint.

2840
10. Resurrectionem sperat propheta

Sed de spe sua Propheta non ambigit, neque extra evangelicae securitatis fiduciam est. Tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu apostolici gaudii particeps; qui resurrectionem Domini contuentes, aeternitatem caducorum corporum crediderunt. Id enim in consequentibus ait, VERS 8: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Matutinae hujus misericordiae gaudium locis plurimis demonstratur, velut tum cum ait, Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps XXIX, 6). Hoc enim resurrectionis est tempus, in quo per misericordiam Dei potestas mortis infracta est. Quam misericordiam, quia in ea Propheta speravit, optat audire.

2841
11. Ignorantiae conscius lucem a Deo exposcit. Optat in primum hominis statum redire

Dehinc sequitur: Notam fac mihi viam in qua ambulem; quia ad te levavi animam meam. Apostolus per speculum et in aenigmate videt, et pro parte scit, et pro parte prophetat (1Co XIII, 12 et 9). Propheta quoque tamquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi fieri, in quibus ambulet, vias orat. Non enim hae saeculi viae utiles sunt: spiritales et coelestes ille nosse desiderat. Id enim ait: Quia ad te levavi animam meam. Non in humilibus est anima illius, sed in excelsis; et idcirco excelsarum viarum postulat notionem. Scit enim esse inimicos sibi, qui se in alias vias avocent, qui in voluntatem alteram deducant. De inimicis istis spiritalibus Apostolus multa et frequenter ingessit. Ab his ergo se eripi orat, et viam illam tribulatam, quae ad coelum agit, cognoscere rogat, et de voluntate Domini doceri, et per Spiritum ejus in terram rectam deduci: id est, ut constituatur in hominem non vitiis perversum. Nam in rectam terram se dirigi quomodo optat, si de elementi hujus creatura dixisse existimabitur: nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gn III, 19), constitui se hominem rectum indeflexumque desiderat? Id enim sub his dictis continetur: Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. VERS. 9-11. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, Domine.

2842
12. Non ex propriis meritis, sed ex Dei bonitate

Consonans Apostoli confessio est ad id quod ait, Doce me facere voluntatem tuam, illud quod per eum dictum est, Et qui putat se scire, nondum scit quemadmodum oporteat sese scire (1Co VIII, 2). Quod si nec orare quidem adhuc scimus, et loqui desideria nostra non novimus, Spiritu potius pro nobis inenarrabilibus gemitibus postulante, et imperitiam nostram arcano conscientiae affectu repensante, secundum hoc Apostoli dictum, Quid enim oremus secundum id quod oporteat nescimus; sed ipse Spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus (Rm VIII, 26); non incondite Propheta creditur orare, ut voluntatem Dei doceatur explere. Et competens illa humanae verecundiae professio est, ut quod per Spiritum Dei in terram rectam deducendus sit, id non meriti esse sui arroget, neque per satisfactionem proprii obsequii id sibi postulet: sed totum hoc ad clarificandum in se Dei nomen exspectet, ut propter honorem Dei nominis in terra recta esse statuatur.

2843
13. Beatitudo ex Dei misericordia, non excluso merendi officio

Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis hujus posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se vitiorum consuetudinem aboleri penitus, nisi cum naturae demutatione, non possit; vivificari se, quasi nondum vivat, expostulat, dicens, Vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam, VERS. 12, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes inimicos qui persequuntur animam meam: quoniam servus tuus sum ego. Habuit quidem, ut diximus, hoc justitia verecundiae, ut quidquid illud sibi beatitudinis sperat, id pro magnificentia Dei potius (quia Deo beata et aeterna et bona tribuere sit dignum), quam pro merito suo postulet. Sed tamen praeferens honorem et misericordiam Dei: merendi quoque id per se non exclusit officium. Nam cum vivificandus sit, vivificandus tamen est in aequitate; quia aequum sit vitam retribui stipendiis sanctitatis. Et cum per misericordiam Dei educto eo de tribulatione disperdendi sint ejus inimici, jam non est misericordia indiscreti confusique judicii; cum quae a tribulatione educit, eadem disperdat inimicos: quia ex meritorum diversitate, vel in poenam, vel in misericordiam judicium temperatur.

2844
14. Quae Dei gratiae, quae, merito pars sit in victoria tentationum

Non leves autem sibi esse inimicos Propheta demonstrat, sed eos qui etiam animam persequantur: non quod cum corpore possit occidi, sed quod ita diabolicis infestationibus fatigetur, et sub injectorum sibi vitiorum incendiis aduratur, ut a Domino mereatur occidi. Verum ut etiam inimici sui pereant, quamquam ad id potissimum et nomen et misericordia Dei est; tamen cum etiam ea causa est, quod servus Dei est. cujus animam persequantur: et liberalitas (ex parte Dei) admiscetur, et meritum (ex parte hominis); atque ad Domini misericordiam, servi quoque et fides et nomen adjungitur: ut misericordia Dei quamquam omnibus prompta sit, his tamen qui servi ejus sunt intelligatur assistere, per eum et in eo qui ait: Ego sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mt XXVIII, 20), Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

1430
(
Ps 143 Vet. Lat.)

PSALMUS CXLIII.

Psalmus David in Goliam.

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad bellum, et digitos meos in praelium. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus(Infra additur es tu). Protector meus, et in ipso speravi: qui subjiciet (Infra, subjiciens) populum meum sub me. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitatis similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscantes (Infra, coruscationes), et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte (Infra, emittes) manum tuam de alto: eripe me, et libera me (abest et libera me) de aquis multis, et de manu (Infra, manu iniqua) filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum dextera iniquitatis. Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decemchordarum psallam tibi. Qui dat (Infra, das) salutem regibus: qui liberat servum suum (Infra, liberas David servum tuum): de gladio maligno eripe (Infra, erue) me. Et eripe me de manu filii alieni (Haec non exstant infra). Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae (Infra, novella plantatio stabilita) in juventute sua. Filiae eorum decoratae (Infra, compositae): et circumornatae ut similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus eorum (Infra, egressibus suis): boves eorum crassi (Infra, crassae). Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.

1431
1. Titulus a LXX additus, de quo psalmum intelligendum indicet

VERS. 1-7. Et huic quoque psalmo addendam hanc Septuaginta superscriptionem putaverunt: Psalmus David in Goliam; cum neque in hebraicis libris reperiatur, neque translatores alii quidquam aliud quam simplicem titulum praescripserint, id est, David. Quod non sine spiritali ratione effectum fuisse psalmi ipsius textu docetur: nihilque hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Goliae possit referri, cum magis illic et gestis et tempori multa contraria sint. Cum enim dicitur: Subjiciens populum meum sub me, numquid tum David rex erat? aut quis tum ei populus subjectus est, si allophylorum (subaud. populus) non erat suus? Sed ne ipse quidem Israel, Saul adhuc regnante, poterat esse subjectus. Deinde et illud: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos, quae esse intelligetur ob humani belli tempus oratio? Aut cum secundum titulum Golia esset occisus, quid sibi hae preces volunt: Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum? Aut cum rex tantum unus in Israel esset; quid est istud quod dicitur, V. 10: Qui das salutem regibus? Numerus plurium intelligentiam ejus temporis, quo unus tantum habebatur, excludit. Sed cum nec in hebraeis libris ita sit, neque translatores caeteri horum aliquid addiderint; intelligimus septuaginta hos seniores sensum nobis spiritalis scientiae reliquisse: ut in David et Golia bellum praefiguratum esse satanae Dominique sciremus; cum quando neque superscriptio exstaret in libris, neque rebus gestis prophetiae sermo concineret.

1432
2. An ipsius David, an de David sint psalmi, latinus sermo non exprimit. Psalmus hic de Christo

Affert autem plerumque nobis difficultatem intelligentiae ratio latinitatis, quae nominibus pronomina non est solita praeponere: ut in David nomine accidit. Cessante enim pronomine, incertum est utrum in illum, aut per illum psalmus exstiterit. Cum enim scribitur psalmus David; utrum ab illo dictus sit, aut propter illum, ambiguum facit nominis sola praescriptio. Graecitas vero cum per David psalmum scriptum esse significat, ita titulum inscribit, yalmo˙ű tou­ Dabi˙d? at vero cum de David vult psalmum qui sit scriptus intelligi, ita superscribit, tw­Ú Dabi˙d? discernens per utriusque pronominis propriam significationem, utrum David scripti psalmi auctor, an causa sit: ut superscriptio psalmi istius continet, tw­Ú Dabi˙d, ita enim habet, id est, quod propter eum vel illi potius, quam ab eo scriptus sit. Ex qua etiam psalmi superscriptione monstratur, in eum hominem, quem Dominus assumpsit in eo nascens, et quem David saepissime nominari docuimus, psalmum hunc Spiritus virtute et Prophetae ore cantatum.

1433
3. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in bellum, et digitos meos in praelium. Si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est, Qui docet manus meas in bellum; accipiant exemplum hoc personae potius Domini convenire. Nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona Domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: Qui doces manus meas in praelium, et posuisti ut arcum aereum brachia mea (Ps XVII, 35). Quod autem nihil in illum David referri possit, in omni quidem psalmo, sed maxime his dictis docetur: Audivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Et commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt (Ibid. 7, 8). Et illud: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearunt delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi, ad auditum auris obaudivit mihi (Ibid. 42 et seqq.). Rebus ipsis inepta eorum intelligentia coarguitur, qui haec David de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem Dominus in eo natus assumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conveniant.

1434
4. Christus ut ad bellum passionis instructus

Manus igitur ejus edoctae ad bellum sunt, cum saeculum vincit: Ego enim, ait, vici mundum (Jn XVI, 33): cum extensus in crucem invictissimis armis ipsius passionis instruitur: Et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea: cum de omnibus virtutibus ac potestatibus, in ipso se, trophaeo gloriosae crucis triumphat; et principatus et potestates enim traduxit cum fiducia triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15): cum dissidentia inter se coelestia et terrena pacificat (Coloss. I, 20): Et in ipso, inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae sive quae in terra sunt, sive quae in coelis. Ad hoc igitur bellum manus ejus edoctae sunt, in quo arcus aerei certamine vincitur (Hic videtur deesse mundus), dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimici. Sed post manuum bellum, succedit et digitorum praelium. Omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. Manus enim extenduntur, et digiti configuntur in palmis: vetus scilicet chirographum, secundum Apostolum, delens, et affigens illud cruci (Coloss. II, 14), etiam eas partes manuum commemorat in praelio, cum quibus omnia veterum criminum peccata confixa sunt.

1435
5. Dehinc sequitur: Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es tu. Protector meus, et in ipso speravi. Carent ista difficultate. Omnia enim in Evangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt: ut honorem majestatis paternae per humilitatis nostrae confessionem, quorum habitum assumpserat, praedicaret.

1436
6. Christi populus, non soli Judaei

Illud autem quod ait: Subjiciens populum meum sub me, non ex persona unius. Judaici populi dictum existimandum est: cum universitatem Ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupaverit, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi (Ps XVII. 45). Quod autem etiam hic qui eum non cognovit suus sit, Evangelia docent, cum aiunt, In sua venit, et sui eum non receperunt. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Jn I, 11 et 10). Sed ne forte hic populus, quem (Hic desideratur non) cognovit et sibi servivit, non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur; divina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit, dicens, Cum divisisset Excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII, 8 et 9; vid. Tract. Ps. II, n. 31). Israel iste in haereditatem aeternam fuerat electus: et ideo quia ille portio Domini erat, caeteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per privilegium portionis electi. Sui autem omnes; quia sibi quod sunt, tamquam auctori suo debent.

1437
7. Christo quando, cur, et quatenus data omnia

Subditi autem ei sunt, cum dicitur, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi vitam aeternam (Jn XVII, 2): et illud, Omnia data sunt mihi in coelo et in terra (Mt XXVIII, 18). Data autem nondum ei primum, quia jam in mundo erat per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit quam ante constitutionem mundi habuerat apud Patrem: sed data post hominis assumptionem; quia ita dictum est, Qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit: propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 7 et 9). Quid ergo, vel cui donatur? Non ei utique, qui in forma Dei erat, donatur ut Dei forma sit; erat enim, et quia erat, jam non egebat hoc dono. Sed fuit causa donandi, quia qui in forma Dei erat, formam servi accepit; et se de forma Dei evacuans, formam servi assumens, usque ad mortem obediens fuit. Obedientiae ergo illi, per quam habitus servilis assumitur, et ipsi habitui servili id donatur, ut quod erat esset: in forma scilicet Dei esset. Damnum enim ad detrimentum sui evacuatio formae Dei nescit; assumptioni potius servili formam Dei rursus acquirens. Ita neque Virtus in humilitatem, sese licet cohibens, defecit ex sese, cum quod erat est: et humilitas cohibita in sese Virtute suscepta, cum quod non erat esse coepit, profectum ejus quae a se non defecerat Virtutis accepit. Et haec quidem evangelici sacramenti, et humanae spei veritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per hujus gloriae demutationem in aeternam transformatam esse substantiam.

1438
8. Dei notitia indignus homo. Deputari quid. Vanum est quidquid transitorium. Homo quatenus Deum cognoscat, aut ad quid deputetur

Sed hujus tamquam difficillimi facti admirationem, et maximae ac pulcherrimae spei donum, etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur, dicens ad id quod dixerat: Subjiciens populum meum sub me; Domine, quid est homo, quia innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt. Non differenter in octavo quoque psalmo proclamat Spiritus sanctus: Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. Et cum se indignum confitetur, gratiam ejus qui sibi haec largiatur extollit. Quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem Deus praestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? Aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? Deputatur autem, quidquid de eo in quo est in aliud destinatur. Rei naturam verborum virtus eloquitur. Homo vanitati similis effectus, et cujus dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem Dei deputatur. Vanitas saeculum est, cujus habitus et forma tolletur. Deo enim inane est, quidquid quamvis exstet, tamen non ita subsistit ut maneat: et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo per quem efficiebatur eximitur. Homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque vanitas, sed similis vanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam vero sibi cognitionem Dei deputatur. Et in quid deputetur, cognitio indulta testatur. Si enim cognitus fieri Deus homini, nisi assumpto homine, non potuit; quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit; et per hanc cognitionem homo qui deputatur, necesse est ut in id deputetur, in quo Deum ipse cognovit, scilicet, ut conformis Deo fiat, quia haec sit deputatio cognitionis indultae.

1439
9. Inimici fortissimi daemones. Montes iidem

Et quia ex persona ejus hominis, quem Dominus assumpsit, haec omnis oratio est; scit cum quanta se dignitate Deus legibus mortis absolvat, et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emittes manum tuam de alto. Simile his dictis psalmo cujus superius meminimus continetur: Et inclinavit coelum, et descendit (Ps XVII, 10), et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie ejus exardescet, et adscendit fumus in ira ejus (Ibid., 9). Misit sagittas, et dissipavit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ibid., 15). Misit e summo, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Eripuit me de inimicis meis fortissimis (Ibid., 17, 18). In eo autem quod fortissimos dixit, possumus intelligere quos dixerit; nempe de quibus Apostolus ait: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundipotentes, adversus spiritales nequitias in coelestibus (Ep VI, 12): satana ipso se in cor Judae, ut Dominum traderet, inserente (Lc XXII, 3). Sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: Corusca coruscationes, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Non illos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri, qui ad solum Dei tactum fumabunt. Et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur, Ut quid suscepistis montes coagulatos? et quantum intelligi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones divinae legis transgressi, tamquam ex lactis sinceritate, vitiosa coaguli corruptione coagulaverint. Et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior (XVII) locutus est.

2860
10. Descensus Dei, et inclinatio coeli quid

Descendit ergo Dominus inclinato coelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo coelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum Deo somnus, vigiliae, memoria, oblivio, discessus et accessus adscribitur; quia secundum meritorum nostrorum differentiam, unicuique nostrum aut dormiens aut vigilans, aut immemor aut recordans, aut desit aut adsit. Atque ita inclinatum descendente eo coelum est: quia cum descendente eo ad assumendum hominem famulatus coelestis adstiterit, Cum Maria evangelizatur, cum pastores aethereum coetum et sonum vident atque audiunt, cum post tentationem diaboli Angeli ministrant, cum ipse totus in forma licet servi, tamen in paternae majestatis virtute se gessit. Sic inclinatur coelum, cum ad terras coelestium Virtus (scil. Dei Filius) honorque deducitur.

2861
11. Diaboli potestas qui confracta, etsi maxima. Fumat, nondum totus uritur

In eo autem quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur; deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam illucescunt; tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur: non sine maxima ratione spiritalis intelligentiae ita dicitur. Et quidem jam et alius psalmus his paria significat, cum ait: Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia (Ps LXIV, 7). Adventu enim Domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subjectus est: non quod non adhuc potentiae suae maximas habeat vires, sed per id quod utcumque subjectus est, praesentis subjectionis conditione ultioni et poenae legitimae praeparatur: ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. Uritur non ille tantum, sed et omnes ejus. Non uni tantum praeparatus hic ignis est, Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Mt XXV, 41). Hi ergo montes tacti a Domino fumabunt.

2862
12. Dei doctrina dispergitur

Dissipabuntur etiam per coruscatas coruscationes: lumen scilicet eorum de quibus dictum est: Vos estis lumen mundi (Mt V, 14), non ferentes. Domini namque adventus, tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intelligetur (Mt XXIV, 27). Sed interim coruscationes multae sunt, id est, apostolicae praedicationes, et splendor doctrinae Dei, quae condensam illam et conspiratam daemonum virtutem coruscationis luce dispergit.

2863
13. Fidelium doctrina a regno suo deturbatur

Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. Meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: Sagittae, inquit, parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps LXIII, 8): parvulorum, ut Apostolus ait, malitia, non sensu (1 Cor. XIV, 20). Horum igitur, id est, fidelium ad innocentiam renatorum verba, tamquam sagittae emissae; illos fumantes montes conturbabunt: cum regni coelestis beatitudo et aeternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur, et Christi gloria speretur: cum luxus et ebrietas relinquatur, et corpus jejuniis purgetur; cum avaritia vincatur, et largitio exerceatur; cum Virgines corpus suum oderint; cum Viduae fuisse virgines maluissent; cum confessores vitam suam detestentur: cum mori martyribus sit optabile. Et hoc totum sagittae istae, id est, doctrinae et adhortationum verba praestiterint, quae emissae eos qui his adversabantur conturbant: cum cessante regno eorum, Christi regni exspectatio praedicatur.

2864
14. Manus Dei Christus

Sed et ex alto manus Domini emittitur. Manum autem Dei Dominum nostrum Jesum Christum significari in Spiritu, non obscura doctrina est. Per eum enim facta sunt omnia. Et scriptum legimus, Manus enim, inquit, mea auxiliabitur ei (Ps LXXXVIII, 22): quia per filium Dei homo assumptus, laqueis mortis et judicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur.

2865
15. Aquae, populi perituri

Sequitur enim: Eripe me de aquis multis. Aquas populos dici, usitata cognitio est (ut etiam per Esaiam dicentem (VIII, 7) docemur, Propter hoc ecce Dominus inducet super vos aquam fluvii validam et multam, et regem Assyriorum), quorum virtus atque vita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. Ut hic idem Propheta ait: Perierunt sicut aqua praeterfluens (Ps LVII, 8): quia natura earum, cessante incremento maris in quod feruntur, eximitur. Et de manu iniqua filiorum alienorum. Dei enim esse destiterant, de quibus dictum est, Filii alieni inveteraverunt (Ps XVII, 46): et quibus dictum est, Vos e diabolo patre estis (Jn VIII, 44).

2866
16. Dextera eorum qui iniqua

Sed non solum filii alieni sunt, Dominum suum non recipiendo, sed etiam id quod sequitur, VERS. 8: Quorum os locutum est vanitatem. Vanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Jn, XIX, 15). Regem enim saeculi, id est vanitatis, populus in regnum aeternum electus elegit. Et dextera eorum dextera iniquitatis. Iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum virgis laniat, cum calamo collidit, cum coronam spineam coaptat, cum clavo manus ac pedes figit, cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatis opera consummat.

2867
17. Canticum novum, gentibus ob novam Dei notitiam

Post quae potenter a Domino gesta atque perfecta, novo nobis gloriosae victoriae erit cantico concinendum. Ait enim, VERS. 9: Deus canticum novum cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi. Et quod hoc novum canticum sit, contuendum est. Plures autem novum canticum cantantes psalmi reperiuntur. Nonagesimus enim et quintus psalmus ita coepit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra: et rursum, Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omni populo mirabilia ejus: et rursum, Commoveatur a facie ejus omnis terra, dicite in nationibus, Dominus regnabit. Hoc canticum novum, quod omnis terra cantat, quod jam non intra Judaeae limbos atque fines cognitio ejus, qui omnia creavit, esse celebratur; quod jam inter gentes gloria Dei invisibilis nuntiatur, quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus Deus regnaturus ostenditur. Novum hoc inter tot errores saeculi canticum est, et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est: per quem Deus invisibilis, incorporeus, aeternus, et justi judicii judex, et beatae aeternitatis rex esse cantatur.

2868
18. Alterum ob mirabilem Christi resurrectionem

Est et nonagesimus septimus psalmus canticum novum cantans: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus. Sed nescio an idcirco sit cantico novo cantandum, quia mirabilia Deus fecit. Olim coelum pulcherrimum atque immobile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseverant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus dives est, olim homo maxime mirabile opus Dei nascitur: et si nihil postea Deus mirabile cum haec creavit adjecit, quaero quod novum canticum ob mirabilia facta cantandum sit. Et non diu nos psalmus patitur errare. Ob quae enim mirabilia novum canticum cantaret, ostendit dicens: Liberavit eum dextera ejus et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium (Ps XCVII, 1 et 2). Hoc novum canticum est, hoc mirabile Dei est: quod liberavit eum dextera ejus, quod sibi ipsi salutem virtus sua tribuit. Potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi, et potestatem habeo animam meam resumendi (Jn X, 18). Non externo eguit unigenitus Dei filius ad salvandum hominem, in quo nasci voluit, auxilio, et (f. sed) in gloria paternae majestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit, cum in eo natura suae carnem in aeternae salutis substantiam transformatam esse cognoscunt.

2869
19. Aliud ob indultam sanctis judicandi potestatem

Cantat et centesimus quadragesimus nonus psalmus canticum novum. Et cur sit hoc canticum novum, mox Propheta subjecit, dicens, Exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in manicis et compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis; ut faciant in his judicium conscriptum, gloria haec est omnibus sanctis ejus (Ps CXLIX, 4 et seqq.). Hoc canticum novum est, Dei sanctos judicii aeterni sumere potestatem. Sancti enim, secundum Apostolum, mundum judicabunt (1Co VI, 2). Hoc igitur novum cantatur a nobis, ultio in nationes, arguitio in populos, manicae et compedes regum, et nobilium vincula ferrea, et conscripti in eos judicii sententia.

2870
20. Psalterium decachordum. Reges regni Dei consortes

Quod etiam in hujus psalmi novo cantico simile cantatur: Deus cantionem novam cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus. In decachordo igitur psalterio, id est, vel quod decem chordarum illud psalterium sit, vel quod decem verborum organo atque gestis cantio nova ista cantatur: vel quod homo ipse decem quibusdam chordis manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem novam hanc cantet. VERS 10. Qui das salutem regibus: regibus quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Mt XXV, 34): qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et compedibus constringent, qui judicabunt, arguent, vindicabunt.

2871
21. Christi liberatio, salus regum

Et quomodo salus regibus detur, ostendit: Qui, inquit, liberas David servum tuum: eum nempe David, de quo hic idem liber ex persona Dei patris alio psalmo prophetat: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei. Ipse invocabit, Pater meus es tu, Deus meus, susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in coelo fidelis (Ps LXXXVIII, 20 et seqq.). Et rursum in psalmo eodem ex persona ejus ad Patrem: Sicut jurasti David in veritate tua, memor esto Domine opprobrii servi tui, quod continui in sinu meo multarum gentium. Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui (Ibid, 50 et seqq.). Opprobria multarum gentium in sinum suum David hic unus excepit. Ipse enim peccata nostra suscepit, et infirmitates nostras portavit; livore ejus nos sanati sumus (Esa. LIII, 5). Ita dum hic David liberatur, et legi mortis eximitur, salus quoque regibus datur. Ipse est enim primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). Et ut in Adam omnes morimur, ita et in Christo omnes resurgemus. (1Co VIII, 22.) Liberatio ergo ejus, salus regum est. Regnabunt enim conformes gloriae suae, per assumptam ab eo naturae nostrae conjunctionem, rursum omnes in naturae ejus communione mansuri.

2872
22. Eripitur ergo hic David de gladio malignorum. Spiritum enim Jesus posuit cum voluit: nec exspectavit ut animam impressum vulnus emitteret. Jus animae ejus manus irreligiosa non habuit. Ait enim, De gladio maligno erue me. Quamquam enim exanimis jam corporis latus miles transfoderit (Jn XIX, 34), usus est ministerio saevitiae: caeterum potestas spiritus emittendi, causam violandae in se animae non reliquit.

2873
23. Falsae felicitatis opinio reprobatur

Consummat deinde cantionem novam novae confessionis hymno, terrena judicia et saecularium bonorum gaudia falsa condemnans, cum ait: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; VERS. 12-15: Quorum filii sicut novella plantatio stabilita in juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Et haec sunt, quantum arbitror, hujus saeculi bona communi universorum beata judicio, res saeculi loqui atque agere, rapere aut emere honores, sub pretio falso ditescere, gloriari in adultae aetatis liberis, quorum efflorescentes anni novellae exsultationis firmitate confidant, optare speciosi corporis filias, atque eas in modum templi damno inutili pecuniae ingentis ornare, multiplicatis horrea fructibus rumpere, quae congestas opes in promptuaria alia angusta his quae in se conduntur eructent, geminatis quoque oves fetibus velle, quas egressas nullus ferae occursus imminuat, delectari boum suorum sagina, circumsepta etiam domorum firma praebere, ne transeundi per ea cuiquam sit potestas; non flere, non lugere, non gemere, sed prospero felicitatis suae cursu nulla adversae calamitatis molestia impediri. Beatum hunc populum cui haec essent dixerunt: sed Propheta scit falsam esse hujus beatitudinis opinionem. Quid enim haec tot et tanta saeculi bona ad vitam, quae morte intercipienda esset, acquirent? Et ideo qui populus beatus esset, ostendit dicens, Beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Deus ille Dominus, qui cum superiora haec terrena praestiterit, aeternitatem tamen illis qui his recte utentur impertiet: qui cohaeredes nos Filii sui in ipso ante constitutionem saeculi elegit, qui erit Deus omnia in omnibus: ipsi gloria, laus, honor, virtus, imperium Patri in Filio, Filio in Patre et in Spiritu Sancto, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.

1440
(
Ps 144 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1410