Codex Iuris Canonici 1983 1810

I De Inquisitionibus Ab Episcois Faciendis


1810
1) Episcopis dioecesanis vel Hierarchis ceterisque in iure acquiparatis, intra fines suae iurisdictionis, sive ex officio, sive ad instantiam ingulorum fidelium vel legitimorum coetuum eorumque procuratorum, ius competit inquirendi circa vitam, virtutes vel martyrium ac famam sanctitatis vel martyrii, asserta miracula, necnon, si casus ferat, antiquum cultum Servi Dei, cuius canonizatio petittus.


1811 2) In huiusmodi inquisitionibus Episcopus iuxta peculiares Normas a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum edendas procedat, hoc quidem ordine :
1 A postulatore causae, legitime ab actore nominato, accuratam informationem de Servi Dei vita exquirat, simulque ab eo edoceartur de rationibus quae causae canonizationis promovendae favere videantur.
2 Si servus Dei scripta a se axarata publice edidit, Episcopus curet ut eadem a censoribus theologis examinentur.
3 Si nihil contra fidem bonosque mores in iisdem scriptis repertum fuerit, tunc Episcopus alia scripta inedita (epistulas, diaria, etc.) necnon omnia documenta, quoquo modo causam respicientia, perquiri iubeat a personis ad hoc idoneis, quae, postquam munus suum fideliter expleverint, relationem de perquisitionibus factis componant.
4 Si ex hucusque factis Episcopus prudenter iudicaverit ad ulteriora procedi posse, curet ut testes a postulatore inducti aliique ex officio vocandi rite examinentur.
Si vero urgeat examen testium ne pereant probationes, ipsi interrogandi sunt etiam nondum completa perquisitione documentorum.
5 Inquisitio de assertis miraculis ab inquisitione de virtutibus vel de martyrio separatim fait.
6 Inquisitionibus peractis, transuptum omnium actorum in duplici exaemplari ad Sacram Congregationem mittatur, una cum exemplari librorum Servi Dei a censoribus theologis examinatorum eorumque iudicio.
Episcopus praeterea adiungat declarationem de observantia decretorum Urbani VIII super non cultu.


II : De Sacra Congregatione Pro Causis Sanctorum


1812 3) Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, cui praeest Cardinalis Praefectus, adiuvante Secretario, munus est, ut ea agat quae ad canonizationem Servorum Dei pertinent, et quidem tum Episcopis in causis instruendis consilio atque instructionibus assistendo, tum causis funditus strudendo, tum denique vota ferendo.
Ad eamdem Congregationem spectat decernere de iis omnibus quae ad authenticitatem et conservationem reliquiarum referuntur.


1813 4) Secretarii officium est :

1 relationes cum externis, praesertim cum Episcopis qui causas instruunt, curare ;
2 discussiones de merito causae participare, votum ferendo in congregatione Patrum Cardinalium et Episcoporum ;
3 relationem, Summo Pontifici tradendam, de votis Cardinalium et Episcoporum conficere.


1814 5) In munere suo adimplendo Secretarius adiuvatur a Subsecretario, cui competit praesertim videre utrum legis praescripta in causarum instructione adimpleta fuerint, necnon a congruo numero Officialium minorum.


1815 6) Pro studio causarum apud Sacram Congregationem adest Collegium Relatorum, cui praeest Relator generalis.


1816 7) Singulorum Relatorum est :

1 una cum externis cooperatoribus causis sibi commissis strudere atque Positiones super virtutibus vel super martyrio parare ;
2 enodationes historicas, si quae a Consultoribus requisitae fuerint, scriptis exarare ;
3 Congressui theologorum tamquam expertos adesse, sine tamen voto.


1817 8) Inter relatores unus aderit specialiter deputatus pro elucubratione Positionum super miraculis, qui intererit Coetui medicorum et Congressui theologorum.


1818 9) Relator generalis, qui praesident Coetui Consultorum historicorum, adiuvatur a nonnullis Adiutoribus a strudiis.


1819 10) Apud Sacram Congregationem unus adest Promotor fidei seu Praelatus theologus, cuius est :
1 Congressui theologorum praeesse, in quo votum fert ;
2 relationem de ipso Congressu parare ;
3 congregationi Patrum Cardinalium et Episcoporum tamquam expertum adesse, sine tamen voto.


1820 11) Causis sanctorum tractandis praesto sunt Consultores ex diversis regionibus, alii in re historica alii in theologia praesertim spirituali periti.


1821 12) Pro examine sanationum, quae tamquam miracula proponuntur, habetur apud Sacram Congregationem coetus in arte medica peritorum.


III : De Modo Procedendi In Sacra Congregatione


1822 13) Cum omnia acta et documenta causam respicientia Episcopus Romam miserit, in Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum hoc modo procedatur :
1 Ante omnia Subsecretarius scrutatur utrum in inquisitionibus ab Episcopo factis omnia legis statuta servata sint, et de exitu examinis in Congressu ordinario referet.
2 Si Congressus iudicaverit causam instructam fuisse ad legis normas, statuet cuinam ex Relatoribus committenda sit ; Relator vero una cum cooperatore externo Positionem super virtutibus vel super martyrio conficiet iuxta regulas artis criticae in hagiographia servandas.
3 In causis antiquis et in iis recentioribus, quarum peculiaris indoles de iudicio Relatoris generalis id postulaverit, edita Positio examini subicienda erit Consultorum in re speciatim peritorum, ut de eius valor scientifico necnon sufficientia ad effectum de quo agitur votum ferant.
In singulis casibus Sacrac Congregatio potest Positionem etiam aliis viris doctis, in Consultorum numerum non relatis, examinandam tradere.
4 Positio (una cum votis scriptis Consultorum historicorum necnon novis enodationibus Relatoris, si quae necessariae sint) tradetur Consultoribus theologis, qui de merito causae votum ferent ; quorum est, una cum Promotore fidei, causae ita studere, ut antequam ad discussionem in Congressu peculiari deveniatur, quaestiones theologicae controversae, si quae sint, funditus examinentur.
5 Vota definitiva Consultorum theologorum, una cum conclusionibus a Promotore fidei exaratis, Cardinalibus atque Episcopis iudicaturis tradentur.


1834 14) De assertis miraculis Congregatio cognoscit squenti ratione :

1 Asserta miracula, super quibus a Relatore ad hoc deputato paratur Positio, expenduntur in coetu peritorum (si de sanationibus agitur, in coetu medicorum), quorum vota et conclusiones in accurata relatione exponuntur.
2 Deinde miracula discutienda sunt in peculiari Congressu theologorum, ac denique in congragatione Patrum Cardinalium et Episcoporum.


1835 15) Sententiae Patrum Cardinalium et Episcoporum referuntur ad Summum Pontificem, cui uni competit ius decernendi cultum publicum ecclesiasticum Servis Dei praestandum.


1836 16) In singulis canonizationis causis, quarum iudicium in praesens apud Sacram Congregationem pendeat, Sacra ipsa Congregatio peculiari decreto statuet modum ad ulteriora procedendi, servata tamen mente huius novae legis.


1837 17) Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus ab hoc ipso die vigere incipiunt.
Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus est, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et devogatione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iannuarii, annon MCMLXXXIII, Ponticatus Nostri quinto.

B IOANNES PAULUS PP. II







Codex Iuris Canonici 1983 1810