Liber divinorum operum Hildegardis

VISIO SECUNDA



[Col. 0751]

[Col. 0751A] Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis, et ventis suis in modum rotae in pectore imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis.

I. Deinde in pectore praefatae imaginis, quam velut in medio australis aeris conspexeram, ut praedictum est, rota mirificae visionis apparuit cum suis signis hujus fere similitudinis, ut instrumentum illud, quod ante viginti octo annos, velut in figura ovi [Col. 0751B] significative videram, quomodo in tertia visione libri Scivias ostenditur, ita ut in ejus summa parte per circuitum rotunditatis suae circulus in similitudine lucidi ignis, et sub illo circulus alius sicut circulus nigri ignis demonstraretur, ubi et idem circulus lucidi ignis eumdem circulum nigri ignis bis densitate sua superabat. Et hi duo circuli quasi unus circulus essent sibi invicem conjungebantur. Sub eodem autem circulo nigri ignis, alius circulus in similitudine puri aetheris erat, ubique tantae densitatis quantae circuli duorum praefatorum ignium apparebant. Sed sub ipso circulo puri aetheris alius velut circulus aquosi aeris tantae densitatis in rotunditate [Col. 0751C] sua, quantae etiam densitas circuli praedicti lucidi ignis manifestabatur. Et sub eodem circulo aquosi scilicet aeris, alius circulus quasi fortis et albi lucidique aeris hujus similitudinis in rigore suo existens, ut nervus in corpore hominis est, ostendebatur, ubique in circuitu suo ejusdem densitatis, cujus densitas, circuli praefati nigri ignis apparens. Hi quoque duo circuli sibi invicem ita copulabantur, ut velut unus circulus essent, apparerent. Sub hoc autem circulo videlicet fortis et albi, lucidique aeris, quasi alius aer tenuis signatus erat, qui ut nubes interdum elatas et lucidas, interdum inclinatas et umbrosas videbatur superius portare, et se quasi per totam praefatam rotam diffundere. Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio [Col. 0751D] ad invicem conjuncti erant. Supremus vero circulus, velut igne suo caeteros circulos perfundebat; aquosus autem alios omnes quasi humore suo rigabat. Et quasi a principio orientalis partis ejusdem rotae velut ad finem occidentalis partis ipsius linea versus septentrionalem ejus partem extendebatur, quasi septentrionalem plagam a caeteris plagis discernens. Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis aeris signatus erat, qui ubique in circuitu suo aequali spatio a signo fortis et albi lucidique aeris distabat, tantae latitudinis quidem in transversum, quanta profunditas spatii a summitate supremi circuli usque ad extremitatem nubium, seu ab extremitate [Col. 0752A] nubium usque ad summitatem ejdem globi existit. In medio quoque rotae istius imago hominis apparebat, cujus vertex superius et plantae subterius ad praefatum circulum, velut fortis et albi lucidique aeris pertingebant. A dextro autem latere summitas digitorum dexterae manus ejus; a sinistro quoque summitas digitorum sinistrae manus ad ipsum circulum hinc et hinc in rotunditate designatum porrecta erat, quoniam eadem imago brachia sua [Col. 0752B] sic extenderat. Sed et versus easdem partes quatuor capita, scilicet quasi caput leopardi et lupi, ac velut caput leonis et ursi apparebant. Nam supra verticem praedictae imaginis in signo puri aetheris, quasi caput leopardi, ex ore suo velut flatum emittens videbam, qui etiam in dextrali parte ejusdem oris se aliquantum in longum recurvans, in caput cancri cum duabus forficibus, quasi, cum duobus pedibus formabatur; in sinistrali autem parte oris ipsius aliquantum etiam in longum regirans in caput cervi desinebat. Ex ore autem capitis hujus cancri quasi alius flatus exiens usque ad medietatem spatii quod inter capita leopardi et praefati leonis [Col. 0752C] erat procedebat; ex ore vero capitis cervi velut alius flatus veniens usque ad medietatem spatii, quod erat inter caput leopardi et ursi tendebat. Et flatus qui a dextera parte oris leopardi usque ad caput cancri procedebat, flatus etiam qui a sinistra parte ipsius oris usque ad caput cervi exibat, flatusque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii inter capita leopardi et leonis exstantis tendebat. Flatus quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi et ursi erat prolongabatur, aequalis longitudinis erant. Omnia quoque capita haec in praefatam rotam et ad imaginem hanc hominis spirabant. Sub pedibus autem ejusdem imaginis hominis in signo aquosi aeris velut caput lupi quasi flatum ex ore suo producens [Col. 0752D] apparebat, qui etiam a dextra ipsius oris aliquantum in longum erumpens in medio medietatis spatii, quod inter capita lupi et ursi erat formam capitis cervi accipiebat, ex cujus etiam ore velut alius flatus veniens in eamdem medietatem finiebatur. A sinistra vero oris ejusdem lupini capitis, flatus qui ab ipso ore procedebat se prolongans in medio etiam medietatis spatii, quod inter capita lupi et leonis erat, in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duobus pedibus surgebat, de cujus quoque ore quasi alius flatus exiens in ipsa medietate residebat. Qua autem spatiorum mensura capita haec ad invicem dietabant, eadem mensura et forma flatus eorum [Col. 0753A] hinc et hinc in longitudine extendebatur, ut et de aliis superius dictum est, ipsaque in rotam praemonstratam, et ad imaginem hominis in ea stantem, spiramina sua mittebant. Sed ad dexteram imaginis ipsius in signo lucidi ignis velut caput leonis aspiciebam, ex cujus ore quasi flatus egrediens ab utraque parte oris ejusdem aliquantum prolongabatur, ac sic etiam in dextra parte in caput serpentis, in sinistra autem in caput agni formabatur. Et caput serpentis in medio medietatis spatii, quod inter caput leonis et lupi erat se ostendens velut flatum emittebat, qui se ad eamdem medietatem extendebat, ac flatui qui de capite cancri egrediebatur, quod inter caput lupi et leonis erat se conjungebat. Caput autem agni in medio medietatis spatii, quod [Col. 0753B] inter caput leonis et leopardi existebat apparens quasi flatum producebat, qui se ad ipsam medietatem prolongans, flatui qui de capite cancri, quod inter caput leopardi et leonis erat, in conjunctione occurrebat. Sed secundum spatia quibus capita haec a se separata, erant, longitudo flatuum eorum procedebat, quemadmodum et de superioribus capitibus flatibusque eorum praemonstratum est, et in praefatam rotam, et ad praedictam humanam imaginem, ipsa flare se ostendebant. Ad sinistram vero ejusdem imaginis in signo nigri ignis, quasi caput ursi apparebat, quod velut flatum ex ore suo dabat, qui etiam ad dextram et ad sinistram oris ipsius aliquantum se in longum extendens, ad dextram in caput agni desinebat, ad sinistram vero formam capitis [Col. 0753C] serpentis accipiebat. Ex ore autem capitis agni hujus quemadmodum alius flatus usque ad medietatem spatii, quod inter capita ursi et leopardi existebat se prolongabat, sed ex ore capitis serpentis istius sicut alius flatus usque ad medietatem spatii quod inter capita ursi et lupi erat, se extendendo procedebat. Sed similitudo flatus istius qui a dextra parte oris ursi usque ad caput agni veniebat, similitudo quoque ejusdem flatus, qui a sinistra parte ipsius oris usque ad caput serpentis procedebat. Flatus etiam qui ex ore capitis agni usque ad demonstratam medietatem spatii, quod inter capita ursi et leopardi videbatur exibat, flatusque qui ex ore capitis serpentis usque ad medietatem spatii [Col. 0753D] inter capita ursi et lupi exstantis prolongabatur unius et aequalis longitudinis erant. Capita quoque haec omnia in supradictam rotam, atque ad praefatam imaginem hominis flatus dabant. Sed et super caput imaginis hujus septem planetae sursum ab invicem signati erant, tres in circulo lucidi ignis, unus etiam in subjecto illi circulo nigri ignis, tres autem in subjecto illi circulo puri aetheris, ita ut etiam versus austrum ad latus ejus, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus in circulo suo apparet. Et a medio signi summi primique planetae, qui super caput ejusdem imaginis signatus erat, velut radii quidam exibant, quorum unus ad signum solis descendebat, et unus ad dextrum pedem capitis praedicti cancri, [Col. 0754A] quod a capite leopardi procedebat radiabat, unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exibat se tendebat. A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinabat, atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis veniebat egrediebatur, et alius ad praedictam lineam, quae a principio orientalis partis praefatae rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem ejus plagam extendebatur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exibat dirigebatur. Signum etiam tertii planetae a medio sui quemadmodum radium unum ad signum solis extendebat, alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedebat dirigebat; sed alium ad praefatam [Col. 0754B] lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egrediebatur prolongabat. Solis quoque signum quasi quosdam radios de se emittens, alio signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis ursi tangebat; alium autem radium super signum lunae, alium velut super cerebrum, et usque super utrumque calcaneum praefatae imaginis extendendo figebat. Et a medio signi planetae quinti qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendebat, quidam vero ad caput cancri quod a signo capitis lupi exibat se extendebat; sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigebat. De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super lunam est, velut radius unus sursum ad [Col. 0754C] signum solis tendebat, et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigebatur, alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedebat extendebatur. A signo quoque lunae quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiabat. Sed et quomodo supra dictum est, signum solis eodem etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis hujus radiis suis ad praefata loca designatum erat, versus quoque dextrum latus ejus, necnon et sub pedibus ipsius in circulo suo ad eadem loca signatum apparebat. In circuitu quoque circuli, in quo similitudo lucidi ignis videbatur, sedecim etiam principales stellae apparebant, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor [Col. 0754D] quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi. Quarum octo quae mediae sibi utrimque astantium stellarum inter capita haec erant, scilicet duae inter duo capita quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendebant; reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videbantur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigebant. Circulus quoque puri aetheris, circulus quoque fortis et albi aeris lucidique, quasi stellis pleni erant, quae fulgores suos ad sibi oppositas nubes mittebant. Unde et ille in dextra parte praefatae imaginis, quemadmodum duas linguas ab invicem separatas de se proferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam [Col. 0755A] rotam, et versus eamdem imaginem dirigebant. A sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum separatae, in eamdem rotam, et ad ipsam imaginem, quasi quibusdam rivulis de se profluentibus se convertebant. Hoc modo imago haec signis istis implexa et circumdata erat. Vidi etiam quod ex ore praedictae imaginis in cujus pectore rota apparebat, lux clarior luce diei, in similitudine filorum exibat, quibus signa circulorum, signaque caeterarum figurarum, quae in eadem rota discreta erant, singulaque signa membrorum formae hominis, scilicet ejusdem imaginis, quae etiam in ipsa rota apparebat, recta et distincta mensura metiebatur: quemadmodum in praecedentibus, et subsequentibus verbis suis manifestatur.

[Col. 0755B] Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec finem habens, nec loco vel tempore circumscripta omnia in se comprehendat.

II. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Deus qui ad gloriam nominis sui mundum elementis compilavit, ventis confirmavit stellis innectens elucidavit, reliquis quoque creaturis replevit, hominem in eo omnibus his circumdans et muniens, maxima fortitudine ubique perfudit, quatenus ei in omnibus assisterent, operibusque ipsius interessent, ita ut cum illis operaretur, quia homo absque illis nec vivere, nec etiam subsistere potest, quemadmodum in praesenti visione tibi manifestatur. Nam [Col. 0755C] in pectore praefatae imaginis rota mirificae visionis apparet cum signis suis hujus fere similitudinis, ut instrumentum illud quod ante viginti octo annos velut in figura ovi significative videras quomodo in prioribus visionibus tuis tibi ostensum est, quoniam absque oblivione in scientia verae charitatis quae Deus est forma mundi existit, insolubiliter volubilis, humanaeque naturae mirabilis, ita ut nec ulla vetustate consumatur, nec ulla novitate augeatur, sed ut a Deo primum creata est, sic usque ad finem saeculi perdurabit. Divinitas etenim in praescientia et in opere suo velut tota integra est, et nullo modo divisa, quoniam nec initium nec finem habet, nec ab ullo comprehendi potest, quia sine tempore est. Et sicut circulus ea, quae intra ipsum latent, comprehendit, [Col. 0755D] ita sancta Divinitas infinite omnia comprehendit et superexcellit, quia ipsam in potentia sua nullus dividere, nec superare, nec ad finem perducere potuit.

Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi, et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta sit.

III. Sed quod supradictum instrumentum in prioribus visionibus tuis in figura ovi denotatum est hoc ostendit, quod distinctio elementorum in eadem similitudine solummodo significatur, quoniam mundo elementis distincto discretiva forma ovi similitudini distinctionis ipsius, qua elementis distinctus est, aliquantum assimilatur; hic autem in rota circuitio et [Col. 0756A] recta mensura eorumdem elementorum tantum ostenditur, cum neutrum ipsorum similitudinem figurae mundi per omnia teneat, quoniam illa undique integra, rotunda, et volubili existente globus aliquis qui integer et volubilis existit, formam ipsius in omni parte potius imitatur.

De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur, et quid significent.

IV. Quod autem in ejus suprema parte per circuitum rotunditatis suae circulus in similitudine lucidi ignis apparet, hoc est quod primum elementum quod ignis est primum existit, quia levis est, caeteraque elementa comprehendit, et illuminat, ac omnes creaturas pertransit eisque gaudium luminis sui subministrat, significans potentiam Dei, qui [Col. 0756B] super omnes est, et qui omnibus vitam tribuit. Sub quo circulus alius sicut circulus nigri ignis demonstratur, quia ignis iste sub potestate prioris existens, judicialis et fere gehennalis est ad vindictam malorum factus, nec ulli rei parcit super quam justo judicio cadit, quoniam in eo ostenditur, quod omnis qui se Deo opponit, in casum nigredinis multarumque calamitatum vertetur. Nam in aestate cum sol sursum ascendit, idem ignis vindictam Dei in combustione fulguris exercet, cum vero in hieme sol deorsum descendit, ille judiciales plagas in gelu et grandine, ac in frigore ostendit, quoniam quodque peccatum seu igne, seu frigore, seu aliis quibusdam plagis secundum modum suum examinatur. [Col. 0756C] Et idem circulus lucidi ignis eumdem circulum nigri ignis bis densitate sua superat, quia niger ignis iste tantae fortitudinis et amaritudinis in nigredine sua existit, ut superiorem lucidum ignem obumbraret et dissiparet, si ille hunc densitate sua non superaret dignans quod vindicta peccatorum hominum tot pericula poenarum in se habet, ut homo durare non posset si gratia et clementia Dei illa non praeveniret. Et ii duo circuli quasi unus circulus sint sibi invicem conjunguntur, quia in ardore ignis flagrant, et quoniam potestas et judicium Dei in una rectitudine se continentes ab invicem non separantur.

De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in constitutione sua valeat, et quid significet, et quare [Col. 0756D] tantae densitatis sit quantae duo superiores.

V. Sub eodem autem circulo nigri ignis alius circulus in similitudine puri aetheris est, ubique tantae densitatis, quantae circuli duorum praefatorum ignium apparent, quoniam sub praefatis ignibus tam lucido quam nigro rotunditate sua mundum comprehendens purus aether est ab ipsis procedens velut fulgora flammante igne, quando ignis flammam suam expandit demonstrans puram poenitentiam peccatorum, quae per gratiam Dei velut a lucido igne, et per timorem ejus quasi a nigro in homine excitatur. Et ejusdem densitatis est, ut duo supradicti ignes sunt, quia ipse ab hoc utroque igne resplendens, densitatem utriusque in se habet, nec lenior in fulgore lucidi, nec severior in repercussione nigri existit, quam [Col. 0757A] justum judicium Dei dijudicat, quoniam nec dies nec nox aliud in se demonstrant, quam quod divina voluntas disponit. Idem quoque aether superiora et subteriora retinet, ne terminum suum excedant, nec super ullam creaturam judiciali judicio cadit, sed subtilitate et aequitate sua multoties illi restitit, quemadmodum poenitentia vindictam peccatorum constringit. Quod vero densitatem ignium istorum habet, hoc est quod poenitens homo casum primi angeli, qui lucidus fuit, in lucido igne attendat, et quod in densitate nigri ignis casus hominum in incredulitate et temeritate peccantium consideret, ac sic potentiam justumque judicium Dei inspiciens pure digneque poeniteat.

De quarto circulo, qui in modum aquosi aeris [Col. 0757B] videtur, et quantae densitatis sit, et quid significet.

VI. Sed et sub ipso circulo puri aetheris alius circulus velut circulus aquosi aeris tantae densitatis in rotunditate sua, quantae etiam densitas circuli praedicti lucidi ignis manifestatur, significans quod sub praefato aethere per circuitum firmamenti aquae illae sunt, quae super firmamentum esse noscuntur ejusdem videlicet densitatis in circuitu suo, ut densitas supradicti lucentis ignis existit. Et aquosus aer iste sancta opera in exemplis justorum ostendit, quae velut aqua perlucida sunt, et quae immunda opera mundant, quemadmodum aqua quaeque sordida abluit hujus capacitatis in perfectione sua existentia secundum quod divina gratia in igne [Col. 0757C] sancti Spiritus ea accendit.

De circulo fortis albi et lucidi aeris quanta utilitate quintum locum obtineat, et quantae densitatis sit, et quid et ipse significet, vel quare superiori, ut velut unus sint, copuletur.

VII. Sub eodem autem circulo, aquosi scilicet aeris, alius circulus fortis, et albi lucidique aeris hujus similitudinis in rigore suo existens, ut nervus in corpore hominis est, ostenditur, qui periculis superiorum aquarum oppositus, fortitudine et tenacitate sua inundationes illarum retinet, ne repentina et incongrua effusione terram obruant, significans etiam, quod discretio sancta opera in hujusmodi temperamento confirmat, ut homo corpus suum ita constringat, ne injuste constrictum in [Col. 0757D] ruinam vadat. Qui ubique in circuitu suo ejusdem densitatis, cujus densitas circuli praefati nigri ignis apparet, quoniam iste ad utilitatem hominum aequali modo, sicut et ille ad vindictam peccatorum eorum positus est. Sed quoties inferiores aquae ad vindictam malorum justo Dei judicio in nimietate sursum per nubes trahuntur, quidam humor de aquoso aere per istum fortem et album lucidumque aerem, velut potus hominis in vesicam ipsa integra permanente transsudat, qui easdem aquas periculosa inundatione descendere facit. Unde et discretio opera hominum ad salutem eorum ubique justa moderatione discernit, cum judicia Dei peccata illorum in vindicta non transcendunt, sed cum ea juste dijudicant, quoniam protector et rector [Col. 0758A] justa aequitate se invicem continent. Hi quoque duo circuli sibi invicem ita copulantur, ut velut unus circulus sint appareant, quia in humore madescunt, et aliis humorem infundunt, quemadmodum et discretio bona opera in moderatione sua continet, ne in ruinam vadant.

De sexto circulo, qui in similitudine tenuis aeris a superioribus procedere videtur, quid in suo loco, valeat, et quid in mystica ratione per eum figuretur.

VIII. Et sub hoc circulo, videlicet fortis et albi lucidique aeris quasi alius aer tenuis signatus est, qui de superioribus circulis seu elementis, velut sufflatum aerem se procedentem demonstrat, qui et ab ipsis elementis non separatur, quemadmodum [Col. 0758B] halitus hominis ab ipso egreditur, nec tamen ab eo separatur. Idem etiam aer ut nubes interdum elatas et lucidas interdum inclinatas et umbrosas videtur superius portare, quas supradictus aquosus aer exspuit, et recolligit, sicut follis fabri flatum emittit, et retrahit, ita ut dum quaedam stellae in praefato elemento ignis positae, in circuitionibus suis sursum ascendunt, nubes istas sursum trahant, unde et lucidae fiunt. Sed cum in circuitionibus suis descendunt, illas deorsum remittunt, et sic umbrosae sunt et pluvias serunt. Et praefatus tenuis aer videtur se quasi per totam praedictam rotam diffundere, quoniam omnia quae in mundo sunt ab eo vegetantur et sustentantur. Sed et sub defensione discretionis recta desideria fidelium hominum in [Col. 0758C] subtilitate justitiae degentia de superioribus virtutibus et confortationibus per Spiritum sanctum se processisse demonstrant, cum se ab illis non avertunt, sed cum omni devotione ipsis sine intermissione adhaerent, firmam mentem in ipsis fidelibus nunc in fiducia clarescentem, nunc in humilitate trementem, ad Deum habentia quae de sanctis operibus et exemplis justorum oritur, et ad ipsa recolligitur, quemadmodum operarius de opere suo remuneratur. Nam dum in hominibus bona scientia Spiritu sancto ignita in justificationibus suis ad coelestia se tollit, mentes illorum secum trahit, easque puras ibi facit, et dum in eisdem justificationibus ad corporales necessitates se declinat, mentes eorum ad ipsas remittit, ita ut in curis istis quasi turbidae [Col. 0758D] sint appareant, imbrem lacrymarum tamen ferentes, quia terrenis se inhaerere prorsus gemunt, quamvis se totos divinae potentiae committendo inferant.

Quare isti sex circuli sine intervallis sibi invicem jungantur, et quid per hanc connexionem innuatur.

IX. Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio ad invicem conjuncti erant, quia si divina dispositio ista conjunctione eos sic non solidasset, firmamentum dirumperetur, nec consistere posset, ostendentes quod perfectae virtutes in fideli homine sibi consociatae per inspirationem Spiritus sancti ita confortantur, ut contra vitia diaboli pugnantes, quaeque bona opera unanimiter perficiant.

[Col. 0759A] Quod primus circulus igne suo alios inflammet, quartus eos lumine suo temperet, et quod hoc in nobis figuraliter ostendat.

X. Supremus vero circulus velut igne suo caeteros circulos perfundit, aquosus autem alios omnes quasi humore suo rigat, quoniam superius elementum quod ignis est, caetera fortitudine et candore suo roborat, aquosum vero aliis viriditatem humectatione sua immittit, quemadmodum et potentia Dei in mirabilibus gratiae suae fideles homines sanctificat, opera autem fidelium Creatoris sui pietatem in vera humilitate sanctitatis magnificat.

De linea in praescriptam rotam quasi a primo solis ortu usque in extremum ejus occasum protensa apparente, et quid hoc idem gerat mystice.

XI. Et quasi a principio orientalis partis ejusdem [Col. 0759B] rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius linea in firmamento versus septentrionalem ejus partem extenditur quasi septentrionalem plagam a caeteris plagis discernens, quia a primo ortu orientis, scilicet ubi sol primum oritur, cum dies prolongari incipiunt usque ad ultimum occasum occidentis, videlicet ubi sol ultra non procedit, linea, id est via solis septentrionalem plagam devitans reflectitur, quoniam sol eisdem partibus se non immergit, sed eas velut in neglectu habet, ubi antiquus seductor sedem mansionis sibi elegit, unde et illas Deus accessu solis privavit. Sic etiam ab initio bonorum operum in potestate Dei existentium usque ad bonam consummationem eorum fidelis homo rectitudinem [Col. 0759C] justitiae iniquitati opponit, diabolicas artes a bonis et sanctis operibus secernens, quia qui Deo fideliter adhaerere voluerit, ea quae animam suam laedunt devitare studebit, ut illud audiat quod scriptum est.

Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat ad idem exprimendum.

XII. »Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum, quod nemo scit nisi qui accipit (Ap 2).« Quod sic intellectui patet: Quicunque sinistram partem fugit, hic magnum praelium contra tortuosum serpentem habet, qui semper quaerit, ut illum ad sinistram partem secum trahat. Et si ille in pugna ista perseverans Satanam fugaverit consilio illius non consentiens, ego qui sum, ei dabo panem vivum qui [Col. 0759D] de coelo descendit, qui ab omni humilitate voluntatis viri, et ab omni dolo antiqui serpentis absconditus erat, ac etiam dabo ipsis participationem illius, qui lapis angularis existens in candida claritate Deus et homo est, et in ipso nomen novae regenerationis, quod Christus est, a quo et Christiani sunt, quod nemo dum in caduca et temporali vita est ad perfectum intelligit, nisi qui vitam aeternae beatitudinis in remuneratione coelestium praemiorum adipiscitur.

Quod moles terrae instar globi infra praedictos sex circulos aequali distantia a quinque superioribus remota, in medio sexti, id est tenuis aeris immobiliter fundata sit, et quid inde significationis colligatur.

XIII. Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis [Col. 0760A] aeris signatus est, qui ubique in circuitu suo aequali spatio a signo fortis et albi lucidique aeris distat, terram ostendens quae in medio reliquorum elementorum existit, quatenus ab omnibus temperetur. Unde etiam hinc et hinc aequali modo ab illis sublata, illisque conjuncta, viriditatem et fortitudinem ad sustentationem sui ab eis assidue recipit. Activa quoque vita velut terram designans, et quasi in medio rectorum desideriorum conversans, et circumquaque discurrens, aequo moderamine devotionis ad vires discretionis se continet, cum nunc spiritalibus officiis, nunc corporalibus necessitatibus per fideles homines temperate insistit, quoniam qui discretionem amant, omnia opera sua ad voluntatem Dei dirigunt. Et tantae latitudinis quidem in transversum [Col. 0760B] est, quanta profunditas spatii a summitate supremi circuli, usque ad extremitatem nubium, seu ab extremitate nubium usque ad summitatem ejusdem globi existit, quoniam a supremo Creatore terra hac mole conglobata et roborata est, ne a strepitu superiorum elementorum, aut vi ventorum, seu inundatione aquarum dissolvi possit. Nam etiam quilibet fideles dilatato corde magnitudinem potentiae Dei considerant, atque instabilitatem mentis, debilitatemque carnis suae inspiciunt, et sic omnia quae agunt temperant, ne vel in superioribus vel in inferioribus necessariis causis justum modum excedentes deficiant, quemadmodum et Paulus fideles exhortatur, dicens:

[Col. 0760C] Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint.

XIV. »Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione, in medio nationis pravae et perversae, inter quas lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes (Ph 2).« Quod sic intellectui patet: Homo quasi in bivio est, ita ut si in luce salutem a Deo quaesierit, illam recipiet; si autem malum elegerit, diabolum ad poenam sequetur, et ideo homo humanam naturam ac omnia opera sua sine murmurationibus, id est sine gibbis peccatorum, ac sine haesitationibus, scilicet fidem perfectam habens portet, ita ut non dubitet cum bonum amat et malum odit, in futuro judicio [Col. 0760D] liberari, et a perditis separari, qui a bono malum amplectendo declinant. Et qui haec faciunt, nullum laedentes, sine clamore contumacis querimoniae erunt, in simplicitate quoque bonorum operum filii Dei existentes, et absque omni dolo deceptionis irreprehensibiles coram aestimatione illorum manentes qui in pravis et perversis actibus se fortes esse gloriantur. Inter quos in perfectione verae fidei sic lucent, quemadmodum luminaria, quae in officio suo secundum quod Creator omnium disposuit, mundum illuminant, cum ipsi doctrina sua quae ad vitam respicit, quam plurimos ad Deum convertunt, ut etiam Filius Dei sine peccato omnibus in mundo lucebat. Nam et Deus duo luminaria videlicet solem et lunam in firmamentum posuit, quae scientiam [Col. 0761A] boni et mali in homine designant, quia sicut firmamentum sole et luna confirmatur, ita et homo scientia boni et mali hac et illac versatur. Sed et ut sol cursum suum perficit, circulum suum non minuens, ita et bona scientia cursum suum facit, malum non desiderando, sed malam scientiam deprimendo et increpando, eamque corripiendo, quoniam nulla utilitas in ipsa est, et eam gehennalem vocando, cum illa concupiscentias suas compleverit, et ut luna deficit et crescit, sic et mala scientia bonam despicit, ipsamque stultam et quasi nihilum esse dicit, sed tamen eam novit, quemadmodum diabolus Deum scivit, quamvis se illi opponeret.

De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae apparentis vertice pedibus et manibus distentis, [Col. 0761B] circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis, et quid, et ipsa imago, et talis positio ejus designet.

XV. Quod autem in medio rotae istius imago hominis apparet, cujus vertex superius, et plantae subterius ad praefatum circulum velut fortis et albi lucidique aeris pertingunt, a dextro autem latere summitas digitorum dextrae manus ejus, a sinistro quoque summitas digitorum sinistrae manus ad ipsum circulum hinc et hinc in rotunditate designatum porrecta est, quoniam eadem imago brachia sua sic extenderat, hoc designat, quod in structura mundi quasi in medio ejus homo est, quia caeteris creaturis in illa degentibus potentior existit, statura quidem pusillus, sed virtute animae magnus, [Col. 0761C] caput silicet sursum, pedes vero deorsum, ad elementa tam superiora quam inferiora movendo, necnon a dextris et a sinistris operibus, quae manibus operatur, illa penetrando, quoniam in viribus interioris hominis potentiam hanc operandi habet. Quemadmodum enim corpus hominis cor suum magnitudine sua excedit, ita et vires animae corpus hominis virtute sua superant, et ut cor hominis in corpore ejus latet, sic corpus hominis viribus animae circumdatum est, cum illae per totum orbem terrae se extendunt. Sed et in scientia Dei fidelis homo existens, et in spiritalibus, ac in saecularibus necessariis causis ad Deum tendit; in prosperitate quoque et adversitate factorum suorum ad ipsum anhelat, cum in illis omnem devotionem suam ad [Col. 0761D] eum incessanter expandit. Nam ut homo corporalibus oculis quasque creaturas undique videt, sic in fide Dominum ubique inspicit, ipsumque per creaturas cognoscit, cum eum Creatorem illarum esse intelligit.

De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus ejusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent.

XVI. Sed et versus easdem partes quatuor capita scilicet, quasi caput leopardi et lupi, ac velut caput leonis et ursi apparent, quia in quatuor partibus mundi quatuor principales venti sunt, non tamen sic in formis suis existentes, sed in viribus suis naturam denominatarum bestiarum imitantes. Homo quoque quemadmodum in quadruvio saecularium [Col. 0762A] curarum existens, quamplurimis tentationibus appetitur, in quibus etiam quasi in capite leopardi, id est cum timore Domini velut in lupo infernalium poenarum recordatur, et quasi in leone judicium etiam Dei metuens, cum velut in urso in corporali tribulatione quamplurimis tempestatibus angustiarum quatitur.

Quare principalis ventus orientalis in modum capitis leopardi super caput imaginis hominis in circulo puri aetheris videatur, cur etiam duo collaterales ejus venti alter in specie capitis cancri, alter instar capitis cervi ostendatur.

XVII. Supra verticem vero praedictae imaginis in signo puri aetheris, quasi caput leopardi ex ore suo velut flatum emittens vides, quod principalem [Col. 0762B] orientis ventum de puro aethere, velut leopardum venientem designat, non quod ventus iste in forma sua ut leopardus sit, sed quia ut leopardus ferocitatem leonis absque scientia habet, et ut leopardus lenior et debilior leone est, sic ventus iste in ferocitate timoris exsurgit, ac deinde in lenitatem versus flare cito desistit. Nam de superiore nigro igne ferocitatem, de puro autem aethere in quo est lenitatem habet. Et etiam in dextrali parte ejusdem oris se aliquantum in longum recurvans in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duobus pedibus formatur, quia ad partes illas idem ventus tendens, naturam cancri sibi illic assumit; in sinistrali autem parte oris ipsius aliquantum etiam in longum regirans in caput cervi desinit, quoniam in [Col. 0762C] partibus illis cervum qui velox est imitatur. Ex ore enim capitis hujus cancri quasi alius flatus exiens usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi et praefati leonis est procedit, quia secundum naturam cancri collateralis ventus surgens flatus suos ut turbo dissimiliter profert, ita ut interdum hac interdum illac in instabilitate discurrat, sicut cancer qui nunc procedit, nunc retrocedit, et sic usque ad medietatem quae inter orientem et austrum est pervenit. Sed ex ore capitis cervi, velut alius flatus veniens usque ad medietatem spatii, quod est inter caput leopardi et ursi tendit, quoniam juxta naturam cervi alius collateralis ventus procedens, in flatu suo fortis et celeres strepitus emittit, et in hoc cito cessat, quemadmodum cervus fortiter [Col. 0762D] pungit, et celeriter currit, nec in hoc diu durat, talique modo usque ad medietatem, quae est inter orientem et septentrionem properando se continet. Et flatus qui a dextra parte oris leopardi usque ad caput cancri procedit, flatus etiam a sinistra parte ipsius usque ad caput cervi exit; flatusque qui ex ore capitis cancri usque ad medietatem spatii inter capita leopardi et leonis ex tantis tendit; flatus quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii quod inter capita leopardi et ursi est prolongatur, aequalis longitudinis sunt, quia principalis ventus orientalis ex utroque latere suo ad collaterales sibi ventos aequali longitudine extenditur, ipsique collaterales venti tam versus austrum, quam [Col. 0763A] versus septentrionem eadem longitudine ad fines suos pertingunt.

Quare capita ista in rota ad imaginem hominis spirent et moralis descriptio significationis eorum.

XVIII. Omniaque capita haec in praefatam rotam, et ad imaginem hanc hominis spirant, quoniam venti isti flatibus suis mundum temperant, hominemque ministerio suo ad salutem conservant. Nam nec mundus subsisteret, nec homo vivere posset, si flatibus ventorum istorum non vegetarentur. Sed et cum homo in intentione animae suae se sursum erigit, ita ut malefactorum suorum meminerit et quando deinde poenitere disponit, quasi supra verticem illius cum eadem intentione in signo puri aetheris, id est in ipsa poenitentia sicut leopardus timor Domini [Col. 0763B] exsurgit, qui quasi ex ore suo, id est de virtute sua contritionem educens, cum mentem hominis tangit in prosperitate eam prolongat usque dum ad caput cancri scilicet fiduciae, de qua velut duae forfices id est duo pedes videlicet spes et dubium extenduntur perveniat, in adversitate quoque mentis illius eamdem contritionem extendens in caput cervi quod fides est perducit. Nam cum homo pondera peccatorum suorum reminiscitur, poenitentiam aggreditur, in qua Deum timere non desistit, quamvis prospera mundi quasi altera parte habeat, quousque fiduciam, de qua sicut duo pedes spes et dubium oriuntur, apprehendat. De fiducia enim spes surgit, cui tamen dubietas interdum se conjungit, [Col. 0763C] quia dum homo in Deum confidit, remissionem peccatorum suorum velut procedendo se adipisci sperat, dum autem multitudinem et gravedinem illorum considerat, multoties utrum peccata sua sibi remittantur an non quasi retrocedendo dubitat, quamvis in Deo confidat. Sed dum aliquando inter adversa quasi in altera parte corporalem contritionem patitur, ad divitias fidei se convertit, quae in cornibus verae consolationis infidelitatem dubietatis in illo ad nihilum deducit. Unde velut ex ore cancri, id est de fiducia alius flatus quod constantia est exiens usque ad plenitudinem perfectionis procedit, ibique inter timorem Domini et judicium Dei consistit, quoniam cum quilibet in Deum confidens in bonis operibus constans et perfectus est, timorem Domini [Col. 0763D] ad se colligit, ne gravius delinquat, judicium Dei etiam inspicit, ne peccatis peccata adjiciat. Et quasi ex ore cervi, scilicet de fide alius flatus qui sanctitas intelligendus est veniens, usque ad plenitudinem perfectionis quae inter timorem Domini et corporalem tribulationem est extenditur, quia fidelis homo in sanctitate pollens in perfectione ista durat, ita ut veraciter Deum timeat, et ut etiam ob hoc corpus suum castigare non cesset. Itaque flatus, videlicet contritio in prosperitate a timore Domini ad fiduciam procedens, flatus etiam scilicet eadem contritio in adversitate ab eodem timore Domini ad fidem exiens, flatusque id est constantia de fiducia ad plenitudinem perfectionis, quae inter timorem Domini et judicium Dei est, tendens; flatusque videlicet [Col. 0764A] sanctitas a fide ad plenitudinem perfectionis quae inter timorem Domini et corporalem tribulationem est se prolongans, ut supra dictum est, uno modo aequalique studio exspirationis virium suarum hominem ad beatitudinem provocant, quia quamvis diversas operationes habeant, ad unam tamen beatitudinem tendunt. Nam virtus altera ab altera in operatione rectitudinis procedit. Omniaque capita haec, id est virtutes istae in scientia Dei sunt, scientiamque Dei attendunt, hominique tam in corporalibus, quam in spiritalibus necessariis causis assistunt. Timore enim Domini hominem inspirante, homo ipse Deum vereri incipiens, sapienter incedit bona et recta opera perficiendo. Fiducia quoque qua homo in Deum confidit, cum constantia ipsum [Col. 0764B] tangit, quatenus in Deum constanter confidat, cogitationesque ad Deum erigat, quoniam mentes fidelium a virtute constantiae roborantur. Fides autem cum sanctitate ea quae in infidelitate dijudicanda sunt dijudicat, seque velociter dilatans, credentes cito imbuit, cum auditus illorum omnes tumultus perversarum cogitationum deserens, lubricas etiam voluptates interius evertit. Quod si homo viriditatem virtutum istarum deserens in ariditatem negligentiae vertitur, ita ut humore et viriditate bonorum operum careat, vires animae ipsius deficiunt et arescunt; si vero luxu voluptatum quasi incongrua inundatione nimis perfunditur, mens ipsius lubrice inccdens liquescit. Si autem [Col. 0764C] recto tramite incedit, omnia opera ipsius ad prosperitatem diriguntur, velut in Cantico canticorum scriptum est:

Testimonium de Canticis canticorum ad eadem conveniens, et quomodo intelligendum sit.

XIX. »Introduxit me rex in cellaria sua. Exsultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum; recti diligunt te (Ct 1).« Quod sic intellectui patet: Quia ego anima fidelis hominis, gressu veritatis Filium Dei, qui per humanitatem suam hominem redemit, secura sum, introduxit me ille, qui cunctorum rector existit, in plenitudinem donorum suorum, ubi omnem saturitatem virtutum invenio, et ubi de virtute in virtutem fiducialiter ascendo. Unde et nos omnes qui per sanguinem [Col. 0764D] ejusdem Filii Dei redempti sumus, toto corpore exsultabimus, totaque anima laetabimur in te, o sancta Divinitas, per quam subsistimus, ad memoriam revocantes dulcedinem supernorum praemiorum super omnes passiones et tribulationes quas ab adversariis veritatis passi sumus, ita ut illas quasi pro nihilo ducamus, dum delicias quas nobis in ostensione mandatorum tuorum proponis degustamus. Et sic qui in operibus sanctitatis recti sunt diligunt te vera et perfecta dilectione, quoniam omnia bona te diligentibus concedis, et quia etiam tandem vitam aeternam eis tribuis. Sed et sapientia cellariis, id est mentibus hominum infundit et apponit justitiam verae fidei per quam verus Deus cognoscitur, ubi eadem fides hiemem et omnem humiditatem [Col. 0765A] vitiorum ita comprimit, ut nequaquam ulterius virescere aut crescere possint, et ubi ipsa omnes virtutes etiam sibi attrahit et adjungit, ut vinum vasi infunditur, quod ad bibendum hominibus datur. Quapropter et fideles in vera fiducia aeterni praemii exsultantes et gaudentes manipulos bonorum operum quae operati sunt portant, justitiamque Dei sitiunt, et sanctitatem de uberibus ejus sugunt, nec hoc modo extaediari poterunt, quin semper in contemplatione Divinitatis delectentur, quoniam sanctitas omnem humanum intellectum praecellit. Cum enim homo rectitudinem recipit, se ipsum relinquit, virtutesque gustat et bibit, ac per illas confortatur, sicut venae bibentis vino implentur, nec in vitiis infidelitatis officialis et immoderatus [Col. 0765B] est, quemadmodum ebrius a vino extra se est, non attendens quid faciat. Sic recti diligunt Deum, quia taedium in illo non est, sed perseverantia in beatitudine.

Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri demonstrentur.

XX. Quod autem sub pedibus ejusdem imaginis hominis in signo aquosi aeris velut caput lupi quasi flatum ex ore suo producens apparet, hoc est quod sub potestate illius, qui propter homines homo factus est, in plaga occidentis de aquoso aere quemadmodum lupus principalis occidentalis ventus spirans [Col. 0765C] venit in forma lupi, qui in silva latet, et qui rapax est, eum cibos quaerit, significans quod ventus iste de latibulo suo scilicet de aquoso aere exiens, viridi atem herbarum nunc educit, nunc repente arefaciendo opprimit. Qui etiam a dextra oris ipsius aliquantum in longum erumpens in medio medietatis spatii, quod inter capita lupi et ursi est, formam capitis cervi accipit, ex cujus etiam ore velut alius flatus veniens in eadem medietate finitur, quoniam partes illas ventus iste petens, in medio medietatis, quae inter occidentem et septentrionem est, ad naturam cervi se convertit, ita ut ibi collateralis sibi ventus exiens, quemadmodum cervus fortiter pungendo, velociterque currendo, flamina sua usque ad medietatem ipsam emittat. A sinistra vero [Col. 0765D] oris ejusdem lupini capitis flatus, qui ab ipso ore procedit, se prolongans, in medio etiam medietatis spatii quod inter capita lupi et leonis est, in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duabus pedibus surgit, de cujus quoque ore quasi alius flatus exiens, in ipsa medietate residet, quia in partibus illis idem ventus officia sua exercens, in medio medietatis, quae inter occidentem et austrum est, ad naturam cancri ante et retro incedentis revertitur, quoniam ibi collateralis ejus ventus procedens, in instabilitate ut cancer nunc hac nunc illac flando ad praedictam medietatem se diffundit. Qua autem spatiorum mensura capita haec ab invicem distant, eadem mensura et forma flatus eorum hinc et hinc in longitudine extenditur, ut et de aliis superius dictum [Col. 0766A] est, quia mensura qua venti isti a se separati sunt, illa etiam et spiramina flatuum suorum emittunt, quoniam ventus ad ventum flatus suos dirigit, ipsique in occursu illo metam suam non transcendunt, nec ventus ventum flando supergreditur, nisi hoc ex judicio Dei fiat. Quod si divino examine judicante, interdum acciderit, terrores ibi fiunt, plurimaeque adversitates malorum illic insurgunt.

Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus.

XXI. Ipsaque in rotam praemonstratam, et ad imaginem hominis in ea stantem spiramina sua mittunt, ita ut iidem venti mundum et hominem omniaque quae in mundo sunt viribus et officiis suis retineant. Itaque cum quilibet fideles caduca terrenarum [Col. 0766B] cupiditatum justis exemplis quasi sub pedibus suis bona operando conculcant, quasi de aquoso aere ex ipsis sanctis operibus ut lupus infernales poenae denudatae prodeunt, quia cum illi peccare desistunt, ad viam rectitudinis tendentes, infernales poenas, quae animas devorant se pertimuisse demonstrant. Quae cum quasi flatum scilicet contritionem in corde hominum ex ore suo quod est a voracitate sua perducunt, quoniam fideles illas abhorrent, eadem contritio quamvis homo prospere in actibus suis incedat, secundum Deum se prolongans, in plenitudine perfectionis quae inter infernales poenas et corporalem tribulationem est, formam capitis cervi, id est fidei accipit, ex cujus [Col. 0766C] etiam ore, id est virtute, alius flatus videlicet sanctitas veniens, in eadem perfectione permanet. Cum enim homo infernales poenas timet, corpus suum variis tribulationibus miseriarum tamdiu multoties conterit, quousque ad perfectionem illam pertingat, in qua totus in fide ardeat, credens quod Deus eum ab infernalibus poenis eripiat, sicque sanctitas in eo surgit, cum saecularia opera abjiciens spiritalibus se totum immergit. Cum vero a sinistra adversitate voracitatis praedictarum infernalium poenarum homo permissione Dei quamplurimis calamitatibus corporaliter castigatur, contritio quoque in cor illius ascendit, et cum se nullam prosperitatem praesentis vitae habere considerat, se ab inde extendens, et sic ad plenitudinem perfectionis [Col. 0766D] quae inter infernales poenas et judicium Dei est pertingens, in caput cancri, videlicet fiduciae, quae nunc spem nunc dubium habet, surgit, quia homo opera sua in Deum ponens, modo remissionem delictorum suorum se obtinuisse sperat, modo dubitat, sed tandem de fiducia alius flatus qui constantiam designat exiens, illum ad perfectionem hanc virtutum perducit, ut deinceps de bonitate Dei nihil haesitet. Tenore autem quo assertiones istae a se discretae sunt illo etiam et efficacia operationum ipsarum protelatur, quoniam infernales poenae, quamvis metuendae sint, cum homo propter timorem illarum se in contritione affligit, fidem tamen cum sanctitate, fiduciam quoque cum constantia robustiores reddunt, ita ut cum infernus [Col. 0767A] timetur, homo in omnibus cautior judicetur. Et hae omnes visionem Dei, qui cuncta comprehendit, inspicientes, hominem etiam ut voluntatem Dei perficiat, virtute virium suarum impellunt. Nam infernales poenae, ut Deus timeatur, faciunt, quia cum homo poenas veraciter timet, peccare desistit, atque cum bona exempla in aliis hominibus videt, plurimas indignationes in semetipso multoties suffert, ita ut cum illas patienter portat, in omnibus operibus suis sanctitatem demonstret. Sed cum per sustentationem bonorum operum prospere incedit, nulla adversa patiens, virtute illorum ad velocitatem rectitudinis se conjungit, ita ut prosperitatem temporalium habens, gratiae Dei nihil haesitans, fiducialiter se commendet, quatenus etiam caducis [Col. 0767B] rebus velut in ante gradiens sic utatur, ne aeternis in coelestibus post se vadens privetur. Qui autem viriditate Spiritus sancti caret, in infidelitate suffocatur, in pravisque actibus consumitur, submersionemque tartaream incurrit, quoniam gratiae Dei se commendare non studuit. De hoc loquitur Isaias servus meus, dicens:

Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant.

XXII. »Auferam sepem ejus, et erit in direptionem, diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem, et ponam eam desertam. Non putabitur, et non fodietur, et ascendent super eam vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam [Col. 0767C] imbrem (Is 5).« Quod sic intellectui patet: Omnis qui in Deum non confidit, nec attendit quomodo a Deo creatus sit, sed eum reprehendit tanquam in peccatis ipsius culpabilis sit, et quasi recta itinera in eo non constituerit, nec vult aspicere ortum et occasum solis et lunae ac stellarum, quas Deus in coelum posuit, nec ventum cum aere, nec terram cum aquis, et caeteris creaturis, quae omnia Deus propter hominem creavit, quatenus in omnibus his cognosceret ad quantum honorem creatus esset, me qui sine initio, et sine fine sum contemnit, atque omnem creaturam destruit, nec illam, nec seipsum perfecte cognoscit. Unde et ego auferam defensionem ejus, quoniam alium adjutorem non habet, et alieni a vita eum diripient, [Col. 0767D] diruam quoque minutionem ipsius, et a daemonibus conteretur, et sic a bonis angelis deseretur. Nam omnis connexio concupiscentiarum illius auferetur, et canibus bestiisque distribuetur, quia minus quam animalia me cognovit, cum illa ut creata sunt faciant, quapropter etiam ut stercus conculcabitur, atque ab omni beatitudine deseretur. Sed et in numerum filiorum Dei non ponetur, nec sarculo fidei de peccatis suis evertetur, quia illum imitatus est, qui similitudinem Dei habere voluit, qui a nullo processit, et sine fine est. Et ideo quoque per superbiam insurgunt in eo dissensiones et irae, furores, qui eum omnino ab omni gloria supernae haereditatis scindunt, atque hoc modo Spiritus sancti rore et gratia carens, in tantam [Col. 0768A] ariditatem vertitur, ut nullum fructum bonorum operum praeferat. Sed ut homo a Deo quaerit, quatenus horrida potestas sedetur, et ea quae sibi necessaria sunt concedantur, sic etiam a Deo postulet, ut mala scientia in ipso superetur

Quare principalis ventus australis in dextera parte ejusdem imaginis velut caput leonis in circulo lucidi ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales venti ejus alter in serpentis, alter in figura capitis agni conspiciatur.

XXIII. Sed ad dexteram praedictae imaginis hominis, in signo lucidi ignis, velut caput leonis aspicis, quod ab australi plaga ad prosperitatem hominis directum, de supradicto elemento lucidi ignis leonem quasi principalem australem ventum exeuntem demonstrat, quoniam ut leo fortis est, et in [Col. 0768B] fortitudine sua voluntatem suam exercet, ita et ventus auster in igne et ab igne fortis et praeceps existit, atque cum dies in longitudine se protrahunt potens est, et in eadem potentia collisionem et diruptionem nubium, ac pericula in repentina emissione imbrium parat. Et cujus ore quasi flatus egrediens ab utraque parte oris ejusdem aliquantum prolongatur, quia de plaga hac australi idem ventus procedens se in utramque partem sui, videlicet hac et illac extendit, et sic etiam in dextera parte in caput serpentis, in sinistra autem in caput agni formatur, quoniam in dextrali parte ventus iste naturam serpentis sibi assumens, qui leniter supplicat, acriter autem insidias ponit, quemadmodum serpentes aliquando [Col. 0768C] lenes flatus producit, sed interim etiam fortes punctus et ictus emittit; in sinistrali autem in agnum qui mitis et lenis est vertitur, quia in eisdem partibus suavem et non periculosum se ostendit. Et caput serpentis in medio medietatis spatii quod inter caput leonis et lupi est se ostendens, velut flatum emittit, qui se ad eamdem medietatem extendit, ac flatui qui de capite cancri egreditur, quod inter caput lupi et leonis est se conjungit, quoniam juxta naturam serpentis, ut supra demonstratum est, ventus iste principali vento austri collateralis, in medio medietatis longitudinis illius, quae inter austrum et occidentem existit emergens, spiramina sua usque ad eamdem medietatem, quae inter austrum et occidentem est extendit, nec terminum hunc quemadmodum [Col. 0768D] nec alii nisi ex judicio Dei transgreditur, ibique flatum de collaterali vento surgentem, qui inter occidentem et austrum est excipit. Nam si longitudo spatii quae inter austrum et occidentem est, in partes quatuor dividitur, terminus ab austro partis primae, qui et initium est partis secundae, medius est inter initium partis primae, ac terminum partis secundae, terminusque partis secundae, qui et initium est partis tertiae, medietas longitudinis illius est, quae inter austrum et occidentem est. Eodem quoque modo finis ab occidente e contra partis primae, qui et initium est e contra partis secundae, medius est inter initium ibidem partis primae, ac finem illic partis secundae, terminusque ibidem partis secundae, qui et initium illic est partis tertiae, medietas [Col. 0769A] longitudinis hujus est, quae e contra inter occidentem et austrum existit, ubi et collaterales venti sibi occurrunt. Sicque venti isti tam principales quam eorum collaterales inter orientem et austrum, inter austrum et occidentem, inter occidentem et septentrionem, ac inter septentrionem et orientem aequali modo ad invicem connexi, ab invicemque discreti sunt, ut praefatum est. Caput autem agni in medio medietatis spatii quod inter caput leonis et leopardi exstat apparens, quasi flatum producit, qui se ad ipsam medietatem prolongans, flatui qui de capite cancri quod inter caput leopardi et leonis est, in conjunctione occurrit, quia secundum naturam agni, ut supra ostensum est, alius collateralis ventus in partibus istis, id est in medio hoc spatio [Col. 0769B] quod inter austrum et medietatem hanc longitudinis, quae inter austrum et orientem existit, oritur. Is etiam flatum suum ad eamdem medietatem dirigit, ibique spiramini, quod de vento naturam cancri imitantis, qui inter orientem et austrum exsurgit, strepitu suo obviam venit, ita ut ibi multoties quamplurimi terrores et collisiones ex congressu eorum fiant. Sed et secundum spatia quibus capita haec a se separata sunt, longitudo flatuum eorum procedit, quemadmodum et de superioribus capitibus flatibusque eorum praemonstratum est, quoniam juxta longitudinem, qua initia ventorum istorum a se discreta distant, et spiramina flatuum suorum usque ad loca illa emittunt, in quibus exsurgunt, in quibus [Col. 0769C] etiam spiramina eorum sibi occurrunt.

Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in imaginem eamdem flatus suos emittant.

XXIV. Et in praefatam rotam, et ad praedictam humanam imaginem ipsa flare se ostendunt, quia venti, tam principales quam isti qui eis collaterales sunt, mundum universum ac hominem, in quo omnes creaturae latent, fortitudine sua conservant, ne in defectum cadant. Collaterales enim venti pennae principalium ventorum sunt, et assidue quamvis leniter cum aere flare non cessant; principales vero venti in fortissimis viribus nonnisi ex judicio Dei ad vindictam circa finem mundi provocantur. Nam auster et septentrio judicio Dei collateralibus ventis suis secundum quod voluntas Dei est immittunt, [Col. 0769D] auster scilicet magno calore, magnaque inundatione; septentrio autem in fulgure, in tonitru, in grandine et frigore. Venti namque principales, videlicet orientalis et occidentalis, collaterales ventos suos ad judicia Dei facienda, remissius et tardius provocant; sed tamen cum eos per voluntatem Dei ad haec excitant, hoc in aestate aut per frigus, aut per siccitatem, seu in hieme aut per calorem, aut per pluviam, aut per similia mala faciunt, quae terrae et hominibus contraria et nociva sunt. Et sicut venti orbem terrarum viribus suis tenent, ita etiam in officiis suis faciunt hominem scire et intelligere quid operaturus sit. Cum autem iidem venti flatus suos super terram emittunt, eos etiam sub terra dispergunt, atque ibidem in quibusdam locis [Col. 0770A] quasdam subterraneas cavernulas intrantes cum exitum non habent terram movent; sed ubi exitum habent, ibi oriri a quibusdam hominibus videntur, cum illic non oriantur, sed in superioribus elementis, ut praefatum est, se tam sub terra quam super terram dispergentes.

Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei judicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant.

XXV. Quomodo autem omnia haec ad salutem animae respiciant homo intelligat, quia quod in signo lucidi ignis divinam potentiam designantis, velut caput leonis, id est judicium Dei, quod terribile est, aspicitur, hoc ideo est, quoniam Deus justa aequitate omnia dijudicans, nihil inexaminatum [Col. 0770B] relinquit. Idem enim judicium in virtute sua ad rectitudinem se hinc et hinc extendens, homini prospere incedenti, caput serpentis, quod prudentiam significat, proponit, in adversitate autem laboranti, caput agni, scilicet formam patientiae demonstrat. Nam necesse est ut homo in prosperitate judicium Dei prudenter timeat, quatenus dolositatem astutiamque malorum fugiens, in vana securitate viam veritatis non deserat, et in adversitate sub eo judicio patientiam habeat, sciens quod Deus tortuositatem in operibus hominum dissimulando multoties tolerat. Et caput serpentis, videlicet prudentia in plenitudine perfectionis, quae inter judicium Dei et infernales poenas est apparens, velut [Col. 0770C] flatum, id est providentiam, de se procedere facit, quia dum homo per judicium Dei exterritus, prudenti animo infernales poenas metuit, ne illas ex merito patiatur, per bona opera studiose providet, quae se hoc modo ad perfectionem rectitudinis extendens, constantiae, quae de capite cancri, id est de fortitudine fiduciae, oritur, quae inter infernales poenas et judicium Dei est conjungitur, quoniam fidelis ut ad vitam aeternam sibi quaelibet bona provideat, in hoc constans esse studet. Caput autem agni, quod patientiam designat, in plenitudine perfectionis, quae inter judicium Dei et timorem Domini est, apparens, quasi flatum, scilicet mansuetudinem producit, quae etiam ad rectam perfectionem perveniens, constantiae quae de vera fiducia [Col. 0770D] quae inter timorem Domini et judicium Dei est se associat, quia beatus homo cum patiens ad opprobria est, et etiam mansuetum se in his ostendit, constantiam ut bono fine consummetur, amplecti debet.

Quia nulli ordo virtutum a se vel in se discretus negligendus sit, quoniam virtutis effectus homnem ad justitiam vel rectitudinem coelestium perducit.

XXVI. Sed secundum quod ordo earumdem virtutum a se et in se discretus est, ita quod virtus haec vires istas, illa vires illas ostendit, sic et operationes eorum in hominibus sunt, quemadmodum et de caeteris virtutibus intelligendum est, quoniam voluntatem bonam opera bona sequuntur, eodemque [Col. 0771A] modo ad scientiam Dei declinantes, quia in scientia Dei sunt, hominem ad quamque justitiam, et ad rectitudinem coelestium pariter perducunt. Omnes enim virtutes ad salvationem hominis festinanter currunt, quamvis in uno homine pariter non appareant. Nam judicium Dei hominem exterret, ipsumque examinat, nec opus hominis relinquitur, quod judicio Dei non excutiatur, quia judicium Dei justum omnia juste dijudicat. Sed et prudentia vires suas cum providentia homini immittit, quatenus luxum saeculi prudenter abjiciens, castitatem amplectatur; patientia vero cum mansuetudine ipsum tangit, ut tentationes carnis patienter quoque sufferat, quoniam in utroque sexu, viri scilicet et feminae, ardor carnalis concupiscentiae virtutibus [Col. 0771B] istis sine taedio negligentiae sopiendus est. Quapropter nullus fidelium ipsas negligenter habeat, ne eum in ariditate desiccatum, aut in concupiscentiis carnalibus suffocatum relinquant, sed eas bonis operibus imitetur, quatenus ipsum in omni sanctitate conservent. Si autem homo Deum negligit, justo judicio ipsius etiam corporales castigationes, ut praedictum est, saepius incurrit, ita ut tam de superioribus quam de subterioribus elementis, et creaturis, et in calore et frigore, in siccitate et humiditate, ac in aliis multimodis pressuris, flagello Dei subjaceat, quia constantiam virtutum non inspiciens, intelligere noluit quid facere deberet. Cum enim virtutes in spiritualibus causis homines imbuunt, in carnalibus quoque prudentes illos faciunt, [Col. 0771C] ita ut cum nondum in illis palam apparent, ad timorem Domini ipsos silenter multoties concutiant. Sed cum se in eis manifestant, ita ut illi virtutes aperte per charitatem colant, tunc timorem Domini prius ipsi in temporalibus habuisse videbuntur, cum nunc magis propter desiderium coelestium quam propter metum infernalium poenarum a carnalibus se subtraxerint, et ad spiritualia converterint per fortitudinem beatarum virtutum roborati, quemadmodum David testatur, ubi in voluntate mea dicit:

Testimonium de psalmo CXVII ad hoc consonans, et quomodo intelligendum sit.

XXVII. »Dextera Domini fecit virtutem, dextera [Col. 0771D] Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem. Non moriar sed vivam, et narrabo opera Domini.« Quod sic intellectui patet: Homo primitus per timorem Dei et gehennalium poenarum a sinistra declinat, ac postea per amorem Dei ad dexteram, id est ad desideria coelestium bonorum ascendit. Quod dum facere incoeperit, fortissima arma sibi induit, quia bonam scientiam a mala separavit. Unde et huic duplici scientiae oculus comparatur, qui aquosum circulum infra albedinem suam situm habet, quemadmodum et vas speculum in se continet, quoniam mala scientia, quae per sinistram intelligitur, est velut vas bonae scientiae quae per dexteram accipitur. Nam dexter oculus bonae scientiae ubique circumspicit et considerat quod carnalis [Col. 0772A] concupiscentia inutilis est, et lucem veritatis non inspicit, et quod cum incestis operibus exsultat, post per tristitiam quasi aquosa submersione suffocatur. Itaque dextera pars bonae scientiae ad Deum se levat, et malam delectationem conculcat, atque tristitiam abstrahit. Sic ergo dextera Domini, id est fortitudo ejus facit virtutem hanc, ut homines eum per fidem cognoscant, et opera sua in timore ipsius operentur, atque eadem dextera per poenitentiam exaltat me, qui prius in peccatis sordueram, necnon et ipsa facit virtutem post poenitentiam peccatorum meorum, ita ut tanto desiderio in amore Dei ardeam, quatenus inde saturari non possim. Unde etiam in peccatis non moriar, quando per poenitentiam eorum resurgo, sed per veram et puram [Col. 0772B] poenitentiam quam ad Deum habeo, in aeternitate vivam, et sic de morte ereptus, narrabo mirabilia Domini in timore et amore ipsius, quoniam morti me non tradidit, sed me de infernali perditione eripuit.

Quare principalis septentrionalis ventus a sinistra parte illius humanae imaginis quasi caput ursi in circulo nigri ignis appareat; cur etiam duo collaterales ejus venti alter in agni, alter in forma capitis serpentis videatur.

XXVIII. Ad sinistram vero praefatae imaginis in signo nigri ignis quasi caput ursi apparet, quod a septentrionali plaga multoties contrarium homini de nigro igne velut ursum principalem ventum, scilicet septentrionalem, in periculis tempestatum saepius prodire ostendit, quoniam ex nigro igne est. [Col. 0772C] Et ideo etiam quemadmodum ursus in ira submurmurat, et ut ille in natura sua nequam existit, ita et ventus iste quasi submurmurando commotiones et strepitus ac pericula in tempestatibus aliquando parat. Sed quod velut flatum ex ore suo dat, qui etiam ad dextram et ad sinistram oris ipsius aliquantum in longum se extendens, ad dextram in caput agni desinit, ad sinistram vero formam capitis serpentis accipit, hoc designat quod ventus hic a praefata septentrionali plaga exiens, et ab utraque parte sui in longum procedens, ad dextram in lenitate naturae agni, qui lenis et non periculosus est, transit, quoniam in partibus illis ventus idem se interdum mitem ostendit. Ad sinistram autem [Col. 0772D] serpentem imitatur, qui leniter quidem primum labitur, sed postmodum praecipitanter movetur, et cum sic nihil praevalet, hominem timens, supplicare incipit, quia et ventus iste illic quasi deceptuose sine strepitu in primordio progreditur, sed tandem cum periculo velut dolosum et immitem se demonstrat, et cum homines se jam perire putant, iterum in lenitatem revertitur. Ex ore autem capitis agni hujus, quemadmodum alius flatus, usque ad medietatem spatii quod inter capita ursi et leopardi exstat, se prolongat, quoniam ad similitudinem agni ventus iste principali vento, qui de plaga septentrionis procedit collateralis, usque ad medietatem extensionis quae inter septentrionem et orientem est, vires suas flando emittit, quia in partibus [Col. 0773A] illis velut agnum se mitem ostendit, quamvis alibi quasi in ira grassetur. Sed ex ore capitis serpentis istius, sicut alius flatus, usque ad medietatem spatii, quod inter capita ursi et lupi est, se extendendo procedit, quoniam ut natura serpentis est, sic ventus iste, vento septentrionali in latere vicinus, ad partes illas pervenit ubi medietas longitudinis illius existit, quae inter principalem ventum septentrionis ac principalem ventum occidentis extenditur, nunc vires suas blande, nunc velut in dolo praecipitantes exercens. Sed similitudo flatus illius, qui de dextra parte oris ursi usque ad caput agni venit, similitudo quoque ejusdem flatus, qui de sinistra parte ipsius oris usque ad caput serpentis procedit; flatus etiam qui ex ore capitis agni usque ad demonstratam medietatem spatii, [Col. 0773B] quod inter capita ursi et leopardi videtur exit, flatusque qui ex ore capitis serpentis usque ad medietatem spatii inter capita ursi et lupi exstantis prolongatur, unius et aequalis longitudinis sunt, quoniam septentrionalis ventus, scilicet principalis, ex utraque parte sui ad ventos qui sibi in subjectione collaterales sunt, pari extensione prolongatur. Venti quoque ipsi collaterales, et ad orientem et ad occidentem vergentes, eodem longitudinis tenore finem accipiunt, quo et principalis ventus, qui initium eorum existit, ut supra dictum est, finitur.

Quare etiam ista sicut et superiora capita in rotam et ad imaginem eamdem impetus flatuum suorum convertant.

[Col. 0773C] XXIX. Capita quoque haec omnia in supradictam rotam atque ad praefatam imaginem hominis flatus dant, quia praedicti venti flatibus virium suarum circuitum orbis continent, et hominem in eo degentem, ne in defectu pereat, ad utilitatem suam respicere instigant. Itaque cum quilibet ventus omnium praedictarum qualitatum, sive naturaliter sive per dispositionem Dei flatus suos extulerit, nullo obstaculo obsistente, corpus hominis penetrat, illumque anima suscipiens ad interiora, ad quodlibet membrum corporis quod naturae illius convenit, naturaliter ducit; sicque per flatus ventorum homo aut confortatur, ut supra dictum est, aut destituitur. Sed et homo cum prosperitatem saecularium [Col. 0773D] habet, a judiciali igne, qui vindicta Dei est, quemadmodum ursus, corporalis tribulatio egrediens illum constringit; nec eum secundum voluptates suas procedere permittit, sed velut flatum, scilicet miseriam, de tenore suo tam in prosperitate quam in adversitate ipsius protelans, in humilitate paupertatem spiritus eum desiderare et habere facit, ita ut ille hoc modo juste incedens, quasi in capite agni patientiam amplectatur, mala quoque devitans, velut in capite serpentis prudentiam imitetur. Nam per corporales tribulationes homo multoties pervenit ad divitias spiritales, atque per easdem divitias superna regna adipiscitur. Ex ore autem capitis agni, patientiam, ut supra dictum est, demonstrantis, alius flatus, id est mansuetudo, ad [Col. 0774A] perfectionem quae inter corporalem tribulationem et timorem Domini est, perveniens; sed ex ore capitis serpentis, prudentiam designantis, alius flatus, videlicet providentia, ad perfectionem, quae inter corporalem tribulationem et infernales poenas existit, procedens, hominem per vindictam Dei castigatum, ut terrena contemnat, et ut ad coelestia anhelet, quomodo etiam superius de eis ostensum est, commonent. Nam et principia et fines praefatorum mysteriorum in factis et in significationibus suis unius et aequalis studii ad eruditionem hominis existunt, quamvis diversa opera habere videantur; et omnia quae scientia Dei saluti animae convenientia demonstrat, ad ereptionem illius perducunt, hominemque ut corpore et anima Creatori suo fideliter adhaereat, viribus suis impellunt. Quapropter [Col. 0774B] homo seipsum ad sanctitatem confortet, ita ut carnalia desideria fugiat, et ut luxus fetentium vitiorum abneget; Deoque, qui continentiam et castitatem diligit, sapienter deserviat; nec supramodum aridus, nec supramodum humidus in opere virtutum sit, quoniam qui carnem suam nec castigare nec constringere voluerit, in interitum animae ibit. Qui vero seipsum domando virtutes amaverit, et amando retinuerit, animam suam in vitam aeternam collocabit, cum a Domino corripitur et castigatur, sicut et David per me inspiratus loquitur dicens:

Verba David in eodem psalmo CXVII, ad eadem competentia, et explanatio ipsorum.

XXX. »Castigans castigavit me Dominus, et [Col. 0774C] morti non tradidit me.« Quod sic intellectui patet: Homo casualis et indisciplinatus multoties existit, nec timidus est, nisi omnes venae ipsius doloribus infundantur. Unde et diabolus primum hominem decepit, cum magnam vanitatem iniit, esse cupiens quod esse non debuit, et idcirco etiam magna tristitia cum dolore illi infusa est. Nam ex labore homo timorem habet, ex vanitate autem oblivionem, et ex praevaricatione legis stultam fiduciam. Sed omnia haec timor Domini excellit, quia homo per timorem coram Deo tremiscit, et quod in multis aliis nulla utilitas sit veraciter cognoscit. Timor enim in homine praecurrit, ac postea charitatem amplectitur, ubi homo Deum diligit, considerans [Col. 0774D] quomodo eum placare possit, quatenus iniquitatis suae non recordetur, Sed cum homo Deum in amore quaerit, Deus illum saepe cum laboribus castigat, ita ut ille fiducialiter dicat: Flagellis suis castigans castigavit me peccatorem ille qui Dominus omnium est; sed tamen in eadem castigatione, qua me flagellat, morti infernalium poenarum non tradidit me, quia illum amando quaesivi, et peccata mea illi confessus sum, atque in ipsa patiens et prudens sum, quando judicia ejus super culpas meas recta cognosco, et cum duabus alis, scilicet scientiae boni et mali, ad illum volare studeo, ita ut cum dextra ala sinistram mihi subjiciam, quatenus recto et aequali tramite incedam.

[Col. 0775A] De septem planetis in diversis circulis rotae supradictae imaginis distinctis intervallis apparentibus.

XXXI. Sed et super caput praedictae imaginis septem planetae sursum ab invicem designati sunt; tres in circulo uno lucidi ignis, unus etiam in subjecto illi circulo nigri ignis, tres autem in subjecto illi circulo puri aetheris, quoniam ab oriente initia sua quilibet eorum sumens, alterque alterum in altitudine circuitus sui transcendens, cum cursum suum compleverit, iterum versus orientem, ut currere possit, ortum suum repetit. Et tres in praedicto lucido igne, unus etiam in subjecto illi circulo nigri ignis; tres autem sub ipsis in puro aethere cursus suos habent, quoniam hi qui in eodem igne [Col. 0775B] currunt, ab ipso igne ad ignes suos excitantur, idemque ignis a viribus illorum ad ardorem suum confortatur, quemadmodum ligna ab igne incenduntur, et ut ignis per ligna ad ardorem roboratur. Et tres sunt, quia si plures essent, eumdem ignem nimis ardere facerent, eumque circuitionibus suis confunderent; vel si pauciores forent, idem ignis, conveniente juvamine destitutus, in ardore suo torpesceret. Et primus spendore suo splendorem solis illustrat, secundus vero ardore suo ardorem soli administrat; tertius autem cursu suo cursum solis ad rectitudinem retentat. Cum his enim sol circumdatur, dirigitur et retinetur, quatenus firmamento omnique mundo rectum temperamentum calore et splendore suo tribuat. Sed tres qui in praedicto aethere, puritatem a [Col. 0775C] superiore igne et a subteriore aqua habente, discurrunt, ab eodem ad puritatem splendoris examinantur, puritateque sua ipsum perfundunt. Et non plures nec pauciores quam tres sunt, quoniam ad confortationem puritatis illius nec superabundant, nec minus sufficiunt, sed congruenti temperamento ei assistunt, nec superfluitate ipsum aggravant, nec tenuitate destruunt. Et qui in eodem aethere primus super lunam est, illi ad incrementum succurrit, eamque protegit, ne supramodum accendatur; secundus autem, qui proximus ipsi existit, eam in detrimento conservat, ne tota dissolvatur. Isti lunam quasi ministerio suo percurrunt, et subsequuntur, eamque ad totius mundi temperamentum distincte et convenienter exhortantur.

[Col. 0775D] Quomodo iidem planetae a Deo mundi conditore in firmamento dispositi sint, et de variis ipsorum efficientiis.

XXXII. Versus austrum autem ad latus ejusdem imaginis, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus, in circulo suo apparet, quia et ad austrum et ad occidentem currit, non tamen ita ut sub pedibus hominis sit, sed quod in occidente cum revolutione firmamenti occidua mundi petens, a plaga septentrionali declinet, et iterum in oriente cum eodem firmamento resurgat. Et a medio summi signi primique planetae, qui supra caput ejusdem imaginis signatus est, velut radii quidam exeunt, quorum unus ad signum solis descendit, significans quod a fortitudine principalis [Col. 0776A] hujus planetae, qui in oriente primitus ostenditur, quoniam ibi lux diei procedit, radii fortitudinis prodeant, quorum unus ad solem dirigitur, illi succurrens cursumque ipsius temperans, ne ignes suos supramodum excutiat. Sed unus ad dextrum pedem capitis cancri quod a capite leopardi procedit radiat, quia a parte illa cui ventus iste obvius est idem planeta surgens, radium ad robur egressionis illius ante et retro incedentis, et a principali vento orientis, cui collateralis est, procedentis mittit, cum stabilitate sua retinens, ne plus procedat quam sibi a Deo permissum est. Unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exit, se extendit, quoniam ab hac parte ejusdem planetae radius alius veniens, fortitudini venti hujus, qui illic [Col. 0776B] principali vento egreditur resistit, impulsus illius compescens, quatenus flatus suos ad rectitudinem convenientis necessitatis emittat, quemadmodum vir qui brachia inimici sui retinet, ne aut se aut alios occidat; sic creatura per creaturum continetur et unaquaeque ab alia sustentatur. A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinat, quia vires suas planeta iste demonstrans radio suo solem contingit, eum ad lenitatem demulcens. Atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis venit, egreditur, quoniam a forti parte ejus claritatis, radius ad initium collateralis venti mansuetudinem designantis, qui de majori vento australis plagae procedit, extenditur, [Col. 0776C] illum tenens ne lenitatem suam ad ferocitatem immutet, sed ut in ea sine petulantia perseveret. Et alius ad praedictam lineam quae in firmamento a principio orientalis partis praefatae rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem ejus plagam extenditur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exit, dirigitur, significans etiam quod a robusto splendoris illius tenore radius veniens, ad excursum alterius collateralis venti, qui de supradicto majore vento septentrionalis partis exit, ducitur, temperamento suo illi resistens, quatenus aequali modo flatus suos emittat. Signum etiam tertii planetae a medio sui, quemadmodum radium unum ad signum solis extendit, quia hic planeta ut superiores, robore fortitudinis [Col. 0776D] suae et splendore proprii ardoris soli assistit, eique in temperamento ministrat, velut servus domino suo deservit, cum ad omnem voluntatem illius celeriter promptus et paratus est. Alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedit, dirigit, demonstrans quod a virtute sua radius ad principium collateralis venti nunc astutiam, nunc prudentiam ostendentis, quia de principali vento australi oritur se extendit, flatusque illius comprimendo retinet, ne supramodum in motibus suis grassetur. Sed alium ad praefatam lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egreditur; prolongat, significans quod etiam a strenua parte ardoris sui in quo ipse viget, splendor quoque ad initium collateralis venti, velut versutiam et acritatem in motione sua saepius exercentis, qui [Col. 0777A] etiam de principali vento septentrionalis plagae procedit, extenditur, fortitudini illius resistens, ne ampliorem laesionem et periculum hominibus faciat, quam judicium divini examinis ipsum permittit, quemadmodum et de aliis superius ostensum est. Et praedicti planetae suffraganei solis sunt, et sine ipsis sol esse non posset, caloremque soli addunt, quemadmodum visus, auditus et odoratus cerebro calorem et vires subministrant.

Ut autem vides, solis quoque signum quasi quosdam radios de se emittens, alio praedictum signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis ursi tangit, quoniam sol maximus planetarum existens, totum firmamentum igne suo calefacit et roborat, [Col. 0777B] orbemque terrarum splendore suo illuminat, principalique vento orientali, necnon australi ac occidentali, viribus fortitudinis suae resistit, ne terminos ipsis a Deo constitutos excedant. Ventum autem septentrionalem non tangit, quoniam ille quasi inimicus solis existens, omnem splendorem luminis dedignatur, quapropter et sol eum velut contemnens non radium de se procedentem, sed tantum illi viam itineris sui opponit, per quam furorem ipsius reverberat, nec ad partes illas accedit, quia diabolus ibidem Deo repugnando nequitiam suam demonstrat. Alium autem radium super signum lunae, quia eam calore suo incendit, quemadmodum sensualitate et intellectu hominis totum corpus ipsius tegitur. Alium velut super cerebrum, et usque super [Col. 0777C] utrumque calcaneum praefatae imaginis ipsum extendendo figit, quoniam sol a summo usque deorsum omni corpori hominis fortitudinem et temperamentum immittit, cerebrum praecipue confortans, ita ut intellectu vigens, cunctas vires corporis retineat; et ut etiam superior pars hominis existens, cum sensualitate omnia viscera ipsius perfundat, ut sol terram illuminat. Sed cum aliquando elementa sub sole tempestatibus diffunduntur, ignis solis obnubilatur, velut eclipsis sit, quae errores significans tunc ostenditur, cum corda et mentes hominum in errorem vertuntur, ita ut recte in lege non ambulent, sed invicem plurima certamina exerceant. Et praefatus radius calcaneos hominis tangit, quoniam [Col. 0777D] ut cerebrum corpus reliquum regit, ita calcaneus totum corpus hominis portat, et sic sol viribus suis omnia membra hominis temperat, quemadmodum et reliquas creaturas vegetat. Et a medio signi planetae quinti, qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendit, quia fortitudine ministerii sui idem planeta soli subjectus eum delinire contendit, ne ignes suos supra modum emittat. Quidam vero ad caput cancri, quod a signo capitis lupi exit, se extendit, designans quod a robore ejusdem planetae radius ad initium collateralis venti, qui a principali vento occidentalis plagae egreditur, se expandit, instabilitatem illius retinens, velut etiam de aliis supradictum est. Sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigit, [Col. 0778A] ostendens quod etiam a vigore suo radium ad debiliorem partem lunae mittit, sive in augmento, sive in detrimento sit; in augmento quidem ipsi subveniens, ut tanto citius et fortius lumen suum recipiat; in detrimento vero, ut tanto lenius absque periculo decrescat. De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super lunam est, velut radius unus sursum ad signum solis tendit, quoniam a forti robore ejus contiguam vicinitatem lunae habentis, radius ad solem ascendit, ardorem illius lenitate subjectionis suae ne in nimietate erumpat retinens. Et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigitur, quia fortitudo ejus radium ad fortiorem partem lunae mittit, ipsam retinendo, quatenus septentrionalem plagam devitet, et ordinate in defectu [Col. 0778B] suo ad solem accedat, incensaque ab illo distincte recedat. Alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedit, extenditur, quoniam a robusto claritatis illius splendore radius ad principium collateralis venti, qui de principali vento occidentis ebullit, se prolongans, repentinam velocitatem ipsius reverberat, ne metam illam quam divina ordinatio ipsi proposuit transeat, sed in recta extensione procedat.

At signo quoque lunae, ut vides, quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiat, quia luna naturali virtute sua corpus hominis temperat, ita ut sicut supercilium oculum ad visum conservat, et ut talus hominem portat, sic per dispositionem Dei viribus [Col. 0778C] lunae membra hominis a sursum usque deorsum temperantur, non tamen tanta perfectione, quanta solis fortitudine, quoniam sol corpus hominis perfectius, luna vero parcius ministerio suo tangunt. Et luna cursum suum in calore et frigore peragit, quoniam crescendo calida est, decrescendo autem frigida; sol vero ab oriente usque in austrum in ardore est, sed postea frigiditatem usque in occidentem sibi attrahit. Luna quoque prius defectum suum lumen de sole accipit, quia sol exstinctum circulum lunae cum scintilla quasi cum lampade ex ipso spirata accendit, et tunc illa in alto est; sed postquam accensa fuerit in locum suum descendit. Et ut sol circulum lunae accendit et illuminat, sic [Col. 0778D] etiam omnia subteriora, tam firmamenti quam eorum quae sub firmamento sunt, firmat, et luna adjutrix illius est, subteriora illuminando, quemadmodum et ipse superiora et inferiora illuminat. Sed et luna de aquosa humiditate, ac de nube quae sub ipsa est, et de aere qui super terram est, multo frigidior sole est; et sol multa perureret, si luna ill non resisteret, quoniam ardorem solis luna frigido humore suo temperat.

Sol itaque et luna hoc modo divina ordinatione homini serviunt, eique aut sanitatem, aut debilitatem secundum temperiem aeris et aurae inferunt, quemadmodum ostenditur ubi signum solis velut a cerebro usque ad calcaneum; signum autem lunae quasi a supercilio usque ad talum [Col. 0779A] praefatae imaginis hominis radios suos mittunt. Nam cum luna in incremento est, cerebrum et sanguis hominis in ipso augmentatur; cum vero luna in detrimento est, cerebrum et sanguis in homine minuuntur. Si enim cerebrum hominis in uno statu esset, homo frenesim incurreret, ita ut etiam magis quam bestia indomitus appareret; et si sanguis in homine secundum modum unum foret, ita ut nec incrementum nec detrimentum in se sentiret, homo citissime scinderetur, nec vivere posset. Et cum luna plena est, cerebrum etiam hominis plenum est; et tunc homo sensatus est; sed cum vacua est, cerebrum quoque hominis vacuatur, et tunc etiam homo vacuus sensu aliquantum est. Cum autem luna ignea et sicca est, cerebrum quorumdam hominum [Col. 0779B] igneum et siccum est, et ideo illi in cerebro infirmantur, ac minus sensati sunt, ita ut plenum sensum ad quaelibet opera tunc non habeant. Sed cum illa humida est, cerebrum etiam eorumdem hominum supramodum humidum fit, et sic illi in cerebro dolent ac sensu evacuantur. Cum vero luna temperata existit, homo in cerebro et in capite sanitatem habet, et in sensu viget, quia per temperiem exteriorum elementorum humores qui in homine sunt in quiete subsistunt, et per commotionem ac inquietudinem illorum humores hominis multoties disturbantur, quoniam absque temperamento et servitio eorum homo vivere non posset. Sed et, quomodo supradictum est, signum solis eodem [Col. 0779C] etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis hujus radiis suis ad praefata loca designatum est, versus quoque dextrum latus ejus, nec non et sub pedibus ipsius in praefato circulo suo ad eadem loca signatum apparet, quia sol eodem statu et circuitione quemadmodum in orientali plaga consistit, et splendores radiorum suorum ad loca quae praemonstrata sunt emittit, sic etiam in australi ac in occidentali plaga, in supra demonstratis distinctionibus et circuitionibus ad ipsa loca fulget fortitudine circumvolutionis firmamenti, ab oriente per austrum, in obliquo ad occidentem impulsus, quamvis in itineribus suis contra motionem firmamenti currere nitatur. Nam praedicti planetae contra firmamentum ab occidente ab orientem circumferuntur, [Col. 0779D] quatenus igne suo ignem illius retineant, et ad incendium instaurent, quoniam si cum illo ab oriente in occidentem volverentur, ignis illius dum ad anteriora festinaret, a retro instauratione carens, torpesceret; quapropter contra illud paulatim feruntur, ut ipso ad anteriora properante, ignem ejus a torpore velut in dorso excutiant. Sed plagam septentrionalem devitant, quia ibidem locus tenebrarum in aquilone est, quoniam lux et tenebrae sibi invicem non concordant. Hoc itaque modo praefati planetae a Conditore mundi in firmamento dispositi sunt.

Tu autem, o homo qui haec vides, intellige quod ad interiora animae ista etiam respiciant.

[Col. 0780A] Quid significet quod eorumdem planetarum tres in circulo lucidi ignis, unus in spatio nigri ignis, tres item in ambitu puri aetheris conspiciantur.

XXXIII. Super caput enim imaginis hujus septem planetae sursum ab invicem signati sunt, tres in praefato circulo lucidi ignis, unus etiam in subjecto illi circulo nigri ignis; tres autem in subjecto illi circulo puri aetheris, significantes quod omnem intellectum hominis, septem dona Spiritus sancti excellentia per tria tempora mundi, videlicet ante legem, in lege, et in Evangelio. Sol etiam in subjecto illi circulo nigri ignis positus Deum omnipotentem designat, qui solus justo judicio contra inimicos suos pugnavit et eos potenter superavit. Tres autem in subjecto illi circulo puri aetheris [Col. 0780B] constituti demonstrant quod tres personae Divinitatis in bono affectu subjectionis purae poenitentiae homini veraciter colendae sint, ubi homo se totum Deo subjecit, ita ut etiam versus dextrum latus ejus, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus in circulo suo ad praedicta loca appareat, quia in judicio Dei, ac in salute animarum, et in exemplo bonorum operum, eadem dona ipsa exhibitione, ut praemonstratum est, in significationibus suis se declarant, quoniam ut Deus timeatur pureque colatur, judicium Dei salusque animarum ac exempla justorum exhortantur.

Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac [Col. 0780C] visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur.

XXXIV. Quod autem a medio signi summi primique planetae, qui super caput ejusdem imaginis signatus apparet, velut radii quidam exeunt, quorum unus ad signum solis descendit, hoc est quod ab exoptabili praecellentique dono Spiritus sapientiae, totam altitudinem intellectus hominis transgredientis virtutes prodeunt, ex quibus exspiratio sancta ad signum solis, id est ad Spiritum fortitudinis descendit, illi se associans, quatenus in fideli homine fortitudo sanctitatis sapienter incedat, ne insipienter praesumat hoc facere quod complere non possit. Sed unus ad dextrum pedem capitis cancri, [Col. 0780D] quod a capite leopardi procedit radiat, ostendens quod in salute animarum exspiratio Spiritus sapientiae propalata, ad rectum incessum fiduciae, quae a timore Domini exsurgit, se dilatat, illam muniens ita ut cum timore Domini in Deum confidat, nec frivole misericordiam ipsius velut pro nihilo habeat. Unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exit se tendit, quia in castigatione exspiratio rectitudinis se demonstrans, ad fortitudinem fidei, quae etiam a timore Domini oritur, se expandit, illam ad rectam viam ducens, quatenus a diabolicis artibus se avertat, cum hominem pro ignorantia veritatis castigare non cessat. A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinat, [Col. 0781A] significans quod ex abundanti plenitudine spiritus intellectus effusio intelligentiae ad spiritum quoque fortitudinis accedit, in hoc etiam manifestans, ut quilibet fidelis homo subtiliter intelligat, forti animo se Creatori suo servire debere, ac diabolo abrenuntiare. Atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis venit, egreditur, quoniam ut homo ad Creatorem suum prospere incedat, exspiratio de spiritu intellectus ad patientiam quae ex judicio Dei procedit, extenditur, ostendens quod cum homo patientiam imitatur, prosperitatem et tribulationem aequo animo ferre debeat. Et alius ad praedictam lineam, quae in firmamento principio orientalis partis praefatae rotae velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem ejus [Col. 0781B] plagam extenditur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exit, dirigitur; quia ut quilibet fidelis contraria animae suae devitet, exspiratio iterum a spiritu intellectus veniens ad rectitudinem justitiae quae ab exordio bonorum factorum in virtute Dei manentium usque ad finem ipsorum diabolicas insidias de justis operibus segregans, patientia illi a sursum assistenti, quae de corporali tribulatione producitur, se extendit, hominem monens ut cum judicium Dei ipsum castigat, castigationem illam patienter sufferat, ne acrius feriatur. Signum etiam tertii planetae a medio sui quasi radium unum ad signum solis extendit, quod designat spiritum consilii a virtute sua exspirationem ad spiritum fortitudinis dirigere, quia quamvis haec [Col. 0781C] dona Spiritus sancti diversa nomina habeant, uno tamen studio et opere hominem ad beatitudinem perducunt, sicque spiritus consilii fortitudinem temperat, ut homo ad Deum bene et ordinate se erigat. Alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedit, dirigit, quoniam in prosperitate verae salutis spiritus consilii exspirationem suam ad prudentiam, quae ex judicio Dei progreditur, dilatat, innuens quatenus homo prudenter corpus suum castiget, ne si illud sine discretione turbaverit, victus per stultam contritionem in labore succumbat. Sed alium ad praefatam lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egreditur, prolongat, quia ne homo adversitatem [Col. 0781D] animae incidat, praedictus spiritus consilii exspirationem suam iterum ad rectitudinem justitiae prudentia superius apparente, quae de corporali tribulatione extenditur, se convertit, hominem qui judicium Dei metuit, per hoc docens ut provideat, ne supramodum illud timens, in desperationem cadat, sed ut prudenter per consilium bonae inspirationis illud evadat.

Quare sol medius eorum plures quam caeteri radios emittere videatur, et vel quid ipse vel radii ejus significent.

XXXV. Ut autem vides quod solis quoque signum, quasi quosdam radios de se emittens, alio signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis [Col. 0782A] ursi tangit, hoc est quod spiritus fortitudinis exspirationes suas effundens, quadam timorem Domini, quadam judicium Dei, quadam infernales poenas tangit, ostendens ut homo propter timorem Domini peccare metuat, et propter tremendum judicium ejus peccata sua deserat, et propter crudelissimas infernales poenas consuetudinem peccatorum abjiciat. Non autem signum capitis ursi tangit, quia spiritus fortitudinis corporali tribulationi quae simpliciter propter Deum non fit, se subtrahit (ursus enim interdum humanos mores, interdum bestiales in se ostendit); quoniam dum homo corpori suo tribulationem sine discretione infert, corpus ipsum, labore et taedio affectum, multoties fatigatum, succumbit, et dum se in his perseverare posse dubitat, [Col. 0782B] quasi in ira velut bestia submurmurat. Unde nec tribulatio illa quae homini per semetipsum sine recto moderamine infertur, nec illa quae ab aliis ipsi etiam nolenti infligitur, spiritum fortitudinis advocat, quia aequitate discretionis caret. Nam quoniam instabilis est, ita quod nunc sursum, nunc deorsum extra rectum modum quasi volando movetur, fortitudinem habere non potest, scilicet ut in uno statu permaneat, quoniam fortitudo nec hac nec illac vacillando fortis semper persistit. Homo autem qui propter timorem seu amorem Dei cum moderamine discretionis et rectitudinis corpus suum affligit, in interiori spiritu quemadmodum in epulis gaudet; quapropter contritio haec non afflictio, sed potius quemadmodum benedictio habenda est, et [Col. 0782C] hic spiritus fortitudinis operatur, quatenus fidelis iste in his operibus rectitudinis permaneat, quia cum Deo sunt. Alium autem radium sol super signum lunae mittit, quoniam spiritus fortitudinis ad timorem Domini se conjungit, videlicet ut quilibet fidelis in timore quo Deum timere debet fortis sit, ne per levitatem victus a loco beatitudinis dejiciatur. Alium quoque velut super cerebrum, et usque super utrumque calcaneum praefatae imaginis extendendo figit, quia idem spiritus fortitudinis ut intentionem et initium boni operis ad rectam consummationem homo perducat, ipsum inspirat, quoniam beatus est qui seipsum ad bonum finem constringit.

[Col. 0782D] Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur.

XXXVI. Sicut autem vides quod a medio signi planetae quinti, qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendit, hoc est quod a virtute spiritus scientiae, qui per vicinitatem rectae operationis spiritui fortitudinis adesse debet, exspiratio sursum ad eamdem fortitudinem tendit, quia scientia ut a fortitudine roboretur, ne in insipientia vertatur ad ipsam se elevat. Quidam vero ad caput cancri, quod a signo capitis lupi exit, se extendit, quoniam a virtute virium scientiae exspiratio ad fiduciam quae a corporali tribulatione egreditur se dilatat, quia cum homo scienter et [Col. 0783A] simpliciter ac cum munimine discretionis corpus suum castigat, peccata sua punita et purgata esse confidit. Sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigit, quoniam cum a temporalibus scientia se subtrahit, expirationem suam, temporalia postponens, ad timorem Domini diffundit, eumque ut terrorem hominibus fideliter incutiat apprehendit. De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super unam est, velut radius unus sursum ad signum solis tendit, ostendens quod de munimine spiritus pietatis, qui suavitate sua vicinus timori Domini est, exspiratio sursum ad spiritum fortitudinis ascendit, ibique confortatus, ut malignitati resistere possit se munit. Nam quicunque pie incedere disponit, fortitudinem sibi associet, ut in pietate perseverare valeat. [Col. 0783B] Et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigitur, demonstrans quod prospere incedens, spiritus pietatis prosperitatem timoris Domini aggreditur, hominibus etiam ut cum pietate timorem Domini habeant innotescens. Alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedit, extenditur, significans quod adversitatem spiritus pietatis abjiciens, exspirationem suam ad fidem quae ab infernalibus poenis egreditur producit, quatenus homo, pietate et fide munitus, infernales poenas sic effugiat, ne supernam felicitatem per impulsum contumaciae amittat. Quod vero vides qualiter a signo lunae quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiat, hoc ostendit quod a timore Domini exspiratio salutifera veniens, hominem [Col. 0783C] ut aciem mentis suae custodiat, ne caecitatem animae incurrat monet, et ut robur gressuum interioris spiritus ad viam rectitudinis sic dirigat exhortatur, quatenus in veritate gradiens aeternam beatitudinem adipiscatur. Nam sicut supercilium oculum tuetur, et sicut talus corpus hominis portat, ita timor Domini interiorem visum ne Dei obliviscatur informat, interioremque fortitudinem, per quam homo ad quaelibet utilia et recta defertur, conservat.

Quod fidelis quilibet quamvis virtutibus emineat, eisdem tamen al quando quasi destitutus salubriter tentationibus pulsetur, ne praesumptione elationis seductus pereat.

XXXVII. Sed et, quomodo supra dictum est, [Col. 0783D] signum solis eodem etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis hujus radiis suis ad praefata loca designatum est, versus quoque dextrum latus ejus nec non et sub pedibus ipsius in circulo suo ad eadem loca signatum apparet, quia supradictum spiritus fortitudinis mysticum donum eodem moderamine et effusione quemadmodum intentionem hominis exspirationibus suis perfundit, sic et perfecta opera ejus exemplaque ipsius, quibus proximos suos aedificat, in plenitudine beatitudinis ad desideratam sanctitatem rectae incoeptionis inspirat. Cum enim virtutes fidelem hominem eisque bona voluntate consentientem, ea quae recta sunt incipere faciunt, illa etiam ut ad profectum perducat, et [Col. 0784A] ut in eis exemplum justitiae bona consummatione caeteris exhibeat exhortantur. Sed tamen eaedem virtutes quamvis hominem diversis modis inspirationis suae protegant, tentatione tamen carnis diabolicisque artibus quasi versus aquilonem illum multoties tentari permittunt, quatenus per haec cognoscat quomodo se ab his defendat, ne praesumptione elationis injustum modum elatus, postmodum in deterius corruat et pereat, quemadmodum et illi in praesumptione elati perierunt, de quibus in verbis Isaiae prophetae scriptum est.

Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit.

XXXVIII. »Propterea infernus dilatavit animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et [Col. 0784B] descendent fortes ejus, et sublimes ejus, gloriosique ejus ad eum, et incurvabitur homo et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur (Is 5).« Quod sic intellectui patet: Deficienti lunae, quae obscurum circulum habet, cum tota deficit, et reaccenditur, homo in peccatis manens assimilatur, quia cum se tenebrosum videt, per gratiam Dei saepius excitatur, ut digne gratiam Dei quaerat; et cum digne gratiam Dei invocaverit, Spiritus sanctus ad intuendum verum lumen ipsum accendit, velut luna a sole reaccenditur. Sed postquam bonis operibus ita confortatus fuerit, ut illis saturari non possit, omni studio caveat ne haec sibimetipsi ascribat; velut a se et non a Deo sint, in hoc etiam quasi Deum se faciens, et se posse facere quae voluerit [Col. 0784C] computans, sicut et Satan putabat, qui in proprietate sua ut Deus esse voluit, unde et claritatem suam in oblivionem duxit. Propterea quoque infernus dilatavit animam suam, id est poenas quas in se habet, et aperuit voracitatem suam indesinenter, quoniam absque omni gaudio est, et ideo etiam in cupiditate absorbitionis suae non saturatur, quia ut immunda volatilia animalium cadavera vorare cupiunt, ita infernus in nequitia sua fortes qui contra Deum pugnant, et sublimes qui se injuste exaltant, atque gloriosos qui gloriam suam et non gloriam Dei quaerunt ad se trahit ac devorat. Unde etiam incurvabitur homo qui praefatis malis consentit, sicut et supradicti infelices spiritus cum principe [Col. 0784D] suo incurvati sunt; et humiliabitur ille, qui virilem fortitudinem habere deberet, cum de bono ad malum declinat, atque oculi, id est scientia illorum qui in sublimitate superbiae se sapientes esse putant ad nihilum deducetur, quoniam mercedem gloriae humilitatis amittunt, quia gloriam a populo pro bonis operibus impoenitentes quaerunt. Nam si exinde poenituerint, in sanguine vituli velut poenitentes suscipientur.

De sedecim principalibus stellis, in circulo lucidi ignis ad solidandum firmamentum et temperandos ventos in circuitu ipsius firmamenti aequa distinctione constitutis.

XXXIX. Ut autem vides in circuitu quoque circuli, in quo similitudo lucidi ignis videtur, sexdecim [Col. 0785A] etiam principales stellae apparent, ostendentes quod per circulum superioris igni firmamenti, maximae stellae, ut praefatum est, positae sunt, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi; id est quatuor inter ventum orientalem et australem, quatuor quoque inter ventum australem et occidentalem, quatuor inter ventum occidentalem et septentrionalem, quatuor etiam inter ventum septentrionalem, et orientalem, viribus suis easdem partes firmamenti confirmantes, ipsosque ventos contemperantes. Sed si istae in numerositate superabundarent, superfluitate sua firmamentum aggravarent, vel si in paucitate essent, penuria [Col. 0785B] paucitatis suae firmamentum consolidare non valerent, quia unicuique creaturae Deus et superfluam nimietatem, indignamque penuriam subtraxit. Et quatuor inter duos ventos existunt, quoniam aequo et necessario, et non superfluo numero rectitudinis suae easdem partes firmamenti ubi positae sunt, insimul viribus suis tenent, quemadmodum clavi parietem, cui infixi sunt, nec de locis suis moventur, sed cum firmamento circumvolvuntur, illud solidantes. Quarum octo, quae mediae sibi utrumque astantium stellarum inter capita haec sunt, scilicet duae inter duo capita, quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendunt, quia stellae, istae quae mediae quatuor stellarum inter praefatos ventos sunt, quoniam quatuor inter duos ventos consistunt, [Col. 0785C] ut praedictum est, radios suos in tenuem aerem prolongant, quemadmodum venae a capite hominis usque ad pedes descendunt. Et ut eaedem venae totum corpus hominis confortant, ita etiam stellae istae totum firmamentum viribus suis consolidant, et ventis qui ipsis proximi sunt resistunt, ne firmamentum extra modum suum commoveant, aeremque ad rectum temperamentum perducunt, sibique aequali modo vicinae sunt, quatenus altera ab altera ad confortationem ejusdem firmamenti sustentetur. Reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videntur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigunt, quia iste in medio sui alas tenentes, ventisque [Col. 0785D] ut supra ostensum est vicinitate assistentes, radios de se procedentes solummodo ad nigrum ignem mittunt illi repugnantes, ne furorem ardoris sui immoderate emittant. Et stellae istae per circuitum firmamenti aequali moderamine a se positae, et separatae sunt, quatenus idem firmamentum aequali modo viribus suis sustineant.

Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat.

XL. Quod autem vides quod circulus puri aetheris, circulus quoque fortis et albi lucidique aeris, quasi stellis pleni sunt, quae velut fulgores suos ad sibi oppositas nubes mittunt, hoc est quod superior [Col. 0786A] purus aether, et sub eo fortis, et albus lucidusque aer stellis majoribus et minoribus pleniter perfusi et firmati sunt, quia in nulla superfluitate existentes, ignibus suis totum firmamentum calefaciunt, et confortant, radiisque suis nubes sub forti et albo lucidoque aere infundentes pertranseunt et tenent, ne metas a Deo ipsis constitutas excedant.

De quatuor statibus in modum linguarum propter mobilitatem suam dextro laevoque imaginis apparentibus quid utilitatis habeant.

XLI. Unde et eaedem nubes in dextra parte praedictae imaginis tanquam duas linguas ab invicem separatas de se proferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam rotam, et versus eamdem imaginem dirigunt, quoniam ad salutem hominis, velut [Col. 0786B] duae munitiones ab invicem disjunctae, sicut et duo principales venti in eisdem partibus a se distant, de ipsis nubibus quae versus australem partem apparent exeunt, ita ut etiam de ipsis nubibus quaedam spiramina in communem aerem, per quem diversae creaturae vegetantur, procedant, ad hominemque se dirigant, quia et ille scilicet homo, quemadmodum et aliae creaturae, superiori adjutorio ac ministerio carere non potest. In sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum separatae, in eamdem rotam et ad ipsam imaginem, quasi quibusdam rivulis de se fluentibus se convertunt, quoniam ut contraria quaeque ab homine amoveantur, scilicet tam de sinistra quam de dextra illius a nubibus quae versus septentrionalem [Col. 0786C] partem sunt, etiam duo retentacula munitionum ab invicem separata procedunt, velut et principales earumdem partium venti a se separati sunt, sicut et de aliis superius dictum est, quae illa, quae in mundo subsistunt, videlicet et hominem et reliquas creaturas quemadmodum Deus ipsis disposuit conservant. Istae autem quatuor linguae de quatuor principalibus ventis procedunt, quia eas ad retentationem nubium exspirant, quoniam ut principales venti totum firmamentum confortant et tenent, ita et isti status eorum qui ut linguae propter mobilitatem suam apparent, nubes quae sub firmamento sunt continent, ne hac aut illac diffluendo, modum suum excedant.

[Col. 0786D] Mystica et luculenta ratio de numero et ordine vel positione sedecim principalium stellarum.

XLII. Hoc modo, ut praefatum est, imago haec signis istis implexa et circumdata est, quia homo fortitudine elementorum ac juvamine caeterarum creaturarum ita confortatus et munitus existit, ut nullo impulsu adversitatis de statu suo evelli possit, dum ipsum divina potestas custodit. Haec autem omnia et alio modo intelligenda sunt. Nam quod in circuitu circuli, in quo similitudo lucidi ignis videtur, sexdecim etiam principales stellae apparent, hoc est quod in integritate divinae potentiae principales doctores sunt, qui decem praecepta legis per sex aetates mundi compleri docuerunt et docent, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, [Col. 0787A] quatuor quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi, quoniam iidem doctores per quatuor partes mundi timorem Domini, judiciumque ejus et infernales poenas cum corporali tribulatione quoslibet fideles expavescere hortantur, quatenus per formidinem istorum, etiamsi dilectionem Dei postposuerunt, peccare desistant. Quarum octo quae mediae sibi utrinque astantium stellarum inter capita haec sunt, scilicet duae inter duo capita quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendunt, designantes quod octo beatitudines in perfectione praedictarum virtutum degentes, dilectionemque Dei et proximi pronuntiantes, cum summo studio exspirationes suas desideriis fidelium [Col. 0787B] hominum infundunt, quatenus illi quamvis saeculo plurimis modis dediti sint, temporalibus postpositis, ad coelestia festinent. Reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videntur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigunt, ostendentes quod eaedem beatitudines et in prosperitate et in adversitate verae perfectioni caeterarum virtutum assistentes, acumen exspirationum suarum ad judicialem ignem mittunt, his qui Deo in spiritu deservire debent innuentes, quod nulla peccata quamvis levia in neglectum ducantur, quin per judicium et vindictam Dei examinentur.

Item mystica ratio de discreta multiplicitate et constitutione aliarum communium stellarum.

[Col. 0787C] XLIII. Quod autem vides quod circulus puri aetheris, circulus quoque fortis et albi lucidique aeris, quasi stellis pleni sunt, quae velut fulgores suos ad sibi oppositas nubes mittunt, hoc est quod integritas verae poenitentiae, integritas quoque discretionis sanctorum operum, in rationalitatis multiplici splendore vigent, quoniam ut stellae diversae et multiplices sunt, sic etiam et poenitentia, discretioque sanctorum operum quamplurimas vires beatitudinis in se demonstrant, ac rationabiles splendoribus suis mentes fidelium faciunt, quoniam eis infundunt, quatenus omnia opera quae agunt, rationabilia coram Deo appareant.

Item mystica ratio de utilitate quatuor flatuum in [Col. 0787D] dextra seu laeva parte imaginis instar linguarum se commoventium.

XLIV. Unde et eaedem nubes in dextra parte praedictae imaginis, tanquam duas linguas ab invicem separatas de se praeferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam rotam et versus eamdem imaginem dirigunt, quia mentes beatorum hominum ad prosperitatem suam duo testamenta, alterum quidem secundum carnem, alterum vero secundum spiritum a se distantia, a se directa ostendunt, ita ut tamen illa in unum consentiant, velut linguae istae formam unam habent, quorum testificationibus orbis terrarum repletus, hominem ad Creatorem suum respicere docent. In sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae [Col. 0788A] a se aliquantum separatae, in eamdem rotam, et ad ipsam imaginem quasi quibusdam rivulis de se profluentibus se convertunt, significantes ut cum homo per diabolicas tentationes impugnatur, ad mentem suam quemadmodum duo testamenta, videlicet dilectionem Dei et proximi colligat, quae a se aliquantum distant, quoniam dilectio ad Deum tendens major dilectione proximi est, ac sic rotam saecularium curarum, nec non concupiscentiam carnalium impugnationum irrigatione justae admonitionis exstinguat.

Quod fidelis quisque vestigia Filii Dei devote sequens munimine virtutum inter tentationes roboratus ad gaudia superna perveniat, et verba Isaiae ad idem approbandum congruenter exposita.

[Col. 0788B] XLV. Et hoc modo, ut praefatum est, imago haec signis istis implexa et circumdata est, quoniam homo fidelis, qui vestigia Filii Dei fideliter subsequitur, claritate beatarum virtutum defensus et ornatus, hoc modo circumdatur, quatenus eum diabolicis insidiis ereptum, ad beatitudinem supernorum gaudiorum feliciter perducant, ubi in aeternum gaudebit, Isaia servo meo attestante qui dicit: »Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbit, oculi ejus cernent terram de longe (Is 33).« Hoc sic intellectui patet: Qui de sinistra parte ad dexteram declinat, attendens quia Deus requiescit super humilem et quietum corde, superbum diabolum superat, [Col. 0788C] cum se ipsum conterit dicens: Deus oculis duobus me illuminavit, quibus considero quantam gloriam lux in tenebris habet, ubi eligere possum qua via incedam, quoniam aut videns, aut caecus ero, cognoscens etiam quem ductorem ad diem vel ad noctem invocem. Ego enim in tenebris me abscondendo, lasciva opera facere possum, quae in luce perpetrare non valeo, quia ab omnibus ibi astantibus inspicior; sed tamen in tenebris nullum praemium, sed damnabilem poenam consequar, et ideo cordis pressuram, qua peccatis oblector vulnerabo, vivumque Deum invocabo, quatenus in viam lucis me ducat, et ut ulcera mea curet, ne in luce pro his erubescam. Quod dum fecero, funes captionis [Col. 0788D] meae rumpentur, quoniam inimicum meum, cujus suggestioni in tenebris consenseram, captum hoc modo tenebo, quia in me illusus est. Ille namque qui sic operatur in excelsis coelorum habitabit, atque munimentum saxorum, quod Christus est, sublimitas ejus erit, ubi panis vitae ei datur, cujus nunquam refectionem fastidire potest, quoniam in dulci gustu verae charitatis semper delectatur. Quapropter et sic fluens rivulus de vivente aqua efficitur, et per donum sancti Spiritus omnia opera sua in sanctitate ita fluunt, ut columbini oculi Spiritus sancti illa inspiciant, unde et aquae istae fideles sunt, quia nec evacuabuntur, nec exsiccabuntur, nec homo eis saturabitur, quoniam ab oriente fluunt, nec altitudinem eorum homo quandiu in [Col. 0789A] corpore manet, videbit, nec profunditatem ipsarum inveniet, quia etiam aquae in quibus homo ad vitam renascitur Spiritu sancto perfunduntur. Isto quoque modo fidelis homo regem in decore beatitudinis videbit, et in scientia sua cernet terram viventium cum de peccatis corde et corpore longe segregat se, unde etiam consideret quid eligat.

De luce clarissima ex ore imaginis rotam in pectore gestantis in similitudine filiorum procedente, quibus signa ipsius imaginis et rotae et circulorum praeostensorum dimetiri videtur, et mystica horum ratio.

XLVI. Vides etiam quod ex ore praedictae imaginis, in cujus pectore praefata rota apparet, lux clarior luce diei in similitudine filorum exit, quoniam ex virtute verae charitatis, in cujus scientia circuitus [Col. 0789B] mundi est, elegantissima ejus ordinatio super omnia lucens, omniaque continens, et constringens procedit. Quibus filis signa praedictorum circulorum, signaque caeterarum figurarum, quae in eadem rota discreta sunt, et singula signa membrorum formae hominis, scilicet ejusdem imaginis, quae etiam in ipsa rota apparent, ut praefatum est, recta et distincta mensura metitur, quemadmodum in praecedentibus et subsequentibus verbis illius manifestatur, ubi per eam vires elementorum aliorumque superiorum ornamentorum, quae ad munimentum et ad ornatum mundi spectant, omnesque compagines membrorum hominis, qui in illo scilicet mundo dominatur, decenter distinguit, convenienterque justae mensurae coaptat, ut tibi multoties propalatum [Col. 0789C] est. Sed etiam de vera charitate, quae tota divina est, bonum quod omni desiderabili pretiosius existit, omnes ipsum quaerentes ad se colligens et trahens venit, atque coelestium desideriorum spiritaliumque gemituum divino instinctu procedentium, merita, nec non et omnia hominis opera, pro Dei amore prolata, recto judicio pensat, sicut et omnibus qui Deum perfecte diligunt patet, velut per Jeremiam servum meum loquor, dicens:

Verba Jeremiae prophetae ad eamdem rationem spectantia, et quomodo intelligenda sint.

XLVII. »Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum (Jr 17).« Quod [Col. 0790A] sic intellectui patet: Qui Deum diligunt, per nullam clausuram falsae occasionis alium quam ipsum quaerunt, nec ullas susurrationes concupiscentiarum carnis suae cum alio habere volunt; cum tamen homo voluntates suas multoties perficiat, sicut et Adam tentavit quid facere posset. Homo autem Deo et diabolo simul servire non potest, quoniam quod Deus diligit, diabolus odit, et quod diabolus diligit, Deus negligit, quemadmodum in homine est, quia caro in peccatis delectatur, et anima justitiam sitit, atque in his duobus pugna magna est, quoniam pars altera parti alteri contraria existit. Sed tamen opus quod homo incipit, hoc modo in magna contentione perficitur, sicut et servus domino suo servire cogitur, quoniam [Col. 0790B] caro cum anima sibi subjecta peccatum aggreditur, animaque cum carne illi substrata opus bonum operatur. Cum autem homo secundum desideria animae currit, se ipsum propter amorem Dei repudiat, atque peregrinum in concupiscentiis carnis se facit, quod justi et sancti faciunt, et etiam Abel fecit, qui in Deum aspexit; et in cujus sanguinis effusione tota terra contremuit, ita ut postmodum vidua nominata sit, scilicet integritate sanctitatis per homicidium Cain privata, velut mulier solatio viri in viduitate destituitur. Nam et ego Dominus cunctorum scrutor corda contrita, quae peccata negligunt, proboque renes, qui de gustu concupiscentiarum se continent, qui reddo homini mercedem secundum laborem gressuum [Col. 0790C] viarum suarum, et secundum quod fructus in deliberatione cogitationum suarum profert, quia omnes fructus hominis coram me scriptos habeo. Homo enim qui voluntates suas concupiscentiarum suarum deserit, justus est; qui vero omnem voluntatem suam in concupiscentiis sequitur, justus nominari non poterit; sed tamen si ad bonum conversus fuerit, cicatrices ejus in sanguine Agni abluuntur, et tunc etiam coelestis exercitus illas curatas videns in admirabilem laudem Dei excitatur. Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, eaque et ad salutem corporum et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum prolata sciat.






Liber divinorum operum Hildegardis