Denzinger 675

Saint Léon IX, Ep. " Congratulamur vehementer " à Pierre,

patriarche d'Antioche, 13 avril 1053; Profession de Foi

680 343 Firmiter (enim) credo sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom 11, 36), quae sunt in caelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unun Deum verum, plenum et perfectum.

681 344 Credo quoque ipsum Dei Patris Filium, Verbum Dei aeternaliter natum ante omnia tempora de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem Patri per omnia in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto ex Maria semper virgine, cum anima rationali: duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem: duas voluntates et operationes habentem: Deum verum et hominem verum: proprium in utraque natura atque perfectum: non commixtionem atque divisionem passum, non adoptivum, neque phantasticum: unicum et unum Deum, Filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate: impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum, ac resurrexisse a mortuis die tertia vera carnis resurrectione: propter quam confirmandam cum discipulis nulla indigentia cibi, sed sola voluntate et potestate, comedisse: die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua surrexit, et anim ascendisse in caelum et sedere in dextera Patris, inde decimo die misisse, Spiritum Sanctum, et inde, sicut ascendit, venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua.

682 345 Credo etiam Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem et coessentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio, per prophetas locutum.

683 346 Hanc sanctam et individuam Trinitatem non tres Deos, sed in tribus personis et in una natura sive essentia unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem et incommutabilem ita credo et confiteor, ut Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem, veraciter praedicem.

684 347 ( Varia:) Credo sanctam, catholicam et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unus datur baptismus et vera omnium remissio peccatorum. Credo etiam veram resurrectionem eiusdem carnis, quam nunc gesto, et vitam aeternam.

685 348 Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem. Deum praedestinasse solummodo bona, praescivisse autem bona malaque. Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem. Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico.

686 349 Porro anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam, pariterque eum, quicunque aliquas scripturas praeter eas, quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas esse crediderit vel veneratus fuerit. Quattuor Concilia omnimode recipio et velut quattuor evangelia veneror: quia per quattuor partes mundi universalis Ecclesia, in his tanquam in quadro lapide, fundata consistit (cf. DS 472).... Pari modo recipio et veneror reliqua tria Concilia.... Quidquid supradicta septem sancta et universalia Concilia senserunt et collaudaverunt, et sentio et collaudo, et quoscunque anathematizaverunt, anathematizo.


Saint Léon IX, Ep. 'Ad splendidum nitentis' ad S. Petrum

Damiani, a. 1054

687 ... Oportet, sicut desideras, Apostolicam Nostram interponamus auctoritatem, quatenus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem, et constet omnibus certum, Nostro iudicio placuisse quaecumque continet ipse libellus (Gomorrhianus) diabolico igni velut aqua oppositus. Igitur ne caenosae libidinis impunita licentia pervagetur, necesse est Apostolicae severitatis congrua reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum in austeritate ponatur.

688 Ecce omnes illi, qui quavis quattuor generum quae dicta sunt foeditate polluuntur, prospecta aequitatis censura ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus tam sacrorum canonum quam Nostro iudicio depelluntur. Sed Nos humanius agentes eos qui vel propriis manibus vel (invicem) inter se egerunt semen, vel etiam inter femora profuderunt, et non longo usu nec cum pluribus, si voluptatem refrenaverint et digna paenitudine probrosa commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes, non permanentes, fuerant, divinae miserationi confisi, volumus atque etiam iubemus; ablata aliis spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa tempora secum sive cum aliis vel cum pluribus, brevi licet tempore, quolibet duorum foeditatis genere, quae descripseras, maculati vel, quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod Nostrum Apostolicae sanctionis decretum si quis ausus fuerit vel iudicare vel latrare, ordinis sui se noverit periculo agere.


Conc. Romanum (Nicolas II), a. 1059; Professio fidei in

Eucharistiam Berengario praescripta

690 Ego Berengarius ... cognoscens veram et apostolicam fidem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam, de qua hactenus infamatus sum: quae adstruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento, manibus sacerdotum tractari vel frangi vel fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae Ecclesiae et Apostolicae Sedi, et ore et corde profiteor de sacramento dominicae mensae eam fidem me tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicolaus et haec sancta Synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihique firmavit: scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter, non solum sacramento, sed in veritate, manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri, iurans per sanctam et homousion Trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia. Eos vero, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis, aeterno anathemate dignos esse pronuntio.


Saint Léon IX, Ep. 'In terra pax hominibus' ad Michaelem

Cerularium et Leonem Acridanum, 2 septembre 1053

350 Cap. 5. ... Dicimini Apostolicam et Latinam Ecclesiam nova praesumptione atque incredibili audacia nec auditam nec convictam palam damnasse, pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra (PS 72, 9), humanis argumentationibus et coniecturis antiquam fidem confodere ac subvertere moliatur. ...

351 Cap. 7. ... Sancta Ecclesia super petram, id est Christum, et super PETRUM vel Cepham, filium Ioannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda ; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: 'Portae inferi non praevalebunt adversus eam' (Mt 16,18). Cuius promissionis effectum se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad PETRUM: 'Simon, ecce Satanas' etc. (Lc 22, 31). Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare ? Nonne a Sede principis Apostolorum, Romana videlicet Ecclesia, tam per eundem PETRUM, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide PETRI, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata ?

352 Cap. 11. ... Praeiudicium faciendo summae Sedi de qua nec iudicium licet facere cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis Patribus omnium venerabilium Conciliorum. ...

353 Cap. 32. ... Sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic PETRUS et sui successores liberum de omni Ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia 'Summa Sedes a nemine iudicatur' (v. D 330 sqq.).


Conc. (minus) Lateranense (Nicolas II), avril 1060

691 354 Domnus papa Nicolaus synodo in basilica Constantiniana praesidens dixit: ( 1) Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus; sed iuxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus, ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus.

692 354 ( 2) De iis autem, qui non per pecuniam, sed gratis sunt a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius ventilata, omnem nodum (modum) dubietatis absolvimus: ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus.... Eos, qui usque modo gratis sunt a simoniacis consecrati, ... in acceptis ordinibus manere permittimus ... Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum Petri et Pauli omnimodis interdicimus, ne aliquando aliquis successorum Nostrorum ex hac Nostra permissione regulam sibi vel alicui assumat vel praefigat: quia non hoc (hoc non) auctoritas antiquorum Patrum iubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendum a Nobis extorsit.

693 ( 3) De cetero autem si quis hinc in posterum ab eo, quem simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator et consecratus non disparem damnationis sententiam subeat, sed uterque depositus paenitentiam agat et privatus a propria dignitate persistat.

694 ( 5) Nicolaus episcopus episcopis omnibus: Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est (1.) de simoniacis simoniace ordinatoribus (ordinantibus) vel ordinatis, (2.) et de simoniacis simoniace a non simoniacis, (3.) et simoniacis non simoniace a simoniacis: Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Simoniaci quoque simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio male accepto removeantur. Simoniacos autem non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate concedimus in officio permanere.


Alexandre II, Ep. 'Super causas' ad Rainaldum episc. Cumanum,

a. 1063

695 Super causas Guillandi (Gissandi) presbyteri tui de morte episcopi sui, prae(de)cessoris tui, infamati, in medium consuluimus.... si certi accusatores defuerint, tunc dictante iustitia, sine omni controversia, presbyter quaecumque ob hoc iniuste amisit, ac sacerdotium accipiat et integra beneficia, purgationem tamen antea, duobus sibi sacerdotibus iunctis, ubi accusator cessaverit, eumdem ex se praebere suo committimus arbitrio. Vulgarem denique ac nulla canonica sanctione fultam legem, ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum aut cuiuslibet popularis inventionis (quia fabricante haec sunt omnino ficta invidia) nec ipsum exhibere nec aliquo te modo volumus postulare immo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.


Alexandre II, Ep. 'Licet ex' ad Landulfum princ. Benevent.,

a. 1065

698 Licet ex devotionis studio non dubitamus procedere, quod nobilitas tua Judaeos ad christianitatis cultum disponit adducere, tamen quia id inordinato videris studio agere, necessarium duximus, admonendo tibi litteras nostras dirigere. Dominus enim noster Jesus Christus nullum legitur ad sui servitium violenter coegisse, sed humili exhortatione, reservata unicuique proprii arbitrii libertate, quoscumque ad vitam praedestinavit aeternam non iudicando, sed proprium sanguinem fundendo ab errore revocasse.... Item beatus Gregorius, ne eadem gens ad fidem violentia trahatur, in quadam sua epistola interdicit.



Conc. Romain (Saint Grégoire VII), Iusiurandum Berengarii

Turon., 11 février 1079

700 355 Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc Brevi continetur et ego legi et vos intelligitis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sacra (sancta Dei) Evangelia.


Bienheureux Urbain II, Ep. 'Debent subditi' ad Petrum episc.

Pistor. et Rusticum abb. Vallumbros., a. 1088

701 ... Daibertum a Guezelone licet simoniaco non simoniace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum, et b. Innocentii papae sententia constat declaratum, quod Guezelon haereticus, quem constat ab haereticis ordinatum, quia nihil habuit, dare nihil potuit ei, cui manus imposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati, Damasi papae testimonio roborati, qui ait: 'Reiterari oportere, quod male actum est', Daibertum, ab haereticis corpore et spiritu digressum atque utilitati Ecclesiae pro viribus insudantem, ex integro, Ecclesiae necessitate ingruente, diaconum constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem, ut praediximus, qui nihil habuit, nihil dare potuit.


Bienheureux Urbain II, Ep.'Gaudemus filii' ad Lanzonem,

Rodulfum etc., 1 février 1091

702 Illud sane omni modo requirendum est, utrum (Poppo) per manus Trevirensis illius dicti archiepiscopi simoniace fuerit in diaconem ordinatus. Quidquid enim ab eo extraordinarie indigneque suscepit, Nos Sancti Spiritus iudicio irritum esse censemus, ut eosdem ordines ab aliquo sortiatur episcopo catholico praesenti auctoritate praecipimus. Talis enim ordinator, cum nihil habuerit, dare nihil potuit.


Conc. Beneventanum (Bienheureux Urbain II),

coeptum 18. Mart. 1091

703 356 Can. 1. Nullus deinceps in episcopum eligatur, nisi qui in sacris ordinibus religiose inventus est. Sacros autem ordines dicimus diaconatum ac presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solum praeceptum habemus Apostoli.


Conc. (minus) Lateranense (Pascal II), 1102

704 357 Anathematizo omnem haeresim et praecipue eam, quae statum praesentis Ecclesiae perturbat, quae docet et adstruit : anathema contemnendum et Ecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam Apostolicae Sedis Pontifici Domino Paschali eiusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia.


Conc. Guastallense (Pascal II), 22 octobre 1106

705 358 (4) Per multos iam annos regni Teutonici latitudo ab Apostolicae Sedis unitate divisa est. In quo nimirum schismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot igitur (ergo) filiis in hac strage iacentibus, christianae pacis necessitas exigit, ut super hos (hoc) materna Ecclesiae viscera aperiantur. Patrum itaque (ergo) nostrorum exemplis et script(ur)is instructi, qui diversis temporibus Novatianos, Donatistas et alios haereticos in suis ordinibus susceperunt: praefati regni episcopos in schismate ordinatos, nisi aut invasores aut simoniaci aut criminosi comprobentur, in officio episcopali suscipimus. Id ipsum de clericis cuiuscumque ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat.


Conc. (minus) Lateranense (Pascal II), 7 Mart. 1110

706 Can. 9 (al. 4). Quicumque res naufragorum diripiunt, ut raptores et fratrum necatores ab Ecclesiae liminibus (limitibus) excludantur.

707 Can. 10 (Cc. Plac. 1) Quae de simoniacis statuta sunt, Nos quoque Sancti Spiritus iudicio ex apostolica auctoritate firmamus. (2) Quidquid igitur vel in sacris ordinibus vel in ecclesiasticis rebus (vel) data vel firmata (promissa) pecunia, (lingua aut obsequio) requisitum est, Nos irritum esse et nullas umquam vires obtinere censemus. (4) Qui vero scienter (se) a simoniacis consecrari, immo exsecrari passi sunt, eorum ordinationem (consecrationem) omnino irritam decernimus.

708 Can. 15 (Cc. Plac. 13). Illud quoque praecipimus, quod pro chrismate, baptismo et sepultura nihil umquam exigatur.


Conc. (oecum. IX) Latran I (Calliste II); canons, 27 mars 1123

710 359 Can. 1. 'Sanctorum Patrum exempla sequentes' et officii nostri debita innovantes, 'ordinari quemquam per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita (-!) prorsus careat dignitate'.

711 360 Can. 3 (al. 7). Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas Synodus Nicaena (can. 3) propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam vel materteram aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri.

712 361 Can. 4 (al. 8). Praeterea iuxta beatissimi Stephani (papae) sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem ; sed secundum Apostolorum canones (can. 38, al. 39) omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. (Al. can. 9) Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispositionem (dispensationem vel donationem rerum) sive possessionem ecclesiasticarum rerum (possessionum ecclesiasticarum) sibi vindicaverit, ut sacrilegus iudicetur.

362 Can. 5. 'coniunctiones consanguineorum fieri prohibemus : quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed maledictos appellant ; vero saeculi infames tales (eos) vocant et ab hereditate repellunt. Nos itaque, Patres nostros sequentes, infamia eos notamus et infames esse censemus.'

363 Can. 10. Nullus in episcopum, nisi canonice electum ad consecrandum manus mittat. Quodsi praesumpserit, et consecratus et consecrator absque recuperationis spe deponatur.


Conc. (oecum. X) Latran II (Innocent II), coeptum 4. Apr. 1139;

canons

715 364 Can. 2. Si quis praebendam, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma vel oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit : honore male acquisito careat, et emptor atque venditor et interventor nota infamiae percellantur. Et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat : quoniam simoniacum est; sed libere et absque imminutione aliqua, collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

716 365 Can. 13. Porro detestabilem et probrosam, divinis et humanis legibus per Scripturam in Veteri et in Novo Testamento abdicatam, illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus, praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus vel cuiuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur et, nisi resipuerint, christiana sepultura priventur.

717 366 Can. 22. 'Sane quia inter cetera unum est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet paenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis paenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem paenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: 'Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac 2,10): scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita, si in uno tantum maneat, aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam fit paenitentia cum paenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat aut si arma quis contra iustitiam gerat.'

718 367 Can 23. 'Eos autem, qui religiositatis speciem simulantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum, baptisma puerorum, sacerdotium et ceteros ecclesiasticos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum, tanquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et damnamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum eiusdem damnationis vinculo innodamus.'


Concile de Sens, commencé le 2 juin 1140 (1141?); erreurs de

Pierre Abélard

721 368 1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia.

722 369 2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia (omnipotentia) Patris (aut Filii), immo anima mundi.

370 (3- Quod Spiritus Sanctus sit anima mundi.)

723 371 3 (4). Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret.

724 372 4 (5). Quod neque Deus et homo, neque haec persona quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

725 373 5 (6). Quod liberum arbitrium per se sufficiat (sufficit) ad aliquod bonum.

726 374 6 (7). Quod ea solummodo possit (potest) Deus facere, quae facit (-!), vel dimittere, quae dimittit (-!), vel eo modo tantum, vel eo tempore, (quo facit) et non alio.

727 375 7 (8). Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire.

728 376 8 (9). Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum.

729 377 9 (10). Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt
(, et) 10. (-!) Quod non sit (est) culpae adscribendum, quicquid fit per ignorantiam.

731 378 11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini

732 379 12. Quod potestas ligandi atque solvendi Apostolis tantum data sit, et (-!) non successoribus eorum (-!).

733 380 13. Quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo.

734 381 14. Quod ad Patrem, quia (qui) ab alio non est, proprie vel specialiter attineat omnipotentia (operatio), non etiam sapientia et benignitas.

735 382 15. Quod etiam castus timor excludatur a futura vita.

736 383 16. Quod diabolus immittat suggestiones (suggestionem) per appositionem (operationem) lapidum vel herbarum.

737 384 17. Quod adventus in fine saeculi posset (possit) attribui Patri.

738 385 18. Quod anima Christi perse non descendit ad inferos, sed per pontentiam tantum.

739 386 19. Quod neque opus neque voluntas neque concupiscentia neque delectatio, quae (cum) movet eam, peccatum sit, nec debemus eam velle exstingui (velle eam exstinguere).


Innocent II, Ep. 'Testante Apostolo' ad Henricum episc. Senon.,

16 juillet 1140

387 Nos itaque, qui in cathedra Sancti PETRI, cui a Domino dictum est : 'Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri (Abaelard) dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus.


Innocent II, Ep. 'Apostolicam Sedem' ad episc. Cremonensem, tp.

incerto

741 388 Presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et caelestis patriae gaudium esse adeptum asserimus incunctanter. Lege super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: 'Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit'. Librum etiam beati Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis ergo quaestionibus, doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.


Conc. Remense (Reims) (Eugene III), coeptum 21. Mart. 1148

745 'De primo tantum (capitulo) Romanus Pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi.'


Alexandre III, Ep. 'Ex litteris tuis' ad soldanum Iconii

residentem, 1169

748 (Maria) concepit nempe sine pudore, peperit sine dolore, et hinc migravit sine corruptione, iuxta verbum angeli, immo Dei per angelum, ut plena, non semiplena, gratiae esse probaretur; et (ut) Deus Filius eius antiquum quod pridem docuit mandatum fideliter adimpleret, videlicet patrem et matrem honore praevenire, et ne caro Christi virginea, quae de carne matris virginis assumpta fuerat, a tota discreparet.


Alexandre III, Ep. 'Cum in nostra' ad Guilelmum archiep.

Senon., 28. Maii 1170

749 Cum in Nostra esses olim praesentia constitutus, tibi viva voce iniunximus, ut suffraganeis tuis Parisius tibi ascitis ad abrogationem pravae doctrinae Petri quondam Parisiensis episcopi, qua dicitur quod Christus secundum quod est homo, non est aliquid, omnino intenderes et efficacem operam adhiberes. Inde siquidem est, quod fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus... suffraganeos tuos Parisius convoces et una cum illis et aliis... praescriptam doctrinam studeas penitus abrogare et a magistris scholaribus ibidem in theologia studentibus Christum sicut perfectum Deum, sic et perfectum hominem ex anima et corpore consistentem praecipias edoceri.


Conc. Remense, sous Eugene III, Professio fidei de Trinitate ;

1148

389 1. Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur: Deum sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi: credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; nonnisi ea magnitudine quae est ipse Deus, magnum esse; nonnisi ea aeternitate quae est ipse Deus, aeternum esse; nonnisi ea unitate quae est ipse Deus, unum esse; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse: id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum.

390 2. Cum de tribus personis loquimur, Patre, Filio et Spiritu Sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur. Et e converso cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas confitemur.

391 3. Credimus (et confitemur) solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus.

392 4. Credimus (et confitemur) ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam dicas, incarnatam esse, sed in Filio.


Conc. Turonense (Tours), coeptum 19 mai 1163

747 (Cap. 2) Plures clericorum, et quod maerentes dicimus, eorum quoque qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt, dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco generalis Concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis (hactenus) alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel condicione in pignus acceperit, si sortem suam, deductis expensis, de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte Ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur.


Lettre Cum Christus du pape Alexandre III à l'archevêque de

Reims, 18 février 1177

750 393 Cum Christus perfectus Deus perfectus homo sit, mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei (dici) abusio suboriri vel error induci, (...) mandamus, quatenus (...) auctoritate Nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero dicere audeat, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia sicut verus Deus, ita verus est homo ex anima rationali et humana carne subsistens.


Alexandre III, Ep. 'In civitate tua' ad archiep. Ianuensem,

tp. incerto

753 394 In civitate tua dicis saepe contingere, quod, cum quidam piper, seu cinnamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt se illis, a quibus illas merces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras: et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.


Alexandre III, Ep. 'Ex publico instrumento' ad episc.

Brixiensem, tp. incerto

754 395 Quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia (excommunicationis), qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri, quod ab eo noscitur recepisse, et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane quod Dominus in Evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere (Mt 5, 32; 19, 9), intelligendum est, secundum interpretationem sacri eloquii, de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est (sibi) ad religionem transire.


Alexandre III, Ep. (fragm.) 'Verum post' ad archiep. Salernit.,

tp. incerto

755 396 Post consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut Sancti quidem de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos: et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire; quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere...

756 397 Si (inter virum et mulierem) legitimus consensus... interveniat de praesenti, ita quidem, ut unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat.... sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum.



Denzinger 675