Exodus (VUL) 39

Capitulum 40

40 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii 3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 6 et ante illud altare holocausti 7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10 altare holocausti et omnia vasa eius 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum 14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
16
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt 32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
34
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
36
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas



Exodus (VUL) 39