Explanatio Regulae






[Col. 1053]

REGULAE S. BENEDICTI EXPLANATIO.


(Bibl. Patr. ed. Lugd., XXIII, 590.)








CONGREGATIO HUNNIENSIS COENOBII HILDEGARDI. Petunt interpretationem Regulae S. Benedicti.



[Col. 1053B] Templo Spiritus sancti et reverendae ac Deo dilectae sponsae Christi HILDEGARDI, et sororibus de S. Roberto in Pingis magistrae exoptatiss., tota concors congregatio Hunniensis coenobii, cum bonorum operum humilitate et instantia, aeterna sublimari gloria.

Gratiosae revelantia opinionis vestrae tanquam paradisici narcissi inaestimabili flore respersi, usque adeo delectamur, ut cum Apostolo dicere cogamur: Gratias ei qui semper triumphat in nobis, in quibus odorem notitiae suae manifestat in omni loco (2Co 2). Contemplantes enim totam compagem universi corporis Ecclesiae, in qua unus Spiritus dividit singulis prout vult (1Co 1), ejus exuberantiam in vestrae sanctitatis excellentia congaudemus [Col. 1053C] effluitare. Quia igitur vos post tempora apostolorum, quasi quoddam speculum divinae pietatis contemplamur, ideo in necessitatis articulo tanquam ad firmissimum inexpugnabilis municipii asilum confugientes, consilio et orationibus vestris ut nobis succurratis, deprecamur. Ordo quippe noster, licet per omnia simus nobis dissimiles, per vos honoratur et beatificatur. Itaque relatum est nobis de operibus vestris, quoniam breviter et lucidae Ecclesiae filiis, tanquam desiderabiles divitias contulistis, et quia nec hoc dono caretis, pedibus sanctitatis vestrae convoluti, omnes in commune petimus pietatis vestrae almitatem, ut aliquid super Regulam B. Benedicti Patris nostri memoriale vestrum relinquatis admodum nobis [Col. 1054B] necessarium. Dicimur enim mendaces, perjuri, praedictae Regulae transgressores, synodaliumque decretorum contemptores. Quod ideo maxime evenit, quia quisque praelatorum nostrorum pro libitu mentis suae tam instituta canonum, quam Regulae, despicit, ut dum ipsi sibi sunt lex, secundum ejusdem Regulae testimonium, quod volunt, hoc dicunt sanctum et justum; et quod nolunt, hoc putant non licere. Unde fit, quod omni vento doctrinae circumferamur (Ep 4), et valde praesumptionibus hominum aggravamur. Quas et B. Pater Augustinus abhorrens, de eis sic religionem nostram, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis, misericordia Dei voluit esse liberam, adeo servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior [Col. 1054C] sit conditio Judaeorum. Qui quamvis verae libertatis tempus non cognoverunt, regalibus tamen sacramentis, non humanis praesumptionibus subjiciuntur. Pretiosius itaque opibus Croesi, imo totius mundi gazis opus charius exhibebitis si petitioni nostrae in hoc admodum universis claustris necessariae sategeritis. Si enim totam S. Scripturam exponeretis, nihil tam utile, tam charum nobis exhibere possetis. De reliquo orate pro nobis, ut Spiritu S. nostra collecta societas nulla unquam hostilis fraudis machinatione disturbetur. Si qui coepit in nobis bonum opus, perseverare in nobis dignetur in beneplacita sibi operatione. Valeat materna dilectio vestra.





REGULA S. BENEDICTI JUXTA S. HILDEGARDIM EXPLICATA.



[Col. 1055]

[Col. 1055A] Et ego paupercula feminea forma, et humano magisterio indocta, ad verum lumen et ad memoriam beati Benedicti secundum petitionem vestram prospexi, quatenus ea, quae in doctrina Regulae ipsius intellectui hominum difficiliora et obscuriora sunt, mihi per gratiam Dei manifestarentur. Et audivi vocem a vero lumine mihi dicentem: Lucidissima et mystica spiramina Spiritus S. in B. Benedicto operatus est, ita quod mens ipsius in amore Dei rutilabat, nec suasionem diabolicae artis in operibus suis perfecit. Ipse enim gratia Spiritus sancti hoc modo perfusus erat, quod in nullo opere suo velut in puncto momenti et ictus oculi virtute Spiritus sancti carebat. Fons quoque clausus fuit, qui in discretione Dei doctrinam suam effudit, cum [Col. 1055B] acutum clavum doctrinae nec nimis in altum, nec nimis in profundum, sed in medium rotae fixit, ita ut unusquisque, sive fortis, sive imbecillis sit, ex ea secundum possibilitatem suam bibere competenter possit. Rota autem haec circumiens potestas Dei est, qua Deus in antiquis sanctis usque ad Moysen, qui populo Dei legem dedit, operatus est; et qua etiam in aliis sanctissimis viris operabatur, quorum clavus laborum in tam altam altitudinem infixus erat, ut communis populus illum capere non valeret. Beatus quippe Benedictus doctrinam suam in timore Dei mitissime hausit, et in pietate praecepta Dei docuit, et in charitate murum sanctitatis Regulae constituit, et in castitate omnibus [Col. 1055C] pompis et deliciis terreni saeculi peregrinus fuit. Et quoniam ipse in timore et pietate, in charitate et castitate doctrinam suam scripsit, ideo nihil eidem doctrinae addendum vel auferendum est, quia ei nihil deest, quoniam in Spiritu S. facta et completa est. Et quia filius columbae erat, Ausculta, fili, praecepta patris tui, dicebat, et etiam idcirco sanctitate praedictarum virtutum plenus erat, quemadmodum Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Nb 12). Quod autem pius iste Pater dicit, monachi quidam in diversitate morum dispergunt: considerantibus apertum est, unde ipsis secundum merita operum suorum merces donabitur. Nam ante tempora B. Patris hujus Benedicti, nulla certa regula monachi [Col. 1055D] confirmati, diversa incertitudine et instabilitate hac et illac vagabantur, certo magisterio et certa locatione carentes. Quapropter ipse vitia instabilitatis morum illorum describens, ut vita eorum a fidelibus monachis devitetur, monet.

Sed doctrinam ejus vere sequentibus propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, scilicet tunc cum aliqua in consiliis, aliqua in negotiis seu in majoribus necessitatibus agenda sunt, in invicem, et non singulatim loquendo, data licentia, et modice ac breviter quae opus, et deinde signo facto, omnes in silentio secundum consuetum [Col. 1056A] morem sileant; quoniam idem Benedictus licentiam hanc, statuta hora in qualibet die non praefixerat, sed eam in potestate sua, quemadmodum oportuit, habebat. Nam licentiam hanc non dabat, nisi aliqua justa necessitate, seu aliqua pia utilitate compulsus. Attamen quia inhumanum est hominem in taciturnitate semper esse, et non loqui, idem Pater in potestate et discretione abbatis dimittit, quemadmodum alia plurima ei concedit, ut discipulis suis horam competentem praevideat, qua ipsi haec, quae honesta et necessaria sunt, adinvicem loquantur, et ne in indiscreto silentio taedio afficiantur, quoniam post hujusmodi ad invicem loquendi permissionem, convenientius et severius ad taciturnitatem silentii admoneri et coerceri poterunt. Quod autem dicit: [Col. 1056B] Hiemis tempore, id est a Kalendis Novembris usque in Pascha, juxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur, et jam digesti surgant: hoc ideo est, quia qui tertiam partem horarum noctis in hieme vigilat, seu qui tertiam partem horarum noctis et diei in hieme dormit, nec pro his vigiliis, nec pro hac dormitione in cerebro aut in reliquo corpore debilitatur; quoniam homo qui aut supra modum vigilat, aut supra modum dormit, debilitatem sensus et corporis incurrit. Sicque dormientes ad vigilias digesti surgunt, quia cum cibus comestus et potus sumptus, per tam morosas horas jam in aliud se vertunt, oportet ut homo surgat, quoniam et vigiliae [Col. 1056C] istae sanitatem homini inferunt, cum ille inerti somno se excusserit, et cum se purgaverit; quoniam si homo supra modum dormierit, febres facile incurreret, atque per interiorem calorem, commotionem carnis suae sentiret. Sed ut ab his se defendat, et ut Deo fideliter serviat, exhortationem pii P. bono animo adimpleat.

Et subditur: Quod vero restat post vigilias noctis, a fratribus, qui psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur, monens, ne aut sopori, aut otiositati postea dediti sint; sed caute utilitati animae, hoc hiemali intervallo ita disposito, secundum quod tempus tunc permittit, usque dum laus matutinalis, illucescente jam die, incipiatur. Hic post vigilias noctis, id est psalmis nocturnis finitis, intervallum haberi per meditationem orationum aut [Col. 1056D] lectionum designavit. Sed mox de aestivali intervallo dicit: A Pascha autem usque ad supradictas Kalendas Novembris, sic temperetur hora vigiliarum agenda, ut parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, custodito, mox matutini qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur. In his itaque verbis notandum est, quod tam in aestate, quam in hieme, scilicet in tribus lectionibus et etiam cum una dicitur, fratres nec post nocturnos, nec post matutinos, ad lectum ad pausandum redibant; sed ita post mediam noctem nocturnas vigilias utroque tempore temperabant, quod laudes jam cantantes, [Col. 1057A] illucescentem diem viderent. Et pro recto disposito temperamento non gravabantur, sed gaudebant, quia etiam amplius quam media nocte pausatione facta, et deinde excussa, homo postea vigilans, in viribus suis pro his vigiliis non debilitatur, ut praedictum est. Quod autem postea dicit: Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas, Dominicam orationem ibi praemitti non demonstrat; sicut nec illic, ubi de primo nocturno Dominici diei hoc modo scribit: Modulatis, ut supra diximus, sex psalmis et versu, residentibus omnibus disposite per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quatuor lectiones; nec etiam, ubi de secundo et tertio nocturno loquitur, quia finito tertio nocturno dicit: Dicto autem versu, et benedicente abbate, legantur [Col. 1057B] aliae quatuor lectiones, Dominicae orationis nullam memoriam illic faciens, ne interruptio ibi esse videatur. Sed et finitis sex psalmis secundi nocturni privati diei, dicit: Post hos lectio Apostoli sequitur ex corde recitanda, et post haec pro ipsis tribus lectionibus una de Veteri Testamento memoriter legatur; et iterum: Deinde lectio una Apostoli memoriter recitata, videlicet sequatur, in hoc ostendens, quod cum fratres lectionibus et meditationibus inserviunt, ea quae in divina Scriptura necessaria habent, memoriae suae commendent, ita ut cum opportunum tempus institerit, et cum necessitas se emerserit, absque materialiter scripto illa in medium proferant, quemadmodum et praedictas lectiones ex corde et memoriter, id est sine libro, quoniam breves [Col. 1057C] sunt recitabunt; ne in brevitate eorum impedimentum sustineant, si aut codicem ad legendum, aut lumen ad videndum in promptu non habuerint. Sed quod in diurnis horis divini operis de his reticet, hoc ideo est, quia in arbitrio ipsorum dimittit, quod aut ex corde et memoriter, aut in codice cum claritate diei capitula, id est, praedictas lectiones proferant, quoniam minus impedimentum propter lucentem diem tunc sustinebunt.

In Dominicis autem diebus et in aliis solemnitatibus post nocturnos Evangelium legi praecipiens, intelligi vult quod omni tempore, videlicet tam in nocte quam in die, nuntium Dei audiri et compleri, et per illud Deo serviri debet; et ut etiam audito [Col. 1057D] Evangelio, monachi illius Evangelii recordentur: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te (Mt 19); et etiam hoc intendi, ut si quis pro raritate sacerdotum seu prae occupatione alicujus impedimenti, eo die missam habere, vel missae interesse non poterit, lectum et auditum Evangelium sibi sufficiat. Et quo Evangelio lecto, dicit: Data benedictione, scilicet in consuetudinaria oratione, incipiant matutinos: hic intervallum ad meditationem orationum seu lectionum non ostendit, nec in his diebus fratres, finitis matutinis, ad quiescendum ad lectos redire prohibet; sed si tempus permiserit, ita ut maturius surrexerint, quia in prolixitate nocturni et divini servitii fatigati sunt, in arbitrium eorum, ut ad lectos redeant. silenter ponit. Quae enim fieri [Col. 1058A] recusat, ea aperte interdicit: et quae fieri exhortatur, illa aperte manifestat. Haec autem de quibus tali modo reticet, arbitrio et discretioni abbatis et fratrum dimittit. Unde et in fine nocturnarum, matutinarum, diurnaliumque divini servitii horarum, post Kyrie eleison Dominicam orationem dicendam manifestat, ubi dicit: Caeteris vero agendis, ultima pars ejus orationis dicatur: ut ab omnibus respondeatur: »Sed libera nos a malo (Mt 6):« et ibi collectam dicendam esse non ostendit, quia dicto scilicet: Sed libera nos a malo: dicit: Et sic finiantur vigiliae nocturnae; et iterum: Et completum est; et iterum: Missae sunt, nulla collecta designata, quatenus fastidium orantibus tollatur, et ne praemissa oratio Dominica in neglectum ducatur, quoniam orationem [Col. 1058B] Dominica oratione pretiosiorem non invenit, per quam divinum servitium terminetur. Sed et deinde in fine completorii subdit: Kyrie eleison, benedictio et missae fiant, illa videlicet benedictio, quae eo tempore hucusque in usu habetur. Et quod dicit: Semper memores simus quod ait Propheta: »Servite Domino in timore (Ps 2);« et iterum: »Psallite sapienter (Ps 46);« in hoc intelligi vult, quoniam divinum servitium abbreviaverat, ut in gaudio et sine taedio studiose illud deinde perficiatur; quia breve esse scitur, et quia ubi distinctio longa est, ad spiritum a psallentibus pariter sustineatur: ubi vero brevis est, ad spiritum non sustinendo, procedatur. Garrulitates enim in divino officio coram Deo quasi pro minimo habentur. Quoniam [Col. 1058C] dignum est, ut coram rege stans (beato Benedicto fatente) ipsum honeste alloquatur. Postea autem subinfert: In conventu tamen omnino brevietur oratio, quoniam ante singulas canonicas horas orationem dici admonebat; quia cum in sequentibus jubeat, quod hospiti pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione praemissa, multo magis cum omnipotens Deus salutandus est, oratio praemittenda est et brevis, ne forte psalmodiae postea insistentes, minus ipsi psalmodiae intendant, cum per praemissam et prolixam orationem fatigati fuerint.

Quod autem monachi lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant, hoc manifestat, cum de vestimentis fratrum [Col. 1058D] loquitur, ubi dicit: Stramenta autem lectorum sufficiant, matta, sagum, et laena et capitale. Vestiti dormiant, scilicet simplici et sola veste, quae proxima ad cutem hominis est, ne nudi jaceant; quae lanea fuit, et non duplici veste induti, quia hoc pati non possunt; cincti cingulis aut funibus, ne vestis, qua induti dormiunt, ab eis diffluat, et ne ita nudi appareant. Et etiam dicit: Si quis frater contumax, aut inobediens, aut superbus, etc. Et mox subjungit: Si intelligit qualis sit poena, excommunicationi subjaceat, non illa jure sacerdotii sub stola prolata, sed excommunicationi, qua verbis tantum simplicibus a consortio fratrum, seu in refectorio, seu in divino officio in choro, seu in dormitorio, seu his similibus separatur, quoniam poena haec intelligentibus graviorem confusionis ruborem [Col. 1059A] infert quam vindicta corporalis, cum non intelligentibus corporalis disciplina inferenda sit, et subditur: Sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur, id est, aut verberibus, aut aliis corporalibus castigationibus castigetur, quia hunc non verba, sed diri morsus carnis vix ad correptionem ducunt. Et de cellario monasterii sic dicit: Fratribus constitutam annonam sine aliquo typo vel mora offerat, id est sine praesignata mensura determinatae institutionis, ubi etiam in typo intelligitur ti, quod est tibi; et po, quod est potestas, scilicet ne cellarius intra se dicat: Tibi potestas est dare et negare ubi vis, ita ut cui velit, plures et meliores cibos det; seu cui velit, pauciores et deteriores cibos subministret, quemadmodum saeculares in curiis [Col. 1059B] principum aliquando facere solent, qui annonam ibi dispensant, et ne potestatem hanc accipiat, quod non plus indigenti annonae subministret, quando illi plus dabit, qui indiget, quam illi, qui indignus non est, nec etiam in dando, quae danda sunt, moram retardationis facit. Postea subinfertur: Egressurus de septimana, Sabbato munditias faciat, scopis sordes et pulverem, ubi necesse fuerit, extergendo. Et iterum: Pedes vero tam ipse qui egreditur, quam ille qui intraturus est, omnibus lavent, videlicet ad mandatum. Et deinde: Ante unam horam refectionis, accipiat mistum scilicet prandium, id est panem et potum, panem videlicet potui intinctum, quod offae sunt, quoniam ibi panis potui commiscetur. Et postea: Accipiat benedictionem egrediens, videlicet orationis: [Col. 1059C] et mox subsequitur: Et accepta benedictione ingrediatur, id est orationi convenienti.

Deinde dicit: Sed et carnium esus infirmis omnino debilibusque pro reparatione concedatur, carnes tam quadrupedum quam volatilium intelligi volens, et nullas carnes quas homines comedere solent, excipiens. At ubi meliorati fuerint, a carnibus omnes more solito abstineant, scilicet a carnibus quadrupedum, quia sani illas et succum earum comedere non solebant, sed infirmi; sani vero carnes volatilium, quoniam mundae sunt, nec ardentem libidinem comedentibus inferunt, manducabunt. Deinde subinfert: Et praeveniant horas canonicas, scilicet in alimentis, id est horas in Regula constitutas, ita [Col. 1059D] quidem ut ante alios et saepius aliis, senes et infantes prandium et suaviores cibos accipiant. Et iterum dicit: Et sic ingrediantur ad legendum, videlicet benedictione orationis. Et mox subsequitur: Nec praesumat aliquis ibi de ipsa lectione, aut aliunde quidquam requirere, ne detur occasio, nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere, quia eo tempore, is qui ibi caeteris praelatus erat, praesentibus de eadem lectione monita salutis faciebat, antequam ab invicem discederent; quoniam tunc pauci fuerunt, quod postmodum multitudine crescente devitabant, ne hac in occasione in verba otiosa prorumperent. Frater autem lector hebdomadarius accipiat mistum, ut supra dictum est, prius quam incipiat legere, propter communionem sanctam, [Col. 1060A] quia in tempore beati Benedicti ad mensam lecturus, velut Deo ad altare serviret, quoniam sancta verba proferre debebat, Dominica die communicabat; sed deinde prandebat, ne jejunans, in legendo forte defectum cordis sentiret, in quo etiam praefatus Pater intelligi volebat, quod quisque fidelis post perceptam Eucharistiam se cautius et diligentius solito in omnibus observaret.

Quod autem subinfert: Duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant: pulmentaria, cibos illos ostendit, qui ad ignem positi, hac et illac ligniolo moventur, ne comburantur. Et quod subsequitur, dicens: Si ibi fuerint poma, aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Fabas et pisa et alia hujusmodi legumina demonstrat, quae de agro recentia [Col. 1060B] colliguntur, velut poma de arboribus tolluntur, et illa non cocta, sed a cortice ablata, pro tertio cibario fratribus apponi jubet. Pisces quoque aut casei, aut ova in tertio cibario intelligenda sunt, et in gratia existunt: et haec pius Pater non nominavit, quia praescivit quod monachi ab his se non abstinerent: et ideo haec non interdixit, cum nec illa nominavit. Postea iterum scribit: Carnium quadrupedum omnino ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos, ubi de volatilibus reticet, quoniam comestionem illorum sanis non interdicit. Nam idem Pater, quia tempore suo monachorum conversatio rudis et adhuc fere insolita fuit, esum carnium ipsis per omnia interdicere devitabat. Unde ut esu volatilium uterentur, eis permittebat. [Col. 1060C] Deinde dicit: Ut videatur ab ipso vel ab omnibus, usque dum completo opere Dei, publica satisfactione poeniteat, prostratus veniam petendo; et iterum: Ita tamen, ut satisfaciat reus per hoc, id est, super terram se prosternendo. Postea subinfertur: Hora qua quis desideraverat hoc quod prius recusavit, aut aliud omnino nihil accipiat, usque ad emendationem congruam, quoniam propter contemptum, quaelibet necessaria res protervo fratri denegabitur, usque dum poenitendo humiliatus, emendationem ostendat. Et iterum: Deinde omnium vestigiis fratrum, ut orent pro ipso, videlicet ad Deum, quem gravibus culpis suis offendit. Et mox iterum: Et hoc perficiant usque dum benedicat illos, in publico salutando, [Col. 1060D] et ad humilitatem provocando, et deinde nisi per satisfactionem, id est, in terram per corporis sui dejectionem veniam petendo, ibi coram omnibus humiliatus fuerit, majori vindictae subjaceat, scilicet coram illis in carnis suae exacerbatione. Sed quod dicit, si animae vero peccati causa fuerit latens, id est, si frater in aliquibus causis latenter excessit, vel si peccatum aliquod occulte permisit, tantum abbati aut senioribus spiritalibus patefaciat, cingulum peccati confitendo, et sic indulgentiam consequatur. Et subinfert: Hoc ipsum tamen quod unusquisque offert, abbati suo suggerat, et cum ejus fiat benedictione et voluntate. Nullus itaque fratrum regularem aut communem cibum et potum in conventu fratrum suorum sibi regulariter et communiter appositum, [Col. 1061A] devitare debet ex integro, nisi abbatis sui permissione, nec cum fratres communibus orationibus aut operationibus insistunt, propria voluntate sua ab eis declinabit, nisi a spiritali Patre suo sibi permissum fuerit. Sed tamen de quolibet regulari et communi cibo et potu, in conventu fratrum suorum sibi regulariter et communiter apposito, corpori suo partem subtrahere licenter poterit, ita sane ne clamor inde rumoris exsurgat, sic communem consuetudinem monasterii regulariter et humiliter sine querimonia ubique sequendo. Postea sic scribit: Non praesumat foris manducare, etiam si omnino a quovis rogetur, nisi forte ab abbate sibi praecipiatur. Quod si aliter fecerit, excommunicetur excommunicatione, qua contumax et inobediens frater a [Col. 1061B] communione et societate fratrum suorum, ut etiam supradictum est, usque ad satisfactionem separetur. Et dicit: Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et agatur reverentia Deo, ut reverenter exeuntes incurventur et ut reverentiam in aliis operibus suis habeant, quasi in servitio Dei sint, nec ullam lasciviam, nec ullum excessum arripiant. Deinde infert: Ut autem nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio charitatis, et primitus orent pariter, id est, omnes quicunque sint ad ecclesiam ad adorandum ducantur, ita quod fratres Deum orent, ne cum eisdem hospitibus ordinem suum infringant: illi autem, ut conversationem istorum videntes, meliores fiant. Et iterum: Inclinato capite, vel prostrato omni corpore [Col. 1061C] in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur; quia cum hospites superveniunt, qui eos tunc suscipiunt, seu cum discedunt, qui eos tunc prosequendo benedicunt, aut coram eis ob reverentiam Christi, se inclinabunt, aut coram eis veniam petent, quasi Christus praesens sit. Mox quoque subinfert: Et post haec omnis exhibeatur ei humanitas, quod est tam in affabili et sociali sermocinatione collocutionis quam in omni necessaria corporali necessitate. Et iterum: Abbas aquam in manibus hospitibus det, propter humilitatis exhibitionem, et pedes hospitibus omnibus tam abbas quam congregatio lavet, scilicet illi, quibus abbas idem opus injungit. Nam beatus Pater Benedictus, cum hospites [Col. 1061D] quos susceperat, comesturi essent, aquam manibus eorum porrexit; et cum a mensa surrexissent, pedes eorum lavit; et hoc propter exemplum Filii Dei, quod in coena discipulis exhibuit, fecit; exceptis mulieribus, quarum pedes non tetigit, sed contemptum mundi et in habitu, et in sancta conversatione sua eis ostendebat. Illo etenim tempore, monachi tumultum supervenientium extraneorum nondum sentiebant; sed qui eos adibant, Christum et non aliud ibi quaerebant, quem etiam in sanctis operibus ibi inveniebant.

Et idem sic procedit: Vestimenta fratribus, secundum locorum qualitatem, ubi habitant, vel aeris temperiem dentur. Ubi ostendit, fratribus vestimenta dari secundum quod pati possunt, et ut etiam absque [Col. 1062A] murmurationibus sint. Nam ubi regio tantae frigiditatis est, quod homines a calidis indumentis in necessitate se abstinere non valent, quia superfluitatem illorum vitabunt, tam agnina lana pellicii, quam agninum filum tunicae pro indumento monachorum superno judici placent. Mox quoque subsequitur: Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam: cucullam videlicet amplam, et ad talum descendentem, manicis brevibus et manum modice praecedentibus, duobus quoque gyronibus in utroque latere sub axella deorsum perfluentibus, qui caputium desuper adhaerebat, quod singulare signum monachi est, significans, ne hac vel illac ad saeculum prospiciat, cum illud super caput suum habet. Tunicam [Col. 1062B] vero laneam et aliquantum cuculla constrictiorem, sed circa crura aliquantulum largiorem, et ad pedes tendentem, brachialiis nec multum amplis, nec multum constrictis ad manus tendentibus, imo autem gyrone in utroque latere sub ascella deorsum descendente, quae desuper caputio carebat. Et deinde: Abbas autem de mensura praevideat, ut non sint curta, velut quorumdam laicorum, sed ad talum descendentia, quoniam femoralibus in cella sua non utebantur. Quapropter subinfert: Femoralia hi qui in via diriguntur, de vestiario accipiant: qui revertentes, ibidem lota restituant: ubi intelligi potest quod monachi sub magisterio ejusdem Patris degentes, non nisi de cella exeuntes, femoralibus utebantur. Nam quia multitudo hominum femoralibus [Col. 1062C] eo tempore non utebatur, idcirco idem Pater propter mores hominum et propter signum puerilis simplicitatis et humilitatis, dum in cella residerent, discipulis suis femoralia non concessit, sed exeuntibus sive equestribus, sive pedestribus, propter exemplum castitatis, et propter virilem honestatem et reverentiam hominum, eis indulsit. Sed nunc tempore isto, quoniam mores hominum ita ostendunt, Deo non displicet, si monachi propter blasphemiam incestus, quam in nuditate carnis degustare poterunt, femoralibus utantur, ne nudi carne carnem attingentes, carnalium peccatorum reminiscantur. Et iterum: Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum, videlicet aut de grosso lino, aut de canabe factum, et fere in modum sacci [Col. 1062D] formatum, et quodam genere stramentorum repletum, et sic super mattam positum, quod monachi pro lecti sternio habebant, et laena scilicet ex lana, quam in die super lectum propter honestatem expandebant, et qua in nocte, cum vellent, se tegebant. Statimque dicit: Dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria; et subinfert: Zona, id est, qua super tunicam cingebantur, ne illa difflueret, quia absque femoralibus dormiebant, et brachiale quod ad cutem erat, a quo caligae ligatae dependebant, et mox prosequitur: Mappula velut sudarium ex lino formata, qua sudorem a se profluentem, dum in opere laborabant, abstergebant.

Postea autem dicit: Et cum oblatione ipsam vetitionem [Col. 1063A] et manum pueri involvant in palla altaris, ubi intelligendum est, quod petitio parentum pueri, pro testimonio et confirmatione litteris commendabatur, cum illum Deo offerebant, quemadmodum et illius qui stabilitatem et conversionem et obedientiam suam coram Deo et sanctis ejus in consecratione sua promisit ut supra ostenditur. Et deinde: Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei consentiatur: qui sacerdos intelligendus est ille, qui aut praepositurae, aut archipresbyteratui, aut parochiae praeerat, qui etiam propter eamdem praelationem, animam suam vix ad subjectionem coercere poterit. Non autem episcopus, quia indecens esset quod princeps animarum populi, qui et magister abbatis exstitit, abbati [Col. 1063B] subjiceretur. Sed hic, si converti voluerit, solus in poenitentia sit absque subjectione magisterii. Deinde subinfertur: Et si forte ordinationis aut alicujus rei causa fuerit in monasterio, id est si aut in obedientiis et in officiis magisteriorum, seu in negotiis exteriorum, aliqua ibi per consilia tractanda sunt, illum locum attendat, quando ingressus est in monasterium, videlicet locum, id est, propositum conversationis humilitatis et subjectionis, quae bonum et altum gradum sibi acquirit, in quem locum ipse ideo venturus est, prae oculis in corde suo teneat, cum in monasterio monachalem habitum suscepit, qui contemptum mundi demonstrat, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est: scilicet non attendat, quod prius locum doctoris [Col. 1063C] habuit, videlicet, quod prius doctor et magister in populo seu in clero fuit, nec cogitet nec aestimet se prudentiorem et doctiorem, seu in loquendo promptiorem aut cautiorem, aliis fratribus suis in claustro nutritis esse, cum ipse in saeculo conversatus saecularibus adhaesit, et eos omnes pertransivit sed magis pro voluntaria conversione, quia se disciplinae Regulae sponte subjecit, et pro reverentia sacerdotii sui cum aliis bonum exemplum sanctitatis dabit, obeditionem et subjectionem in omnibus causis se habere ostendat. Et idem Pater deinde dicit: Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas. Et deinde: Non solum, si petierit suscipiatur, congregationi sociandus, [Col. 1063D] verum etiam suadeatur ut stet, ut ejus exemplo alii erudiantur; et quia in omni loco uni Domino servitur, uni Regi militatur. Itaque quod pius Pater iste superius scripsit, suscipiendus novitius in oratorio, coram omnibus promittat de stabilitate sua, et quod mox intulit: De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum, quorum reliquiae ibi sunt; et quod hic dicit: Non renuatur talis voluntas; et postea: Verum etiam suadeatur ut stet; et iterum: Quia in omni loco uni Domino servitur; sic intelligi voluit: Nam si quispiam monachus monasterium suum, in quo stabilitatem et petitionem suam, ut supra scriptum est, promiserat, qualibet occasione instabilitatis suae latenter vel proterve exierit, et ita ad longinquas provincias pervenerit, [Col. 1064A] et si ibidem monasterium conversationis suae viderit, in quo poenitentia ductus, manere in stabilitate voluerit, et se suscipi per confirmationem rogaverit, tunc si dignus est, etiam quamvis prae longitudine peregrinationis litteras commendatitias non habeat, nec habere possit, melius erit ut suscipiatur, quam introitus ei denegetur; quia si non susciperetur, forsitan aut debilitate, aut infirmitate, aut senectute, seu alio quoque gravamine oppressus, seu longitudine itineris et reversionis ad monasterium, unde exierat, in desperationem ductus, ad saeculum rediret, et in saeculo permaneret, et eo modo in anima et corpore periret.

Sed tamen multo utilius illi est, ut ad monasterium suum, de quo absque permissione spiritalis [Col. 1064B] Patris sui exivit, si ullo modo potuerit, redeat, aut remissionem petat, quam in alio pertinaciter maneat, ita sane si ibi disciplinam monasticae religionis esse novit. Quod idem Pater in sequentibus affirmat: Caveat autem abbas, ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat, sine consensu abbatis ejus aut litteris commendatitiis, ubi non vult, quod monachi supradicta stabilitate et petitione obligati, de loco ad locum secundum liberum suum sine permissione moveantur, sed ut votum suum firma tenacitate conservent. Deinde prosequitur: Nec occasione sacerdotii, obliviscatur Regulae obedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat: locum vero illum semper attendat, quo ingressus est monasterium, praeter officium [Col. 1064C] altaris. Quod dicitur: Monachus sacerdos in monasterio suo ordinatus, de sacerdotio suo non superbiat, sed pia devotione locum illum humilitatis et subjectionis prae oculis in corde suo teneat, quo exemplum Christi sequens, monachalem habitum suscepit, et contemptum mundi arripuit, quoniam ea hora se et Deo et homini ad serviendum subjecit, et insuper in humili mente cogitet, quod se servum et ministrum Dei fecit, cum se servituti altaris subjugavit. Unde in omnibus humiliorem se et subjectiorem demonstrabit. Nam non solum attendat, quod humiliter et devote habitum monachi suscepit, quapropter se vilem et obedientem in omnibus sine simulatione aestimabit; sed etiam attendat, [Col. 1064D] quod propter hoc, quod se Deo in officio altaris subjecit, humilem et mitem atque ultimum se deinceps in aestimatione sua computabit. Et subinfert: Ubicunque autem sibi obviant fratres, junior a priore benedictionem petat, scilicet velut in salutatione, quia seniori suo se subjectum esse in omni humilitate demonstrabit.

Deinde etiam dicit: Et semper ad orationem ultimam operis Dei, commemoratio omnium absentium fiat, quae oratio ultimi operis Dei, oratio Dominica intelligitur, quoniam superius dicit, per eamdem orationem divinum opus finiri, quemadmodum ibi ostendit, videlicet litania et oratio Dominica, et missae fiant; quia discipuli hujus Patris, cum in eadem oratione dicerent: Sed libera nos a malo: de [Col. 1065A] absentibus addiderunt: Et famulos tuos fratres nostros absentes: in hoc, eorum commemorantes. Collectas enim orationum plenarie illo tempore nondum habebant: et ideo divinum servitium per Dominicam orationem saepius terminabant. Postea autem dicit: Infantibus vero usque ad quintum decimum annum aetatis, disciplinae diligentia sit, et custodia adhibeatur ab omnibus; et hoc ideo dicit, quoniam cum puer infra quintum decimum annum tener in corpore est, tener est et animo: atque interim timorem habet, et ad quaeque bona flecti potest, nec se corripientibus resistere proterve audet: cum autem ad quintum decimum annam pervenerit, jam in juventute florescit, velut arbor quae flores producit et medulla ac sanguis in ea confortatur, [Col. 1066A] unde etiam vires animi ejus exsurgunt, ita quod pueriles correptiones suscipere et pati, ut prius fecerat, dedignatur. Ad ultimum vero beatus Pater omnia haec sic affirmat: Facientibus haec regna patebunt aeterna; quoniam omnia quae in hac Regula descripta sunt, nec nimis constricta sunt, sed ad dextram et ad sinistram, respiciunt, quapropter ea conservantem, ad coelestia mox producunt. Igitur ego paupercula feminea forma, haec verba de sapientia audivi, quae me obscura verborum Regulae supradicti Patris B. Benedicti docuit, quatenus illa aperte proferrem. Unde mansueti, mites et timorati, haec audiant, et pio corde intelligant, et humili devotione suscipiant.








Explanatio Regulae