IGNATIUS EPHESIIS




100

IGNATIUS EPHESIIS

Ignatius, qui et Theophorus, benedictae in magnitudine Dei Patris et plenitudine, praedestinatae ante saecula esse semper in gloriam permanentem, invertibilem unitam et electam in passione vera, in voluntate Patris et Iesu Christi, Dei nostri, ecclesiae digne beatae, existenti in Epheso Asiae, plurimum in Iesu Christo et in immaculata gratia gaudere.

1
I. Acceptans in Deo multum dilectum tuum nomen, quod possedistis natura iusta secundum fidem et caritatem in Christo Iesu salvatore nostro, glorificato Iesum Christum Deum, quia imitatores existentes Dei et reaccendentes in sanguine Dei cognatum opus integre perfecistis.
2. Audientes enim ligatum a Syria pro communi nomine et spe, sperantem oratione vestra potiri in Roma cum bestiis pugnare, ut per potiri possim discipulus esse, videre festinatis.
3. Plurimam enim multitudinem vestram in nomine Dei suscepi in Onesimo, qui in cantate inenarrabilis, vester autem in carne episcopus; quem oro secundum Iesum Christum vos diligere, et omnes vos ipsi in similitudine esse. Benedictus enim, qui tribuit vobis dignis existentibus talem episcopum possidere.

2
II. De conservo autem meo Borro, secundum Deum diacono nostro in omnibus benedicto, oro permanere ipsum in honorem vestri et episcopi. Sed et Crocus Deo dignus et vobis quem exemplarium eius quae a vobis caritatis suscepi, secundum omnia me quiescere fecit, ut et ipsum Pater Iesu Chr¨sti refrigeret, cum Onesimo et Borro et Euplo et Frontone, per quos omnes secundum caritatem vidi.
2. Fruar vobis semper, siquidem dignus existam. Decens igitur est, secundum omnem modum glorificare Iesum Christum, qui glorificavit vos, ut in una subiectione perfecti, subiecti episcopo et presbyterio, secundum omnia sitis sanctificati.

3
III. Non dispono vobis ut existens aliquis. Si enim et ligor in nomine Christi, nequaquam perfectus sum in Iesu Christo; nunc autem principium habeo addiscendi et alloquor vos ut doctores mei. Me enim oportuit a vobis suscipi fide, admonitione, sustinentia, longanimitate.
2. Sed quia caritas non sinit ime silere pro vobis, propter hoc praeoccupavi rogare vos, ut concurratis sententiae Dei. Etenim Iesus Christus, incomparabile nostrum vivere, Patris sententia, ut et episcopi secundum terrae fines de terminati Iesu Christi sententia sunt.

4
IV. Unde decet vos concurrere episcopi sententiae, quod et facitis. Digne nominabile enim vestrum presbyterium, Deo dignum, sic concordatum est episcopo ut chordae citharae. Propter hoc in consensu vestro et consona caritate Iesus Christus canitur.
2. Sed et singuli chorus facti estis, ut consoni existentes in consensu, melos Dei accipientes in unitate, cantetis in Voce una per Iesum Christum Patri, ut et vos audiat et cognoscat, per quem bonum operamini, membra existentes Filii ipsius. Utile igitur est, vos in immaculata unitate esse, ut Deo semper participetis.

5
V. Si enim ego in parvo tempore talem consuetudinem tenui ad episcopum vestrum, non humanam existentem, sed spiritualem, quanto magis vos beatifico con¨unctos sic, ut ecclesia Iesu Christo et ut Iesus Christus Patri, ut omnia in unitate consona sint.
2. Nullus erret! Si quis non sit intra altare, privatur pane Dei. Si enim unius et alterius oratio tantam vim habet, quanto magis illa, quae episcopi et omnis ecclesiae!
3. Qui igitur non venit in idemi, sic iam superbit et se ipsum condemnavit. Scriptum est enim: Superbis Deus resistit. Festinemus igitur non resistere episcopo, ut simus Deo subiecti.

6
VI. Et quantum videt quis tacentem episcopum, plus ipsum timeat. Omnem enim, quem mittit dominus domus in propriam dispensationem, sic oportet nos ipsum recipere ut ipsum mittentem. Episcopum igitur manifestum quoniam ut ipsum Dominum oportet respicere.
2. Ipse igitur quidem Onesimus superlaudat vestram divinam ordinationem, quoniam omnes secundum veritatem vivitis, et quoniam in vobis neque una haeresis habitat, sed neque auditis aliquem amplius quam Iesum Christum loquentem in veritate.

7
VII. Consueverunt enim quidam dolo malo nomen circumferre, sed quaedam operantes indigna Deo, quos oportet vos ut bestias declinare. Sunt enim canes rabidi, latenter mordentes, quos oportet vos observare, existentes difficile curabiles.
2. Unus medicus est, carnalis et spiritualis, genitus et ingenitus, in carne factus Deus, in immortali vita aeterna, et ex Maria et ex Deo, primo passibilis et tunc impassibilis, Dominus Christus noster.

8
VIII. Non igitur quis vos seducat, quemadmodum neque seducemini, toti existentes Dei. Quum enim neque una lis complexa est in vobis, potens vos torquere, tunc secundum Deum vivitis. Peripsima vestri et castificer a vestra Ephesiorum ecclesia famosa in saeculis.
2. Carnales spiritualia operari non possunt neque spirituales carnalia, quemadmodum neque fides quae infidelitatis neque infidelitas quae fidelitatis et fidei. Quae autem et secundum carnem operata sunt, haec spiritualia sunt; in Iesu enim Christo omnia operata sunt.

9
IX. Cognovi autem transeuntes quosdam inde, habentes malam doctrinam; quos non dimisistis seminare in vos, obstruentes aures ad non recipere seminata ab ipsis, ut existentes lapides templi Patris, parati in aedificatione Dei Patris, relati in excelsa per machinam Iesu Christi, quae est crux, fune utentes Spiritu Sancto. Fides autem vestra dux vester, caritas vero via referens in Deum.
2. Estis igitur et conviatores, deiferi et templiferi et christiferi, sanctiferi, secundum omnia ornati in mandatis Iesu Christi. Quibus et exultans dignificatus sum per quae scribo alloqui vobis et congaudere, quoniam secundum aliam vitam diligistis nisi solum Deum.

10
X. Sed et pro aliis hominibus indesinenter Deum oratis; est enim in ipsis spes paenitentiae, ut Deo potiantur. Monete igitur ipsos, saltem ex operibus a vobis erudiri.
2. Ad iras ipsorum vos mansueti, ad magniloquia eorum vos humilia sapientes, ad blasphemias ipsorum vos orationes, ad errorem ipsorum vos firmi fide, ad agreste ipsorum vos mansueti, non festinantes imitari ipsos.
3. Fratres ipsorum inveniamur in mansuetudine, imitatores autem Dei studeamus esse (qui plus iniustum patiatur, quis fraudetur, quis contemnatur?), ui non diaboli herba quis inveniatur in vobis, sed in omni castitate et temperantia maneatis in Iesu Christo carnaliter et spiritualiter.

11
XI. Extrema tempora. De cetero verecundemur et timeamus longanimitatem Dei, ut non nobis in iudicium fiat. Vel enim futuram iram timeamus, vel praesentem gratiam dil¨gamus. Unum duorum solum in Christo Iesu invenitur, in verum vivere.
2. Sine ipso nihil vos deceat, in quo vincula circumfero, spirituales margaritas, in quibus fiat mihi resurgere oratione vestra, qua fiat mihi semper participem esse, ut in sorte Ephesiorum inveniar Christianorum, qui et apostolis semper consenserunt in virtute Iesu Christi.

12
XII. Novi, quis sum et quibus scribo: ego condemnatus, vos propitiationem habentes; ego sub periculo, vos firmati.
2. Transitus estis eorum, qui in Deum interficiuntur, Pauli condiscipuli, sanctificati, martyrizati, digne beati, cuius fiat mihi sub vestigiis inveniri, quando utique Deo fruar, qui in omni epistola memoriani facit vestri in Christo Iesu.

13
XIII. Festinate igitur crebrius convenire in gratiarum actionem Dei et in gloriam. Quum enim crebro in id ipsum convenitis 9, destruuntur potentiae Sathanae et solvitur perditio ipsius in concordia vestrae fidei.
2. Nihil est melius ps.ce, in qua omne bellum evacuatur caeles tiirm et terrestrium.

14
XIV. Quorum nullum latet vos, si perfecte in lesum Christum habeatis fidem et caritatem, quae sunt principium vitae et finis : principium quidem fides, finis autem caritas. Haec autem duo in unitate facta Deus est, alia autem omnia in bonitatem sequentia sunt.
2. Nullus fidem repromittens peccat, neque caritatem possidens odit. Manifesta est arbor a fructu ipsius ; sic repromittentes Christiani esse per quae operantur manifesti erunt. Non enim nunc repromissionis opus, sed in virtute fidei, si quis inveniatur in finem.

15
XV. Melius est silere et esse, quam loquentem non esse; bonum docere, si dicens facit. Unus igitur doctor, qui dixit et factum est; sed et quae silens fecit, digna Patre sunt.
2. Qui verbum Iesu possidet, vere potest et silentium ipsius audire, ut perfectus sit, ut per quae loquitur operetur et per quae silet cognoscatur.
3. Nihil latet Dominum; sed et abscondita nostra prope ipsum sunt. Omnia igitur faciamus, sic ipso in nobis habitante, ut simus ipsius templa et ipse in nobis Deus noster, quomodo et est et apparebit ante faciem nostram, ex quibus iuste diligimus ipsum.

16
XVI. Non erretis, fratres mei ! Domus corruptores regnum Dei non hereditabunt.
2. Si igitur, qui secundum carnem haec operantur, mortui sunt, quanto magis, si quis fidem Dei in mala doctrina corrumpat, pro qua Iesus Christus crucifixus est ! Talis, inquinatus factus, in ignem inextinguibilem ibit, similiter et qui audit ipsum.

17
XVII. Propter hoc unguentum recepit in capite suo Dominus, ut spiret ecclesiae incorruptionem. Non imgamini foetore doctrinae principis saeculi huius; non captivet vos ex praesenti vivere.
2. Propter quid autem non omnes prudentes sumus, accipientes Dei cognitio nem, qui est Iesus Christus? Quid fatue perdimur, ignorantes charisma, quod vere misit Dominus?

18
XVIII. Peripsima meus spiritus crucis, quae est scandalum non credentibus, nobis autem salus et vita aeterna. Ubi sapiens? Ubi conquisitor?. Ubi gloriatio dictorum sapientum?
2. Deus enim noster Iesus Christus conceptus est ex Maria secundum dispensationem Dei ex semine quidem David, Spiritu autem Sancto; qui natus est et baptizatus est, ut passione aquam purificare!:

19
XIX. Et latuit principem saeculi huius virginitas Mariae et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei operata sunt.
2. Qualiter igitur manifestatus est saeculis? Astrum in caelo resplenduit super omnia astra, et lumen ipsius ineffabile erat, et stuporem tribuit novitas ipsius. Reliqua vero omnia astra simul cum sole et luna chorus facta sunt illi astro ; ipsum autem erat superferens lumen ipsius super omnia. Turbatio autem erat, unde novitas, quae dissimilis ipsis;
3. ex qua solvebatur omnis magica, et omne vinculum disparuit malitiae, ignorantia ablata est, vetus regnum corruptum est Deo humanitus apparente in novitatem aeternae vitae . Principium autem assumpsit, quod apud Deum perfectum. Inde omnia commota erant propter meditari mortis dissolutionem.

20
XX. Si me dignificet Iesus Christus in oratione vestra et voluntas sit, in secundo libello, quem scripturus sum vobis, manifestabo vobis quam inceperam dispensationem in novum hominem Iesum Christum in ipsius fide et in ipsius dilectione, in passione ipsius et resurrectione, maxime si Dominus mihi revelet.
2. Quoniam qui secundum virum communiter omnes in gratia ex nomine convenitis in una fide et in Iesu Christo, secundum carnem ex genere David, filio hominis et filio Dei, in oboedire vos episcopo et presbyterio indiscerpta mente, unum panem frangentes, quod est phamacum immortalitatis, antidotum eius, quod est non mori, sed vivere in Iesu Christo semper.

21
XXI. Unanimis vobiscum ego et quem misistis in Dei honorem in Smyrnam, unde et scribo vobis, gratias agens Domino, diligens Polycarpum ut et vos. Memento te mei, ut vestri Iesus Christus.
2. Orate pro ecclesia quae in Syria, unde ligatus in Romani abducor, extremus existens eorum qui ibi fidelium, quemadmodum dignificatus sum in honorem Dei inveniri. Valete in Deo Patre et in Iesu Christo, communi spe nostra.




IGNATIUS EPHESIIS