Die Psalmen (VUL) 90

Capitulum 90

90 1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
2
dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3
quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4
in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5
scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6
a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
7
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8
verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9
quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10
non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11
quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12
in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13
super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem
14
quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
15
clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
16
longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum


Capitulum 91

91 1 psalmus cantici in die sabbati
2
bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3
ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
4
in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5
quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
6
quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8
cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi
9
tu autem Altissimus in aeternum Domine
10
quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11
et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
12
et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
13
iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14
plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15
adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
16
ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo


Capitulum 92

92 1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2
parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3
elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos
4
a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
5
testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum


Capitulum 93

93 1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
2
exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3
usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4
effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
5
populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt 6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt 7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob 8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat 10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt 12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea 14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet 15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma 16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem 17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea 18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me 19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam 20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto 21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae 23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster


Capitulum 94

94 1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2
praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
3
quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4
quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
5
quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
6
venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9
sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea
10
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
11
et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam


Capitulum 95

95 1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2
cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
3
adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4
quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
5
quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6
confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7
adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8
adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
9
adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
10
dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
11
laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius 12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua


Capitulum 96

96 1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
2
nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
3
ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4
adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5
montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini omnis terrae
6
adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7
confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
8
audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
9
quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
10
qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
11
lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12
laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius


Capitulum 97

97 1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2
notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3
recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4
iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5
psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6
in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
7
moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8
flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9
a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate


Capitulum 98

98 1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
2
Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3
confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4
et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5
exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
6
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7
in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
8
Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
9
exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster


Capitulum 99

99 1 psalmus in confessione
2
iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
3
scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
4
introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
5
quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius


Capitulum 100

100 1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2
et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
3
non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
4
cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5
detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam 6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem


Capitulum 101

101 1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3
non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4
quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5
percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7
similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
8
vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur


Capitulum 102

102 1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
4
qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
5
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6
faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8
miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9
non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
11
quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
12
quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
13
quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
15
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16
quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
17
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
18
his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19
Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20
benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
21
benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
22
benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino


Capitulum 103

103 1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
2
amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
3
qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
4
qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
5
qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
6
abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
7
ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8
ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
9
terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
10
qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
11
potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
12
super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
13
rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
14
producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
15
et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
16
saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17
illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18
montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19
fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20
posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
21
catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
22
ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur 23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 25 hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis 26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore 28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate 29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis 32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant 33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum 34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino 35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino


Capitulum 104

104 1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
2
cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3
laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4
quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5
mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8
memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
9
quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10
et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12
cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13
et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14
non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16
et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17
misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18
humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19
donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22
ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
23
et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24
et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25
convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
26
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27
posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28
misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29
convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30
dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31
dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32
posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33
et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
34
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35
et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 43 et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant


Capitulum 105

105 1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2
quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3
beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4
memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
5
ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
6
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7
patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum
8
et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9
et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10
et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11
et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12
et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13
cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14
et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
15
et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16
et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17
aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
18
et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19
et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20
et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21
obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22
mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23
et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
24
et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25
et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26
et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27
et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
28
et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29
et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
30
et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31
et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
32
et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
33
quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34
non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35
et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36
et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37
et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
39
et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
40
et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
41
et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42
et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43
saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44
et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45
et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat


Capitulum 106

106 1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
3
a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4
erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
5
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
7
et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
8
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
9
quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
11
quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
12
et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
13
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
14
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
16
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17
suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
18
omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
19
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
20
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
21
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
22
et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
23
qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
24
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25
dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
26
ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
27
turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
28
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
29
et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius
30
et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
31
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
32
exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
33
posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34
terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
35
posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
36
et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
37
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
38
et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
39
et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
40
effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
41
et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
42
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
43
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini


Capitulum 107

107 1 canticum psalmi David
2
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
3
exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
4
confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
5
quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
6
exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7
ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
8
Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar
9
meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus
10
Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt
11
quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12
nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
13
da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
14
in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros


Capitulum 108

108 1 in finem David psalmus
2
Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
3
locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
4
pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5
et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6
constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
7
cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8
fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9
fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10
nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
11
scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
12
non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13
fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
14
in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam


Capitulum 109

109 1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2
virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
3
tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
4
iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5
Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6
iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum
7
de torrente in via bibet propterea exaltabit caput



Die Psalmen (VUL) 90