Missale Romanum 2002 continu 960

960 & 4 X

Pagina 960.

Vel: Cf. Ps 83,5 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine, in perpétuum laudábunt te (T.P. allelúia).

Post communionem Annue, quaesumus, Dómine, Deus noster, ut, beáti N. fulti praesídio, per hoc tuae sapiéntiae sacraméntum aequa moderatióne vivámus. Per Christum.

C. Pro moniali

Ant. ad introitum Cf. Ps 51,10 Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dei, sperávi in misericórdia Dei in aetérnum et in saeculum saeculi (T.P. allelúia).

Vel: Regnum mundi et omnem ornátum saeculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui ancíllam tuam beátam N. ad quaeréndum te ante ómnia vocásti, eius exemplo et intercessióne concéde, ut, puro et húmili corde tibi serviéntes, ad glóriam tuam perveniámus aetérnam. Per Dominum.

Super oblata Devotiónis nostrae múnera, Dómine, in beátae N. commemoratióne tibi sacránda deférimus, qui temporáli consolatióne signíficas, ut promíssa non desperémus aetérna. Per Christum.


961 & 4 X

Pagina 961.

Ant. ad communionem Ps 44,2 Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi (T.P. allelúia).

Vel: Lc 10,42 Unum est necessárium: óptimam partem elégit, quae non auferétur ab ea (T.P. allelúia).

Post communionem Salutáribus, Dómine, fóntibus recreáti, te súpplices exorámus, ut, beátae N. intercessióne, Christo in dies intímius adhaeréntes, in eius regno grátiae mereámur esse consórtes. Per Christum.

D. Pro religiosis

1

Ant. ad introitum Cf. Ps 15,5 Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei: tu es qui restítues hereditátem meam mihi (T.P. allelúia).

Vel, pro religiosa: Cf. Os 2,21-22 Dóminus sponsávit eam sibi in sempitérnum, in fide et misericórdia (T.P. allelúia).

Collecta Deus, cuius múnere beátus N. Christum páuperem et húmilem perseverávit imitári, concéde nobis, ipso intercedénte, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, ad eam perfectiónem, quam nobis in Fílio tuo proposuísti, perveníre valeámus. Per Dóminum.

962 & 4 X

Pagina 962.

Super oblata Clementíssime Deus, qui, vétere hómine consúmpto, novum secúndum te in beáto N. creáre dignátus es, concéde propítius, ut nos páriter renováti hanc placatiónis hóstiam tibi acceptábilem offerámus. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 19,27-29 Amen dico vobis quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam aetérnam possidébitis (T.P. allelúia).

Vel, pro religiosa: Cf. Lm 3,24-25 Pars mea Dóminus: bonus est ánimae quaerénti illum (T.P. allelúia).

Post communionem Per huius virtútem sacraménti, quaesumus, Dómine, beáti N. exémplo, deduc nos iúgiter in tua dilectióne, et opus bonum quod copísti in nobis pérfice usque in diem Christi Iesu. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

2

Ant. ad introitum Cf. Ps 23,5-6 Isti sunt sancti, qui accepérunt benedictiónem a Dómino et misericórdiam a Deo salutári suo, quia haec est generátio quaeréntium Dóminum (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ps 104,3-4 Laetétur cor quaeréntium Dóminum; quaeritis Dóminum et confirmámini, quaerite fáciem eius semper (T.P. allelúia).

963 & 4 X

Pagina 963.


Collecta Deus, qui beátum N. ad tuum regnum in hoc saeculo perquiréndum, per caritátis perféctae prosecutiónem vocásti, concéde, ut, eius intercessióne roboráti, in dilectiónis via spíritu gaudéntes progrediámur. Per Dóminum.

Super oblata Accépta tibi sint, quaesumus, Dómine, múnera nostrae servitútis pro beáti N. commemoratióne altári tuo propósita, et concéde, ut, a terrénis impediméntis absolúti, te solo dívites efficiámur. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 33,9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo (T.P. allelúia).

Vel: Mt 5,3 Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum (T.P. allelúia).

Post communionem Quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui huius sacraménti munímur virtúte, exémplo beáti N., discámus te super ómnia semper inquírere, et novi hóminis formam in hoc saeculo portáre. Per Christum.

III. Pro iis qui opera misericordiæ

exercuerunt

Ant. ad introitum Cf. Mt 25,34 Mt 36 Mt 40 Veníte, benedícti Patris mei, dicit Dóminus: infírmus eram, et visitástis me. Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis (T.P. allelúia).

964 & 4 X

Pagina 964.

Vel: Ps 111,9 Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in saeculum saeculi, cornu eius exaltábitur in glória (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam in dilectióne tuae divinitátis et próximi cuncta serváre caeléstia mandáta docuísti, da nobis, ut, beáti N. exémplo caritátis ópera exercéntes, inter benedíctos regni tui connumerári mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera pópuli tui, et praesta, ut, qui Fílii tui imménsae caritátis opus recólimus, in tui et próximi dilectióne, beáti N. exémplo, confirmémur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,13 Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Jn 13,35 In hoc cognóscent omnes quia discípuli mei estis: si dilectiónem habuéritis ad ínvicem, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Sacris mystériis reféctos, da nos, quaesumus, Dómine, beáti N. exémpla sectári, qui te indeféssa pietáte cóluit, et pópulo tuo imménsa prófuit caritáte. Per Christum.


965 & 4 X

Pagina 965.


Vel: Sacraménti salutáris, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur pietátem, ut, beáti N. caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriae. Per Christum.

IV. Pro educatoribus

Ant. ad introitum Cf. Mc 10,14 Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium est enim regnum Dei, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Mt 5,19 Qui fécerit et docúerit mandáta Dómini, hic magnus vocábitur in regno caelórum, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui in Ecclésia tua beátum N. suscitásti, ut próximis viam salútis monstráret, da nobis, eius exémplo, Christum magístrum ita sequi, ut ad te cum frátribus nostris perveníre valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Accépta tibi sit, quaesumus, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro beáti commemoratióne et praesta, ut, ex huius participatióne mystérii, exémpla tuae caritátis referámus. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 18,3 Nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

966 & 4 X

Pagina 966.

Vel: Jn 8,12 Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Tríbuat nobis, omnípotens Deus, reféctio sancta subsídium, ut, exémplo beáti N., et fraternitátis caritátem et lumen veritátis in corde exhibeámus et ópere. Per Christum.

V. Pro sanctis mulieribus

Pro sancta muliere martyre, pp. 925 -926 .

1

Ant. ad introitum Cf. Pr 31,30 Pr 28 Múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Fílii eius beatíssimam praedicavérunt, vir eius laudávit eam (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Pr 31,20 Pr 27 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem, et panem otiósa non comédit (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui nos ánnua beátae N. festivitáte laetíficas, da, quaesumus, ut, quam venerámur offício, étiam piae conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.

Vel, pro pluribus: Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beatárum N. et N. intercéssio tríbuat caeléste subsídium, quarum vita mirábilis ómnibus salutáre praestat exémplum. Per Dóminum.

967 & 4 X

Pagina 967.


Super oblata Hóstias tibi, Dómine, pro beátae N. commemoratióne deférimus, supplíciter deprecántes, ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 13,45-46 Símile est regnum caelórum hómini negotiatóri quaerénti bonas margarítas; invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam (T.P. allelúia).

Post communionem Divíni operátio sacraménti, omnípotens Deus, in hac festivitáte beátae N. illúminet nos páriter et inflámmet, ut et sanctis iúgiter desidériis ferveámus, et bonis opéribus abundémus. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf. Pr 14,1-2 Ecce múlier sápiens, quae aedificávit domum suam, et timens Dóminum ambulávit recto itínere (T.P. allelúia).

Collecta Deus, humílium celsitúdo, qui beátam N. caritátis et patiéntiae décore excéllere disposuísti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, crucem nostram iúgiter feréntes, te semper dilígere valeámus. Per Dóminum.

968 & 4 X

Pagina 968.


Vel: Effúnde super nos, Dómine, spíritum agnitiónis et dilectiónis tuae, quo ancíllam tuam beátam N. implevísti, ut, sédula eius imitatióne tibi sincére obsequéntes, fide et ópere placeámus. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias, Dómine, tuae plebis inténde, et, quas in honóre beátae N. devóta mente célebrat, profícere sibi séntiat ad salútem. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 12,50 Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Repléti sumus, Dómine, munéribus tuis, quae in celebritáte beátae N. percépimus; tríbue, quaesumus, ut eórum et mundémur efféctu, et muniámur auxílio. Per Christum.


969 & 4 X

Pagina 969.

MISSAE RITUALES

970 & 4 X

Pagina 970.

Missae rituales prohibentur in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, in sollemnitatibus, in diebus infra octavam Paschae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum et in feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, servatis insuper normis quae in libris ritualibus vel in ipsis Missis exponuntur.

Pagina 971.

I. IN CONFERENDIS SACRAMENTIS INITIATIONIS CHRISTIANAE

Omnes orationes, quae pro viro ponuntur, aptari possunt pro muliere, mutato genere, vel pro pluribus, mutato numero.

1. PRO ELECTIONE SEU INSCRIPTIONE NOMINIS

Ritus " electionis " seu " inscriptionis nominis " pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianae admittentur, celebretur intra Missam primae dominicae in Quadragesima (pp. 206 -207 ). Si, propter rationes pastorales, celebratur extra hanc dominicam, Missa quae sequitur adhiberi potest cum colore violaceo, diebus exceptis qui sub nn. 1-4 tabulae dierum liturgicorum recensentur. Sumi potest etiam Missa feriae sextae hebdomadae IV in Quadragesima (pp. 251 - 252 ).

Ant. ad introitum Cf. Ps 104,3-4 Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaerite Dóminum et confirmámini, quaerite fáciem eius semper.

Collecta Deus, qui, licet salútem hóminum semper operáris, nunc tamen pópulum tuum grátia abundantióre laetíficas, réspice propítius ad electiónem tuam, ut piae protectiónis auxílium et regenerándos múniat et renátos. Per Dóminum.

Super oblata Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ad aetérnam vitam in confessióne tui nóminis baptísmatis réparas sacraménto, súscipe tuórum múnera et vota famulórum, ut in te sperántium et desidéria iúbeas pérfici et peccáta deléri. Per Christum.


Pagina 972.

Dicitur Praefatio de tempore.

Ant. ad communionem Ep 1,7 In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiae eius.

Post communionem Puríficent nos, quaesumus, Dómine, sacraménta quae súmpsimus, et fámulos tuos ab omni culpa líberos esse concéde, ut, qui consciéntiae reátu constringúntur, caeléstis remédii plenitúdine gloriéntur. Per Christum.

Pagina 973.

2. IN SCRUTINIIS PERAGENDIS

Hae Missae adhiberi possunt cum colore violaceo quando scrutinia pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianae admittentur, tempore ipsis proprio celebrantur, idest in dominicis III, IV et V in Quadragesima. Si vero his dominicis propter rationes pastorales scrutinia fieri nequeant, eligantur alii dies feriales magis convenientes in Quadragesima, sive etiam in aliis temporibus si Baptismum conferendum est extra Vigiliam paschalem. Semper tamen in prima Missa scrutiniorum legitur Evangelium de Samaritana, in secunda de caeco nato, in tertia de Lazaro, sicuti pro dominicis III, IV et V in Quadragesima proponuntur.

A

In primo scrutinio

Ant. ad introitum Ez 36,23-26 Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris. Et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.

Vel: Cf. Is 55,1 Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus; et qui non habétis prétium, veníte, et bíbite cum laetítia.

Collecta Da, quaesumus, Dómine, eléctis nostris digne atque sapiénter ad confessiónem tuae laudis accédere, ut dignitáte prístina, quam origináli transgressióne perdíderant, per tuam glóriam reforméntur. Per Dóminum.

Pagina 974.
Super oblata Miserátio tua, Deus, ad haec percipiénda mystéria fámulos tuos, quaesumus, et praevéniat competénter et devóta conversatióne perdúcat. Per Christum.

Dicitur Praefatio de dominica III in Quadragesima (p. 228 ). Quando adhibetur Canon romanus, in Meménto vivórum fit memoria patrinorum, et dicitur Hanc ígitur proprium.

Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum, qui eléctos tuos susceptúri sunt ad sanctam grátiam baptísmi tui, et recitantur nomina patrinorum et matrinarum et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est... Hanc ígitur oblatiónem, Dómine, ut propítius suscípias, deprecámur, quam tibi offérimus pro fámulis et famulábus tuis, quos ad aetérnam vitam et beátum grátiae tuae donum numeráre, elígere atque vocáre dignátus es. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Quando adhibetur Prex eucharistica II post verba univérso clero additur: Recordáre quoque, Dómine, servórum tuórum, qui hos eléctos susceptúri sunt ad fontem regeneratiónis.

Quando adhibetur Prex eucharistica III post verba ...pópulo acquisitiónis tuae additur: Adiuva grátia tua, quaesumus, Dómine, servos tuos, ut hos eléctos verbo et exémplo perdúcant ad vitam novam in Christo, Dómino nostro.

975 & 4 X

Pagina 975.

Ant. ad communionem Cf. Jn 4,14 Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquae saliéntis in vitam aetérnam.

Post communionem Adésto, Dómine, quaesumus, redemptiónis efféctibus, ut, quos sacraméntis aeternitátis instítues, eósdem prótegas dignánter aptándos. Per Christum.

B

In secundo scrutinio

Ant. ad introitum Ps 24,15-16 Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos. Réspice in me et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, Ecclésiam tuam spiritáli iucunditáte multíplica, ut, qui sunt generatióne terréni, fiant regeneratióne caeléstes. Per Dóminum.

Super oblata Remédii sempitérni múnera, Dómine, laetántes offérimus, supplíciter exorántes, ut éadem nos et digne venerári et pro salvándis congruénter exhibére perfícias. Per Christum.

Pagina 976.
Dicitur Praefatio de dominica IV in Quadragesima (p. 241 ). Memoria patrinorum in Precibus eucharisticis fit ut supra (p. 974 ) et, si adhibetur Canon romanus dicitur Hanc ígitur proprium, ut in primo scrutinio (p. 974 ).

Ant. ad communionem Cf. Jn 9,11 Jn 38 Dóminus linívit óculos meos: et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo.

Post communionem Tu semper, quaesumus, Dómine, tuam attólle benígnus famíliam, tu dispóne corréctam, tu propítius tuére subiéctam, tu gubérna perpétua bonitáte salvándam. Per Christum.

C

In tertio scrutinio

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,5 Ps 7 Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me; et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.

Collecta Concéde, Dómine, eléctis nostris, ut, sanctis edócti mystériis, et renovéntur fonte baptísmatis et inter Ecclésiae tuae membra numeréntur. Per Dóminum.

Pagina 977.
Super oblata Exáudi nos, omnípotens Deus, et fámulos tuos, quos fídei christiánae primítiis imbuísti, huius sacrifícii tríbuas operatióne mundári. Per Christum.

Dicitur Praefatio de dominica V in Quadragesima (pp. 255 -256 ). Memoria patrinorum in Precibus eucharisticis fit ut supra (p. 974 ) et, si adhibetur Canon romanus dicitur Hanc ígitur proprium, ut in primo scrutinio (p. 974 ).

Ant. ad communionem Cf. Jn 11,26 Omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in aetérnum, dicit Dóminus.

Post communionem Concúrrat, Dómine, quaesumus, pópulus tuus et toto tibi corde subiéctus obtíneat, ut, ab omni perturbatióne secúrus, et salvatiónis suae gáudia promptus exérceat et pro regenerándis benígnus exóret. Per Christum.


Pagina 978.

3. IN CONFERENDO BAPTISMATE

Ex more sacramenta initiationis christianae adultis conferuntur in Vigilia sanctae noctis paschalis. Attamen, si pro necessitate extra sollemnitatem paschalem celebrantur, haec Missa adhiberi potest cum colore albo vel festivo diebus quibus Missae rituales permittuntur. Haec Missa dici potest etiam in collatione Baptismi parvulorum, iisdem conditionibus. In hac Missa omittuntur actus paenitentialis, Kyrie et Symbolum, dicitur vero Glória in excélsis.

A

Ant. ad introitum Cf. Ep 4,24 Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui nos facis passiónis et resurrectiónis Fílii tui participáre mystérium, praesta, quaesumus, ut, adoptiónis filiórum Spíritu roboráti, in novitáte vitae iúgiter ambulémus. Per Dóminum.

Super oblata Quos Fílio tuo conformátos (et chrísmatis signáculo perféctos) pópulo sacerdotáli propítius aggregásti, rogámus, Dómine, ut in acceptábiles hóstias computáre dignéris, et una cum oblatiónibus Ecclésiae tuae benígnus accípias. Per Christum.

Tempore paschali adhiberi potest Praefatio paschalis II (p. 531 ), aliis temporibus Praefatio I de dominicis " per annum " (p. 537 ). Quando adhibetur Canon romanus, in Meménto vivórum fit memoria patrinorum:

Pagina 979.
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum, qui eléctos tuos suscepérunt ad sanctam grátiam baptísmi tui, et recitantur nomina patrinorum et matrinarum et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est... In Precibus eucharisticis, neophytorum memoria secundum has formulas inseritur:

a) in Prece eucharistica I dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, ut inveníres eos in Christo Iesu Dómino nostro, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et nómina eórum ascríbi iúbeas in libro vivéntium. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in intercessionibus Precis eucharisticae II, post verba ...et univérso clero additur: Recordáre quoque, Dómine, neophytórum, qui hódie per Baptísmum (et Confirmatiónem) famíliae tuae adiúncti sunt, ut Christum, Fílium tuum, corde magno et ánimo volénti sequántur. Meménto étiam...`

c) in intercessionibus Precis eucharisticae III, post verba ...adésto propítius, additur: Confórta, quaesumus, in sancto propósito fámulos tuos, qui hódie per lavácrum regeneratiónis (et donatiónem Sancti Spíritus) plebi tuae aggregáti sunt, et concéde, ut in novitáte vitae semper procédant. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos...

980 & 4 X

Pagina 980.

d) in intercessionibus Precis eucharisticae IV, memoria neophytorum inseritur hoc modo: ...sed et totíus cleri, et offeréntium, et circumstántium, et neophytórum, quos hódie ex aqua et Spíritu Sancto regenerásti, et cuncti pópuli tui...

Ant. ad communionem Cf. 1Jn 3,1 Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur et simus (T.P. allelúia).

Post communionem Praesta, quaesumus, Dómine, ut, carnis et sánguinis Fílii tui praediti sacraménto, in communióne Spíritus eius fratrúmque dilectióne ita crescámus, quátenus ad plenam Córporis Christi mensúram caritáte vívida dilatémur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.


B

Ant. ad introitum Tt 3,5 Tt 7 Salvos nos fecit Deus per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, ut, iustificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitae aetérnae (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui nos regéneras verbo vitae, da, ut, corde sincéro illud accipiéntes, veritátem álacres faciámus, et fratérnae afferámus fructus plúrimos caritátis. Per Dóminum.

Pagina 981.
Super oblata Ad parátum panem accedéntibus vinúmque commíxtum iánuam, Dómine, résera cenae tuae, ut, caeléste cum gáudiis convívium celebrántes, inter sanctórum cives tuósque domésticos censeámur. Per Christum.

Tempore paschali adhiberi potest Praefatio paschalis II (p. 531 ), aliis temporibus Praefatio I de dominicis " per annum " (p. 537 ). In Precibus eucharisticis: Intercessiones propriae (pp. 979 -980 ).

Ant. ad communionem Cf. 1Jn 3,2 Nunc fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus (T.P. allelúia).

Post communionem Praeclárum, Dómine, mortis et resurrectiónis Fílii tui mystérium, quod annuntiávimus, celebrándo, fac, ut, per huius sacraménti virtútem, étiam vivéndo fateámur. Per Christum.


Pagina 982.

4. IN CONFERENDA CONFIRMATIONE

Haec Missa adhibetur, cum colore rubro, vel albo, vel festivo, in collatione Confirmationis, diebus quibus Missae rituales permittuntur.

Dicitur Gloria in excélsis. Symbolum vero omittitur.

A

Ant. ad introitum Ez 36,25-26 Dicit Dóminus: Effúndam super vos aquam mundam, et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri (T.P. allelúia).

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.

Vel: Promissiónem tuam, quaesumus, Dómine, super nos propitiátus adímple, ut Spíritus Sanctus advéniens nos coram mundo testes effíciat Evangélii Dómini nostri Iesu Christi. Qui tecum. Aliae orationes ad libitum (p. 986 ).

Super oblata Famulórum tuórum, quaesumus, Dómine, súscipe vota cleménter, et praesta, ut, Fílio tuo perféctius configuráti, in testimónium eius indesinénter accréscant, memoriále participántes redemptiónis eius, qua Spíritum tuum nobis ipse proméruit. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest Praefatio I de Spiritu Sancto (pp. 116 8-1169), vel II (p. 117 9).

983 & 4 X

Pagina 983.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Hanc ígitur proprium:

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro iis quoque, quos, Baptísmate regenerátos, confirmáre dignátus es donatióne Spíritus Sancti, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propitiátus in eis tuam grátiam custódias. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Quando adhibetur Prex eucharistica II post verba ...univérso clero additur: Recordáre quoque, Dómine, famulórum tuórum, quos hódie donatióne Spíritus Sancti confirmáre dignátus es, et eos in grátia tua consérva.

Quando adhibetur Prex eucharistica III post verba ...pópulo acquisitiónis tuae additur: Meménto étiam, Dómine, famulórum tuórum, quos, Baptísmate regenerátos, confirmáre dignátus es donatióne Spíritus Sancti, et propitiátus in eis tuam grátiam custódi.

Ant. ad communionem Cf. He 6,4 Quicúmque illumináti estis, qui gustavístis donum caeléste, et partícipes facti estis Spíritus Sancti, gaudéte omnes in Dómino (T.P. allelúia).

Post communionem Spíritu Sancto, Dómine, perúnctos tuíque Fílii sacraménto nutrítos tua in pósterum benedictióne proséquere, ut, ómnibus adversitátibus superátis, Ecclésiam tuam sanctitáte laetíficent, eiúsque in mundo increménta suis opéribus et caritáte promóveant. Per Christum.


Pagina 984.
Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super nuper confirmatos extensis, dicit: Benedícat vos Deus Pater omnípotens, qui vos, ex aqua et Spíritu Sancto renátos, fílios suae adoptiónis effécit, et dignos sua patérna dilectióne custódiat. R. Amen. Benedícat vos Fílius eius Unigénitus, qui Spíritum veritátis in Ecclésiam mansúrum esse promísit, et vos in confessióne verae fídei sua virtúte confírmet. R. Amen. Benedícat vos Spíritus Sanctus, qui ignem caritátis in córdibus discipulórum accéndit, et vos, in unum congregátos, ad gáudium regni Dei sine offensióne perdúcat. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Vel: Oratio super populum

Episcopus, manibus super nuper confirmatos et populum extensis, dicit: Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, et Spíritus Sancti dona in córdibus tuórum custódi fidélium, ut et Christum crucifíxum coram mundo confitéri non erubéscant, et mandáta eius devóta caritáte perfíciant. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti. descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

985 & 4 X

Pagina 985.

B Ant. ad introitum Cf. Rm 5,5 Rm 8,11 Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis (T.P. allelúia).

Collecta Spíritum Sanctum tuum, quaesumus, Dómine, super nos dignánter effúnde, ut omnes, in unitáte fídei ambulántes, et caritátis eius fortitúdine roboráti, ad mensúram aetátis plenitúdinis Christi occurrámus. Qui tecum.

Aliae orationes ad libitum (p. 986 ).

Super oblata Hos fámulos tuos, Dómine, una cum Unigénito tuo benígnus admítte, ut, qui eius cruce spiritalíque sunt unctióne signáti, se tibi cum ipso iúgiter offeréntes, largiórem in dies effusiónem tui Spíritus mereántur. Per Christum.

Adhiberi potest Praefatio I de Spiritu Sancto (pp. 116 8-1169), vel II (p. 117 0). In Precibus eucharisticis: Intercessione propriae (p. 983 ).

Ant. ad communionem Cf. Ps 33,6 Ps 9 Accédite ad Dóminum et illuminámini: gustáte et vidéte quóniam suávis est (T.P. allelúia).

986 & 4 X

Pagina 986.


Post communionem Quos tui Spíritus, Dómine, cumulásti munéribus, tuíque auxísti Unigéniti nutriménto, fac étiam in plenitúdine legis instrúctos, ut coram mundo tuae libertátem adoptiónis iúgiter maniféstent, et prophéticum tui pópuli munus sua váleant sanctitáte praebére. Per Christum.

Benedictio sollemnis vel Oratio super populum (p. 984 ).

C

Aliae orationes, pro opportunitate adhibendae

Collecta Mentes nostras, quaesumus, Dómine, Paráclitus qui a te procédit illúminet, et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, oblatiónem famíliae tuae, ut, qui donum Spíritus Sancti suscepérunt, et colláta custódiant, et ad aetérna praemia pervéniant. Per Christum.


Post communionem Spíritum nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde, ut, quos uno pane caelésti satiásti, una fácias pietáte concórdes. Per Christum.


987 & 4 X

Pagina 987.

II. IN CONFERENDA UNCTIONE INFIRMORUM

Quoties sacra Unctio intra Missam confertur, diebus quibus Missae rituales permittuntur adhiberi potest Missa pro infirmis (pp. 114 6-1147) cum colore albo. Omnes orationes, quae pro viro ponuntur, aptari possunt pro muliere, mutato genere; quae autem forma plurali sunt expressae, adhiberi possunt pro singulis, mutato numero. In fine Missae adhiberi potest formula benedictionis ex his quae sequuntur.

Benedícat te Deus Pater. R. Amen. Sanet te Dei Fílius. R. Amen. Illúminet te Spíritus Sanctus. R. Amen. Corpus tuum custódiat et ánimam tuam salvet. R. Amen. Cor tuum collústret et te ad supérnam vitam perdúcat. R. Amen. Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. R. Amen.

Vel: Dóminus Iesus Christus apud te sit ut te deféndat. R. Amen. Ante te sit ut te dedúcat, post te sit ut te múniat. R. Amen. Te respíciat, te consérvet atque te benedícat. R. Amen. Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. R. Amen.

988 & 4 X

Pagina 988.

III. AD MINISTRANDUM VIATICUM

Haec Missa adhiberi potest cum colore albo, diebus quibus Missae rituales permittuntur. Omnes orationes, quae pro viro ponuntur, aptari possunt pro muliere, mutato genere; quae autem forma plurali sunt expressae, adhiberi possunt pro singulis, mutato numero.

Ant. ad introitum Ps 80,17 Cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Is 53,4 Vere languóres nostros Dóminus tulit, et dolóres nostros ipse portávit (T.P. allelúia).

Collecta Deus, cuius Fílius nobis est via, véritas et vita, réspice cleménter fámulum tuum N. et praesta, ut, tuis promissiónibus se commíttens, et Córpore Fílii tui recreátus, ad regnum tuum progrediátur in pace. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifícium nostrum, Pater sancte, intuére benígnus, ut Agnum tibi paschálem repraeséntet, cuius pássio paradísi iánuas reserávit, et fámulum tuum N. in aetérnum munus per grátiam tuam introdúcat. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 6,54 Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus, et ego resuscitábo eum in novíssimo die (T.P. allelúia).

989 & 4 X

Pagina 989.

Vel: Col 1,24 Adímpleo quae desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius, quod est Ecclésia (T.P. allelúia).

Post communionem Dómine, qui es salus aetérna in te credéntium, praesta, quaesumus, ut fámulus tuus N., caelésti pane potúque reféctus, in regnum lúminis et vitae secúrus pervéniat. Per Christum.


990 & 4 X

Pagina 990.


IV. IN CONFERENDIS SACRIS ORDINIBUS

1. IN ORDINATIONE EPISCOPI

Haec Missa ritualis adhiberi potest, cum colore albo vel festivo, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus intra octavam Paschae et festis Apostolorum. Occurrentibus his diebus dicitur Missa de die.

A

In Ordinatione unius Episcopi

Ant. ad introitum Cf. Lc 4,18 Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui sola ineffábilis grátiae largitáte, vis fámulum tuum N. presbyterum hódie Ecclésiae tuae N. praefícere, tríbue illi digne persólvere munus episcopále plebémque commíssam, te in ómnibus gubernánte, verbo et exémplo dirígere concéde. Per Dóminum. Vel, praesertim si Episcopus non residentialis ordinatur: Deus qui, pastor aetérnus, gregem tuum assídua custódia gubérnans, vis fámulum tuum N. presbyterum hódie collégio episcopáli sociáre, concéde, quaesumus, ut, eius sancta conversatióne, Christi testis verus ubíque exhibeátur. Qui tecum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Pagina 991.
Super oblata

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Pro nostrae servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus, ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per Christum.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Haec oblátio, Dómine, pro Ecclésia tua famulóque tuo N. Epíscopo deláta sit tibi munus accéptum, et, quem sacerdótem magnum in tuo pópulo suscitásti, apostolicárum virtútum munéribus, ad gregis proféctum, exórna. Per Christum.

Dici potest haec Praefatio: Praefatio: De Sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.

Pagina 992.
Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui sacrifícium rénovent, eius nómine, redemptiónis humánae, tuis apparántes fíliis paschále convívium, et plebem tuam sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constánter tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Mentio Episcopi modo ordinati fit secundum has formulas:

a) In Prece eucharistica I, Episcopus nuper ordinatus Hanc ígitur proprium dicit:

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro me indígno fámulo tuo, quem ad episcopátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in me tua dona custódias, ut, quod divíno múnere consecútus sum, divínis efféctibus éxsequar. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Alius vero Episcopus dicit: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro fámulo tuo N., quem ad episcopátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eo tua dona custódias, ut, quod divíno múnere consecútus est, divínis efféctibus exsequátur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Pagina 993.
b) In Prece eucharistica II, post verba ...congregémur in unum Episcopus nuper ordinatus dicit:

Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et me indígno fámulo tuo, quem hódie pastórem Ecclésiae (N.) providére voluísti, et univérso clero. Meménto étiam fratrum nostrórum...

Alius vero Episcopus dicit: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et me indígno fámulo tuo, et fámulo tuo N., quem hódie pastórem Ecclésiae (N.) providére voluísti, et univérso clero. Meménto étiam fratrum nostrórum...

c) In Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem Episcopus nuper ordinatus dicit:

Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et me indígno fámulo tuo, qui hódie pastor Ecclésiae (N.) ordinátus sum, cum episcopáli Ordine et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae: Votis huius famíliae...

Alius vero Episcopus dicit: Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et fámulo tuo N.


Missale Romanum 2002 continu 960