Das Evangelium nach Matthäus (VUL) 20

Capitulum 20

20 1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam 2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam 3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos 4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis 5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter 6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi 7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam 8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos 9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios 10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus 13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum 14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum 16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
17
et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20
tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo 21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo 22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus 23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25
Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29
et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa 30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David 31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David 32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis 33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri 34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum


Capitulum 21

21 1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi 3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos 4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
5
dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
6
euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus 7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt 8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via 9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
10
et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic 11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
12
et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum 14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos 15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt 16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
17
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
18
mane autem revertens in civitatem esuriit 19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea 20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit 21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet 22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
23
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem 24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio 25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi 26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam 27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
28
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea 29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit 30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
32
venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
33
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est 34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius 35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt 36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter 37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum 38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius 39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt 40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis 41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis 42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
43
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius 44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum 45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret 46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant


Capitulum 22

22 1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens 2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo 3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire 4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias 5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt 7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit 8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni 9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias 10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
15
tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone 16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum 17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non 18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae 19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium 20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio 21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo 22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23
in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum 24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo 25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum 27 novissime autem omnium et mulier defuncta est 28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam 29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo 31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis 32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium 33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
34
Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum 36 magister quod est mandatum magnum in lege 37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 38 hoc est maximum et primum mandatum 39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum 40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
41
congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
44
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est 46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare


Capitulum 23

23 1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos 2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei 3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt 4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere 5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias 6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis 7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
8
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis 9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est 10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus 11 qui maior est vestrum erit minister vester
12
qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
13
vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
14
15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16
vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet 17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum 18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum 20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso 22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere 24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
27
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia 28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum 31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 32 et vos implete mensuram patrum vestrorum
33
serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
37
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti 38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta 39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini


Capitulum 24

24 1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur 3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat 5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent 6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 8 haec autem omnia initia sunt dolorum
9
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem 11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos 12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum 13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
14
et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
15
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat 16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes 17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua 18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam 19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
23
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 25 ecce praedixi vobis
26
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis 28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
29
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur 30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate 31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
32
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas 33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis 34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant 35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt 36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
37
sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis 40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur 41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit 43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
45
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore 46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem 47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum 48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire 49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium


Capitulum 25

25 1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos 13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
14
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
31
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris 34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis 41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum 43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me 44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi 45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam


Capitulum 26

26 1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis 2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
3
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
6
cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis 8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus 10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me 11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis 12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit 13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
14
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum 15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos 16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
17
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha 18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis 19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
20
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis 21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine 23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet 24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille 25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum 29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
30
et hymno dicto exierunt in montem Oliveti 31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam 33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor 34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis 35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
36
tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem 37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu 40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum 41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma 42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua 43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati 44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens 45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum 46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
47
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi 48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum 49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum 50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum 51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius 52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri 55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
57
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant 58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
59
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur 63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
67
tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt 68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
69
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras 70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis 71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno 72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem 73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit 74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare



Das Evangelium nach Matthäus (VUL) 20