Numeri (NV) 17

Capitulum 17

17 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt 3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ". 4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari, 5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
6
Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: " Vos interfecistis populum Domini ". 7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. 8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus. 9 Dixitque Dominus ad Moysen: 10 " Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ". Et ceciderunt in faciem suam. 11 Dixit Moyses ad Aaron: " Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ". 12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo; 13 et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit. 14 Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. 15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
16
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 17 " Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 18 Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. 19 Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis. 20 Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ". 21 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. 22 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 24 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. 25 Dixitque Dominus ad Moysen: " Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ". 26 Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: " Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! 28 Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ".

Capitulum 18

18 1 Dixitque Dominus ad Aaron: " Tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. 6 Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur ". 8 Locutusque est Dominus ad Aaron: " Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. 9 Haec ergo accipies de sanctis sanctorum, exceptis his, quae comburuntur: omnis oblatio et sacrificium pro peccato atque delicto, quod redditur mihi, sanctum sanctorum tuum erit et filiorum tuorum. 10 In sanctuario comedes illud; mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11 Praelibationem donorum, quae elevando obtulerint filii Israel, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis iure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12 Omnem medullam olei et vini ac frumenti quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. 13 Universa frugum initia, quas gignit humus et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14 Omne, quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. 16 Cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero eorum in usum tuum cedent, sicut pectusculum elevatum et armus dexter tua erunt. 19 Omnes praelibationes sanctas, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo: pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis ". 20 Dixitque Dominus ad Aaron: " In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus, 22 ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum conventus nec committant peccatum mortiferum. 23 Solis filiis Levi mihi in tabernaculo conventus servientibus et portantibus peccata populi; legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, et in medio filiorum Israel nihil aliud possidebunt. 24 Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum Israel non habebitis possessionem ". 25 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 26 " Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, praelibationem earum elevabitis Domino, id est decimam partem decimae, 27 ut reputetur vobis in praelibationem tam de areis quam de torcularibus. 28 Sic de universis, quorum accipitis primitias a filiis Israel, elevate Domino: date Aaron sacerdoti. 29 Omnia, quae offeretis ex decimis, in donaria Domini separabitis: optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae, quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo conventus. 32 Et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel et moriamini ".

Capitulum 19

19 1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 " Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum. 3 Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius; 4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus, 5 combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis. 6 Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum. 8 Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis. 10 Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo. 11 Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus, 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus. 13 Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. 14 Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes, qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16 Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. 17 Tollentque de cineribus combustionis peccati et mittent aquas vivas super eos in vas; 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum. 19 Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum. 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est. 21 Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum ".

Capitulum 20

20 1 Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.


2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron 3 et versi in seditionem dixerunt: " Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? 5 Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? ". 6 Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. 7 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 8 " Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius ". 9 Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei. 10 Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: " Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere? ". 11 Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.


12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: " Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ". 13 Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.


14 Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: " Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, 15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi 17 obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos ". 18 Cui respondit Edom: " Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi ". 19 Dixeruntque filii Israel: " Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus ". 20 At ille respondit: " Non transibis! ". Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti 21 nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel.
22
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: 24 " Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. 25 Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur et morietur ibi ". 27 Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 29 Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel.

Capitulum 21

21 1 Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. 2 At Israel voto se Domino obligans ait: " Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ". 3 Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.


4 Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. 5 Locutusque contra Deum et Moysen ait: " Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ". 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. 7 Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: " Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ". Oravitque Moyses pro populo. 8 Et locutus est Dominus ad eum: " Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ". 9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.


10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, 11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared; 13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: " Vaheb in Supha et torrentes Arnon. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum ". 16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: " Congrega populum, et dabo ei aquam ". 17 Tunc cecinit Israel carmen istud: " Ascendat puteus. Concinite ei. 18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis ". De solitudine in Matthana; 19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth; 20 de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
21
Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: 22 " Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ". 23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius. 26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio: " Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! 28 Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. 29 Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. 30 Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba ". 31 Habitavit itaque Israel in terra Amorraei. 32 Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi. 33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: " Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ". 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.

Capitulum 22

22 1 Profectique castrametati sunt filii Israel in campe tribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
2
Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, 3 valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, 4 dixit ad maiores natu Madian: " Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ". Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: " Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. 6 Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ". 7 Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, 8 ille respondit: " Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus ". Manentibus illis apud Balaam, 9 venit Deus et ait ad eum: " Quid sibi volunt homines isti apud te? ". 10 Respondit: " Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum". 12 Dixitque Deus ad Balaam: "Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est ". 13 Qui mane consurgens dixit ad principes: " Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum ". 14 Reversi principes dixerunt ad Balac: " Noluit Balaam venire nobiscum ". 15 Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: " Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me; 17 paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti" ". 18 Respondit Balaam: " Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. 19 Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus ". 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: " Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias ". 21 Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis. 22 Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. 23 Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere, 24 stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. 25 Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam; 26 et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27 Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. 28 Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: " Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio? ". 29 Respondit Balaam: " Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem! ". 30 Dixit asina: " Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi ". At ille ait: " Numquam ". 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus Domini: " Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. 33 Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem ". 34 Dixit Balaam: " Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar ". 35 Ait angelus Domini: " Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris ". Ivit igitur cum principibus Balac. 36 Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; 37 dixitque ad Balaam: " Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo? ". 38 Cui ille respondit: " Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? ". 39 Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth. 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.

Capitulum 23

23 1 Dixitque Balaam ad Balac: " Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ". 2 Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram. 3 Dixitque Balaam ad Balac: " Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi ". Cumque abiisset in collem nudum, 4 occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: " Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper ". 5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: " Revertere ad Balac et haec loqueris ". 6 Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; 7 assumptaque parabola sua, dixit: " De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". 8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? 9 De summis silicibus video eum et de collibus considero illum: populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur. 10 Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia ".
11
Dixitque Balac ad Balaam: " Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis! ". 12 Cui ille respondit: " Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus? ". 13 Dixit ergo Balac: " Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei ". 14 Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem. 15 Et dixit Balaam ad Balac: " Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam ". 16 Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: " Revertere ad Balac et haec loqueris ei ". 17 Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: " Quid, inquit, locutus est Dominus? ". 18 At ille, assumpta parabola sua, ait: " Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. 19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? 20 Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. 21 Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. 22 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. 23 Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. 24 Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat ".
25
Dixitque Balac ad Balaam: " Nec maledicas ei, nec benedicas! ". 26 Et ille ait: " Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem? ". 27 Et ait Balac ad eum: " Veni, et ducam te ad alîum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei ". 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit solitudinem, 29 dixit ei Balaam: " Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ". 30 Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

Capitulum 24

24 1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum

Orietur stella ex Iacob

2 et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta parabola sua, ait: " Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius. 5 Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! 6 Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas. 7 Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius.


8 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis. 9 Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit! ".
10
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: " Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! 11 Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito ". 12 Respondit Balaam ad Balac: " Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? 14 Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore ".


15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: " Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. 17 Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth.


18 Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. 19 De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis ". 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait: " Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur ". 21 Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: " Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. 22 Erit in combustionem Cain, donec Assur capiat te ". 23 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: " Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus? 24 Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt ". Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.


Capitulum 25

25 1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, 2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; 3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus 4 ait ad Moysen: " Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ". 5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: " Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ". 6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. 7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, 8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. 9 Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: 11 " Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, 13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ". 14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; 15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 " Pugnate contra Madianitas et percutite eos, 18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ".


Numeri (NV) 17