Origenes: de Principiis 1501

5 De rationabilibus naturis.

1501
1. Post eam dissertionem, quam de patre et filio et spiritu sancto, quantum valuimus, breviter digessimus, consequens est etiam de naturis rationabilibus ac de speciebus earum et ordinibus vel officiis tam sanctarum quam etiam malignarum virtutum, sed et de his, qui inter has id est bonas et malas medii quidam sunt et adhuc in agone atque in certamine positi, pauca disserere.

Quam plurima nomina in sanctis scripturis invenimus ordinum quorundam atque officiorum tam sanctorum quam etiam contrariorum, quae nomina prius proponentes, tum deinde quid sibi velit eorum significatio, pro viribus nostris discutere pertemptabimus.

Sunt quidam sancti angeli dei, quos Paulus 'ministeriales spiritus' appellat 'ad ministerium destinatos propter eos, qui hereditatem capient in salutem'.

Apud ipsum quoque sanctum Paulum invenimus, nescio unde sumentem, cognominantem tamen quasdam 'sedes et dominationes et principatus et potestates', et post enumerationem horum velut alia adhuc quaedam rationabilia officia atque ordines esse sentiens praeter eos, quos supra dixerat, ait de salvatore: "Qui est super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed etiam in futuro".

Ex quo videlicet ostendit esse quaedam praeter haec, quae commemoravit, quae 'nominentur quidem in hoc saeculo', non tamen ab ipso enumerata nunc fuerint, forte nec ab alio aliquo intellecta; esse vero alia, quae 'in hoc quidem saeculo' non 'nominentur', 'in futuro' tamen nominabuntur.

1502
2. [De contrariis virtutibus.

] Tum deinde sciendum est quia omne quod rationabile est et rationis terminos statuta que declinat, sine dubio per praevaricationem recti iusti que efficitur in peccato.

Est ergo omnis creatura rationabilis laudis et culpae capax; laudis, si secundum rationem, quam in se habet, ad meliora proficiat, culpae, si rationem recti tenorem que declinet; propter quod recte etiam poenis ac suppliciis subiacet.

Quod etiam de ipso diabolo et his, qui cum ipso sunt et dicuntur eius angeli, sentiendum est.

Exponendae tamen sunt etiam appellationes eorum, ut sciamus, quae sint ista de quibus nobis sermo movendus est.

Diaboli igitur nomen et Satanae et maligni in multis scripturae locis designatur, qui et inimicus dei esse describitur.

Necnon et quidam 'angeli diaboli' nominantur, sed et 'princeps mundi huius', qui utrum ipse sit diabolus an alius quis, nondum manifeste declaratum est.

'Principes' quoque 'huius mundi' quidam dicuntur 'sapientiam' quandam habentes quae 'destruetur'; sed utrum ipsi sint isti 'principes', qui et illi sunt 'principatus, adversum quos nobis est conluctatio', an alii sint, non facile mihi ab aliquo pronuntiandum videtur.

Post 'principatus' autem etiam 'potestates' quaedam nominantur, 'adversum quas conluctatio nobis est ' et agon geritur, sed et 'adversus principes mundi huius' et 'rectores tenebrarum harum'; quaedam etiam 'spiritalia malitiae in caelestibus' ab ipso Paulo nominantur.

Quid autem dicendum est etiam de 'spiritibus malignis' et de 'daemonibus inmundis', qui in evangeliis nominantur?

Tum deinde appellantur etiam quaedam simili nomine 'caelestia', sed quae dicuntur 'genu flectere vel esse flexura in nomine Iesu', sed et 'terrestria et inferna', quae per ordinem Paulus enumerat.

In eo sane loco, in quo de rationabilibus naturis disserimus, reticere non convenit ne de nobis quidem hominibus, qui utique et ipsi 'rationabile esse animal' dicimur; sed ne illud quidem otiose praetereundum est, quod etiam de nobis ipsis hominibus diversi quidam ordines nominantur, cum dicitur "pars domini" "populus eius Iacob, funiculus hereditatis eius Israhel", pars autem angelorum dicuntur ceterae nationes, quoniam quidem "cum divideret excelsus gentes et dispergeret filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei".

Et ideo simul cum ceteris rationabilibus naturis etiam humanae animae ratio pervidenda est.

1503
3. Igitur tot et tantis ordinum officiorum que nominibus cognominatis, quibus certum est subesse substantias, requirendum est, utrum conditor et creator omnium deus quosdam quidem ex his ita sanctos fecerit ac beatos, ut nihil possint recipere omnino contrarium, et quosdam ita fecerit, ut possint tam virtutis quam malitiae effici capaces; aut si putandum est quod alios ita fecerit, ut omnino incapaces sint ad virtutem, et alios malitiam quidem nequaquam posse recipere, solummodo autem posse in beatitudine permanere, alios vero tales, qui possint utraque recipere.

Ut autem etiam ex ipsis nominibus prima nobis inquisitio moveatur, consideremus si 'sancti angeli', ex quo sunt, semper sancti fuerunt et sancti sunt sancti que erunt, et neque receperunt umquam neque recipere poterunt peccati locum.

Tum deinde etiam hi, qui sancti 'principatus' appellantur, consideremus si statim ut creati a deo sunt, principatum exercere coeperunt in aliquos, qui eis essent subiecti, et illos tales creatos et ad hoc factos, ut essent subditi et subiecti.

Similiter autem et 'potestates' quae appellantur utrum tales et in hoc ipsum creatae sunt, ut exercerent potestatem, an meritum aliquod istud est et praemium virtutis, per quod ad potestatem istam dignitatem que venerunt.

Necnon et hi, qui 'throni' (vel sedes) appellantur, an istam beatitudinis sedem stabilitatem que simul cum substantiae suae prolatione meruerint, ut ex voluntate sola hoc possideant creatoris; vel quae appellantur 'dominationes' hoc, quod dominantur, non per profectus sui meritum eis fuerit additum, sed conditionis praerogativa donatum sit et ideo sit ab eis inseparabile quodammodo ac naturale.

Quod utique si ita recipiamus, ut putentur sancti angeli et sanctae potestates et beatae sedes gloriosae que virtutes et magnificae dominationes substantialiter potestates istas ac dignitates et glorias possidere: consequens sine dubio videbitur etiam ea, quae in contrariis officiis nominata sunt, ad hunc modum intellegi debere; ita ut principatus illi, 'adversum quos est nobis conluctatio', illud ipsum obluctans ac resistens omni bono propositum non postmodum recepisse declinantes a bono per arbitrii libertatem putentur, sed cum ipsis simul substantialiter extitisse; similiter etiam potestates et virtutes, nec esse in eis iuniorem substantia sua posteriorem que malitiam; illis quoque, quos 'mundi tenebrarum rectores et principes' appellavit, hoc quod principantur et obtinent tenebras, non ex perversitate propositi, sed ex conditionis necessitate descendere.

Eadem quoque etiam de 'spiritalibus nequitiae' et de 'spiritibus malignis' et 'daemonibus inmundis' consequentiae ipsius ratio coget intellegi.

Quodsi haec ita de malis contrariis que virtutibus intellegi videtur absurdum, sicut certe absurdum est, ut causa malitiae ipsarum, remota ab arbitrii sui proposito, conditori earum necessario adscribatur: quomodo non etiam de bonis sanctis que virtutibus cogimur similia confiteri, id est quia non substantiale sit in ipsis bonum, quod utique in solo Christo et in spiritu sancto evidenter ostendimus, sine dubio utique et in patre.

Non enim trinitatis natura habere aliquid conpositionis ostensa est, ut haec ei consequenter videantur accidere.

Unde superest ut in omni creatura sui operis suorum que motuum fuerit quod virtutes istae, quae vel principatum agere in aliis vel potestatem exercere vel dominationem videntur, ex merito, et non per conditionis praerogativam praelatae sint et superpositae his, quibus praeesse vel his, in quos potestatem exercere dicuntur.

1504
4. Sed ne de tantis ac tam difficilibus rebus consequentiae solius ratione invitati videamur asserere atque ex coniecturis tantummodo in assensum cogere auditores, videamus si quas etiam de scripturis sanctis possimus assertiones assumere, quarum auctoritate haec credibilius adstruantur.

Et primo quidem de malis virtutibus quid sancta scriptura contineat, proferemus; tum deinde etiam de ceteris investigabimus, secundum quod dominus nos fuerit inluminare dignatus, ut in rebus tam difficilibus quid magis veritati sit proximum, vel quid secundum pietatis regulam opinandum sit, consequamur.

Invenimus namque in Hiezechihel propheta duas quasdam prophetias scriptas esse ad principem Tyri, quarum prima fortasse videatur alicui, antequam audiat et secundam, dici de homine aliquo, qui princeps fuerit Tyriorum.

Et ideo nunc interim nihil ex prima illa sumemus; secunda vero quoniam evidentissime talis est, ut nihil prorsus de homine, sed de virtute aliqua superiore intellegi debeat, quae delapsa fuerit a superioribus et in inferiora ac deteriora deiecta, ex ipsa deferemus exemplum, ex quo manifestissime demonstretur contrarias istas malignas que virtutes non natura tales esse conditas vel creatas, sed de melioribus venisse in peius atque in deterius esse conversas; beatas quoque illas virtutes non esse talis naturae, quae contrarium recipere non possit, si velit ac neglegat et status sui beatitudinem non omni cautela custodiat.

Si enim is, qui dicitur 'princeps Tyri', refertur quia inter 'sanctos' erat et 'inmaculatus' erat et in 'paradiso dei' constitutus, 'corona quoque decoris ac pulchritudinis exornatus', is, inquam, qui talis erat, quomodo inferior aliquo sanctorum fuisse putandus est?

'Corona enim decoris ac pulchritudinis' ipse fuisse et in 'paradiso dei' 'inmaculatus' ambulasse describitur; et quomodo ab aliquo putari potest quod iste talis non unus fuerit de illis sanctis beatis que virtutibus, quas utique in beatitudine positas, non alio quam tali honore praeditas esse credendum est?

Sed videamus tandem, quid etiam ipsa prophetiae verba nos doceant.

"Et factus est" inquit "sermo domini ad me, dicens: Fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri et dic ei: Haec dicit dominus deus: Tu signaculum similitudinis et corona decoris in deliciis paradisi dei fuisti; omni lapide vel gemma bona exornatus es, et indutus sardio et topazio et smaragdo et carbunculo et sapphiro et iaspide, argento et auro insertis, et achate et amethysto et chrysolito et beryllo et onychino; auro quoque replesti thesauros tuos et promptuaria tua in temet ipso.

Ex qua die creatus es <tu> cum Cherubin, posui te in monte sancto dei.

Fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti inmaculatus tu in diebus tuis, ex qua die creatus es tu, donec cum inventae sunt iniquitates in te; ex multitudine negotiationis tuae replesti promptuaria tua iniquitate et peccasti et vulneratus es a monte dei.

Et eiecit te Cherub de medio lapidum igneorum; elatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est disciplina tua cum pulchritudine tua; propter multitudinem peccatorum tuorum in terram proieci te coram regibus; dedi te in ostentationem atque inlusionem propter multitudinem peccatorum tuorum et iniquitatum tuarum: ex negotiatione tua polluisti sancta tua.

Et educam ignem de medio tui, et comedet te, et dabo te in cinerem ac favillam super terram in conspectu omnium videntium te; et omnes, qui sciebant te in gentibus, maerebunt super te.

Perditio effectus es, et non subsistes ultra in aeternum tempus.

" Haec cum ita dicta sint, quis est qui audiens: "Tu signaculum similitudinis et corona decoris in deliciis paradisi dei fuisti" vel audiens quod "ex quo creatus es tu cum Cherubin, posui te in monte sancto dei" ultra sensum suum poterit relaxare, ut de aliquo hominum vel sanctorum, non dicam Tyri principe, haec dicta esse suspicetur? aut quos 'lapides igneos' putabit, in quorum 'medio' homo aliquis conversari potuerit? aut quis 'inmaculatus' ab ipsa 'die qua creatus est' intellegi poterit, in quo postea aliquando iniustitiae in ipso 'inventae sint', et tunc 'in terram proiectus esse' dicatur?

Quod utique significat quia de eo dicitur, qui cum non esset in terra, 'in terram proiectus est', cuius etiam sancta polluta esse' dicuntur.

Haec quidem de principe Tyri ex prophetia Hiezechiel, quae in adversariam virtutem + referuntur + ostendimus, per quae manifestissime demonstratur quod sancta antea virtus haec fuerit ac beata, de qua beatitudine, ex quo in ea 'inventa est iniquitas', ruerit in terram que demersa sit, et non per naturam conditionem que talis extiterit, - arbitramur ergo dici haec de angelo quodam, qui Tyriorum gentis dispensandae sit sortitus officium, cui etiam animae eorum procurandae videntur esse commissae.

Quam sane Tyrum, vel quas Tyriorum animas sentire debeamus, utrum hanc, quae in Foenices provinciae regionibus sita est, an aliam aliquam, cuius haec quam in terris novimus forma est, et animas Tyriorum utrum horum, an eorum qui domestici sunt illius Tyri, quae spiritaliter intellegitur, in hoc loco non videtur requirendum; ne forte velut in transitu de tantis et tam absconditis rebus videamur inquirere, quod utique proprium vel opus exigit vel laborem.

1505
5. Rursum tamen etiam de alia virtute contraria ab Esaia propheta talia quaedam docemur.

Ait enim: "Quomodo cecidit de caelo lucifer, qui mane oriebatur?

Confractus est et conlisus ad terram qui inmittebat ad omnes gentes.

Tu vero dixisti in sensu tuo: Ascendam in caelum, supra stellas caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso supra montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo.

Nunc autem in inferum demergeris et in fundamenta terrae.

Qui te viderint admirabuntur super te et dicent: Hic est homo, qui exacerbabat totam terram, qui movebat neges, qui fecit universum orbem terrae desertum, qui urbes destruxit nec eos qui in vinculis sunt resolvit.

Omnes reges gentium dormierunt in honore, unusquisque in domo sua: tu vero proicieris in montibus sicut mortuus exsecrabilis cum multis mortuis, qui transfossi sunt gladiis et descenderunt in infernum.

Sicut vestimentum sanguine concretum et infectum non erit mundum, ita ne tu quidem eris mundus pro eo quod terram meam perdidisti et populum meum occidisti; non manebis in aeternum tempus, semen pessimum.

Praepara filios tuos ad interfectionem pro peccatis patris tui, uti ne resurgant et terram hereditate possideant et repleant terram bellis.

Et insurgam in eos, dicit dominus Sabaoth, et deperire faciam nomen ipsorum et reliquias et semen eorum".

Manifestissime etiam per haec ostenditur 'cecidisse de caelo' is utique, qui prius erat 'Lucifer' et 'qui mane oriebatur'.

Si enim, ut putant aliqui, natura tenebrarum erat, quomodo ante fuisse 'Lucifer' dicitur?

Vel quomodo poterat 'oriri mane' qui nihil in se habebat ex luce?

Sed et salvator docet nos de diabolo dicens: "Ecce video Satanan cecidisse de caelo sicut fulgur"; lux enim erat aliquando.

Sed et dominus noster, qui 'veritas' est, gloriosi adventus sui potentiam nihilominus 'fulguri' comparavit dicens: "Sicut enim fulgur a summo caeli fulget usque ad summum caeli, ita erit et adventus filii hominis" Et hunc nihilominus fulguri comparat et dicit eum de caelo cecidisse, ut ostenderet per hoc fuisse et ipsum aliquando in caelo, habuisse locum inter sanctos, participasse de hac luce, de qua omnes sancti participant, ex qua et 'angelis lucis' efficiuntur et apostoli 'lux mundi' dicuntur a domino.

Hoc ergo modo erat etiam iste lux aliquando, antequam praevaricaretur et caderet in hunc locum et 'gloria eius converteretur in pulverem', quod est proprie impiorum, sicut et propheta dixit, ex quo et 'princeps huius mundi', id est terrenae habitationis, appellatus est; principatum namque egit in eos, qui eius malitiae obsecuti sunt, quoniam quidem 'totus hic mundus' (mundum autem nunc terrenum istum appello locum) 'in maligno positus est', in hoc scilicet apostata.

Quod autem 'apostata' sit iste (id est refuga), etiam dominus in Iob ita dicit: 'Adduces autem in hamo draconem apostatam' (id est refugam).

Certum est autem quia draco ipse diabolus intellegitur.

Si ergo contrariae virtutes 'refugae' nominantur et 'inmaculatae' aliquando fuisse dicuntur, inmaculatum autem esse praeter patrem et filium et spiritum sanctum nulli substantialiter inest, sed sanctitas in omni creatura accidens res est (quod autem accidit, et decidere potest), et istae virtutes contrariae inmaculatae aliquando fuerunt, et inter illas utique fuerunt, quae adhuc inmaculatae permanent: per hoc ostenditur neque substantialiter vel naturaliter esse aliquem inmaculatum neque substantialiter esse pollutum.

Et per hoc consequens est in nobis esse atque in nostris motibus, ut vel beati et sancti simus, vel per desidiam et neglegentiam ex beatitudine in malitiam perditionem que vergamus in tantum, ut nimius profectus (ut ita dixerim) malitiae, si qui eo usque sui neglexerit, usque in eum deveniat statum, ut ea quae dicitur contraria virtus efficiatur.

1600

6 De fine vel consummatione.

1601
1. Finis vel consummatio rerum perfectarum consummatarum que esse videtur indicium.

Quae res etiam nos in hoc loco commonet quod ad haec tam ardua et difficilia intellegenda, si quis ille est qui legendi horum et talia cognoscendi desiderium ceperit, perfectum et eruditum sensum debet adhibere; ne forte si aut nullum usum in huiuscemodi quaestionibus habuit, vana quaedam haec illi et superflua videantur, aut si iam praeiudicatum et praeventum in aliis animum gerit, haeretica haec et contra fidem ecclesiasticam putet, non tam ratione convincens quam animi sui praeiudicio definiens.

Quae quidem etiam a nobis cum magno metu et cautela dicuntur, discutientibus magis et pertractantibus quam pro certo ac definito statuentibus.

Indicatum namque a nobis in superioribus est, quae sint de quibus manifesto dogmate terminandum sit; quod et pro viribus fecisse nos puto, cum de trinitate loqueremur; de his vero disputandi specie magis quam definiendi, prout possumus, exercemur.

Finis ergo mundi et consummatio dabitur, cum unusquisque pro merito peccatorum etiam poenis subicietur; quod tempus deus solus agnoscit, quando unusquisque quod meretur expendet.

In unum sane finem putamus quod bonitas dei per Christum suum universam revocet creaturam, subactis ac subditis etiam inimicis.

Sic enim dicit sancta scriptura: "Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".

Quodsi minus nobis manifestum est, quid in hoc indicet propheticus sermo, a Paulo apostolo discamus apertius dicente quia "oportet Christum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis".

Quodsi ne ista quidem apostoli tam aperta sententia satis nos edocuit, quid sit 'inimicos poni sub pedibus', audi adhuc eum in consequentibus: "Oportet enim ei subiecta esse omnia".

Quae ergo est subiectio, qua Christo 'omnia debent esse subiecta'?

Ego arbitror quia haec ipsa, qua nos quoque optamus ei esse subiecti, qua subiecti ei sunt et apostoli et omnes sancti, qui secuti sunt Christum.

Subiectionis enim nomen, qua Christo subicimur, salutem quae a Christo est indicat subiectorum; sicut et David dicebat: "Nonne deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum".

1602
2. Talem igitur finem videntes, cum 'omnes inimici subiecti erunt Christo', et cum 'novissimus inimicus destruetur mors', et cum 'tradetur a Christo, cui omnia subiecta sunt, regnum deo et patri': ab isto, inquam, tali fine rerum contemplemur initia.

Semper enim similis est finis initiis; et ideo sicut unus omnium finis, ita unum omnium intellegi debet initium; et sicut multorum unus finis, ita ab uno initio multae differentiae ac varietates, quae rursum per bonitatem dei, per subiectionem Christi atque unitatem spiritus sancti in unum finem, qui sit initio similis, revocantur, omnes scilicet hi, qui 'in nomine Iesu genu flectentes' per hoc ipsum subiectionis suae insignia declararunt, qui sunt 'caelestium et terrestrium et infernorum'; in quibus tribus significationibus omnis universitas indicatur, hi videlicet, qui ab illo uno initio pro suis unusquisque motibus varie acti per diversos ordines pro merito dispensati sunt; non enim in his bonitas substantialiter inerat, sicut in deo et Christo eius et in spiritu sancto.

In hac enim sola trinitate, quae est auctor omnium, bonitas substantialiter inest; ceteri vero accidentem eam ac decidentem habent, et tunc sunt in beatitudine, cum de sanctitate et sapientia ac de ipsa deitate participant.

Si vero ab huiuscemodi participatione neglegant atque dissimulent, tunc vitio propriae desidiae alius citius alius tardius, plus alius alius minus, ipse sibi causa sui lapsus vel casus efficitur.

Et quoniam, ut diximus, casus iste vel lapsus, quo de statu suo unusquisque declinat, quam plurimam in se habet diversitatem pro mentis ac propositi motibus, quod alius levius, alius vero gravius ad inferiora declinat: in hoc iam iustum iudicium dei providentiae est, ut unicuique secundum diversitatem motuum pro merito sui decessus et commotionis occurrat.

Ex his sane, qui in illo initio permanserunt, quod futuro fini simile esse descripsimus, quidam ex ipsis in ordinatione ac dispensatione mundi ordinem angelicum sortiuntur, alii virtutum, alii principatuum, alii potestatum (quo in eos videlicet exerceant potestatem, qui 'habere super caput indigent potestatem'), alii thronorum ordinem, id est iudicandi vel regendi eos, qui hoc indigent, habentes officium, alii dominationem, sine dubio super servos; quae omnia eis pro merito et profectibus suis, quibus in dei participationem imitationem que profecerant, aequo iusto que iudicio divina contulit providentia.

Hi vero qui de statu primae beatitudinis moti quidem sunt, non tamen inremediabiliter moti, illis quos supra descripsimus sanctis beatis que ordinibus dispensandi subiecti sunt ac regendi; quorum adiutorio usi et institutionibus ac disciplinis salutaribus reformati; redire ac restitui ad statum suae beatitudinis possint.

Ex quibus aestimo, prout ego sentire possum, hunc ordinem humani generis institutum, qui utique in futuro saeculo vel in supervenientibus saeculis, cum 'caelum novum et terra nova' secundum Esaiam erit, restituetur in illam unitatem, quam promittit dominus Iesus dicens ad deum patrem de discipulis suis: "Non pro istis rogo solis, sed et pro omnibus qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut ego in te, pater, et tu in me, ita et isti in nobis unum sint"; et iterum ubi ait: "Ut sint unum, sicut nos sumus unum, ego in ipsis, et tu in me, ut sint et ipsi consummati in uno"; et sicut confirmat nihilominus etiam Paulus apostolus dicens: "Donec occurramus omnes in unitatem fidei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi"; et sicut idem apostolus iam nos etiam in praesenti vita in ecclesia positos, in qua utique futuri regni est imitatio, ad hanc eandem unitatis similitudinem cohortatur dicens: "Ut eadem dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in uno eodem que sensu atque in una eadem que sententia".

1603
3. Sciendum tamen est quosdam eorum, qui ex illo uno principio, quod supra diximus, dilapsi sunt, in tantam indignitatem ac malitiam se dedisse, ut non solum indigni habiti sint institutione hac vel eruditione, qua per carnem humanum genus adiutorio caelestium virtutum instituitur atque eruditur, sed e contrario etiam adversarii et repugnantes his, qui erudiuntur atque imbuuntur, existant.

Unde et agones quosdam atque certamina omnis haec habet vita mortalium, reluctantibus scilicet et repugnantibus adversum nos his, qui sine ullo respectu de statu meliore dilapsi sunt, qui appellantur 'diabolus et angeli eius' ceteri que ordines malitiae, quos apostolus de contrariis virtutibus nominavit.

Iam vero si aliqui ex his ordinibus, qui sub principatu diaboli agunt ac malitiae eius obtemperant, poterunt aliquando in futuris saeculis converti ad bonitatem, pro eo quod inest in ipsis liberi facultas arbitrii, an vero permanens et inveterata malitia velut in naturam quandam ex consuetudine convertatur: etiam tu qui legis probato, si omnimodis neque in his 'quae videntur temporalibus' saeculis neque in his 'quae non videntur' et 'aeterna sunt' penitus pars ista ab illa etiam finali unitate ac convenientia discrepabit.

Interim tamen tam in his 'quae videntur' et 'temporalibus' saeculis quam in illis 'quae non videntur' et 'aeterna sunt' omnes isti pro ordine, pro ratione, pro modo et meritorum dignitatibus dispensantur: ut in primis alii, alii in secundis, nonnulli etiam in ultimis temporibus et per maiora ac graviora supplicia nec non et diuturna ac multis, ut ita dicam, saeculis tolerata asperioribus emendationibus reparati et restituti eruditionibus primo angelicis tum deinde etiam superiorum graduum virtutibus, ut sic per singula ad superiora provecti usque ad ea quae sunt 'invisibilia' et 'aeterna' perveniant, singulis videlicet quibusque caelestium virtutum officiis quadam eruditionum specie peragratis.

Ex quo, ut opinor, hoc consequentia ipsa videtur ostendere, unamquamque rationabilem naturam posse ab uno in alterum ordinem transeuntem per singulos in omnes, et ab omnibus in singulos pervenire, dum accessus profectuum defectuum ve varios pro motibus vel conatibus propriis unusquisque pro liberi arbitrii facultate perpetitur.

1604
4. Quoniam sane 'visibilia' quaedam dicit esse Paulus et 'temporalia', alia vero praeter haec 'invisibilia' et 'aeterna', quaerimus quomodo haec 'quae videntur' 'temporalia' sint: utrumne pro eo quod nihil omnino post hoc erunt in omnibus illis futuris spatiis ac saeculis, quibus dispersio illa unius principii atque divisio ad unum et eundem finem ac similitudinem reparatur, an pro eo quod habitus quidem eorum 'quae videntur' transeat, non tamen etiam substantia eorum omnimodis corrumpatur.

Et Paulus quidem videtur id quod posterius diximus confirmare, cum dicit: "Transiet enim habitus huius mundi".

Sed et David cum dicit: "Caeli peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterescent, et sicut amictum mutabis eos, sicut vestimentum mutabuntur", eadem videtur ostendere.

Si enim 'mutabuntur caeli', utique non 'perit' quod 'mutatur'; et si 'habitus huius mundi transit', non omnimodis exterminatio vel perditio substantiae materialis ostenditur, sed inmutatio quaedam fit qualitatis atque 'habitus' transformatio.

Esaias quoque cum per prophetiam dicit quia "erit caelum novum et terra nova", similem sine dubio suggerit intellectum.

Innovatio namque 'caeli et terrae' et transmutatio 'habitus huius mundi' et inmutatio 'caelorum' his sine dubio praeparabitur, qui per illam viam, quam supra ostendimus, iter agentes ad illum 'finem' beatitudinis tendunt, cui etiam ipsi 'inimici subiciendi' dicuntur, in quo 'fine' 'omnia' et 'in omnibus esse dicitur deus'.

In hoc 'fine' si qui materialem naturam, id est corpoream, penitus interituram putet, nullo omnino genere intellectui meo occurrere potest, quomodo tot et tantae substantiae vitam agere ac subsistere sine corporibus possint, cum solius dei, id est patris et filii ac spiritus sancti naturae id proprium sit, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae adiectionis societate intellegatur existere.

Alius fortasse dicet quoniam in illo fine omnis substantia corporalis ita pura erit atque purgata, ut aetheris in modum et caelestis cuiusdam puritatis ac sinceritatis possit intellegi.

Certius tamen qualiter se habitura sit res, scit solus deus, et si qui eius per Christum et spiritum sanctum 'amici' sunt.

1700

7 De incorporeis et corporibus.

1701
1. Haec quidem, quae superius disseruimus, generali nobis sermone digesta sint, per consequentiae magis intellectum quam definito dogmate pertracta atque discussa de rationabilibus naturis, post eum locum quem de patre et filio et spiritu sancto pro nostris viribus exposuimus.

Nunc ergo videamus quae sint, de quibus disserere in consequentibus convenit secundum dogma nostrum, id est secundum ecclesiae fidem.

Omnes animae atque omnes rationabiles naturae factae sunt vel creatae, sive sanctae illae sint, sive nequam; quae omnes secundum propriam naturam incorporeae sunt, sed et per hoc ipsum, quod incorporeae sunt, nihilominus factae sunt; quoniam quidem 'omnia a deo per Christum facta sunt', sicut generaliter Iohannes docet in evangelio dicens: "In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum.

Hoc erat in principio apud deum.

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

" Per species autem ac numeros ordinem que describens ea, quae facta sunt, Paulus apostolus hoc modo disserit, quo ostendat omnia facta esse per Christum, dicens: "Et omnia in ipso creata sunt, quae in caelis sunt et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive sedes sive dominationes sive principatus sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et ipse est caput.

" Manifeste ergo 'in Christo et per Christum facta esse omnia et creata' pronuntiat, sive 'visibilia', quae sunt corporalia, sive 'invisibilia', quae non alia esse arbitror quam incorporeas substantivas que virtutes.

Horum autem quae vel corporea vel incorporea generaliter dixerat, ut mihi videtur, in sequentibus enumerat species, id est 'sedes dominationes principatus potestates virtutes'.

1702
2. Haec autem nobis praedicta sint volentibus per ordinem ad inquisitionem solis ac lunae vel stellarum per consequentiae indaginem pervenire: utrum etiam ipsa inter 'principatus' haberi conveniat pro eo quod dicuntur 'in g-archas' (id est 'in principatum') 'diei facta vel noctis', an putanda sint istum solum habere 'principatum diei ac noctis', quas inluminandi officium gerunt, non tamen sint de illo ordine atque officio 'principatuum' principes.

[2.] Verumtamen cum dicitur quia 'omnia per ipsum facta sunt', et 'in ipso creata sunt omnia, sive quae in caelis sunt sive quae in terra', non potest dubitari quod etiam ea, quae 'in firmamento' sunt, quod caelum utique appellatur, in quo 'luminaria ista posita esse' dicuntur, inter caelestia numerentur.

Tum deinde cum omnia facta esse vel creata, et in his quae facta sunt nihil esse, quod non bonum malum que recipiat atque utriusque capax sit, evidenter sermo disputationis invenerit: quomodo putabitur consequens quod etiam nostrorum quidam de sole et luna vel sideribus opinantur, ut inconvertibiles sint et contrarii incapaces?

Id que nonnulli etiam de angelis sanctis, haeretici vero etiam de animabus, quae apud illos 'spiritales naturae' appellantur, aestimaverunt.

Primo ergo videamus, quid ipsa ratio de sole et luna ac stellis inveniat, si rectum est quod quidam putant, convertibilitatis eos esse alienos; et quantum fieri potest de sanctis scripturis primo adhibeatur assertio.

Iob namque ita videtur ostendere, quod non solum stellae possint subditae esse peccatis, verum etiam quod 'mundae non sint' a contagione peccati.

Ita namque scriptum est: "Stellae quoque non sunt mundae in conspectu eius".

Quod non utique de corporis earum splendore sentitur, verbi causa, ut si diceremus: Vestimentum non est mundum; quod si ita intellegatur, ad conditoris sine dubio revocatur iniuriam, si quid inmundum in splendore earum corporis accusetur.

Si enim per industriam suam neque lucidius sibi corpus assumere neque minus purum per desidiam potuerunt, cur quasi 'non mundae' 'stellae' culpentur, si neque quia mundae sunt laudabuntur?

1703
3. Sed ut manifestius hoc intellegi possit, etiam illud primo debemus inquirere, si animantia haec esse et rationabilia intellegi fas est; tum deinde utrum animae ipsarum pariter cum ipsis corporibus extiterint, an anteriores corporibus videantur; sed et post consummationem saeculi si intellegendum est eas relaxandas esse corporibus, et sicut nos cessamus ab hac vita, ita etiam ipsae a mundi inluminatione cessabunt.

Quamvis haec inquirere audaciae cuiusdam videatur, tamen quoniam captandae veritatis studio provocamur, quae possibilia nobis sunt secundum gratiam spiritus sancti scrutari et pertemptare non videtur absurdum.

Putamus ergo posse ea per hoc animantia designari, quod et mandata dicuntur accipere a deo, quod utique non nisi rationabilibus animantibus fieri solet.

Ait ergo mandatum: "Ego autem omnibus stellis praecepi".

Quae sunt autem ista praecepta? scilicet ut unumquodque astrum suo ordine suis que cursibus indultae sibi quantitatis splendorem praebeant mundo.

Alii enim hi, qui vocantur planetae, moventur ordinibus, aliis hi, quod g-aplaneis vocant.

In quo illud manifestissime ostenditur, quod neque motus ullius corporis sine anima effici potest, neque quae animantia sunt, possunt aliquando esse sine motu.

Stellae vero cum tanto ordine ac tanta ratione moveantur, ut in nullo prorsus aliquando cursus earum visus sit impeditus, quomodo non ultra omnem stoliditatem est tantum ordinem tantam que disciplinae ac rationis observantiam dicere ab inrationabilibus exigi vel expleri?

Apud Hieremiam sane etiam 'regina caeli' luna esse nominatur.

Quodsi animantes sunt stellae et rationabiles animantes, sine dubio videbitur inter eas etiam profectus aliqui et decessus.

Hoc enim quod ait Iob: "Et stellae non sunt mundae in conspectu eius" talem mihi quendam indicare videtur intellectum.

1704
4. Iam vero ea, quae animantia esse et rationabilia consequentia disputationis invenit, utrum cum corporibus pariter animata videantur eo in tempore, cum dicit scriptura quia "fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in principatum diei et luminare minus in principatum noctis, et stellas", an non cum ipsis corporibus, sed extrinsecus factis iam corporibus inseruerit spiritum, pervidendum est.

Ego quidem suspicor extrinsecus insertum esse spiritum, sed operae pretium videbitur de scripturis hoc ostendere.

Nam per coniecturam facilis assertio esse videbitur, scripturarum autem testimoniis utique difficilius adfirmatur.

Nam per coniecturas ita possibile est ostendi.

Si hominis anima, quae utique inferior est, dum hominis est anima, non cum corporibus ficta, sed proprie et extrinsecus probatur inserta, multo magis eorum animantium, quae caelestia designantur.

Nam quantum ad homines spectat, quomodo cum corpore simul ficta anima videbitur eius, qui 'in ventre fratrem suum subplantavit', id est Iacob?

Aut quomodo simul cum corpore ficta est anima vel plasmata eius, qui adhuc 'in ventre matris suae positus, repletus est spiritu sancto'?

Iohannem dico 'tripudiantem in matris utero', et magna se exultatione iactantem pro eo quod salutationis vox Mariae ad aures Elisabeth suae matris advenerat.

Quomodo simul cum corpore ficta est et plasmata etiam illius anima, qui 'antequam in utero formaretur, notus esse dicitur deo', et 'antequam de vulva procederet, sanctificatus ab eo est'?

Ne forte non iudicio neque pro meritis replere aliquos videatur deus spiritu sancto et sanctificare non merito.

Et quomodo effugiemus illam vocem, qua ait: "Numquid iniustitia est apud deum?

Absit", vel illud: "Numquid personarum acceptio est apud deum?"

Hoc enim consequitur eam defensionem, quae animas subsistere simul cum corporibus adseverat.

Quantum ergo ex conparatione humani status conici potest, consequens puto multo magis haec de caelestibus sentienda, quae etiam in hominibus ratio ipsa et scripturae auctoritas videtur ostendere.

1705
5. Sed videamus si qua proprie etiam de ipsis caelestibus significantia apud scripturam sanctam possumus invenire.

Paulus apostolus ita ait: quoniam, inquit, "vanitati creatura subiecta est non volens, sed propter eum qui subiecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei.

" Cui, obsecro, 'vanitati' creatura subiecta est, vel quae 'creatura', vel quomodo 'non volens', vel sub qua 'spe'? quo autem modo 'ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis'?

Sed et alibi ipse apostolus dicit: "Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum dei exspectat."

Et iterum alibi ait: "Non solum autem, sed et ipsa creatura congemescit et condolet usque nunc."

Unde inquirendum est, qui sit gemitus eius, vel qui sint dolores eius.

Et primo ergo videamus quae est 'vanitas', cui 'creatura subiecta est'.

Ego quidem arbitror non aliam esse vanitatem quam corpora; nam licet aetherium sit corpus astrorum, tamen materiale est.

Unde et Salomon mihi videtur universam corpoream naturam velut onerosam quodammodo et vigorem spirituum retardantem hoc modo compellare: " Vanitas vanitatum, omnia vanitas, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas.

" "Respexi enim" inquit "et vidi universa quae sub sole sunt, et ecce omnia vanitas."

Huic ergo "vanitati creatura subiecta est", illa praecipue creatura, quae utique maximum in hoc mundo et egregium operis sui obtinet principatum; id est, sol et luna et stellae 'vanitati subiecta' dicuntur, corporibus indita atque ad inluminandi officium humano generi deputata.

Et "non" inquit "volens creatura haec vanitati subiecta est".

Non enim voluntate exhibendum suscepit ministerium 'vanitati', sed quoniam volebat ille, qui subiciebat, 'propter eum, qui subiecit', promittentem his, qui non voluntate 'vanitati' subdebantur, quod expleto magnifici operis ministerio 'liberabuntur ab hac servitute corruptionis et vanitatis', cum redemptionis 'gloriae filiorum dei' tempus advenerit.

Qua 'spe' accepta, et quam promissionem conplendam sperans universa 'creatura congemescit' nunc interim utpote etiam affectum habens erga eos, quibus ministrat et 'condolet' per patientiam, quae promissa sunt sperans.

Intuere illud quoque, si forte aptari potest etiam illa vox Pauli his, qui licet non volentes, pro voluntate tamen eius 'qui subiecit' et pro repromissionum 'spe vanitati subiecti sunt', qua ait: "Optarem enim resolvi (vel "redire") et esse cum Christo; multo enim melius."

Puto enim quia similiter possit etiam sol dicere quia "optarem resolvi (vel "redire") et esse cum Christo; multo enim melius.

" Et Paulus quidem addit: "Sed permanere in carne magis necessarium propter vos;" sol vero potest dicere: 'Permanere' autem in hoc caelesti et lucido corpore 'magis necessarium' propter 'revelationem filiorum dei'.

Eadem sane etiam de luna et stellis sentienda sunt ac dicenda.

Videamus nunc quae sit etiam 'libertas creaturae', vel quae 'absolutio servitutis'.

Cum 'tradiderit Christus regnum deo et patri', tunc etiam ista animantia cum prius regni Christi fuerint effecta, simul cum omni regno etiam patri regnanda tradentur; ut cum 'deus erit omnia in omnibus', etiam ista cum sint ex 'omnibus', sit et in istis 'deus' sicut 'in omnibus'.

1800

Origenes: de Principiis 1501