Origenes: de Principiis 2305

Si qui autem posset ostendere, libentius discerem.

2305
5. Verumtamen multorum saeculorum finis esse dicitur hic mundus, qui et ipse 'saeculum' dicitur.

Docet autem sanctus apostolus quod Christus in eo saeculo, quod ante hoc fuit, non est passus, sed ne in illo quidem, quod ante ipsum fuit; et nescio si enumerare sufficiam, quanta fuerint anteriora saecula, in quibus passus non est.

Ex quibus autem sermonibus Pauli ad occasionem huius intellegentiae venerim, proferam; ait enim: "Nunc vero semel in consummatione saeculorum ad refellendum peccatum per hostiam sui manifestatus est".

Semel enim ait eum 'hostiam' effectum et 'in consummatione saeculorum ad refellendum peccatum esse manifestatum'.

Quod autem post hoc saeculum, quod ad consummationem aliorum saeculorum dicitur factum, erunt alia 'saecula supervenientia', manifeste ab ipso Paulo didicimus dicente: "Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos."

Non dixit : in saeculo superveniente neque: in duobus saeculis, sed 'in saeculis supervenientibus'; unde arbitror multa saecula indicio sermonis istius declarari.

Si vero est aliquid saeculis maius (ita ut in creaturis quidem saecula intellegantur, in aliis vero, quae excedunt et supergrediuntur visibiles creaturas, ), quod erit forte in 'restitutione omnium', cum ad perfectum finem universa pervenient: id fortasse plus aliquid esse quam saeculum intellegendum est, in quo erit omnium consummatio.

Movet me autem in hoc scripturae sanctae auctoritas, quae dicit: "In saeculum, et adhuc;" 'adhuc' enim quod dicit, plus aliquid sine dubio quam saeculum vult intellegi; et vide ne illud quod dicit salvator quia "volo ubi ego sum ut et isti ibi sint me cum" et "sicut ego et tu unum sumus, ut et isti in nobis unum sint" ostendere videatur plus aliquid quam est saeculum vel saecula, forte etiam plus quam est 'saecula saeculorum', id videlicet cum iam non in saeculo sunt omnia, sed 'omnia et in omnibus deus'.

2306
6. His pro nostris viribus de mundi ratione dissertis, non videtur incongruum etiam ipsius mundi appellatio quid sibi velit inquirere; quae appellatio in scripturis sanctis diversa significans frequenter ostenditur.

Quod enim latine mundum dicimus, graece g-kosmos appellatur; g-kosmos autem non solum mundum, sed et ornamentum significat.

Denique in Esaia ubi ad 'principes filias Sion' increpationis sermo dirigitur, et dicit: "Pro ornamento capitis aurei calvitium habebis propter opera tua," ornamentum ibi eo nomine quo mundum appellavit, id est g-kosmon.

Dicitur etiam in indumento pontificis mundi ratio contineri, sicut in Sapientia Salomonis invenimus, cum dicit quia "in vestimento poderis erat universus mundus."

Mundus dicitur etiam noster cum habitatoribus suis orbis iste terrarum, sicut cum scriptura dicit quia "omnis mundus in maligno positus est."

Meminit sane Clemens, apostolorum discipulus, etiam eorum, quos g-antichthonas Graeci nominarunt, atque alias partes orbis terrae , ad quas neque nostrorum quisquam accedere potest, neque ex illis, qui ibi sunt, quisquam transire ad nos, quos et ipsos mundos appellavit, cum ait: "Oceanus intransmeabilis est hominibus et hi, qui trans ipsum sunt mundi, qui his eisdem dominatoris dei dispositionibus gubernantur."

Dicitur mundus etiam ista universitas, quae ex caelo constat et terra, sicut Paulus ait: "Transiet enim habitus huius mundi."

Designat sane et alium quendam mundum praeter hunc visibilem etiam dominus et salvator noster, quem re vera describere ac designare difficile est; ait namque: "Ego non sum ex hoc mundo."

Tamquam enim qui ex alio quodam esset mundo, ita dixit quia "non sum ex hoc mundo."

Cuius mundi difficilem nobis esse expositionem idcirco praediximus, ne forte aliquibus praebeatur occasio illius intellegentiae, qua putent nos imagines quasdam, quas Graeci g-ideas nominant, adfirmare: quod utique a nostris rationibus alienum est, mundum incorporeum dicere, in sola mentis fantasia vel cogitationum lubrico consistentem; et quomodo vel salvatorem inde esse vel sanctos quosque illuc ituros poterunt adfirmare, non video.

Verumtamen praeclarius aliquid et splendidius, quam iste praesens est mundus, indicari a salvatore non dubium est, in quem etiam credentes in se tendere provocat et hortatur.

Sed utrum mundus iste, quem sentiri vult, separatus ab hoc sit aliquis longe que divisus vel loco vel qualitate vel gloria, an gloria quidem et qualitate praecellat, intra huius tamen mundi circumscriptionem cohibeatur, quod et mihi magis verisimile videtur, incertum tamen est et, ut ego arbitror, humanis adhuc cogitationibus et mentibus inusitatum.

Ex his tamen, quae Clemens visus est indicare cum dicit: "Oceanus intransmeabilis hominibus et hi mundi, qui post ipsum sunt", mundos, <'qui> post ipsum sunt', pluraliter nominans, quos et eadem dei summi providentia agi regi que significat, semina quaedam nobis huiuscemodi intellegentiae videtur adspergere, quo putetur omnis quidem universitas eorum, quae sunt atque subsistunt, caelestium et supercaelestium, terrenorum infernorum que, unus et perfectus mundus generaliter dici, intra quem vel a quo ceteri, hi qui illi insunt, putandi sunt contineri.

Unde quidam volunt globum lunae vel solis ceterorum que astrorum, quae g-planÍtas vocant, per singula mundos nominari; sed et ipsum supereminentem quem dicunt g-aplanÍ globum, proprie nihilominus mundum appellari volunt.

Denique etiam Baruch prophetae librum in adsertionis huius testimonium vocant, quod ibi de septem mundis vel caelis evidentius indicetur.

Esse tamen super illam g-sphairan, quam g-aplanÍ dicunt, volunt aliam, quam, sicut apud nos caelum continet omnia, quae sub caelo sunt, ita illam dicunt inmensa quadam sui magnitudine et ineffabili conplexu spatia universarum spherarum ambitu magnificentiore constringere; ita ut omnia intra ipsam ita sint, sicut est haec nostra terra sub caelo: quae etiam in scripturis sanctis 'terra bona' et 'terra viventium' creditur nominari, habens suum caelum illud, quod superius diximus, in quo caelo sanctorum nomina scribi vel scripta esse a salvatore dicuntur; quo caelo cohibetur illa 'terra' atque concluditur, quam salvator in evangelio 'mansuetis' et mitibus repromittit.

Ex illius namque terrae nomine etiam hanc nostram, cui 'arida' prius nomen fuerat, cognominatam volunt, sicut et 'firmamentum' hoc 'caelum' illius caeli vocabulo nuncupatum est.

Verum de huiuscemodi opinionibus plenius in illo loco tractavimus, cum requiremus, quid esset quod "In principio fecit deus caelum et terram."

Aliud enim 'caelum' atque alia 'terra' indicatur esse quam illud 'firmamentum', quod post biduum factum dicitur, vel 'arida', quae postmodum 'terra' nominatur.

Sane hoc quod dicunt quidam de hoc mundo, quoniam corruptibilis quidem est ex eo quod factus est, nec tamen corrumpitur, quia corruptione fortior ac validior est voluntas dei, qui fecit eum et continet illum, ne ei 'corruptio dominetur', rectius ista sentiri possunt de eo mundo, quem g-aplanÍ spheram supra diximus, quia ex voluntate dei nequaquam 'corruptioni subiaceat', pro eo quod nec causas corruptionis accepit.

Sanctorum quippe est et ad liquidum purificatorum mundus ille, non etiam impiorum, sicut iste noster.

Videndum autem est ne forte in hoc respiciens apostolus dixerit: "Prospicientibus nobis non ea quae videntur, sed quae non videntur.

Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt.

Scimus autem quoniam, si terrestris domus nostrae huius habitationis dissolvatur, aedificationem a deo habemus, domum non manu factam, aeternam in caelis."

Cum enim alibi dicat: "Quia videbo caelos opera digitorum tuorum," et de omnibus visibilibus per prophetam deus dixit quia "manus mea fecit haec omnia", istam 'aeternam domum', quam sanctis repromittit in caelis, 'manu factam non esse' pronuntiat, differentiam sine dubio creaturae in his 'quae videntur' et in his 'quae non videntur' ostendens.

Non enim idem intellegitur quod dicit 'ea quae non videntur' et ea quae invisibilia sunt.

Ea namque quae sunt invisibilia, non solum non videntur, sed ne naturam quidem habent, ut videri possint, quae Graeci g-asŰmata, id est incorporea, appellarunt; haec autem, de quibus Paulus dixit: "Quae non videntur," naturam quidem habent, ut videri possint, nondum tamen videri ab his, quibus promittuntur, exponit.

2307
7. His igitur tribus opinionibus de fine omnium et de summa beatitudine prout sentire potuimus adumbratis, unusquisque legentium apud semet ipsum diligentius et scrupulosius iudicet, si potest aliqua harum probari vel eligi.

Dictum est enim quod vel incorporea vita agi posse putanda sit, posteaquam Christo 'fuerint subiecta omnia' et per Christum deo patri, cum erit 'omnia et in omnibus deus'; vel cum nihilominus Christo 'fuerint universa subiecta' et per Christum deo, cum quo et 'unus spiritus' secundum hoc, quod spiritus sunt naturae rationabiles, fiunt, tunc ipsa quoque substantia corporalis optimis ac purissimis spiritibus sociata pro assumentium vel qualitate vel meritis in aetherium statum permutata, secundum quod apostolus dicit: "Et nos inmutabimur," refulgebit; aut certe quod eorum 'quae videntur' habitu praetereunte et omni corruptibilitate decussa atque purgata omni que hoc mundi statu, in quo g-planÍtŰn dicuntur sphaerae, supergresso atque superato, supra illam, quae g-aplanÍs dicitur, sphaeram piorum ac beatorum statio collocatur, quasi in 'terra bona' et 'terra vivorum', quam 'mansueti' et mites 'hereditate percipient'; cuius est caelum illud, quod ambitu magnificentiore ipsam illam circumdat et continet terram, quod vere caelum et principaliter appellatur, in quo caelo vel terra finis omnium atque perfectio tuta ac fidissima possit statione consistere, quo scilicet vel + hi + qui post correptionem castigationum, quas pro delictis pertulerant purgationis obtentu, expletis omnibus atque depensis, terrae illius habitaculum mereantur, hi vero, qui verbo dei oboedientes fuerunt ac sapientiae eius iam hinc capaces se obtemperantes que praebuerunt, caeli illius vel 'caelorum promereri regna' dicantur, et ita dignis conpleatur illud, quod dictum est: "Beati mansueti, quia ipsi hereditate possidebunt terram" et "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi hereditatem capient regni caelorum" et quod dixit in psalmo: "Et exaltabit te, ut heredites terram."

Ad hanc etenim terram descendi dicitur, ad illam autem, quae in alto est, 'exaltari'.

Hoc ergo modo videtur quasi iter quoddam sanctorum profectibus aperiri ab illa terra ad illos caelos, ut non tam permanere in illa terra quam habitare videantur, transituri scilicet, cum in id quoque profecerint, ad 'hereditatem regni caelorum'.

2400

4 Quia unus est deus legis et prophetarum et domini nostri Iesu Christi pater.

2401
1. His per ordinem prout potuimus breviter digestis, consequens est secundum id, quod ex initio proposuimus, confutare etiam eos, qui putant alium deum esse patrem domini nostri Iesu Christi praeter illum, qui Moysi responsa legis dabat vel prophetas mittebat, qui est deus patrum Abraham, Isaac et Iacob.

Oportet enim primo in hac nos fidei ratione firmari.

Considerandum ergo est illud, quod frequenter in evangeliis dicitur et singulis quibusque domini et salvatoris nostri gestis adiungitur: "Ut impleatur quod dictum est per prophetam" illum vel illum, cum manifestum sit quia prophetae illius sunt dei, qui mundum fecit.

Ex ipsa ergo consequentia concluditur quoniam qui prophetas misit, de Christo quae praedicenda erant ipse praedixit.

Et dubium non est quod haec non alienus quis ab eo, sed pater ipsius praedicebat.

Sed et illud, quod frequenter exempla de veteri testamento a salvatore proferuntur vel ab apostolis eius, non aliud indicat nisi quod auctoritas veteribus a salvatore et ab eius discipulis adhibetur.

Sed et illud, quod ad benignitatem provocans discipulos suos salvator dicit: "Estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est, qui solem suum oriri iubet super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos," cuivis etiam exiguae intellegentiae viro evidentissimum suggerit intellectum, quod non alium ad imitandum proponit discipulis suis deum nisi factorem caeli et imbrium praebitorem.

Quod autem dicit quia orantes oporteat dicere: "Pater noster, qui in caelis es," quid aliud videtur ostendere, nisi deum in melioribus mundi, id est creaturae suae, partibus requirendum?

Sed et <quod> de iuramentis optima quaedam statuta definiens ait non oportere 'iurare' "neque per caelum, quia sedes est dei, neque per terram, quia scabellum est pedum eius," nonne apertissime videtur propheticis vocibus consonare, quibus dicitur: "Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum?"

Sed et 'de templo' eiciens eos, qui vendebant 'boves et oves et columbas', effundens quoque 'mensas nummulariorum' et dicens: "Tollite ista hinc, et nolite facere domum patris mei domum negotiationis," 'patrem' sine dubio deum dicebat eum, cuius nomini magnificum Salomon extruxerat templum.

Sed et illud, quod ait: "Non legistis quod dictum est a deo ad Moysen: Ego deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est autem deus mortuorum sed viventium," manifestissime nos docet quoniam deum patriarcharum, pro eo quod sancti essent et viverent, 'deum' appellabat 'viventium', illum scilicet, qui dixerat in prophetis: "Ego sum deus, et non est deus praeter me.

" Sciens namque salvator 'deum Abraham' eum esse, qui in lege scriptus est, et ipsum esse, qui dicit quia "ego sum deus, et non est deus praeter me," si quidem ipsum illum esse patrem fatetur, qui ignorat alium esse super se deum, sicut haeretici putant: absurde eum patrem pronuntiat qui eminentiorem ignorat deum.

Si vero non quidem ignorat, sed fallit dicens non esse alium 'deum praeter se', multo magis absurdum est, si mendacem suum patrem fatetur.

Ex quibus omnibus in hanc indaginem sensus adducitur, quia alium nesciat patrem nisi omnium conditorem et creatorem deum.

2402
2. Longum erit si ex omnibus evangeliorum locis testimonia congregemus, quibus unus atque idem deus legis et evangeliorum esse doceatur.

Contingemus tamen breviter etiam de Actibus apostolorum, ubi Stephanus et apostoli preces suas dirigunt ad eum deum, 'qui fecit caelum et terram' et qui locutus est per os sanctorum prophetarum suorum, ipsum dicentes 'deum Abraham, Isaac et Iacob', deum qui eduxit populum suum de terra Aegypti.

Quae sententiae sensum nostrum sine dubio ad creatoris dirigunt fidem et affectum eius inserunt his, qui haec pie de eo fideliter que didicerint; sicut et ipse salvator cum interrogatus esset, 'quod mandatum maius esset omnium in lege', respondit dicens: "Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua.

Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.

" Et his addidit quia "in istis duobus mandatis omnis lex pendet et prophetae.

" Quomodo ergo ei, quem erudiebat atque in discipulatum producebat, hoc mandatum ante omnia mandata commendat, per quod sine dubio in deum legis eius conciliaretur affectus, eo quod ipsis his verbis haec fuerant a lege praedicata?

Sed concedatur contra has omnes evidentissimas adprobationes quia de alio nescio quo deo dicit salvator: "Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo" et reliqua quae dicta sunt.

Et quomodo, si lex et prophetae creatoris sunt, sicut dicunt, id est alterius dei praeter eum, quem aiunt bonum, consequenter dictum videbitur id quod addidit, 'legem et prophetas in his duobus pendere mandatis'?

Quomodo enim quod alienum et peregrinum a deo est, pendebit in deo?

Paulus autem dicens: "Gratias ago deo meo, cui servio a proavis meis in conscientia pura," dilucide ostendit quia non ad aliquem novum deum ad christum venerit.

Quos enim alios 'proavos' Pauli oportebit intellegi nisi eos, de quibus ipse dicit: "Hebraei sunt, et ego; Israhelitae sunt, et ego?"

Sed et praefatio ipsa epistolae eius ad Romanos nonne haec eadem his, qui intellegere Pauli litteras norunt, diligenter ostendit, quem deum praedicat Paulus?

Ait enim: "Paulus servus Iesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri" et cetera.

Sed et illud quod ait: "Non obturabis os bovi trituranti; numquid de bubus cura est deo?

An propter nos utique dicit? Propter nos enim scriptum est quoniam in spe debet qui arat arare, et qui triturat sub spe percipiendi;" in quo evidenter ostendit quia qui legem dedit deus 'propter nos', id est propter apostolos dicit: "Non obturabis os bovi trituranti," cui 'cura erat non boum', sed apostolorum, qui Christi evangelium praedicabant.

In aliis quoque promissionem legis amplectens Paulus ipse ita ait: "Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et longaevus sis super terram, terram bonam, quam dominus deus tuus dabit tibi.

" Per quae sine dubio placere sibi legem et deum legis atque eius promissa pronuntiat.

2403
3. Sed quoniam solent interdum huius haeresis adsertores per deceptiosa quaedam sophismata simpliciorum quorumque corda decipere, absurdum non puto si etiam ea, quae in adsertionibus suis proferre solent, proponentes, subreptionem eorum ac mendacia confutemus.

Aiunt igitur: Scriptum est: "deum nemo vidit umquam;" ille autem deus, quem Moyses praedicat, et ab ipso Moyse visus est et antea a patribus eius; is vero, qui a salvatore adnuntiatur, a nullo penitus visus est.

Interrogemus ergo eos et nos, si hunc quem fatentur deum et alium esse eum dicunt quam creatorem deum, visibilem esse an invisibilem dicunt.

Et si quidem dixerint quia visibilis est, praeter hoc, quod contra scripturae sententiam venire arguentur, quae dicit de salvatore quia "imago est invisibilis dei, primogenitus omnis creaturae," incurrent etiam in illud absurdum, quod deum corporeum esse dicant.

Non enim aliter videri quid potest nisi per habitum et magnitudinem et colorem, quae sunt specialia corporum.

Et si corpus esse pronuntietur deus, quoniam omne corpus ex materia est, invenietur et deus esse ex materia; quodsi ex materia sit, materia autem sine dubio corruptibilis est, erit ergo iam secundum illos corruptibilis deus.

Rursum id quoque interrogabimus eos: Materia facta est aut ingenita, id est infecta?

Et si quidem dixerint quia infecta est, id est ingenita, requiremus ab eis, si materiae pars quidem aliqua deus, pars autem mundus est.

Si vero responderint de materia quia facta est, sine dubio consequetur, ut eum, quem deum dicunt, factum esse fateantur; quod utique nec ipsorum nec nostra ratio admittit.

Sed dicent: Invisibilis est deus.

Et quid agetis? Si invisibilem eum dicitis per naturam, neque salvatori debet esse visibilis.

Quin immo et videri deus pater Christi dicitur, quoniam "qui vidit" inquit "filium, vidit et patrem.

" Quod utique vos quidem vehementer angustat, a nobis vero rectius non pro videndo sed pro intellegendo sentitur.

Qui enim intellexerit filium, ille intellexit et patrem.

Hoc ergo modo etiam Moyses deum vidisse putandus est, non oculis eum carnalibus intuens, sed visu cordis ac sensu mentis intellegens, et hoc ex parte aliqua.

Manifestum est enim quia "faciem" inquit "meam non videbis" (is scilicet, qui Moysi responsa praebebat), "sed posteriora mea.

" Quae utique cum eo sunt intellegenda sacramento, quo intellegi convenit dicta divina, abiectis profecto illis et spretis anilibus fabulis, quae de anterioribus dei ab imperitis, posterioribus que finguntur.

Ne qui sane nos impium aliquid sensisse arbitretur, quod diximus quia nec salvatori visibilis est pater, sed consideret quali distinctione adversum haereticos agentes utimur.

Diximus enim quod aliud sit videre et videri, et aliud nosse et nosci vel cognoscere atque cognosci.

Igitur videre et videri corporum res est, quod utique nec patri nec filio nec spiritui sancto inter se invicem conpetenter aptabitur.

Natura enim trinitatis modum visionis excedit, his quae in corpore sunt, id est omnibus reliquis creaturis qualitatem inter se invicem visionis indulgens; incorporeae vero naturae et principaliter intellectuali nihil aliud convenit nisi nosse vel nosci, sicut et salvator ipse pronuntiat dicens quia "nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare.

" Manifestum ergo est quia non dixit: Nemo vidit patrem nisi filius, sed: "Nemo novit patrem nisi filius.

" 4. Si vero propter illa, quae dicuntur in veteri testamento, quod vel irascitur deus vel paenitet, vel si qua alia humani affectus passio designatur, materiam sibi ad confutandos nos praeberi putant, adfirmantes deum penitus inpassibilem atque his omnibus carentem affectibus sentiendum: ostendendum est eis etiam in evangelicis parabolis haberi similia, cum dicit quia is, 'qui plantavit vineam' et 'locavit eam colonis', qui coloni missos ad se servos interemerunt, ad ultimum etiam filium ad se missum occiderunt, iratus dicitur abstulisse vineam ab eis et malos colonos male perditum dedisse et vineam colonis aliis tradidisse, qui 'redderent ei fructus in tempore suo'.

Sed et illos cives, qui profecto patre familias 'accipere sibi regnum' "legatos miserunt post eum dicentes: Nolumus eum regnare super nos," impetrato regno regressus pater familias et iratus interfici coram se iubet et civitatem eorum igne consumi.

Sed nos sive in veteri sive in novo testamento, cum de ira dei legimus, non secundum litteram quae dicuntur advertimus, sed spiritalem intellectum requirimus in talibus, ut ita sentiamus, sicut intellegere de deo dignum est.

De quibus secundum parvitatem sensus nostri cum secundi psalmi exponeremus illum versiculum, in quo ait: "Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos," prout potuimus, qualiter hoc intellegi deberet, ostendimus.

2500

5 De iusto et bono.

2501
1. Verum quoniam movet etiam illud quosdam, quod principes istius haeresis divisionem quandam fecisse sibi videntur, qua dixerint aliud esse iustum, aliud bonum, et hac divisione etiam in divinitate usi sunt, adfirmantes bonum quidem deum esse patrem domini nostri Iesu Christi, et non iustum, iustum vero legis et prophetarum deum, nec tamen bonum: huic quaestioni respondere quam potero breviter necessarium puto.

Aestimant igitur bonitatem affectum talem quendam esse, quo bene fieri omnibus debeat, etiamsi indignus sit is, cui beneficium datur, nec bene consequi mereatur; sed, ut mihi videtur, non recte tali usi sunt definitione, putantes non fieri bene huic, cui austerum vel triste aliquid inferatur.

Iustitiam vero putarunt affectum esse talem, qui unicuique prout meretur retribuat.

Sed et in hoc rursum definitionis suae sensum non recte interpretantur.

Putant enim quia quod iustum est malis mala faciat, bonis bona, id est, ut secundum sensum ipsorum iustus malis non videatur bene velle, sed velut odio quodam ferri adversum eos; et colligunt sicubi forte in scripturis veteris testamenti inveniunt historiam referentem, verbi causa, de diluvii poenis et eorum, qui in eo extincti referuntur, vel cum Sodoma et Gomorra ignei sulphurei que imbris vastatione populantur, vel cum in deserto pro peccatis suis omnes decidunt, ita ut nullus ex his, qui de Aegypto fuerant profecti, inveniatur terram repromissionis intrare praeter Iesum et Chaleb.

De novo autem testamento misericordiae ac pietatis congregant verba, quibus a salvatore discipuli informantur, et quibus pronuntiari videtur quia 'nemo bonus praeter unum sit deum patrem'; et per hoc ausi sunt bonum quidem deum nominare patrem salvatoris Iesu Christi, alium autem esse dicunt mundi deum, quem iustum eis, non etiam bonum placuit appellare.

2502
2. A quibus primo illud exigendum puto, si secundum suam definitionem iustum possunt ostendere conditorem punientem quidem pro meritis vel eos, qui diluvii tempore perierunt, vel Sodomitas vel eos, qui ex Aegypto profecti fuerant, cum videamus interdum multo nequiora et scelerosiora committi flagitia quam fuerunt illa, pro quibus hi quos supra diximus interempti sunt, et nondum tamen videmus unumquemque peccantium poenam luere meritorum; numquidnam bonum dicent effectum eum, qui aliquando iustus erat? an potius illud putabunt, quod iustus quidem est nunc, sed patienter fert humana delicta, tunc vero ne iustus quidem erat, qui innocentes parvulos et lactantes simul cum inmanibus et impiis gigantibus extinguebat?

Sed haec ita sentiunt, quoniam nihil audire ultra litteram norunt; alioquin ostendant quomodo iustum est secundum litteram 'in tertiam et quartam progeniem parentum reddi peccata in sinu filiorum et in filios filiorum ipsorum post ipsos'.

A nobis autem talia ista non secundum litteram intelleguntur, sed sicut Hiezechihel docuit 'parabolam' eam dicens, requirimus quid introrsus significet ipsa parabola.

Sed et illud debent ostendere, quomodo iustus sit et 'pro meritis unicuique retribuens', qui punit terrenos et diabolum, cum nihil dignum poena commiserint; non enim poterant, si secundum istos naturae malae et perditae erant, aliquid boni agere.

Nam et quod iudicem eum dicunt, non tam gestorum quam naturarum iudex videtur, quippe si natura mala bene facere non potest, nec bona male.

Tum deinde eum quem bonum dicunt, si ad omnes bonus est, sine dubio et ad eos qui perituri sunt bonus est; et quomodo non eos salvat?

Si non vult, iam non erit bonus; si vult et non potest, omnipotens non erit.

Quin potius audiant in evangeliis patrem domini nostri Iesu Christi 'ignem praeparantem diabolo et angelis eius'.

Et quomodo istud opus tam poenale, tam triste secundum sensum istorum boni dei videbitur?

Sed et ipse salvator boni dei filius in evangeliis protestatur et dicit quia "si signa et prodigia facta fuissent in Tyro et Sidone, olim in sacco et cinere sedentes paenitentiam egissent.

" Et cum proximus utique ipsis urbibus accessisset ac 'fines' earum fuisset ingressus, cur quaeso declinat civitates ipsas ingredi et praestare eis 'signorum ac prodigiorum' copiam, si eas his gestis 'in sacco et cinere' certum erat 'acturas esse paenitentiam'?

Quod utique cum non facit, sine dubio perditioni eas relinquit, quas malae et perditae naturae non esse ipse evangelii indicat sermo, qui eas potuisse paenitere designat.

Sed et in quadam evangelii nihilominus parabola 'ingrediens rex videre discumbentes', qui fuerant invitati, 'vidit quendam non indutum nuptialibus indumentis', "et ait ei: Amice, quomodo introisti huc non habens indumentum nuptiale?

Tunc ait ministris: Ligantes ei pedes et manus mittite eum foras in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.

" Dicant nobis: quis est iste 'rex, qui ingressus est videre discumbentes et inveniens inter eos quendam sordidis indumentis iubet eum vinctum per ministros suos in tenebras exteriores detrudi', numquidnam ille est, quem iustum dicunt?

Et quomodo 'bonos ac malos' iusserat invitari, nec merita a ministris sciscitari praeceperat?

Per quod utique non iusti alicuius, ut isti dicunt, et 'pro meritis retribuentis', sed erga omnes indiscretae benignitatis indicatur affectus.

Si vero necesse est hoc de bono deo, id est vel de Christo vel de patre Christi intellegi, quid aliud est quod iusto deo obiciunt, immo quid tale est quod in deo legis criminantur, quale est ut eum, qui ab his 'servis' quos ipse miserat 'vocare' 'bonos et malos' fuerat invitatus, iuberet eum pro sordidioribus indumentis 'vinctum manibus pedibus que in exteriores tenebras praecipitari'?

2503
3. Et haec quidem sufficere debent, quae ex auctoritate adsumsimus scripturarum ad refellenda ea, quae haeretici obtendere solent.

Non tamen indecens videbitur, si etiam ex ratione ipsius consequentiae paucis agamus cum eis.

Interrogamus ergo eos, si norunt quae ratio apud homines virtutis ac malitiae habeatur, et si videtur esse consequens, ut virtutes dicamus in deo vel, ut ipsis videtur, in duobus istis diis.

Respondeant hoc quoque, si videtur eis bonitas virtus esse aliqua, quod puto quia sine dubio fatebuntur, quid etiam dicent de iustitia?

Numquam profecto, ut mihi videtur, ita desipient, ut iustitiam negent esse virtutem.

Ergo si bonum virtus et iustitia virtus est, sine dubio iustitia bonitas est.

Si vero dixerint non esse bonum iustitiam, superest ut aut malum sit, aut indifferens.

Et quidem dicentibus malum esse iustitiam respondere ineptum puto; videbor enim vel insanis sermonibus vel mente motis hominibus respondere.

Malum enim quomodo videbitur id, quod bonis bona retribuere potest, sicut etiam ipsi fatentur?

Si vero indifferens dixerint, consequens est ut, cum iustitia indifferens sit, et sobrietas et prudentia et omnes reliquae virtutes indifferentes habeantur.

Et quid respondebimus Paulo dicenti: "Si qua virtus, si qua laus, haec cogitate, quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me?"

Dicant ergo perscrutantes scripturas divinas quae sunt singulae virtutes, et non subripiant in hoc, quod dicunt quia is deus, 'qui unicuique secundum meritum retribuit', odio malorum retribuit malis mala et non pro eo, quod austerioribus curari indigent medicamentis hi qui deliquerunt, et propterea his adhibet ea, quae emendationis prospectu ad praesens videntur sensum doloris inferre.

Non legunt quid scriptum sit de spe eorum, qui in diluvio perempti sunt, de qua spe Petrus in prima epistola sua ita ait: "Quia Christus mortuus quidem carne, vivificatus autem spiritu; in quo pergens praedicavit his spiritibus, qui in carcere tenebantur, qui increduli fuerunt aliquando, cum expectaret dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos simili forma nunc baptisma salvos facit.

" De Sodoma autem et Gomorra dicant nobis, si credunt creatoris dei esse propheticas voces, eius scilicet, qui refertur super eos 'ignis et sulphuris imbrem pluisse': quid de ipsis dicit Hiezechiel propheta?

"Restituetur" inquit "Sodoma in antiquum.

" Quomodo autem affligens eos, qui poena digni sunt, non pro bono affligit?

Qui etiam ad Chaldeam dicit: "Habes carbones ignis, sede super eos, ipsi erunt tibi adiutorio.

" Sed et de his, qui in deserto ceciderunt, audiant quid in septuagesimo septimo psalmo, qui Asaph superscribitur, referatur; ait enim: "Cum occideret eos, tunc exquirebant eum.

" Non dixit quia aliis interfectis alii requirebant eum, sed ait quia hi, qui occidebantur, talis erat eorum interitus, ut mortificati 'requirerent' deum.

Ex quibus omnibus constat unum eundem que esse iustum et bonum legis et evangeliorum deum, et bene facere cum iustitia et cum bonitate punire, quia nec bonum sine iusto nec iustum sine bono dignitatem divinae potest iudicare naturae.

Addemus adhuc etiam haec, versutiis eorum conpellentibus nos.

Si aliud est iustum quam bonum, quoniam bono malum contrarium est et iusto iniustum, sine dubio et iniustum aliud erit quam malum; et sicut iustus apud vos non est bonus, ita neque iniustus erit malus; et rursum, sicut bonus non est iustus, ita et malus non erit iniustus.

Quomodo autem non videtur absurdum, ut deo quidem bono contrarius sit malus, deo autem iusto, quem inferiorem a bono dicunt, contrarius nemo sit?

Non enim sicut Satanas est, qui malus dicitur, ita est aliquis alius, qui dicatur iniustus.

Quid ergo est? Reascendamus ea, quae descendimus.

Non poterunt dicere quia malus non etiam iniustus sit et iniustus malus.

Quodsi in istis contrariis indissociabiliter inhaeret vel malo iniustitia, vel iniustitiae malum, sine dubio et bonus indissociabilis erit iusto, et iustus bono: ut sicut unam eandem que nequitiam malitiae et iniustitiae dicimus, ita et bonitatis ac iustitiae virtutem unam eandem que teneamus.

2504
4. Sed iterum ad scripturae nos revocant verba, proferentes illam suam famosissimam quaestionem.

Aiunt namque: Scriptum est quia "non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere; ex fructu enim arbor cognoscitur.

" Quid ergo est? aiunt.

Qualis 'arbor' sit lex, 'ex fructibus' suis, id est ex praeceptorum sermonibus declaratur.

Si enim 'bona' inveniatur 'lex', sine dubio et qui dedit eam bonus deus esse creditur; si vero 'iusta' magis quam bona, iustus etiam legislator putabitur deus.

Paulus apostolus nulla circuitione usus ait: "Lex ergo bona est, et mandatum sanctum et iustum et bonum.

" Ex quibus manifestum est quia Paulus non istorum litteras didicerat, qui iustum a bono separant, sed ab eo deo fuerat instructus et eius dei spiritu fuerat inluminatus, qui simul et 'sanctus et bonus et iustus' est; per cuius ille spiritum loquens dicebat 'mandatum legis esse sanctum et iustum et bonum'.

Et ut evidentius supra iustitiam et sanctitatem bonitatem magis inesse ostenderet in mandato, repetito sermone pro his tribus solam protulit bonitatem, dicens: "Quod ergo bonum est mihi mors est? absit.

" Sciens quippe bonitatem genus esse virtutum, iustitiam vero vel sanctitatem species generis, et ideo, cum in superioribus genus simul ac species nominasset, repetens sermonem ad solum genus retorsit.

Sed et in consequentibus: "Peccatum" inquit "per bonum mihi operatum est mortem.

" In quo id per genus concludit, quod superius per species exposuerat.

Hoc namque modo intellegendum est etiam illud, quod dictum est: "Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus de malo profert malum.

" Genus namque assumsit etiam hic in 'bono' vel 'malo', ostendens sine dubio in 'bono homine' esse et iustitiam et sobrietatem et prudentiam et pietatem et omne quod vel dici 'bonum' vel intellegi potest.

Similiter autem et 'malum hominem' dixit, qui sine dubio esset et iniustus et inpurus et impius et omnia, quae per partes 'hominem malum' deformant; sicut enim sine his nequitiis nemo aliquem 'malum hominem' putat, nec esse 'malus' potest, ita et sine illis virtutibus certum est quod nemo esse putabitur 'bonus'.

Superest eis adhuc etiam illud, quod velut proprie sibi datum scutum putant, quod dixit dominus in evangelio: "Nemo bonus nisi unus deus pater," dicentes hoc esse proprium vocabulum patris Christi, qui tamen alius sit a creatore omnium deo, cui creatori bonitatis nullam dederit appellationem.

Videamus ergo si in veteri testamento deus prophetarum et mundi creator ac legislator non dicitur 'bonus'.

Et quid est quod dicit in psalmis: "Quam bonus Israhel deus rectis corde" et "Dicat nunc Israhel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

" Et in Lamentationibus Hieremiae scriptum est: "Bonus dominus his qui sustinent eum, animae quae requirit eum.

" Sicut ergo 'bonus' in veteri testamento frequenter dicitur deus, ita etiam 'iustus' in evangeliis appellatur domini nostri Iesu Christi pater.

Denique in evangelio secundum Iohannem orans ipse dominus noster ad patrem dicit: "Pater iuste, et mundus te non agnovit.

" Et ne forte dicant quia etiam mundi creatorem pro adsumptione carnis patrem vocabat et ipsum 'iustum' nominabat, excluduntur ab eo sermone, qui statim prosequitur; ait enim: "Et mundus te non agnovit.

" Secundum ipsos enim bonum solum deum mundus ignorat; nam conditorem suum verissime recognoscit, domino ipso dicente quia 'mundus quod suum est diligit'.

Aperte ergo is, quem putant bonum deum, 'iustus' esse in evangeliis dicitur.

Ex otio sane licebit plura testimonia congregare, sicubi in novo testamento pater domini nostri Iesu Christi 'iustus' appellatur, et in veteri testamento caeli ac terrae creator 'bonus' dicitur, ut pluribus testimoniis convicti haeretici aliquando forte erubescant.

2600

Origenes: de Principiis 2305