LA - PASTORES DABO VOBIS 69


CAPUT VI ADMONEO TE UT RESUSCITES DONATIONEM DEI QUAE EST IN TE

De permanenti sacerdotum formatione

70
70. "Admoneo te ut resuscites donationem Dei, quae est in te".415

Apostoli verba ad Timotheum episcopum legitime applicari possunt ad illam permanentem formationem, ad quam efficiendam omnes sacerdotes sunt vocati, illius vi "donationis Dei", quam in ipsa sacra ordinatione receperunt. Ipsa nos introducunt ad integram veritatem capiendam atque ad peculiarem permanentem presbyterorum formationem perficiendam. Hac in re auxilio nobis venit locus ille Pauli, in quo sic Apostolus Timotheum monet: "Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt".416

A Timotheo petit Apostolus, ut "resuscitet", id est ut refoveat, quasi ignem sub cinere, donationem Dei, eo consilio ut eam recipiat et vivat nec umquam amittat nec obliviscatur illam "permanentem novitatem", quae de quacumque Dei donatione dicitur, Illius scilicet, qui nova facit omnia,417 eandemque, igitur, perenniter florentem ac naturaliter pulcherrimam vivat.

Sed illud "resuscitare" non tantum est exitus cuiusdam muneris personali Timothei responsalitati concrediti, non tantum fructus alicuius promissionis in memoria viventis, in voluntate operantis, sed praesertim effectus est cuiusdam dynamismi gratiae ex Dei donatione emanantis: ipse, igitur Deus est, qui suam ipsius donationem resuscitat, quae omnes suas atque miras gratiae et responsalitatis divitias, in ea inclusas, elicere valet.

Sacramentali dein Spiritus Sancti effusione, qui consecrat et mittit, presbyter Christo Iesu Ecclesiae Capiti et Pastori configuratur et ad pastorale ministerium explendum mittitur. Quare sacerdos, indelebili ac perpetuo signo penitus in sua ipsius natura signatur ut Iesu et Ecclesiae minister, isque permanenti atque irrevocabili vitae condicioni inseritur mandatumque recipit pastorale quod in eius natura insitum, totam eius existentiam implicat ipsumque permanens est. Sacramentum Ordinis gratiam sacramentalem sacerdoti affert, quae eum participem facit non solum "potestatis" atque salvifici Iesu "ministerii", sed etiam ipsius pastoralis "amoris"; eodem tempore in sacerdotem infundit omnes actuales gratias quae ei concedentur, quoties necessariae et utiles fuerint ad ministerium receptum digne ac perfecte explendum.

Sic permanens formatio suum proprium fundamentum suamque genuinam causam in dynamismo sacramenti Ordinis invenit.

Non desunt certe rationes quoque simpliciter humanae, quae sacerdotem movere valent ut permanentem suam formationem efficiat. Hoc enim postulatum proprium est uniuscuiusque progredientis in suam ipsius identitatem perficiendam: omnis vita quoddam est continuum itinerarium ad maturitatem; et haec per continuam formationem procedit. Necessitas quoque est sacerdotalis ministerii, etsi perspecti sive in sensu generali sive in sensu ceteris professionibus communi, ideoque velut in aliorum servitium: nulla autem exstat professio, nullum munus, nullus labor, qui certam ad hodiernas doctrinas adaequationem non postulet. Postulatum ergo "gradum servandi" cum historiae processu, quaedam est humana ratio, quae permanentem formationem defendit.

Sed istae aliaeque rationes sumi possunt atque explicari theologicis rationibus nuper memoratis, quae et ulterius explicari possunt.

Sacramentum Ordinis, ob "signi" naturam, quae est omnium propria sacramentorum, putari potest, sicut reapse est, Verbum Dei; est sane Dei Verbum, quod vocat et mittit; est summa significatio vocationis missionisque sacerdotis. Ordinis sacramento Deus coram Ecclesia candidatum vocat "ad" sacerdotium. Illud Iesu "veni et sequere me" plenam ac supremam professionem invenit in ipsa Ecclesiae sacramenti celebratione: tunc manifestatur et proclamatur per Ecclesiae vocem resonantem ex ore episcopi, qui precatur munusque imponit; atque sacerdos sic Iesu vocanti respondet: "Venio et sequar te". Exinde initium habet responsum illud, quod, utpote fundamentalis delectus, progredientibus sacerdotii annis constanter repetitur et confirmatur frequentissimis aliis responsis, quae omnia radicitus pollent atque vivificantur in illo "ita", quod ex ipso Ordine sacro sponte emanat.

In hoc sensu licet loqui de vocatione "in" sacerdotio. Reapse Deus pergit vocare et mittere, ostendens salvificum suum consilium in historico processu ipsam sacerdotis ad vitam vicesque Ecclesiae ac societatis spectante. In hoc enim prospectu verus et proprius permanentis formationis sensus eminet: quae necessaria equidem est ad hanc continuam Dei vocationem, vel voluntatem discernendam atque sequendam. Sic Petrus apostolus ad Iesum sequendum vocatur, etiam postquam ipse Iesus resuscitatus gregem suum ei credidit: "Dicit ei "Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis". Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me"".418 Est igitur "sequere" quoddam, quod vitam et missionem apostoli comitatur; Est "sequere" nimirum quod vocationem et usque ad mortem fidelitatem contestatur,419 "sequere" quod Christi sequelam demonstrare potest una cum sui ipsius pleno dono in martyrio.420

Patres synodales rationem patefecerunt quae perennis formationis necessitatem comprobat, quaeque pariter eiusdem naturam ostendit, cum eam definiant "fidelitatem" sacerdotali ministerio et tanquam continuatae conversionis progressum.421

Spiritus Sanctus, cum sacramento effusus, ipse est qui presbyterum in hac fidelitate servanda sustinet eumque sequitur ac stimulat ad continuae conversionis itinerarium perficiendum. Spiritus Sancti donum non exonerat, sed sacerdotis libertatem animat ad responsalem cooperationem dandam atque permanentem formationem sumendam tanquam sibi concreditum munus. Itaque formatio permanens declaratio est et postulatum fidei sacerdotis propriae erga ministerium suum, immo erga suam ipsius naturam. Est igitur amor in Iesum Christum et cohaerentia secum ipso. Sed est etiam testimonium amoris erga populum Dei, in cuius servitium sacerdos est constitutus. Immo testimonium verae et propriae iustitiae: ille enim debitor est erga Populum Dei, cum vocatus sit ad agnoscendum simulque promovendum eius ius, fundamentale "ius", per quod ei debentur, scilicet destinantur, Verbum Dei, Sacramenta et Caritatis servitium, quae sunt elementa essentialia - quaeque abalienari nequeunt - ad pastoralia sacerdotis ministeria perficienda. Necessaria igitur est formatio permanens, ut huic Dei Populi iuri congruenter sacerdos respondere valeat.

Anima et forma permanentis formationis sacerdotis est caritas pastoralis: Spiritus Sanctus enim est, qui pastoralem caritatem infundit, qui sacerdotem introducit eumque ad altius in dies agnoscendum Christi mysterium conducit, quod in suis divitiis explorari nequit omnino,422 et, idcirco, ad christianum quoque agnoscendum mysterium. Eadem pastoralis caritas sacerdotem movet ad instantius percipiendas exspectationes, necessitates, difficultates, motiones omnes eorum, quibus ministerium suum destinatur, in quibuscumque versantur condicionibus, sive ad personam pertinentibus, ad familiam, adque societatem.

Ad haec omnia formatio permanens contendit, percepta sicut prudens ac liberum ipsiusque propositum, quo ipse expleatur dynamismus pastoralis caritatis ipsiusque Spiritus Sancti, qui eius primus est fons atque perenne alimentum. Propterea in hoc sensu formatio permanens est vera exigentia in dono ipso innata et in recepto sacramentali ministerio semperque, omni tempore, necessaria manet. Attamen, hodierna aetate permulto urgentior esse videtur, non solum propter velociores rerum socialium et culturalium commutationes sive hominum sive populorum, apud quos presbyterale ministerium exercetur, sed etiam propter illam "novam evangelizationem", quae constituit ingenitum illud Ecclesiae munus, quod dilationem absolute non patitur, hoc secundo ad finem volvente millennio.

71
71. Perennis sacerdotum institutio, sive dioecesanorum sive religiosorum, continuatio est naturalis atque omnino necessaria illius cultus, qui ad presbyteri personam spectat, quique in Seminario vel in religiosa domu incohavit et ibidem incrementum cepit una cum formativa institutione ordinationis respectu. Magni momenti est animadvertere servareque intrinsecum nexum qui exstat inter utramque institutionem, ante scilicet et post ordinationem. Si namque inconstantia esset immo discrepantia has duas inter rationes institutionis gravia consectaria statim evenirent, quae ad pastoralem actionem respicerent atque fraternam communionem inter presbyteros, inter illos nominatim qui aetate distinguuntur. Perennis autem institutio, iteratio non est institutionis, quae in Seminario adquiritur, quae deinde recognoscitur et augetur, novis additis explicativis argumentis. Ipsa enim novis evolvitur rebus potissimumque rationibus quodammodo novis, veluti nempe unum quiddam, quod progrediens - radices in seminaristica institutione ponens - accommodationem quamdam expostulat, hodiernae aetati conformationem et immutationem, absque tamen cessatione vel intermissione. At contra inde a Seminario maiore permanentem institutionem parare oportet, et animum studiumque futurorum presbyterorum eidem accommodare, per ipsius necessitatis demonstrationem, utilitatis et spiritus, condicionibus perficiendae rei inductis.

Quandoquidem autem perennis institutio continuatio est illius quae in Seminario efficitur, eiusdem propositum non concluditur in habitu quodam, ut ita dicamus, professionali, adeptis novis artibus pastoralibus aliquibus. Habenda potius est ipsa generalis et universalis continuati cultus progressus usque servatus, tum per uniuscuiusque partis inquisitionem formationis - humanae, spiritualis, intellectualis et pastoralis - tum per vestigationem eiusdem interioris ac vividi nexus peculiaris, initio a pastorali caritate capto illiusque respectu habito.

72
72. Prima quaedam exploratio humanam rationem respicit sacerdotalis formationis. Cotidie inter homines versans eorumque vitam singulis diebus experiens, adolescere debet sacerdos et humanum sensum acuere, unde facultatem consequatur necessitates intellegendi et postulata excipiendi, rogata percipiendi tacita, spem et exspectationes communicandi aeque ac laetas laboriosasque res in vita communi degenda; omnes conveniendi et cum omnibus colloquendi. Cognoscens praesertim et participans, partem scilicet capiens, humanam doloris experientiam cuiusque modi, sive ex paupertate oritur vel valetudine, sive ex desertione vel inscitia, solitudine, rerum indigentia animive, suam ipsius humanitatem locupletat sacerdos eandemque veriorem reddit et nitidiorem, per crescentem ac vehementiorem hominis amorem. Suum humanum cultum complens sacerdos, peculiare adiumentum excipit ex Christi Iesu gratia: Boni Pastoris enim caritas non modo salutis hominum dono manifestata est, verum eorumdem vitae participatione, cuius Verbum, quod "caro" factum est,423 laetitiam et aegritudines cognovit, cuius labores participavit, animi affectiones, cuius tandem aerumnas est solatus. Homo inter homines et cum hominibus vivens, Christus Iesus extremam, certissimam perfectissimamque humanitatis formam exhibuit: Eundem namque Canae nuptias celebrantem reperimus, amicorum domum invisentem, animi commotione affectum in turbam quae eum sequebatur, filios parentibus reddentem aegrotos mortuosve, Lazari discessum dolentem...

Dum Dei populus sacerdotem conspicit maiorem assecutum humanum sensum, idem dicere debet quod ad Hebraeos epistula de Iesu dicit: "Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato".424

Presbyteri institutio pro spirituali ratione ex vita nova et evangelica eruitur ad quam ipse peculiariter a Spiritu Sancto vocatur, qui in Ordinis sacramento effusus est. Spiritus dum sacerdotem consecrat dumque eum Christo Iesu Capiti et Pastori conformat, vinculum inducit quoddam, quod in ipso sacerdote insitum ut penitus teneatur expostulat et personaliter vivatur, scienter scilicet et libere, per vitae dilectionisque communionem magis ac magis divitem atque amplam radicalemque sensuum Christi Iesu eiusdemque habitus per participationem. Hoc cum Christo in sacerdotis vinculo, quod est ontologicum et psycologicum, sacramentale et morale, fundamentum exstat eodemque tempore vis in illam "vitam secundum Spiritum" et "radicalismum evangelicum" ad quem quisque sacerdos vocatur, cuique perennis formatio favet, quoad spiritualem rationem. Haec institutio omnino est necessaria etiam quod ad ministerium sacerdotale attinet, ad eius veram naturam ac spiritualem fecunditatem. "Habesne curam animarum?", secum quaerebat S. Carolus Borromeo. Ita respondebat idem in sermone ad sacerdotes: "Noli propter hoc curam de te ipso neglegere, neve te usque eo aliis dedas ut nihil tui tibi supersit. Oportet certe ob oculos animarum recordationem, quarum es pastor, habeas, at noli tui ipsius oblivisci. Intellegite, fratres, nihil esse tam necessarium omnibus ecclesiasticis hominibus quam meditationem quae antecedit, comitatur ac nostras actiones subsequitur: cantabo, dicit propheta, et meditabor.425 Si sacramenta ministras, frater, meditare quod agis. Si Missam celebras, meditare quod offers. Si psalmos in choro cantas, meditare cui et qua de re loquaris. Si animas moderaris, meditare quo sanguine ablutae sint, et "omnia vestra in caritate fiant".426 Sic supergredi poterimus difficultates, et innumeras quidem, in quas quotidie inciderimus. Ceterum hoc requirit nobis demandatum officium. Si ita fecerimus Christum gignere valemus in nobis aliisque".427

Vita nominatim religiosa continenter est "reformanda" in sacerdote. Usus enim docet in precatione ex praeterito vivere eum non posse: quotidie oportet non modo fidelitatem externam tempori precationis vindicare, illi praesertim tempori celebrationi Liturgiae Horarum destinato atque illi quod quisque libere eligit, extra officia et sacrae liturgiae horarium, verum etiam et praesertim continuatam inquisitionem repetere unde omnino personaliter Iesus conveniatur, fidens cum Patre colloquium instituatur, Spiritus alta experientia agatur.

Quod vero Paulus apostolus de omnibus credentibus asseverat, pervenire scilicet omnes debere "in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi",428 id peculiariter de sacerdotibus dici potest, qui ad caritatis perfectionem vocantur, et idcirco ad sanctitatem, quandoquidem ministerium ipsum pastorale eos esse etiam vult exemplaria viventia omnium fidelium.

Intellectualis ratio institutionis poscit ut ipsa continuetur altiusque per totum sacerdotale curriculum intellegatur, studio potissimum iuvante et recentioribus rebus accommodato cultu, qui sit solidus et accuratus. Missionis Iesu propheticae particeps, et mysterio Ecclesiae veritatis Magistrae insertus, sacerdos vocatur ad Dei vultum hominibus revelandum in Christo Iesu.429 Sed hoc poscit ut sacerdos ipse hunc vultum requirat eundemque veneranter et amanter contempletur:430 hoc tantummodo modo potest ipse eundem ceteris demonstrare. Theologicae vestigationis continuatio cumprimis est necessaria, ut Verbi ministerium adimplere possit sacerdos, id quidem non confuse nuntians vel ambigue, id denique a prorsus humanis opinionibus distinguens quamvis celebratis et pervulgatis. Sic ipse revera Dei Populo inservire potest, et eum iuvare, ut rationes requirentibus de christiana spe ostendat.431 Deinde "sacerdos dum prudenter et constanter theologicae inquisitioni studet, certe et personaliter sinceras ecclesiales divitias nancisci potest. Missionem idcirco explere potest, quae ab eo requirit ut verae doctrinae catholicae difficultatibus respondeatur atque sua alienaque inclinatio superetur quae ad negantem Magisterium et Traditionem habitum fert".432

Perennis institutionis pastoralis ratio pulchre Petri apostoli verbis significatur: "Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei".433 Ut quotidie secundum gratiam acceptam vivat, oportet sacerdos magis magisque alacer sit animo atque ideo Christi pastoralem caritatem accipiat, quam Spiritus sacramento suscepto tribuit. Quemadmodum Domini omnis actio fructus fuit pariter ac signum caritatis pastoralis, sic ministerialis sacerdotis opera oportet sit. Caritatis pastoralis est ipsa donum itemque munus, gratia et responsalitas, cui necesse est esse fideles: ea est profecto recipienda eiusque vis usque ad extrema consectaria. Haec ipsa pastoralis caritas, ut supra diximus, sacerdotem compellit concitatque, ut veram hominum condicionem melius usque cognoscat, ad quos mittitur, ut in historicis adiunctis in quibus versatur Spiritus rogatus dignoscat, ut denique aptiores rationes formasque utiliores conquirat ad ministerium hodie exercendum. Sic pastoralis caritas movet ac humana sacerdotis conamina sustentat, unde pastoralis actuositas sit recens, credibilis et efficax. Sed id stabilem pastoralem institutionem requirit.

Maturitatis iter non modo postulat ut sacerdos funditus perscrutari pergat suae institutionis diversa elementa, sed poscit etiam et potissimum quidem ut ipse haec principia plus plusque coagmentare valeat, gradatim pertingens, interiorem unitatem: quam pastoralis caritas praestabit. Haec namque non modo diversa elementa componit nectitque, sed eadem definit ac tanquam institutionis sacerdotis ut talis rationes denotat, sacerdotis scilicet, veluti perspicuitatis, vivae imaginis, Iesu Boni Pastoris ministri.

Perennis institutio sacerdotem iuvat ut tentationem superet, ne ministerium ad immodicam actuositatem per se ipsam conquisitam constringat, ad impersonalem rerum quandam exhibitionem, quamvis spiritualium sacrarumve, neve ad officiosum munus pro ecclesiastica administratione. Perennis solummodo institutio sacerdotem iuvat ut vigili cum amore "mysterium" custodiat, quod pro Ecclesiae humanitatisque bono in se fert.

73
73. Perennis formationis diversae et inter se connexae rationes nos iuvant ut altum earum sensum percipiamus: ipsa vero sacerdotem iuvat ut sit sacerdos idemque sacerdotem agat ad Iesu Boni Pastoris spiritum ac morem.

Veritas est facienda! Ita nos admonet S. Iacobus: "Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos".434 Sacerdotes vocati sunt ad "faciendam veritatem" suae existentiae, ad vivendam scilicet "in caritate" 435 suam identitatem et ministerium in Ecclesia ac pro Ecclesia. Ii porro ad conscientiam habendam provocantur vividiorem de Dei dono, id usque reminiscantur. Haec est ad Timotheum Pauli invitatio: "Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis".436 In ecclesiologico ambitu, quem compluries memoravimus, altus perennis institutionis sacerdotis sensus percipi potest prout hic est et agit in Ecclesia, quae est mysterium, communio et missio.

Intra Ecclesiam "mysterium" vocatur sacerdos, per permanentem institutionem, ad servandam et explicandam in fide integrae et sui ipsius mirabilis veritatis conscientiam: ipse est minister Christi et dispensator mysteriorum Dei.437 Paulus palam christianos rogat ut secundum hanc identitatem ab iis habeatur; sed ipse primus, de mirifico dono a Domino accepto sibi est conscius. Ita quisque sacerdos debet esse, si in veritate suae essentiae manere vult. Sed hoc tantummodo in fide fieri potest, hoc tantummodo intuitu oculisque Christi.

Hac spectata ratione, perennem institutionem autumari potest efficere ut sacerdos sit credens et talis magis magisque fiat: ipse semper in sua veritate se contueatur, per Christi oculos. Ei autem haec veritas grato laetoque amore servanda est. Fidem deinde renovare debet, cum ministerium suum sacerdotale explet. Oportet ministrum Christi se existimet, Dei dilectionis sacramentum in homines, quotiescumque instrumentum vivum est et trames Dei gratiae hominibus datae. Hanc quidem veritatem in fratribus agnoscere debet: hoc est aestimationis et amoris in ceteros sacerdotes principium.

74
74. Formatio perennis sacerdotem adiuvat, in Ecclesia "commu- nione" ad conscientiam maturandam suum ministerium esse postremo constitutum ad congregandam Dei familiam tanquam fraternitatem caritate animatam et ad eandem adducendam per Christum in Spiritu Sancto ad Patrem.438

Debet sacerdos crescere in conscientia arctae communionis qua cum Dei populo coniungitur: se videlicet non esse "coram" Ecclesia, sed praesertim "in" Ecclesia: esse fratrem inter fratres. Per baptismum sacerdos, dignitate insignitus ac filiorum Dei libertate, est eiusdem et unici corporis Christi membrum.439 Huius communionis conscientia ducit ad necessitatem suscitandi atque augendi corresponsalitatem in communi et unico munere salutis per promptam ac humanam adhibitionem omnium charismatum et officiorum exsecutionem quae Spiritus Sanctus credentibus praebet ad Ecclesiam aedificandam. Praecipue ministerium pastorale explendo, natura ad bonum Populi Dei ordinatum, sacerdos colere debet et suam arctam communionem cum omnibus testari, sicut Paulus VI scripsit: "Opus est ut ea re, quod hominum pastores, patres et magistri esse cupimus, idcirco fratres agamus. Colloquium enim cum amicitia, tum vero adhibita officia maximopere alunt".440

Magis proprie sacerdos vocatur ut conscientiam maturet se membrum esse Ecclesiae particularis cui est incardinatus, id est insertus vinculo iuridico simul et spirituali ac pastorali. Eiusmodi conscientia postulat et auget peculiarem in propriam Ecclesiam amorem. Haec, re ipsa, terminus est vivus ac perennis pastoralis caritatis, quae cum presbyteri vita est semper componenda quaeque eum ducit ad eiusdem huius particularis Ecclesiae historiam vel vitae experientiam participandam in eius divitiis ac fragilitatibus, in eius difficultatibus et exspectationibus; ad laborandum in ea et pro eius incremento. Debent igitur sentire se ditiores factos ab Ecclesia particulari et impigre adstrictos ad eius aedificationem tum quisque sacerdos tum ceteri, illam pastoralem navitatem producendo, quae propria fuit fratrum in sacerdotio, qui ante fuerunt. Ineluctabilis necessitas caritatis pastoralis erga propriam Ecclesiam particularem et eius futurum ministeriale est sollicitudo qua sacerdos invenire debet, ut ita dicamus, qui sibi in sacerdotio succedat.

Sacerdos maturare debet in conscientia communionis exsistentis inter diversas Ecclesias particulares, quae communio insita est in eo, quod Ecclesiae sunt, quae in loco personam gerunt unius et universalis Christi Ecclesiae. Huiusmodi communionis inter Ecclesias conscientia favebit "donorum commutationi", imprimis donorum vivorum ac personalium, qualia ipsi sacerdotes sunt. Hinc studium, quin immo alacris cura de adducenda ad effectum aequa cleri distributione.441 In his Ecclesiis particularibus memorandae sunt eae, quae "libertate carentes proprias non possunt habere vocationes", sicut etiam "Ecclesiae nuper ex persecutionibus venientes atque indigentes auxiliis, quae per longum tempus a multis magnanimiter et fraterne data sunt et continuo offeruntur".442

Intus in communitate ecclesiali, sacerdos praecipue vocatur ad crescendum, in sua veritate perenni, in suo presbyterio cumque suo presbyterio episcopo coniuncto.

Presbyterium, in sua veritate plena, mysterium est; res est enim supernaturalis, quoniam in Ordinis sacramento positum est. Hoc eius fons est, eius origo; eius ortus et auctus "locus". Namque, "presbyteri per sacramentum Ordinis vinculo personali et indissolubili cum Christo unico sacerdote colligantur. Ordo eis ut singulis confertur, sed inserti sunt in communione presbyterii cum episcopo iuncti 443".444

Haec sacramentalis origo apparet et extenditur in exercitio ministerii presbyteralis: a mysterio ad mysterium. "Presbyterorum unitas et cum episcopo et inter se non ab extra additur naturae eorum servitii propriae, sed exprimit eius essentiam quatenus est cura Christi Sacerdotis circa plebem ex unitate Sanctissimae Trinitatis adunatam".445 Haec sacerdotalis unitas, ex spiritu caritatis pastoralis explicata, sacerdotes facit Iesu Christi testes, qui Patrem est deprecatus ut "omnes unum sint".446

Facies igitur presbyterii, facies est verae familiae, fraternitatis, cuius vincula non ex carne et sanguine sunt, sed ex ordinis gratia: quae gratia sumit et tollit rationes humanas, psychologicas, affectiosas, amicabiles et spirituales inter sacerdotes; gratia, quae diffunditur, penetrat et ostenditur atque ad effectum deducitur multis mutui auxilii modis, non solum spiritualibus, verum etiam materialibus. Fraternitas presbyteralis neminem excludit, at suas potest ac debet habere propensiones: evangelicas, dicimus, in eos qui maiore auxilii vel hortationis necessitate laborant. "Haec fraternitas specialem habet curam de iuvenibus presbyteris, cordialem ac fraternum dialogum cum illis mediae et maioris aetatis, et erga illos qui una aliave ratione difficultates experiuntur; etiam sacerdotes qui ab hac forma vitae defecerunt, aut illam non sequuntur, non solum non derelinquit, sed fraterna sollicitudine ultra prosequitur".447

Unici presbyterii pars sunt, titulo diverso, etiam presbyteri religiosi qui in Ecclesia particulari habitant et operantur. Eorum praesentia omnes locupletat sacerdotes variaque charismata, ex quibus vivunt, dum presbyteris adhortationi sunt ut crescant in cognitione ipsius sacerdotii, conferunt ad excitandam et prosequendam sacerdotum formationem permanentem. Vitae religiosae donum, in dioecesana compage si sincerae aestimationi coniungitur et iusta observantia proprietatum cuiusvis Instituti et cuiuslibet spiritualis consuetudinis, testimonii christiani fines dilatat et multimodis prodest spiritualitati sacerdotali locupletandae, praesertim quod pertinet ad rectam necessitudinem atque mutuam efficacitatem inter valores Ecclesiae particularis et Ecclesiae universitatis Populi Dei. Ipsi religiosi attenti erunt praestando spiritui verae communionis ecclesialis, liberali participationi itineris dioecesis et episcopi optionum, suum charisma libenter suppeditando aedificandis omnibus in caritate.448

In contextu Ecclesiae communionis et presbyterii melius quaestio tractari potest de sacerdotis solitudine, in qua Patres synodales perseveraverunt. Est solitudo quidem, quae ad experientiam omnium pertinet et aliquid est omnino naturale; sed est etiam solitudo, quae e variis oritur difficultatibus et alias vicissim gignit difficultates. Hoc sensu "activa participatio in presbyterio dioecesano, regulares contactus cum episcopo et aliis sacerdotibus, mutua collaboratio, vita communis vel fraterna inter sacerdotes, sicut etiam conviventia familiaris cum christifidelibus laicis activis in paroecia, media valde utilia sunt ad superandos effectus negativos solitudinis quos interdum sacerdos experiri potest".449 At solitudo non solummodo difficultates parit, verum et efficaces praebet opportunitates sacerdotis vitae: "In spiritu oblationis accepta et quaesita in intimitate cum domino Iesu, solitudo etiam orationis et studii opportunitas ac simul sanctificationis et humani progressus adiumentum esse potest".450

Ne dicamus aliquod solitudinis genus partem esse necessariam formationis perennis. Saepe Iesus secedebat ut solus oraret.451 Facultas bonam solitudinem sustinendi est ad vitae interioris curam condicio necessaria. De solitudine agitur Domini praesentia habitata, qui nos, in Spiritus lumine, cum Patre iungit. Sic intellecta, silentii cura et spatiorum temporumque "deserti" quaesitio formationi perenni necessariae sunt. Hoc item sensu qui suam solitudinem bene colere nescit, ad veram fraternamque communionem non aptus dicitur esse.

75
75. Formatio perennis eo spectat, ut sacerdos magis conscius fiat se Ecclesiae munus salvificum communicare. In Ecclesia, qua "mu- nere", formatio perennis sacerdotis comprehenditur non solum sicut necessaria condicio, verum etiam sicut ratio minime praetermittenda, ut constanter de significatione recogitetur fidesque detur illam fideliter atque alacriter ad effectum adductum iri. Hac formatione sacerdos adiuvatur ad animadvertendum totum momentum, sed eodem tempore splendidam officii gratiam, quod non sinit eum esse tranquillum: sicut Paulus is posse dicere debet: "Si evangelizavero, non mihi est gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero" 452 et simul postulationis, apertae aut tacitae vehementer proficientis ab hominibus, quos Deus sine intermissione ad salutem vocat.

Solum idonea formatio permanens potest sacerdotem sustinere in eo quod essentiale et decretorium est eius sacerdotio, in fidelitate videlicet, uti apostolus Paulus scribit: "Hic autem quaeritur inter dispensatores (mysteriorum Dei) ut fidelis quis inveniatur".453 Fidelis esse debet sacerdos, etsi varii generis difficultatibus offendit, vel condicionibus admodum importunis ac fatigationis, comprehensibilis sane, per omnes vires quae praesto sunt ei, et ad vitae usque finem. Pauli testimonium cuilibet sacerdoti exemplo esse debet et stimulo: "Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes".454

76
76. Formatio permanens, ob id ipsum quod "permanens" est, est semper sacerdotibus excolenda; omni igitur vitae tempore omnique in condicione, sicut et in omni gradu responsalitatis ecclesialis: secundum, ut par est, facultates ac proprietates, quae vitae condicionum et concreditorum munerum mutationi iunctae sunt.

Formatio perennis seu permanens est imprimis iuvenibus sacerdotibus officium: ea illas habere debet assiduitatem et rationem congressionum quae, dum producunt gravitatem et soliditatem formationis in seminario acceptae, gradatim iuvenes ducunt ad intellegendas et colendas singulares divitias "doni" Dei - sacerdotii videlicet - et ad interpositionem certiorem ac magis consciam in dies in presbyterium, ideoque in communionem atque in corresponsalitatem cum omnibus fratribus in sacerdotio.

Si comprehendi potest quidam "satietatis" sensus, quo iuvenis presbyter affici potest, vix e seminario egressus, prae novis studii et congressionis temporibus, est omnino opinio reicienda, tanquam falsa et periculosa, formationem presbyteralem concludi praesentia in seminario peracta.

Congressiones formationis permanentis communicantes iuvenes sacerdotes poterunt mutuum afferre auxilium invicem participantes experientias et cogitationes de exsecutione eius presbyteralis ac ministerialis exemplaris, quod in sucum et sanguinem converterunt per annos in seminario actos. Eodem tempore eorum actuosa participatio congressionum ad formationem presbyterii pertinentium, exemplo esse poterit et stimulo sacerdotibus senioribus, sicque suum testabuntur amorem erga totum presbyterium suumque Ecclesiae particularis studium, quae bene formatis sacerdotibus indiget.

Ad adiuvandos iuvenes sacerdotes hoc difficili vitae et ministerii sui momento peropportunum est, si non necessarium hodie, structuram munimenti ad hoc ipsum institutam creare, cum moderatoribus ac idoneis magistris, in qua possint invenire, modo congruenti et continuo, praesidia necessaria ad bene ineundum suum sacerdotale servitium. In congressionibus periodicis, satis longis et crebris, actis, si fieri potest, in loco communi, domicilii instar, utilia iis concedentur tempora quietis, deprecationis, meditationis et fraterni colloquii. Ita facilius ab initio poterunt vitam suam presbyteralem evangelice ordinare. Si vero singulae Ecclesiae particulares non poterunt hoc servitium suis iuvenibus sacerdotibus praebere, opportunum erit Ecclesias vicinas sese coniungere et una simul opes collocare et apta programmata elaborare.

77
77. Formatio permanens officium quoque est presbyteris mediae aetatis. Reapse multiplicia sunt pericula, quibus possunt se offerre, ob ipsam aetatem, qualia sunt nimia navitas et quaedam in ministerii exercitio assuetudo. Hinc sacerdos temptatur sibi nimis confidere, ac si eius personalis experientia iam comprobata non amplius esset cum ulla re aut cum quoquam comparanda. Non raro sacerdos adultus quandam patitur interiorem lassitudinem noxiam, signum frustrationis paratae omnia perpeti ante difficultates et male gesta. Huiusmodi condicioni responsionem dant formatio permanens, continua et aequa recognitio sui suique agendi modi, constans quaesitio causarum et instrumentorum ad proprium munus exsequendum: ita sacerdos spiritum servabit vigilantem et paratum ad perennes et tamen semper novas postulationes salutis, quas quisque presbytero proponit, "homini Dei". Permanens institutio eos quoque presbyteros implicare debet qui provecta iam aetate senes habentur, qui in nonnullis Ecclesiis maior sunt iam pars presbyterii. Idcirco gratus animus est iis referendus ob ministerium Christo et Ecclesiae praestitum iisque solidarietas est significanda, qui in talibus condicionibus versantur. Horum presbyterorum permanens formatio non expostulabit officium studiorum, recentioris doctrinae et cultus inquisitionis, sed sedatam remissamque confirmationem illius muneris, quod iisdem in presbyterio adhuc est sustinendum, non modo ut ministerium pastorale, quamvis diversis sub formis, continuetur, verum etiam vitae et apostolatus experti ut magistri et aliorum sacerdotum doctorum sustinere possint ipsi personam.

Sacerdotes quoque qui ob labores et valetudinem haud bonam in debilibus condicionibus versantur corporis animive perenni institutione iuvantur, unde iidem concitentur ad quietum acreque pro Ecclesia ministerium continuandum, ne se a communitate vel presbyterio seiungant, ad externam actionem minuendam, ut tantummodo eos actus peragant pastoralis necessitudinis et spiritualitatis personalis aptos ad rationes et sacerdotii laetitiam sustinendas. Permanens formatio adiuvabit eos ad vivam servandam conscientiam, quam ipsi fidelibus inculcaverunt, se scilicet pergere esse membra nava in Ecclesiae aedificatione, etiam et potissimum propter suam cum Christo patienti communionem aeque cum tot fratribus sororibusque qui in Ecclesia Passionem Domini participant, spiritalem Pauli experientiam repetentes qui asseveravit: "Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia".455

78
78. Condiciones, in quibus saepe ac pluribus locis hodie impletur ministerium sacerdotum non facile quidem reddunt serium opus formationis: multiplicata enim officia et servitia, vitae humanae complexa indoles in universum atque communitatum christianarum particulatim, actionis febris et intentus ardor, quae propria sunt tot regionum societatis nostrae, crebro destituunt presbyteros illo tempore ac viribus quae pernecessariae sunt ut sibi attendant.456

Haec efficiunt ut in omnibus augeantur officia responsalia ita ut superentur difficultates, quin immo evadant provocatio aliqua ut formatio permanens elaboretur ac perficiatur quae convenienter respondeat magnitudini doni Dei necnon gravitati ipsarum postulationum exigentiarumque temporis nostri.

Rursus scilicet responsales permanentis formationis sacerdotum reperiendi sunt intra Ecclesiam-"communionem". Hoc modo tota particularis Ecclesia, ducente ipso episcopo, officio oneratur concitandi variisque rationibus procurandi permanentem presbyterorum institutionem. Hi enim non sibi solis exsistunt sed Dei populo: hac de causa, permanens educatio, dum maturitatem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem sacerdotum praestat, in bonum aliquod evadit cuius consors est Populus Dei ipse. Praeterea, pastoralis ministerii exercitatio ipsa perducit ad continuam fructuosamque permutationem reciprocam inter fidei vitam presbyterorum ac vitam fidelium. Omnino partitio vitae inter sacerdotem et communitatem, si sapienter quidem ducitur et adhibetur, constituit partem praecipuam permanentis educationis, quae tamen redigi non potest ad aliquem singularem eventum aut unum quoddam inceptum sed extenditur et pervadit ministerium totum presbyteri vitamque.

Etenim christiana experientia hominum simplicium et humilium, spiritales impetus personarum Dei amantium, applicationes animosae fidei ipsius ad vitam a christianis peractae elaborantibus variis in muneribus socialibus et civilibus, haec omnia a sacerdote suscipiuntur qui dum ea ministerio suo sacerdotali illustrat, inde spiritalem magni momenti alimoniam haurit. Dubitationes quoque et discrimina ac tarditates coram diversissimis condicionibus presbyterorum singulorum et socialibus, invitamenta ad repudiandum omne vel ad desperationem ipso tempore dolorum et aegrotationum et mortis: in summa, omnia difficilia adiuncta quibus obviam fiunt homines in fidei itinere, vivuntur fraterne ex animoque perferuntur in sacerdotis corde qui responsiones pro aliis conquirens continenter movetur ut sibi eas in primis detegat.

Universus sic Dei populus singulis suis in membris valet et debet magni momenti adiumentum suorum sacerdotum educationi permanenti praebere. Qua in re relinquere presbyteris debet temporis spatia pro studio et precatione, ab iis id poscere cuius causa a Christo missi sunt nec quidquam aliud, adiutricem suppeditare operam variis in provinciis pastoralis muneris praesertim vero illis quae ad hominum promotionem pertinent et caritatis ministerium, in tuto collocare vincula humanitatis ac fraternitatis cum iis, faciliorem sacerdotibus reddere eam conscientiam qua dicere ipsi possint: "Non... dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri" omnium sane christifidelium.457

Formativum Ecclesiae particularis officium erga sacerdotes concorporatur ac determinatur secundum coniunctionem cum singulis membris quae eam componunt, initio facto a presbytero ipso.

79
79. Certo quodam modo ipsemet singularis sacerdos primus auctor in Ecclesia institutionis permanentis est: revera quisque presbyter officio tenetur, quod quidem in Ordinis sacramento innititur, ut Dei dono fidelis persistat necnon concitato motui cotidianae conversionis qui eodem ex dono profluit. Regulae aut normae ecclesiasticae auctoritatis hac in re, haud secus atque exemplum ipsum ceterorum sacerdotum, non sufficiunt ut permanens formatio videatur optabilis sive desiderabilis, nisi unusquisque sacerdos sibi persuasit quam sit illa necessaria et nisi paratus est uti eius occasionibus et temporibus et formis. Permanens enim educatio "iuventutem" animi conservat quam nemo ab exteriore parte imponere potest, sed quam intra se singuli semper inveniant oportet. Is solus, qui hoc discendi semper desiderium servaverit vivum atque crescendi, eam "iuventutem" possidebit.

Potissimum officium Episcopi est simulque presbyterii. In eo enim Episcopi officium consistit quod per eum sacerdotium suum presbyteri accipiunt et cum eo communicant pastoralem sollicitudinem erga Dei Populum. Officium ipse gerit perseverantis institutionis illuc spectantis ut omnes eius sacerdotes liberaliter se fideles praestent dono ministerioque recepto, quemadmodum Populus Dei eos agere vult iusque habet ut sese gerant. Idem vero officium movet episcopum una cum toto presbyterio ut propositum opus excogitet constituatque rationem qua permanens educatio conformetur non veluti quidquam adventicium, verum tanquam deliberata doctrinarum ratio quae per passus certos enucleatur certasque exhibet vias. Implebit ideo officium suum episcopus, non modo si presbyterio suo praebuerit loca ac tempora permanentis formationis sed etiam si ipsemet praesentem se exhibuerit et congressionibus interfuerit humaniter ex animoque. Decebit saepius vel etiam oportebit plurium dioecesium finitimarum vel regionis alicuius ecclesiasticae episcopos inter se consentire viresque coniungere ut incepta meliora offerantur vereque incitent formationem illam perpetuam, cuius generis sunt curricula accommodationis biblicae theologicae pastoralis, hebdomades residentiae, cycli instructionum, tempora meditationis et comprobationis in pastoralis itinere ipsius presbyterii communitatisque ecclesialis.

Sua explebit munia episcopus, si partes etiam advocabit et auxilia quae afferri poterunt ex studiorum facultatibus et institutis theologicis ac pastoralibus, ex seminariis et institutionibus vel consociationibus ubi homines, sacerdotes religiosi fideles laici, in presbyterorum educatione versantes conglobantur.

Intra particularem quamque Ecclesiam locus praecipuus obvenit ipsis familiis, ad quas nempe secundum earum naturam "ecclesiarum domesticarum" refertur revera vita ipsa communitatum ecclesiarum quas animant gubernantque sacerdotes. Nominatim vero partes extollendae sunt familiae nativae. Haec namque coniuncta et in suis propositis consentiens potest operi filii sui proprium quoddam praebere adiumentum magni profecto momenti. Cum enim consummat consilium illud providentiae divinae, quod eam constituerat germen vocationis ac necessarium auxilium ad incrementum et progressum, domus sive familia sacerdotis, plane semper observans hunc filium qui voluit se Deo proximoque dedere, perstare debet semper testis fidelis qui munus eius confirmat, comitatur et participat magno cum studio et reverentia.

80
80. Etsi quodvis momentum esse potest "tempus acceptabile" 458 quo sacerdotem perducit Spiritus Sanctus ad incrementum in oratione ac studio necnon conscientia propriorum munerum pastoralium, quaedam tamen momenta exsistunt "privilegiata", licet communiora et in antecessum praestituta.

Hoc quidem loco commemorandi in primis sunt congressus episcopi cum proprio presbyterio, sive liturgici illi sunt (praesertim Missae Chrismatis concelebratio feria quinta in Cena Domini) sive pastorales et culturales, ut videlicet sententiae permutentur de pastorali industria vel studia agantur de quibusdam quaestionibus theologicis.

Contingunt praeterea conventus spiritualitatis sacerdotalis, quales sunt exercitationes spiritales, dies recessus, aliaque similia. Progressionis et auctus spiritalis ac pastoralis opportunitates sunt, tum etiam occasiones orationis longioris et tranquillioris, tempora quibus reditur ad radices ipsius exsistentiae sacerdotalis, quibus renovatur novum studium fidelitatis et pastoralis actuositatis.

Magnum prae se ferunt pondus etiam congressiones studiorum communisque meditationis: impediunt enim ne animi cultura reddatur misera et egena aut refugiatur ad commodas opiniones etiam in apostolatus campo quae sunt effectus inertiae mentis; suppeditant summam iam maturiorem variorum vitae spiritualis elementorum vitaeque culturalis et apostolicae; mentem porro animumque aperiunt novis provocationibus novisque appellationibus quas Ecclesiae praebet Spiritus.

81
81. Complura sunt praeterea adiumenta et instrumenta quibus uti licet, quo ipsa formatio permanens usque uberior evadat vitae experientia sacerdotibus ipsis. Inter haec memorare placet varias formas communis vitae sacerdotum, quae semper in Ecclesiae historia adfuerunt, quamvis diversis modis gradibusque fervoris: "Hodie fieri non potest quin ipsae magnopere commendentur, inter illos potissimum qui vivunt vitam actionemque apostolicam, verum omnibus exhibet sociis presbyteris ipsisque laicis caritatis et unitatis exemplum".459

Aliud quoddam subsidium importare possunt sacerdotum sodalitates, praesertim vero ipsa instituta saecularia sacerdotum quae prae se ferunt tamquam propriam notam indolem dioecesanam, ex qua arctius sacerdotes cum episcopo consociantur efficiuntque "consecrationis statum ubi per vota aliave vincula sacra presbyteri devoventur ad evangelica consilia in vita cotidiana incarnanda".460 Cunctae autem "fraternitatis sacerdotalis" rationes ab Ecclesia probatae proficiunt non tantum ad spiritalem vitam, verum ad vitam quoque apostolicam ac pastoralem.

Usus pariter directionis spiritualis multum sane confert ad permanentem sacerdotum educationem provehendam. Translaticium instrumentum est quod nihil interea perdidit suae praestantiae non solum ut spiritualis formatio praestetur, sed etiam ut perpetua fidelitas ac magnanimitas in ministerii sacerdotalis exsecutione promoveatur sustineaturque. In hanc quidem scripsit sententiam futurus Pontifex Paulus VI: "Opus pulcherrimum facit directio spiritualis ac dici potest ea pernecessaria morali spiritualique iuventutis incremento quae quidem plena fidelitate cupiat interpretari et sequi vocationem, qualiscumque ea est, propriae vitae; adservat porro illa beneficam utilitatem omni vitae aetate, cum sub lumine et caritate alicuius pii prudentisque consilii expetitur comprobatio propriae honestatis atque consolatio de magnanima officiorum propriorum procuratione. Paedagogicum est instrumentum magnae prudentiae, summi tamen ponderis, ars est paedagogica et psychologica permagnae gravitatis in eo qui eam factitat; spiritualis exercitatio humilitatis est ac fiduciae in eo qui eam percipit".461


LA - PASTORES DABO VOBIS 69