Pastores gregis LA 68

Inter religiones dialogus, potissimum pro mundi pace


68 Quemadmodum variis in occasionibus iteravimus, inter religiones dialogus paci gentium inservire debet. Religionum enim traditionibus necessaria ad dissipationes superandas ac mutuam populorum amicitiam observantiamque iuvandam suppetunt subsidia. Synodus monuit ut una cum populorum curatoribus auctores sint Episcopi congressionum, ut attente dissensiones ac vexantia orbem bella perpendant, sic ut perviae reperiantur viae ad iustitiae, concordiae pacisque communem operam procurandam.

Dialogi inter religiones de pace momentum vehementer extulerunt synodales Patres iique Episcopos rogaverunt, ut novas consensionis aperiendas vias in cuiusque Dioecesibus curarent. Novae viae ad pacem insuper pandi possunt per religiosae libertatis confirmationem, cuius fecit mentionem in Decreto Dignitatis humanae Concilium Vaticanum II, per educationis itemque operam in novarum generationum beneficium, atque recte communicationis socialis adhibitis instrumentis.283

Inter religiones tamen dialogus, qui praevidetur, latior est atque hanc ob causam Patres synodales confirmarunt partem esse illum novae evangelizationis, hac praesertim aetate, cum, magis multo quam praeteritis temporibus, iisdem in regionibus, iisdem in urbibus, in cotidianae vitae operis locis, homines diversarum religionum sectatores simul vivunt. Inter religiones igitur dialogus a multarum christianarum familiarum cotidiana vita postulatur atque hanc quoque propter rem Episcopi, sicut fidei magistri ac Dei Populi pastores, ei congruam curam praestare debent.

Eo quod una vivunt cum aliarum religionum hominibus christiani, peculiari stringuntur iidem officio singularitatem universalitatemque mysterii Christi salvifici testificandi deindeque Ecclesiae necessitatem veluti pro cunctis hominibus salutis instrumenti. « Dum assertione huius veritatis ad fidem pertinentis nihil adimitur sincerae aestimationis qua Ecclesia prosequitur religiones mundi huius nostri, simul vero a radice excluditur mentis ille habitus relativismi religiosi vestigiis impressi, qui ad putandum inducit « aliam religionem tantidem esse ac aliam ».284 Quapropter liquet prorsus inter religiones dialogum nuntii ac fidei propagationis numquam fungi vice posse, quippe quae principalem praedicationis, catechesis Ecclesiaeque missionis constituant finem.

Quod palam et citra ambiguitatem affirmatur hominis salutem ex redemptione pendere, quam Christus fecit, haud obstat quominus cum aliis religionibus instituatur dialogus. Praeterea christianae spei profitendae sub lumine non erit obliviscendum eandem ipsam inter religiones dialogi fundamentum iacere. Sicut namque in conciliari Declaratione Nostra aetate affirmatur, « una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate Sancta quam claritas Dei illuminabit, ubi gentes ambulabunt in lumine eius ».285

Civilis, socialis atque oeconomica vita


69 Sua in pastorali sollicitudine Episcopus amoris iustitiaeque necessitatibus deesse non potest, quae ex socialibus oeconomicisque condicionibus hominum pauperiorum oriuntur, in quibus desertis atque vexatis peculiares imagines Iesu totidem respicit christifidelis. Eorum intra ecclesialem civilemque communitatem praesentia fidei nostrae christianae sinceritatem experitur.

Aliquid de implicata illa re, quam globalizationem appellant, dicere velimus, quae una est ex praesentis mundi peculiaritatibus. Etenim rei oeconomicae, nummariae et culturae item in unum globum coacervatio, seu « globalizatio », ut aiunt, adest, quae pedetemptim, propter progressus qui cum informatica arte iunguntur, roboratur. Quemadmodum alias diximus, ipsa acre iudicium requirit, ut bona malaque dignoscantur necnon varia consectaria, quae Ecclesiae cunctoque hominum generi contingere possunt. Hanc ad operam multum conferre possunt Episcopi, qui usque necessitatem memorabunt ad caritatis globalizationem perveniendi, minime quibusdam ad extremam societatem detrusis. Hac de re synodales quoque Patres « globalizationis caritatis » provehendae officium memoraverunt, considerantes hoc in eodem ambitu de publico debito condonando quaestiones, quod rem oeconomicam tot gentium in discrimen obicit, dum socialem politicumque earum progressum cohibet.286

Haud hanc sic gravem materiem retractantes, tantum praecipua iteramus, iam alibi tractata: hac in re Ecclesiae mens ad tria essentialia et confinia vertitur, scilicet ad humanae personae dignitatem, solidarietatem et subsidiarietatem. Itaque « res oeconomica globalizata sub iustitiae socialis principiorum lumine expediri debet, potiorem partem pro pauperibus, qui oeconomiam globalizatam cavere possint, ac simul boni communis internationalis postulata servando ».287 In solidarietatis vim dynamicam inserta, globalizatio homines iam non ad marginem reducere potest. Solidarietatis namque globalizatio recta ex caritate illa universali pendet, quae est Evangelii anima.

Rerum naturae tutela mundique creati custodia


70 Synodales Patres oecologiae quaestionis ethicas quoque rationes memoraverunt.288 Re quidem vera quod alta quadam significatione solidarietas globalizanda memoratur, id quoque, et instanter quidem, ad mundi creati attinet tutelam terraeque bona. « Creaturae gemitus », cuius Apostolus facit mentionem (cfr Rom Rm 8,22), inversis hodie rationibus contingere videtur, quoniam de eschatologica intentione iam non agitur, in exspectatione revelationis filiorum Dei (cfr Rm 8,19), verum de quodam mortis spasmo, qui hominem ipsum arripere conatur ut eum destruat.

Hic namque sua fraudulentiore pravioreque specie oecologiae quaestio manifestatur. Reapse « altius graviusque moralium implicationum signum, quae in oecologiae quaestione versantur, vitae respicit observantiam, quae deest, quaeque in compluribus inquinantibus agendi rationibus observatur. Faciendarum rerum saepe rationes potiores sunt quam opificis dignitas atque eoconomiae bonum singularum personarum, si non universarum prorsus gentium, antefertur. His in casibus, inquinatio deleticiave innaturalisque destructio, nonnumquam vero prae se fert hominis contemptionem ».289

Omnino liquet non modo oecologiam physicam in discrimine versari, scilicet variorum animantiumdomicilium in periculum committi, verum etiam humanam oecologiam, quae praecipuum vitae omne genus bonum tueatur atque futuris generationibus locum quendam comparet, qui, ut fieri potest, Creatoris consilio proximus sit. Quapropter oecologica conversione opus est, cui operam praestabunt Episcopi, congruam docentes cum rerum natura necessitudinem. Doctrinae de Deo Patre sub lumine, caeli et terrae Creatore, de « ministeriali » necessitudine agitur: homo namque, Creatoris minister, medium creationis occupat locum.

Ministerium Episcopi valetudini consulens


71 Sollicitus de homine Episcopus cogitur ad imitandum Iesum, vere « bonum Samaritanum », compassione plenum et misericordia, qui ullo absque discrimine de homine curam adhibet. Valetudinis tutela inter hodiernas provocationes praecipuum tenet locum. Plurima sunt adhuc, pro dolor!, aegrotationis genera quae variis in orbis terrarum regionibus saeviunt et, quamvis humanae scientiae celerrimo progrediantur gradu, ad novas quaerendas solutiones vel subsidia, quo melius morbos oppetant, novae usque exoriuntur rerum condiciones, quibus physica et psychica valetudo debilitatur.

In dioecesana circumscriptione quilibet Episcopus, expertis suffultus personis, vocatur ad navitatem « Evangelium Vitae » omnino proclamandi. Studium ad medicinam et infirmorum assistentiam humanas reddendas ex parte christianorum qui dolentibus hominibus proximos sedulo se praebent, in singulorum animis suscitant figuram Iesu, corporum animarumque medici. Ex monitionibus quas suis Apostolis tradidit, hortationem ad infirmos curandos non neglexit (cfr Mt
Mt 10,8).290 Hac de re, ordinatio et promotio accommodatae rei pastoralis pro valetudinis administris in corde Episcopi primatum habeant.

Peculiarem in modum Patres synodales adducti sunt sollicitudinem enixe exprimere provehendi authenticam « vitae culturam » apud hodiernam societatem: Id quod forsitan magis permovet nostrum animum Pastorum est contemptio vitae a conceptione usque ad eius conclusionem, simul cum dissolutione familiae. Ex parte Ecclesiae repudiatio abortus et euthanasiae est confirmatio vitae,confirmatio originalis bonitatis creationis, confirmatio quae attingere potest singulos homines in sacello conscientiae, confirmatio familiae, primae spei cellulae, in qua Deus sibi complacet eam hortans ut « ecclesia domestica » efficiatur.291

Pastoralis cura Episcopi erga migrantes


72 Motus populorum insuetam in praesens adepti sunt magnitudinem et sese ostendunt frequentissimos, qui ingentem hominum numerum complectuntur. Ex quibus, plures sunt qui se amovent vel fugiunt ex terra patria ob bellicas conflictationes, ob oeconomicam iacturam, ob politicos ethnicos socialesque incursus et ob naturae calamitates. Omnes huiusmodi migrationes, quamvis inter se diversae, graves proponunt quaestiones nostris communitatibus de iis quae attinent ad problemata pastoralia qualia sunt evangelizatio et dialogus inter religiones.

Quocirca opportunum est ut in Dioecesi provideatur instituendis structuris aptis ad hospitalitatem et pastoralem curam horum hominum, secundum varias cuiusque condiciones. Necesse est etiam cooperationi inter Dioeceses finitimas favere, ut efficacius et aptius vindicetur servitium, quo etiam consulatur ut sacerdotes et operatores laici, praecipui munifici et prompti, formentur ad hoc necessarium servitium, id maxime quod afficit quaestiones naturae legalis quae surgere possunt ex harum personarum locatione in novo ordine sociali.292

In hoc contextu Patres synodales, provenientes ex Ecclesiis catholicis orientalibus, iterum agitarunt illam quaestionem, novam quibusdam sub aspectibus et gravia afferentem detrimenta quoad concretam vitam, nempe de earum communitatum fidelibus emigrantibus. Contingit enim ut innumeri christifideles, qui ad catholicas Ecclesias orientales pertinent, extra terram originis et extra sedes hierarchicas orientales habitu stabiliterque commorentur. Agitur enim, uti patet, de quodam rerum statu qui cotidie conscientiam Pastorum sollicitat.

Hac de re, Synodus Episcoporum necessarium etiam censuit methodos exquirere, quibus Ecclesiae catholicae, sive Orientales sive Occidentales, statuere possint opportunas et idoneas structuras pastorales, ut responderi valeat exigentiis horum fidelium extra patriam degentium.293 Attamen Episcopi loci graviter tenentur, quamvis diversi sint ritus, pro his fidelibus ritus orientalis esse veri Patres, qui, ad pastoralem curam quod attinet, tueantur eorum religiosa et peculiariter culturalia bona, in quibus nati sunt et prima christianae didicerunt formationis rudimenta.

Hi quidam sunt tantum ex aspectibus in quibus et christianum testimonium et episcopale ministerium gravi implicantur instantia. Cura assumendi obligationes quae afficiunt universum orbem, illius problemata, provocationes, exspectationes, ad officium nuntiandi Evangelium spei pertinet. In periculo enim semper versatur futurum hominis, quatenus hic « in spe vivit ».

Facile intellegi potest cur, quandoquidem provocationes acervantur, quibus spes subicitur, temptatio exoriatur haesitationis et diffidentiae. Christianus tamen novit se condiciones adhuc graviores oppetere posse, quoniam suae fundamentum spei est in mysterio Crucis et Resurrectionis Domini positum. Christianus hinc tantummodo virtutem haurire potest ut promptum se exhibeat ad servitium Dei, qui salutem et integralem hominis liberationem exoptat.



CONCLUSIO



73 Harum scaenarum in prospectu, tam implicatarum Evangelii nuntiandi gratia, in memoriam quasi sua sponte panum multiplicatorum narratio revocatur, quam Evangelia describunt. De multitudine Iesu suam dubitationem manifestant discipuli, quae eius verbi cupida in solitudinem usque eum est persecuta, iidemque suadent: « Dimitte turbas... (Lc 9,12). Fortasse timent atque revera nesciunt, quo pacto tam magnae multitudinis personarum famem depellant.

Similis motus ex animo nostro oriri potest, propter quaestionum magnitudinem paene abiecto, quae Ecclesiam ac nosmetipsos Episcopos interrogant. Hac in re ad illam novam caritatis phantasiamdecurrere oportet, quae non modo et non tam efficacibus praestitis subsidiis explicari debet, sed magis facultate ad indigentes accedendi, dum pauperibus facultas datur unamquamque communitatem christianam putare veluti propriam domum.294

Iesus autem propria ratione utitur ut hasce quaestiones solvat. Quasi Apostolos lacessendo, dicit: « Vos date illis manducare » (Lc 9,13). Narrationis exitum bene novimus: « Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim » (Lc 9,17). Cuius copiae reliquum hodie etiam in Ecclesiae vita adest!

Tertii millennii Episcopi rogantur ut id faciant quod saeculorum decursu ad nostram usque aetatem tot sancti Episcopi fecerunt. Quemadmodum egit sanctus Basilius, ut aliquod supponamus exemplum, qui iuxta Caesaream magnum deversorium excipiendis pauperibus condere voluit, verum caritatis oppidulum, quod ex eo nomen duxit Basiliadis: in quo hoc elucet: « caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis ».295 Haec est semita quae nobis est calcanda: Bonus Pastor unicuique Episcopo suum gregem commendavit, ut eundem verbo alat exemploque formet.

Unde igitur nos Episcopi necessarium panem sumemus ut ad interrogationes respondeamus, quae intra extraque Ecclesias et Ecclesiam exstant? Sicut Apostoli cum Iesu conqueramur: « Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? » (Mt 15,33). Quae sunt « loca » unde subsidia sumamus? Paucis quaedam praecipua enuntiamus.

Primum nostrum transcendens subsidium est Dei caritas diffusa... « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rm 5,5). Amor quo Deus nos dilexit talis est ut nos semper sustentare possit in rectis viis reperiendis, quibus viri mulierisque cor attingere possimus. Singulis momentis, sui Spiritus virtute, amandi atque aptiores pulchrioresque amoris inveniendi formas nobis dat copiam Dominus. Ad Evangelio inserviendum vocati pro mundi spe, scimus hanc spem haud ex nobis profluere, sed ex Spiritu Sancto qui « non cessat in hominis corde spei custos esse: spei videlicet omnium humanarum creaturarum, earum maxime, quae « Spiritus primitias habent » et « redemptionem corporis exspectant » ».296

Subsidium alterum est Ecclesia, in quam per Baptismum una cum tot nostris fratribus sororibusque inserimur, quibuscum unum Patrem agnoscimus atque unum Spiritum bibimus sanctitatis.297 Ut « domum scholamque communionis » exstruamus Ecclesiam hodierna condicio nos impellit, si respondere volumus iis quae a nobis mundus requirit.298

Nostra in episcopali coetu communio, in quam sumus per consecrationem inserti, magnus est quoque thesaurus, utpote quae validissimum sit fulcimentum ad temporis signa attente legenda eaque dignoscenda quae Spiritus Ecclesiis dicit. In Episcoporum Collegii corde subsidium ac Successoris Petri apostoli solidarietas adsunt, cuius suprema universalisque potestas haud abrogat, immo Episcoporum, Apostolorum successorum, potestatem affirmat, roborat vindicatque. Hoc in rerum prospectu magni est momenti communionis instrumenta ad Concilii Vaticani II praescripta probe usurpare. Etenim nullum est dubium quin quaedam exsistant condiciones – et hodie haud paucae exstant – in quibus singula particularis Ecclesia et etiam plures viciniores Ecclesiae inhabiles sint vel re nequeant negotia magni ponderis congruenter expedire. His potissimum in condicionibus communionis episcopalis adhibita instrumenta verum auxilium praebere possunt.

Postremum, proximumque Episcopo subsidium, ut « panem » inquirat ad suorum fratrum famem levandam, est eius particularis Ecclesia, dum spiritalitas communionis ex ea veluti educandi principium emergat « omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates ».299 Hic inter Synodi Episcoporum X Coetum Generalem Ordinarium ceterosque tres Coetus generales, qui eum proxime antecesserunt, coniunctio denuo manifestatur. Quandoquidem numquam solus est Episcopus, solus non est in universali Ecclesia ac ne particulari quidem in sua propria Ecclesia.


74 Hac ratione Episcopi officium novo millennio ineunte liquido describitur. Omnium temporum est officium Christi Evangelium enuntiare, qui est mundi salus. At de munere agitur quod novis necessitatibus notatur, quae omnium Populi Dei partium concordem requirunt operam. Episcopi adhibendi habere copiam poterit presbyterii dioecesani participes, diaconos, sanguinis Christi caritatisque ministros; sorores fratresque consecratos, qui in Ecclesia mundoque ad Dei principatum in vita christiana palam itemque eius amoris coram condicionis humanae infirmitate potentiam testandam vocantur; fideles tandem laicos, quorum auctae apostolatus in Ecclesia potestates peculiare fulcimentum singularisque solaminis causam Pastoribus comparant.

Harum deliberationum advenientes ad terminum conscii Nobis sumus X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum argumentum unumquemque nostrum, qui Episcopi sumus, ad nostros cunctos fratres sororesque in Ecclesia ac ad omnes viros feminasque in orbe nos disponere. Ad eos Christus nos mittit, quemadmodum olim Apostolos misit (cfr
Mt 28,19-20). Hoc nostrum est munus, ut singulis personis, eminentem in modum et conspicuum, vivum simus Iesu Christi signum, Magistri, Sacerdotis atque Pastoris.300

Christus Iesus igitur imago est ad quam, Venerabiles in episcopatu Fratres, ad nostrum spei praeconis ministerium explicandum respicimus. Eius ad similitudinem nos quoque nostram exsistentiam impendere debemus illorum pro salute, qui nobis committuntur, nuntiantes et celebrantes amoris misericordis Dei de morte peccatoque victoriam.

Munus hoc nostrum Virginis Mariae intercessioni commendamus, Ecclesiae Matris Apostolorumque Reginae. Ea, quae in Cenaculo preces sustinuit Collegii apostolici, nobis impetret gratiam numquam amoris mandatum deserendi, quod Christus nobis concredidit. Verae vitae testis, Maria « quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei – ideoque peculiarem in modum nobis, cuius sumus Pastores – praelucet ».301

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Octobris, anno MMIII, vicesimo quinto anniversario die electionis Nostri ad Pontificatum.

IOANNES PAULUS PP. II


1Ritus Ordinationis Episcopi: Oratio Ordinationis.

2Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 18.

3S. Thomas Aquinas, Super Ev. Joh., X,3.

4Ioannes Paulus II, Homilia in conclusione X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (27 Octobris 2001), 3: AAS 94 (2002), 114.

5Allocutio ad Cardinales, Archiepiscopos et Episcopos Italiae (6 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 68.

6Propositio 3.

7Cfr Ioannes Paulus II, Oratio triginta post dies mensis Septembris diei XI, anno MMI:L'Osservatore Romano, 12 Octobris 2001, p. 1.

8Synodus Episcoporum, X Coetus Generalis Ordinarius, Nuntius (25 Octobris 2001), 8:L'Osservatore Romano, 27 Octobris 2001, p. 5; cfr Paulus VI, Litt. Ap. Octogesima adveniens(14 Maii 1971), 41: AAS 63 (1971), 429-430.

9Cfr Propositio 6.

10Cfr Propositio 1.

11Cfr Optatus Milevitanus, Contra Parmenianum donatistam, 2,2: PL 11,947; S. Ignatius Antiochenus, Ad Romanos, 1,1: PG 5,685.

12Ioannes Paulus II, Homilia in initio X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (30 Septembris 2001), 6: AAS 94 (2002), 111-112.

13Cfr Missale Romanum, Praefatio de Sanctis Pastoribus.

14S. Augustinus, Sermo 340/A, 9: PLS 2,644.

15Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 3.

16Cfr Adv. haer. 2,2; 3,1: PG 7,847. 848; Propositio 2.

17Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 21; 27.

18Cfr Ad Magnesios 6,1: PG 5,764; Ad Tralianos 3,1: PG 5,780; Ad Smyrnenses 8,1: PG 5,852.

19Cfr Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: electi officia.

20Cfr Didascalia Apostolorum II,33,1, ed. F.X. Funk, I,115.

21Cfr Propositio 6.

22Cfr Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: propositio homiliae.


23N. 19.

24Cfr ibid., 22; Codex Iuris Canonici, can. 330; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 42.

25Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22; Codex Iuris Canonici, can. 336; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 49.

26Cfr Propositio 20; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 21; Codex Iuris Canonici, can. 375 § 2.

27Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 3; 5; 6; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 13: AAS 90 (1998), 650-651.

28Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus (28 Iunii 1988), Adnexum I, 4: AAS 80 (1988) 914-915; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22; Codex Iuris Canonici, can. 337 §§ 1,2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 50 §§ 1,2.

29Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio in conclusione VII Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (29 Octobris 1987), 4: AAS 80 (1988), 610; Const. Ap. Pastor Bonus, Adnexum I(28 Iunii 1988): AAS 80 (1988), 915-916; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22.

30Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22.

31Ibid.

32Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 8: AAS 90 (1998), 647.

33Cfr Sacramentarium Iculismense, In dedicatione basilicae novae: « Dirige, Domine, Ecclesiam tuam dispensatione caelesti, ut, quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriamque promissam te moderante perveniat”: CCSL 159 C, rubr. 1851;Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 758-760; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt.Communionis notio (28 Maii 1992), 9: AAS 85 (1993), 843.

34Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

35Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 12: AAS 90 (1998), 649-650.

36Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 5.

37Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22.

38Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 12: AAS 90 (1998), 650.

39Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22.

40Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 12: AAS 90 (1998), 649-650.

41Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 25-26.

42Cfr Propositio 33.

43Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 21, 27; Ioannes Paulus II, Ep. ad sacerdotes (8 Aprilis 1979), 3: AAS 71 (1979), 397.

44Cfr In Io. Ev. tract. 123,5: PL 35, 1967.

45Sermo 340,1: PL 38, 1483.

46Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.

47Ibid., 32.

48Cfr Propositio 8.

49Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 30: AAS 93 (2001), 287.

50Oratio II, n. 71: PG 35, 479.

51Cfr Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 15. 31: AAS 93 (2001), 276. 288.


52N. 5: AAS 94 (2002), 111.

53Sacramentarium Serapionis, 28; ed. F.X . Funk, II, 191.

54Ioannes Paulus II, Homilia initii X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (30 Septembris 2001), 5: AAS 94 (2002), 111.

55Codex Iuris Canonici, can. 387; cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 197.

56Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40.

57Sermo 340, 1: PL 38, 1483.

58Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1804. 1839.

59Cfr Propositio 7.

60S. Cyprianus, De oratione dominica, 23: PL 4, 535; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4.

61Ritus Ordinationis Episcopi: Mitrae traditio.

62Cfr Propositio 7.

63Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 41.

64Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Direttorio su pietà popolare e liturgia. Principi e orientamenti (17 Decembris 2001), 184: Città del Vaticano, 2002, p. 154.

65Cfr Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Rosarium Virginis Mariae (16 Octobris 2002), 43: AAS 95 (2003), 35-36.

66Cfr Propositio 8.

67Cfr Paulus VI, Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 59: AAS 68 (1976), 50.

68Ad Philadelphienses 5: PG 5, 700.

69Comm. in Is. Prol.: PL 24,17; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 25.

70Cfr Paulus VI, Adhort. Ap. Marialis cultus (2 Februarii 1974), 17: AAS 66 (1974), 128.

71Cfr S. Augustinus, Sermo 179,1: PL 38, 966.

72In Lev. hom. VI: PG 12, 474 C.


73N. 39: AAS (2001), 294.

74Cfr Pseudo-Dionysius Areopagita, De Ecclesiastica Hierarchia, III: PG 3, 513; S. Thomas Aquinas, S. Th. II-II, q. 184, a. 5.

75Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 34: AAS 93 (2001), 290.

76S. Th. II-II, q. 17, a. 2.

77Ritus Ordinationis Episcopi: Electi officia.

78Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 84-85.

79Const. Ap. Laudis canticum (1 Novembris 1970): AAS 63 (1971), 532.

80Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 20-21: AAS88 (1996), 393-395.

81Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 27: AAS 84 (1992), 701.

82Cfr n. 28: l.m. 701-703.

83Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 18.

84Cfr ibid., 27. 37.

85Cfr Propositio 10.

86Ad Polycarpum, IV: PG 5, 721.

87Conc. Oecum. Vat. II, Const dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.

88Cfr Propositio 9.

89Cfr Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 49: AAS 93 (2001), 302.

90Ritus Ordinationis Episcopi: Anuli traditio.


91N. 43: AAS 93 (2001), 296.

92Hom. in Ez. I, 11: PL 76, 908.

93Acta Ecclesiae Mediolanensis, Milano 1599, p. 1178.

94Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 70: AAS 84 (1992), 781.

95Ibid., 72: l.m., 787.

96Cfr Propositio 12.

97Cfr Propositio 13.

98Cfr n. 6: AAS 94 (2002), 116.

99Cfr Propositio 11.

100Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 12; cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.

101Cfr Propositiones 14; 15.

102Cfr Propositio 14.

103Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 29: AAS 93 (2001), 285-286.

104Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

105Cfr Propositio 15.

106Paulus VI, Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 28: AAS 68 (1976), 24.

107Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25; Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10; Codex Iuris Canonici, can. 747 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 595 § 1.

108Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 7.

109Cfr ibid., 8.

110Cfr ibid., 10.

111Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 12.

112En. in Ps. 126, 3: PL 37, 1669.

113Conc. Oecum. Vat. II., Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.

114Ibid., 12.

115Cfr Propositio 15.


116N. 63: AAS 71 (1979), 1329.

117Congregatio pro Clericis, Direttorio Generale per la Catechesi (15 Augusti 1997), 233: Ench. Vat. 16, 1065.

118Cfr Propositio 15.

119Cfr Propositio 47.

120Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum veritatis (24 Maii 1990), 19: AAS 82 (1990), 1558; Codex Iuris Canonici, can. 386 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 196 § 2.

121Cfr Propositio 16.

122Allocutio ad participes conventus nationalis Italiae Motus ecclesialis de culturali cura (16 Ianuarii 1982), 2: Insegnamenti V/1 (1982), 131; cfr Propositio 64.

123Cfr Propositio 65.

124Cfr Propositio 66.

125Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10.

126De Trinitate, VIII, 1: PL 10, 236.

127Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 22-24: AAS 95 (2003), 448-449.

128Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.


129N. 26.

130Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.

131Ibid., 41.

132Cfr Pontificale Romanum, Benedictio oleorum, Praefationes, 1.

133Cfr Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Praefationes, 21, 120, 202.

134Cfr nn. 42-54.

135Cfr Propositio 17.

136Legem credendi lex statuat supplicandi: S. Caelestinus, Ad Galliarum episcopos: PL 45, 1759.

137Cfr Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 11. 14.

138Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 35: AAS 93 (2001), 291.

139Cfr Propositio 17.

140Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 102.

141Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 68.

142Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 104.

143Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 26.

144Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 21: AAS 95 (2003), 447-448.

145Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 26.

146Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum ordinis, 5.

147Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 28; Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 41-42: AAS 95 (2003), 460-461.

148Cfr Congregatio pro Clericis (et aliae), Instr. interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa cooperationem christifidelium laicorum in ministerio presbyterorum Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997), « Disposizioni pratiche », art. 7: AAS 89 (1997), 869-870.

149Cfr Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 64.

150Paulus VI, Const. Ap. Divinae consortium naturae (15 Augusti 1971): AAS 63 (1971), 657.

151Cfr Propositio 18.

152Cfr Litt. Ap. motu proprio datae Misericordia Dei (7 Aprilis 2002), 1: AAS 94 (2002), 453-454.

153Cfr Propositio 18.

154Cfr Rituale Romanum, Ritus exorcismorum (22 Novembris 1998), Città del Vaticano 1999; Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. de orationibus ad sanationem a Deo exposcendam (14 Septembris 2000): L'Osservatore Romano, 24 Novembris 2000, p. 6.

155Cfr Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 48: AAS 68 (1976), 37-38.

156Ibid.

157Cfr Propositio 19.

158Cfr Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Direttorio su pietà popolare e liturgia (17 Decembris 2001), 21: Città del Vaticano, 2002, 28-29.

159Cfr Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 29-41: AAS 93 (2001), 285-295.

160Cfr Propositio 48.

161Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 16.

162Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 11; Codex Iuris Canonici, can. 369; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 177 § 1.

163Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 8; Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.

164Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27.

165Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: propositum homiliae.

166Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; cfr Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.

167Ad Irenaeum, Epistulae, lib. I, ep. VI: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis Opera, Milano-Roma 1988, 19, p. 66.


168N. 27.

169Ibid.

170Cfr Codex Iuris Canonici, cann. 204 § 1; 208; 212 §§ 2,3; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 7 § 1; 11; 15 §§ 2,3.

171Cfr Propositio 35.

172Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 32; Codex Iuris Canonici, can. 204 § 1; 208.

173Cfr Propositio 35.

174Cfr AAS 89 (1997), 706-727. Similis sermo de Congressionibus eparchialibus est habendus, de quibus agunt cann. 235-242 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.

175Cfr Propositio 35.

176Cfr Propositio 36.

177Cfr Propositio 39.

178Cfr Propositio 37.

179Cfr ibid.

180Cfr Romae 1572, p. 52 v.


181N. 11.

182Cfr nn. 16-17: AAS 84 (1992), 681-684.

183Cfr Propositio 40.

184Ioannes Paulus II, Allocutio ad coetum Episcoporum nuper electorum (23 Septembris 2002), 4:L'Osservatore Romano (23-24 Septembris 2002), p. 5.

185Ep. ad Nepotianum presb., LII, 7: PL 22, 534.

186Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 77: AAS84 (1992), 795.

187Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 16.

188Cfr Propositio 40.

189Cfr Propositio 41.

190Cfr ibid.; Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 60-63: AAS 84 (1992), 762-769.

191Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 65: AAS84 (1992), 771-772.

192Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1051.

193Cfr Propositio 41.

194Cfr Propositio 42.

195Cfr Congregatio de Institutione Catholica, Ratio fundamentalis institutionis Diaconorum permanentium (22 Februarii 1998): AAS 90 (1998), 843-879; Congregatio pro Clericis,Directorium pro ministerio et vita Diaconorum permanentium (22 Februarii 1998): AAS 90 (1998), 879-926.

196Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 44.

197Cfr Propositio 43.

198Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 39.

199Cfr Propositiones 45, 46 et 49.

200Cfr Propositio 52.

201Cfr Propositio 51.

202Cfr ibid.

203Cfr Propositio 53.

204Cfr Propositio 52.

205Cfr Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: Electi officia.

206Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

207Cfr Paulus VI, Allocutio cum tertia Oecumenicae Synodi Sessio capit initium (14 Septembris 1964): AAS 56 (1964), 813; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio (28 Maii 1992), 9.11-14: AAS 85 (1993), 843-845.

208Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22; Codex Iuris Canonici, cann. 337; 749 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 50; 597 § 2.

209Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

210Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 8.

211Cfr Litt. Enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931), 203.

212Cfr Propositio 20.

213Cfr Relatio post disceptationem, 15-17: L'Osservatore Romano, 14 Octobris 2001, p. 4;Propositio 20.

214Cfr Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.

215Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium 22; Codex Iuris Canonici, cann. 331 et 333; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 43 et 45 § 1.

216Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio (28 Maii 1992), 12: AAS 85 (1993), 845-846.

217Ibid., 13: l.m., 846.

218Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium 27; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus 8; Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.

219Cfr Codex Iuris Canonici, can. 753; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 600.

220Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium 22; Codex Iuris Canonici, cann. 333 § 1; 336; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 43; 45 § 1; 49.

221Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 21; Codex Iuris Canonici, can. 375 § 2.

222Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; cfr Codex Iuris Canonici, can. 333 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 45 § 1.

223Allocutio initii tertiae Sessionis Concilii (14 Septembris 1964): AAS 56 (1964), 813.

224Cfr Synodus Episcoporum, II Coetus Generalis Extraordinarius, Relatio finalis Exeunte coetu (7 Decembris 1985), C, 1: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.

225Cfr Codex Iuris Canonici, can. 333 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 45 § 2.

226Cfr Propositio 27.

227Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus (28 Iunii 1988) art. 31: AAS 80 (1988), 868;Adnexum I, 6: ibid., 916-917; Codex Iuris Canonici, can. 400 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 208.

228Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,13.

229Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus, Adnexum (28 Iunii 1988) I, 2; I, 5: AAS 80 (1988), 913, 915.

230Cfr S. Irenaeus Lugdunensis, Adversus haeres 3, 3, 2: PG 7, 848.

231Cfr S. Ignatius Antiochenus, Ad Romanos I,1: PG 5, 685.

232Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 13.

233Cfr ibid., 21-22; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 4.

234Cfr Propositiones 26 et 27.

235Cfr Codex Iuris Canonici, can. 399; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 206.

236Cfr Propositio 25.

237Cfr Litt. Ap. motu proprio datae Apostolica sollicitudo (15 Septembris 1965): AAS 57 (1965), 775-780; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 5.

238Cfr Paulus VI, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolica sollicitudo (15 Septembris 1965), II: AAS 57 (1965), 776-777; Allocutio ad Patres synodales (30 Septembris 1967): AAS 59 (1967), 970-971.

239Cfr Propositio 25.

240Cfr Codex Iuris Canonici, can. 333 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 45 § 2.

241Can. 343.

242Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 44: AAS 93 (2001), 298.

243Propositio 31: cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 13: AAS 90 (1998), 650-651.

244Cfr Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 6.

245Cfr Propositio 32.

246Cfr Propositio 33.

247Cfr Propositio 21.

248Cfr Propositio 22.

249Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23; Decr. de Ecclesiis Orientalibus CatholicisOrientalium Ecclesiarum, 11.

250Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sacri canones (18 Octobris 1990): AAS 82 (1990), 1037.

251Decr. de Ecclesiis Orientalibus Catholicis Orientalium Ecclesiarum, 11.

252Cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 76 et 77.

253Cfr Canones Apostolorum, VIII, 47, 34: ed. F.X. Funk, I, 572-574.

254Cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 110 § 3 et 149.

255Cfr ibid., cann. 110 § 1 et 150 §§ 2, 3.

256Cfr ibid., cann. 110 § 2 et 1062.

257Cfr ibid., cann. 140-143.

258Cfr Propositio 28; Codex Iuris Canonici, can. 437 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 156 § 1.

259Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 36.

260Cfr Codex Iuris Canonici, cann. 441, 443.

261Cfr AAS 90 (1998), 641-658.

262Can. 322.

263Cfr Propositiones 29 et 30.

264Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 6: AAS 90 (1998), 645-646.

265Cfr Codex Iuris Canonici, can. 450.

266Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 10. 12: AAS90 (1998), 648-650.

267Cfr ibid., nn. 12; 13; 19: l.m., 649-651. 653-654; Codex Iuris Canonici, cann. 381 § 1; 447; 455 § 1.

268Ioannes Paulus II, Litt. Ap. motu proprio datae Apostolos suos (21 Maii 1998), 18: AAS 90 (1998), 653.

269Ibid.

270Cfr Propositio 25.

271Cfr Codex Iuris Canonici, can. 459 § 1.

272Cfr Propositio 30.

273Cfr Propositio 60.

274Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 38.

275Cfr Propositio 63.

276Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), 11: AAS 83 (1991), 259-260.

277Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 6.

278Cfr ibid., 1.

279Cfr Propositiones 54-55.

280Synodus Episcoporum, X Coetus Generalis Ordinarius, Nuntius (25 Octobris 2001), 10-11:L'Osservatore Romano, 27 Octobris 2001, p. 5.

281Cfr Propositio 55.

282Cfr Ioannes Paulus II, Messaggio per la Giornata Mondiale della pace 2002 (8 Decembris 2001), 8: AAS 94 (2002), 137.

283Cfr Propositiones 61 et 62.

284Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Dominus Iesus (6 Augusti 2000), 22: AAS 92 (2000), 763.


285N. 1.

286Cfr Propositio 56.

287Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Ecclesia in America (22 Ianuarii 1999), 55: AAS91 (1999), 790-791.

288Cfr Propositio 56.

289Ioannes Paulus II, Messaggio per la Giornata Mondiale della Pace 1990 (8 Decembris 1989), 7: AAS 82 (1990), 150.

290Cfr Propositio 57.

291Cfr Synodus Episcoporum, X Coetus Generalis Ordinarius, Nuntius (25 Octobris 2001), 12:L'Osservatore Romano, 27 Octobris 2001, p. 5.

292Cfr Propositio 58.

293Cfr Propositio 23.

294Cfr Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 50: AAS 93 (2001), 303.

295Ibid.

296Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Dominum et Vivificantem (18 Maii 1986), 67: AAS 78 (1986), 898.

297Cfr Tertullianus, Apologeticum, 39, 9: CCL 1,151.

298Cfr Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 43: AAS 93 (2001), 296.

299Ibid.

300Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen genium, 21.

301Ibid., 68.


Copyright © Libreria Editrice Vaticana






Pastores gregis LA 68