Physicae Hildegardis - CAP. LXXXVIII.---DE RUBA £[Note: £[Col. 1164D] Brassica rapa.] £[II, 57].

CAP. LXXXVIII.---DE RUBA £[Note: £[Col. 1164D] Brassica rapa.] £[II, 57].


Ruba [Rapa ed.] magis calida est quam frigida, et gravis in stomacho hominis est, sed tamen facile digeri potest. Et qui crudum comedere vult, exteriorem corticem totam auferat, quod spissa sit, quia viriditas illius hominem laedit, et cortice ablata, id quod interius est comedat. Sed cocta melior est quam cruda, et malos humores non parat. Quod si aliquando humor in ulceribus exsurgescit, rubam comedat, et ulcus compescitur. Sed si quis aut in [Col. 1164C] pulmone dumphet, si rubam coctam aut crudam comederit, eum et in pulmone aliquantulum fatigat [quia tantas vires non habet ut magnis infirmitatibus resistat. Add. ed.]




CAP. LXXXIX.---DE RETICH £[Note: £[Col. 1164D] Raphanus sativus.] £[II, 58].


Retich [Radix ed.] plus calida quam frigida. Sed postquam effoditur, sub terram in humido loco, aut per duos aut per tres dies, fossus ponatur, ut viriditas ejus temperetur quatenus tanto melior sit ad comedendum. Et comestus cerebrum purgat, et noxios humores viscerum minuit. Nam si fortis et pinguis homo retich comedit, eum curat et interius purgat; infirmum autem et corpore aridum laedit. [Col. 1164D] Sed si infirmus eum comedere voluerit, ipsum super ignitum lapidem prius exsiccet, et in pulverem redigat, atque huic pulveri lucidum vel assum sal addat, et semen feniculi, et ita cum pane comedat, et foeditatem ejus interius purgat, ac ipsum crefftiget [confortat ed.]. Sed qui plurimum flecma in se habet, redich sic pulverizet, et mel cum vino coquat, et pulverem istum inmittat, et modice infrigidatum [Col. 1165A] tam pransus quam jejunus bibat, et pulvis iste flecma ab eo purgat [Note: [Col. 1165D] Reliqua desunt in ed.], et mel facit ne aridus fiat. Quod autem facere sentitur comestus, hoc est quod malos humores et fetores de homine expellit. Qui autem retich comedit, galgan postea comedat, et fetorem anhelitus comprimit, et sic hominem non laedit.




CAP. XC.---DE LATICH £[Note: £[Col. 1165D] Lactuca sativa.] £[II, 60].


Latich [Lactucae ed.] domesticae quae comedi possunt valde frigidae sunt, et sine condimento comestae inutili succo suo cerebrum hominis inane faciunt, stomachum infirmitate implent. Unde qui eas comedere vult, primum aut dille [aneto ed.], aut aceto, aut allio beysze, [condiat et temperet ed.] ita quod his perfusum sit brevi tempore antequam comedatur. [Col. 1165B] Et si hoc modo temperatum comederit, cerebrum confortant et bonam digestionem parant. [Si quis dolorem, seu tumorem in gingivis patitur, lactucas accipiat; vel si eas non habuerit, primum nascentia folia de quercu sumat, et parum plus de cerifolio addat, et haec modice terat, et vinum eis addat, et ori suo imponat, et aliquandiu in ore teneat, et injustos humores gingivarum expellunt. Add. ed.].




CAP. XCI.---DE LACTUCA AGRESTI £[Note: £[Col. 1165D] Lactuca virosa. Cf. infra cap. 198.] £[II, 61].


Sed agrestes lactucae eamdem fere naturam habent. Qui autem lactucas quae inutiles sunt et quae vukrut dicuntur aut crudas aut coctas comederet, amens, id est unsinnig fieret, et in medulla vacuus efficeretur, quia illae nec calidae nec frigidae sunt, [Col. 1165C] sed tantum inutilis ventus qui fructus terrae arefacit, id est derret, et nullum fructum affert; et lactucae illae de spuma terrae sudoris crescunt, et ideo inutiles sunt. [Sed si asinus in ventre dolet, agrestem lachicam ad furfures in aqua modice calefactos inscidendo misce, et hoc saepe fac, et curabitur. Si quis etiam scrofulas habet, antequam rumpantur, accipiat lactucam, majorem scilicet, quae exterius alba, et interius viridis est, et juxta eamdem abrumpat secundum latitudinem scrofularum, et caetera abjiciat, et super illud quod retinuit mel liniat, et sic per tres dies et noctes super scrofulas ponat; et cum illud exsiccatur, iterum eodem modo superponat, et minorari incipient.]



CAP. XCII. DE WILDE LATICH £[II, 63].



[Col. 1165D]

Wilde Latich [Silvestres Lactucae ed.] frigidae sunt, et libidinem in homine exstinguunt. Nam vir qui in lumbis superfluus est wilde latich in aqua coquat, et in asso balneo aqua illa se perfundat, et easdem wilde latich ita coctas et calidas circa lumbos suos in balneo ponat, et hoc [saepe] faciat, et libidinem in eo exstinguit, nec ad sanitatem corporis eum nocebit. Et si mulier intumescentem matricem in libidine habet, ita quod incontinens est, et ipsa cum wile latich assum balneum faciat, et in balneo sedens aquam illam in qua coctae sunt, lapidibus [Col. 1166A] ignitis superfundat, et eas etiam ita coctas et calidas super umbilicum suum ponat, et hoc saepe faciat, et libidinem ab ipsa fugabit, ita tamen quod sanitatem corporis ejus non minuit. Ssd etiam sive vir, sive mulier, qui in libidine incontinens est, wilde latich in sole exsiccet et ita in manu sua in pulverem redigat, et pulverem istum in calido vino saepe bibat, et libidinem in eo exstinguit absque laesione corporis sui.




CAP. XCIII.---DE HERBA SENFF £[Note: £[Col. 1166D] Sinapis arvensis.] £[II, 64].


Senff [Sinapis ed.] herba quae in campo crescit et in vineis, et comeditur, calida est, sed tamen instabilis caloris, et etiam humida est, ac in illa humiditate indignum frigorem [torporem ed.] habet, quia de variis turbinibus crescit et de diversa aura. Nec [Col. 1166B] utilis [et quamvis pauperes eamdem herbam comedant, inutilis tamen est, add. ed.], est ad comedendum, quia venenosa est et infirmos humores in homine parat, et stomachum gravat; sed tamen cito digeri potest. Sanos autem et macros non laedit, infirmos vero et pingues laedit; nam infirmos in stomacho gravat, pingues autem demphet [halitum difficulter trahere facit. Ed.]




CAP. XCIV.---DE SINAPE £[Note: £[Col. 1166D] Sinapis alba et nigra.] £[II, 65.]


Synape valde calidae et aliquantum siccae naturae est, et in temperato calore et frigore, id est temperata aura crescit, et vires arborum seu herbarum habet, quia de vento illo crescit qui poma educit, et quia etiam de viriditate terrae crescit, et inde aliquantum succi habet. Et herba ejus nociva est ad comedendum, [Col. 1166C] quia virtus ejus debilis et instabilis est; hominem interius decerperet qui eam comederet; sed semen ejus alios cibos gesmach habet. Infirmo autem et debili et frigido stomacho non valet, quia eum gravat et non purgat. Sed fortis stomachus eum superat. Oculos autem comestum clarificat, sed fumum in cerebro parat, et quamdam acerbitatem in capite, ita quod illa aliquam humiditatem de capite educit. Sed tamen majus malum et plus nocivum in capite immittit, atque bonam et rectam digestionem non parat, sed cum dolore digestionem educit, et quasi fumum in homine facit. Sed quilibet homo moderate comedat illud, quia infirmos laedit, quoniam vires [Col. 1166D] in se non habent ut vitetur. Sanos autem non multum laedere potest, quia fortitudo illorum illos reparat. Qui autem synape libenter comedit, vinum calefaciat et ad illud fundat, et sic circumferat, id est zutribe, cum jam comedere vult, et sic comedat, quoniam hoc modo comestum infirmos non laedit, quia inutilitas ejus per calorem vini ablata est. Quod si vinum non habet, frigidum acetum ei infundat, et sic comestum non laedit [Note: [Col. 1166D] Quae sequuntur om. ed.] Si ita vino et aceto non temperatur, ad comedendum homini non valet, infirmo enim non prodest etiam, si sanum laedat.




CAP. XCV.---DE ALANT. £[Note: £[Col. 1167D] Inula Helenium.] £[II, 67].


[Col. 1167A]

Alant [Enula ed.] calidae et siccae naturae et utiles vires in se habet. Et per totum annum, tam arida qua viridis in purum vinum ponatur; sed postquam in vino se contraxerit, vires in ea deficiunt, et tunc illa ejiciatur, et nova imponatur. Et qui in pulmone dolet, eam quotidie ante cibum et post cibum modice sic bibat, et venenum, id est eyther, de pulmone ejus aufert, et emigraneam premit, ac oculos purificat. Sed si quis eam frequenter sic biberet, illum prae fortitudine sua laederet. Quod si vinum non habes ut illi imponas, fac cum melle et aqua purum honigwurtz [potum ed.], et Alant impone et bibe ut praedictum est. Accipe etiam vigim [fructum ficus ed.] et bis tantum Alant, et adde galgan, [Col. 1167B] et de his fac luterdrang [purum potum ed.], et bibe, si in pulmone doles et non de aliis infirmitatibus, et bonum est tibi contra infirmitatem pulmonis. Quod si ad infirmitatem pulmonis alias infirmitates habes, tunc noli sic bibere, quia nimis forte tibi ad bibendum esset, et inde laedereris.




CAP. XCVI.---DE PAPAVERE £[Note: £[Col. 1167D] Papaver somniferum.].


Papaver frigidum est, et modice humidum; et grana ejus comesta somnum afferunt et pruriginem prohibent, ac effurientes pediculos et lentes compescunt, et in aqua gerrellet comedi possunt; sed cruda ad comedendum meliora et utiliora sunt quam cocta. Oleum vero quod ex eis exprimitur, hominem non nutrit nec reficit, nec sanitatem, nec infirmitatem ei adplenum affert; et idem oleum frigidum est grana [Col. 1167C] autem calida.





CAP. XCVII.---DE BABELA £[II, 107].



Babela [Malva ed.] habet in se moderatam frigiditatem, ut ros est, sed tamen plus frigida. Sed nullus homo eam crudam comedat, quia si crudam comederet, quasi quoddam venenum esset, quia slimecht est et quoniam spissos et venenosos humores habet, et illos in homine parat. Illis autem qui infirmum stomachum habent bonum est cocta et nova comesta, scilicet quod jam primo incipit, ita quod inde mus faciat, addito sagimine, et comedat qui digestionem aliquantum parat. Et pro hac necessitate qui infirmus in stomacho est comedat, sed tamen moderate, ne inde laedatur. Sanus autem eam [Col. 1167D] omnino devitet [Note: [Col. 1167D] In edit. sic legitur hoc capitulum: rMalva moderatam frigiditatem in se habet, ut ros, et ut aer, in mane temperatus est. Et si diversis febribus melancholia tracta cerebrum hominis dolere facit, malvam et bis tantum salviae in mortario tundat, et haec modico oleo olivae aspergat, et hoc a fronte per verticem usque ad occiput suum ponat, et panno liget, et hoc per triduum faciat, et in his tribus diebus circa noctem, aut oleo olivae, aut aceto renovabit, et insuper sic faciat usque dum melius habeat. Ut homo visum oculorum clarificet, supra malvam rorem quaerat, vel supra windam, vel supra folia piri, vel quercus, vel fagi [Col. 1168D] (quoniam haec suavia sunt), et rorem quem in nocte vel in mane invenerit, cum nox clara et pura et suavis est, palpebras et alia oculorum suorum circumungat, et post hoc parumper dormiat. Sed nullus homo malvam crudam comedat, quia illi quasi quoddam venenum esset, quoniam livosa est. Illi autem qui infirmum stomachum habet, bona est, cum jam crescere incipit, cocta, et sagimine addito, quia digestionem aliquantum parat. Et pro hac necessitate infirmus malvam comedat, sed tamen moderate; sanus autem eam omnino devitet.].




CAP. XCVIII.---DE CLETTA £[Note: £[Col. 1168D] Bardana Lappa.] £[II, 109].


Herba quae Cletta [Lappa ed.] dicitur, aliquantum [Col. 1168A] contrarium calorem habet, et de succo ac sudore terrae crescit, et utilis [et inutilis] est. Nam radix ejus ad nullam utilitatem valet, et folia tam cruda quam cocta periculosa sunt homini ad comedendum, praeter illum cui calculus in corpore nascitur; et ille folia herbae hujus optimo vino coquat, et vinum hoc per pannum colatum tam pransus quam jejunus bibat calidum, et de fortitudine ejus in ipso calculus conteritur. Flores quoque ejus in pulverem redige, et etiam concham, testudine abjecta, et pulveres istas commisce, ita quod plus sit pulveris de concha. Et si quis grint in capite habet, in ulcera illa pulverem istum per novem aut per quindecim dies proice, et in quarta et in quinta die caput ejus lava cum lixivia quae de fagineo, id est [Col. 1168B] buchen, venit, et sanabitur.




CAP. XCIX.---DE DISTEL £[Note: £[Col. 1168D] Carduus benedictus et Eryngium campestre.] £[II, 108].


Distel, tam laevis quam stechelechter [Cardus tam lenis quam hirsutus ed.] velocem calorem habet, qui tamen cito torpet, quia de terra sudat. Et sudor iste terrae, de quo herba haec nascitur, est stechelecht, et tortuosas herbas facit [Note: [Col. 1168D] Reliqua hujus capituli desunt in ed.]. Et ut sudor de homine exit, cum ille angustiatur, ita etiam sudor terrae tortuosas herbas emittit, quae hominem lacerant. Et quidem distel est laevis, id est ane stechel, et quidem et homini inutilis est crudus ad comedendum, quia si quis homo eum crudum comederet, sanguinem ejus attenuaret, et tabem in eo pararet, ac humores illius in eo zuflossen, ut de bono vino virtus aufertur cum aqua in ipsum [Col. 1168C] funditur, et ob hoc fieret homo inanis sensu et destitutus in sanguine et in humoribus. Sed tamen si distel ille coquitur, et coctus comeditur, tunc sanis hominibus nec multum obest nec prodest, quia nec sanguini pinguedinem confert, sed tamen esuriem aufert. Infirmos autem tam coctusquam crudus laedit, quia languores in eis excitat. Sed vehedistel frigiditatem in se habet et valde utilis est. Si quis autem stechen in corde seu alio loco vel aliquo membrorum suorum dolet, vehedistel accipiat, et modicum minus de orechten salben, et in modica aqua in succum redigat, et statim in ipsa hora cum a stechen fatigatur sic bibat et melius habebit.




CAP. C.---DE URTICA £[Note: £[Col. 1168D] Urtica dioica et urens.] £[II, 111].


[Col. 1168D] Urtica valde calida est in genere suo. Nullo modo valet, ut cruda comedatur, propter asperitatem suam. Sed [cum noviter de terra procedit add. [Col. 1169A] Ed.] cocta utilis ad cibos hominibus est, quia stomachum purgat et slim ab eo aufert. Et hoc facit quodlibet genus urticae. [Si de noxiis et malis humoribus qui in homine venenosi sunt, vermes in aliquo homine excreverint, ille succum ardentis urticae, et succum blandoniae, pari pondere, de foliis nucis vel de cortice ejusdem arboris quantum illorum duorum est accipiat, et modicum aceti, et plurimum mellis addat, et in nova olla fervere faciat, et spumam superius abjiciat, et postquam efferbuerit, de igne tollat, et per quindecim dies istud modice jejunus bibat, sed post cibum sufficienter, et vermes in eo morientur. Et homo qui absque voluntate sua obliviosus est, urentem urticam ad succum contundat, et modicum olei olivae addat, et [Col. 1169B] cum dormitum vadit, pectus suum et timpora cum eo perungat, et hoc saepe faciat, et oblivio in eo minuetur. Et si fervor reumatis de naribus equi fluit, ita quod inde houset, urentem urticam, et plus de libistico in aqua coque, et fumum istum calidum in nares et os ejus, fraeno imposito, transire permitte, et sanabitur. Quod si equus in ventre dolet, urentem urticam et plus de libistico pabulo ejus saepe commisce, ut simul comedat, et sanabitur. Add. ed.]




CAP. CI.---DE PLANTAGINE £[Note: £[Col. 1169C] Plantago major, media et lanceolata.] £[II, 112].


Wegerich [Plantago ed.] calida et sicca est. Accipe ergo Plantaginem et succum ejus exprime, et per pannum colatum aut vino aut melle tempera, et da illi bibere qui a gicht fatigatur, et gicht cessabit. [Col. 1169C] Sed et [qui glandes in se habet] radicem ejus igne asset, et ita calidam super glandes pone, id est druge, et pannum desuper liga, et ille melius habebit. Non autem super orfime pone [non autem nimium superponat, ed.], quia inde laederetur. Et qui a stechen fatigatur, folia ejus in aqua coquat, et expressa aqua ista calida, ubi dolet, loco illi superponat, et stechen cessabit. Et si aranea vel aliquis alius vermis tangit aut figit hominem, mox succo plantaginis fixurae illius ungatur, et melius habebit. Et si etiam vir et femina zauber [maleficium, ed.] amoris comedit aut bibit, succus wegerich, aut sine aqua aut cum aqua, ad bibendum detur, et postea [Col. 1170A] aliquam fortem potionem accipiat, et interius purgetur, et postea levius habebit. [Si autem homini in aliquo loco os casu frangitur, radices plantaginis in mel inscidat, et jejunus quotidie comedat, et etiam viridia folia malvae, et quinquies plus de foliis vel radicibus plantaginis cum aqua in nova olla modice coquat, et ita calidas loco illi ubi dolet frequenter superponat, et fractum os sanabitur. Add. ed.]





CAP. CII.---DE MENNA £[II, 113].



Menna calida et sicca, et folium ejus super fractum ulcus positum, venenum extrahit et sanat. Sed in muse cocta et sic comesta sanat dolentia et ulcerata viscera




CAP. CIII.---DE VIOLA £[Note: £[Col. 1169D] Viola odorata.] £[II, 113].


Viola est inter calidum et frigidum. Sed tamen [Col. 1170B] frigida est et de aere crescit, scilicet quando post hiemem aer primum incipit incalescere. Et contra caliginem oculorum valet. Accipe ergo bonum oleum, et fac illud aut ad solem aut ad ignem in nova olla fervere, et cum ita fervet, violas immitte, ut illud ab eo inspissetur, et ita in vitreum vas pone, et sic serva; et ad noctem cum oleo illo ad palpebras et oculos tuos circumunge, et tamen ne oculos interius tangat, et caliginem oculorum fugabit. Et si quis per melancoliam cum molestia in mente oppressus est, et ita pulmonem laedit, hic in puro vino violas coquat, et eas per pannum colet, et huic vino galgan addat, ac liquiricium quantum velit, et sic luterdranck faciat, et bibat, et melancoliam compescit, et illum laetum facit, ac pulmonem [Col. 1170C] ejus sanat [Note: [Col. 1169D] In edit. hoc capitulum sic se habet: rViola est inter calidum et humidum, sed praecipue temperati coloris; et de suavitate et lenitate aeris crescit. Homo enim oleum olivae ad solem aut ad ignem in nova olla fervere faciat, et dum fervet, violas immittat ut ab eis inspissetur, et in vitreum vas ponat, et servet. Et ad noctem cum eo oculos et palpebras circumungat, ita ne oculos interius tangat, et caliginem eorum fugabit. Et homo qui igneos oculos habet, et in eis caligat et dolet, succum violae, et bis tantum succi rosarum, et succi feniculi, secundum tertiam partem rosarum, accipiat, et his modicum vini addat, et cum dormitum vadit, collyrium hoc circa oculos suos ungat, cavens ne oculos interius tangat. Homo quoque qui gravitatem in capite habet aut in renibus, seu alicubi a paralysi fatigatur, de succo violae per pannum extorqueat, et et de hyrcino sepo sufficienter addat, et ad mediam [Col. 1170C] partem sepi veterem arvinam; et haec in patella simul [Col. 1170D] dissolvat, et sic unguentum faciat, et cum eo in capite et alias ubi dolet, se perungat, et melius habebit. Et si quis in capite dolet, aut cujus carnes cancri comedunt, aut si quaelibet ulcera in corpore suo habet, succum violae accipiat, et ad tertiam partem succi hujus oleum olivae, et ad quantitatem succi violae hircinum sepum, et haec simul in nova olla fervere faciat et unguentum paret. Et qui in capite dolet, cum hoc unguento frontem in transversum perungat, et melius habebit. Sed et ubi cancer, et alii vermes hominem comedunt, desuper ungatur, et morientur cum ex eo gustaverint. Et qui tertianas febres patitur, violam, et ad ejus tertiam partem plantaginem, et pefferkraut bis tantum ut plantaginis, accipiat, et herbulas istas cum aceto aut assato sale frequenter comedat. Sed et si quis,l etc.].




CAP. CIV.---DE MELDA £[Note: £[Col. 1170D] Atriplex hortensis.] £[II, 115].


Melda [Attriplex ed.] autem frigida est magis quam calida, sed tamen aliquantum temperata, et comesta bonam digestionem facit. Et si in aliquo homine venenosae glandes, id est orfimae, crescere incipiunt, cum melda et prieselauch minus quam melda, et ysopa minus quam prieslauch, mus saepe parat, et comedat, et orfimae siccabuntur. Sed et melda in aqua coquatur, et aqua expressa ejusdem orfimae calida superponatur, et homo ille melius habebit [Note: [Col. 1170D] Sed---habebit des. in ed.]




CAP. CV.---DE GUNDEREBE £[Note: £[Col. 1171C] Glechoma hederaceum.---Deest in ed.].


[Col. 1171A]

Gunderebe calida est magis quam frigida, et sicca est, et quaedam pigmentorum habet, quia viriditas ejus utilis est, ita quod homo qui languet et cui ratio deficit, cum incalefacta aqua balneet, et eam in muse aut in suffen coquat, aut cum carnibus, aut cum cucheln saepe comedat, et juvabit eum; et si quis cum lixivia caput suum frequenter cum illo lavat, multas infirmitates de capite suo fugat, et prohibet ne infirmetur. Sed cui mali humores caput velut doum fatigant, ita quod etiam aures ejus diczent, gunderebe in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidam capiti suo circumponat, et doum, quod in capite suo est, minuit, et auditum ejus aperit. Et qui in pectore et circa pectus [Col. 1171B] dolet, velut interius ulcera habeat, in balneo coctam et calidam pectori suo circumponat, et melius habebit.




CAP. CVI.---DE STAGWURTZ £[Note: £[Col. 1171C] Artemisia Abrotanum.] £[II, 117].


Stagwurtz [Abrotanum ed.] calida et sicca est, et odor ejus, etiam si quis cum ea ungitur quod inde odorem dat, melancolicam et iracundiam in homine excitat et caput ejus fatigat. Sed ubi grint in capite hominis nasci incipit, succus ejus ulceribus illis infundatur, et curabitur. Et ubi buln in corpore hominis eriguntur, vel ubi membrorum aliquod in homine contrahitur, stagwurtz tundatur, et ita circa superponatur, et etiam succo ejus locus perungatur, et melius habebit. [Cum autem scabies et contractio membrorum immorantur, abrotanum mox [Col. 1171C] auferatur, quia tunc laedit magis quam prosit. add. ed.] Et si quis de gicht in membris suis fatigatur, accipiat satis de stagwurtz, et satis de veteri arvina, et modicum baumoleo, haec simul in sartagine sweysze, et tunc ista super membrum in quo gicht ita furit, ita calida ponat, et panno per ligaturam constringat, et sic saepe faciat, et gicht ibi cessabit [Note: [Col. 1171C] Et si quis---cessabit om. ed.].




CAP. CVII.---DE BIBOZ £[Note: £[Col. 1171C] Artemisia vulgaris.] £[II, 71].


Biboz [Artemisia ed.] valde calida est, et succus [Col. 1172A] ejus valde utilis; et si coquitur et in muse comeditur, infirma viscera sanat, ac stomachum frigidum calefacit. Sed et si quis comederit aut biberit, unde dolet, tunc aut ex carnibus, aut cum sagimine, aut in muse, aut in aliquo alio condimento et temperamento biboz eoquat et comedat, et putredinem hanc quam in prioribus cibis aut potibus ille sibi attraxit aufert et fugat. [Sed et si troffo, et mali humores, rupta cute absque venenato ulcere in aliquo loco corporis humani coadunati effluunt, homo ille artemisiam accipiat, et exprimat, et eidem succo mel addat, ita ut succus artemisiae mel excedat, et sic locum doloris perungat. Mox etiam clarum de albugine ovi factum superilliniat, et panno desuper liget. Et hoc tam diu faciat dum [Col. 1172B] sanetur. Add. ed.]




CAP. CVIII.---DE CLE £[Note: £[Col. 1171C] Trifolium pratense.] £[II, 118].


Cle [Cithysus ed.] tam calidum quam frigidum est, et etiam siccum est, et ad pascua pecorum utile est. Sed ad medicinam modicum valet, nisi contra caliginem oculorum. Nam flores ejus baumoleo im pone, et illo eos zutribe absque coctione, et mox palpebras et oculos caligantes circumunge. Et solummodo in illa hora cum oculi inungendi sunt, flores isti in baumoleum ponantur, et oculis perunctis statim ejiciantur, quia vires non habent, ut in oleo diu jacere et durare possint. Et si hoc modo saepe fecerit, caliginem oculorum fugabit.




CAP. CIX.---DE WERMUDA £[Note: £[Col. 1171D] Artemisia Absinthium.] £[II, 119].


Wermuda [Absinthium ed.] valde calida est et [Col. 1172C] multum virtuosa, et est principalis magistra ad omnes languores. Nam de succo ejus calido vino sufficienter infunde, et caput hominis, cum dolet, totum madefac usque ad oculos et usque ad aures et usque ad nack, et hoc facias ad noctem [Note: [Col. 1171D] Usque ad oculos---noctem om. ed.], cum dormitum vadis, et laneo pileo caput ejus totum tege usque ad mane, et deprimit dolorem tumentis capitis [Note: [Col. 1171D] Ab inde usque ad finem capituli ed. non concordat, quae sic pergit: rSi enim huorlen aures hominis intraverint, vel si alii vermes in eis creverint, ille absinthium accipiat, et secundum ejus mediam partem rutam, et secundum mediam partem rutae hysopum, et herbas has in aqua coquat, et cum eas coxerit, caput suum inclinet, et fumum istum, qui de herbis istis calidis egreditur, per harundinem in aurem illam, in qua non dolet, intrare permittat, quatenus idem fumus ad aliam aurem in qua vermes sunt perveniat, et fugiant. Sed et primum ipsam aurem, in qua vermes sunt, cum modico melle perungat, et etiam ei modicum de veteri arvina imponat, ut cum praedictum fumum senserint, ad dulcedinem istorum declinent. Sed et spicam de hordeo. cum granis, sive absque granis, ad ignem incendat, ut fumus ab eis egrediatur per [Col. 1172C] arundinem in aurem, ut praedictum est. Hoc autem homo saepe in die faciat, et liberabitur, aut Deus eum liberare non vult. Quod si vermes aurem exierint, oleum olivae in novo vase ad ignem fervere, et fumum istum in aurem, in qua vermes fuerunt, [Col. 1172D] transire permittat, ut ulcerata auris ungatur, et deinde cum eodem oleo infrigidato ipsam aurem in circumitu interius perungat, et si modicum ex eo aurem intraverit, non nocebit. Sed et mettram in aqua coquat, et fumum in sanam aurem transire permittat, et eamdem aurem manu sua comprimat, ne fumus egrediatur; et sic saepe faciat, et sanabitur. Homo autem qui de putrido sanguine, et purgatione cerebri in dentibus dolet, absinthium et verbenam aequali pondere in bono vino in nova olla coquat, et vinum istud per pannum colet, et bibat, modico zuccaro addito. Sed et herbas istas calidas, cum dormitum vadit, maxillae suae circumponat, et panno desuper liget. Et hoc faciat dum sanetur. Et etiam succus absinthii ad oleum olivae fundatur, ita ut oleum succum duabus partibus superet, et in vitreo vase ad solem calefiat, et sic per annum servetur. Et cum quilibet homo circa pectus dolet, et inde tussitat cum illa perungatur: et si etiam in [Col. 1173D] latere dolet, ibi inungatur, et unctio haec eum interius et exterius sanat. Sed et absinthium in mortario ad succum contundatur, et sepum cervi ad cervinam medullam addatur, ita ut de succo bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de cervina medulla, et sic unguentum paretur: et qui a fortissima paralisi fatigatur, quam membra illius minantur frangere, cum eo juxta ignem ubi dolet perungatur et curabitur. Et cum absinthium recens est, homo succum exprimat, et vinum cum melle modice [Col. 1174D] coquat, et succum illum vino imundat, ita ut succus vinum et mel in sapore superet; et istud a maio usque ad octobrem, non omni die, sed semper tertia et tertia die jejunus frigidum bibat. Dolorem renum et melancoliam compescit, oculos clarificat, cor confortat, pulmonem infirmari non permittit, stomachum calefacit, viscera purgat, et bonam digestionem parat.l] et dolorem qui se in capite erbulset de gicht, et etiam interiorem dolorem capitis fugat. Et etiam de succo ejus in baumoleum infunde, ita [Col. 1173A] quod oleum succum illum duabus partibus superet, ac in vitreo vase ad solem calefac, et sic per annum serva; et cum quilibet homo in pectore et circa pectus dolet, ita quod inde hustet, illum in pectore cum illo perunge; et qui in latere dolet, illum ibi inunge, et interim ac exterius eum sanat. Sed wermudam in mortario ad succum tunde, et unslecht, et sepum cervinum, ac cervinam medullam adde, ita ut de succo wermudae bis tantum sit ut de sepo, et de sepo bis tantum ut de medulla cervi, et sic unguentum fac; et homo qui fortissima gicht fatigatur, ita etiam quod membra ejus minantur frangere, cum eo mox ignem ubi dolet perunge, et curabitur. Et cum wermunda recens est, eam tunde, et succum ejus per pannum [Col. 1173B] exprime, et deinde vinum cum melle modice coque, et succum istum huic vino infunde, ita ut idem succus vinum et mel sapore superet, et istud a maio usque ad octobrem semper tertia, scilicet die, jejunus bibe, et lauchsucht et melancoliam in te compescit, et oculos tuos clarificat, et cor confortat, ac pulmonem infirmari non permittit, et stomachum calefacit, et viscera purgat, ac bonam digestionem parat.




CAP. CX.---DE BILSA £[Note: £[Col. 1174D] Hyoscyamus niger.] £[II, 120].


Bilsa frigida est, et mollis absque viribus; et si quis eam, aut oleum ex granis ejus factum, comederet, mortiferum venenum in illo faceret. Sed ubi surm in homine sunt, ita quod carnem ejus exulcerant, eodem loco eam cum succo tere, et suren [Col. 1173C] morientur. Oleum ex semine ejus factum non multum utile est; sed ubi in aliquo loco membrorum hominis nimius ardor exsurgit, locus ille oleo isto perungatur, et eum absque alia medicina infrigidat. Sed vis ejusdem olei aliis infirmitatibus utilis non est. [Ut autem ebrius ad se redeat, jusquiamum in frigidam aquam ponat, et frontem, tempora et guttur suum madefaciat, et melius habebit. Add. ed.]




CAP. CXI.---DE REYNFAN £[Note: £[Col. 1174D] Tanacetum vulgare.] £[II, 70].


Reynfan [Tanacetum ed.] calidus est et modicum humidus, et contra omnes superfluentes et effluentes humores valet. Nam qui nasenboz [catarrhum ed] habet et inde hustet [tussitat ed,], reyfanen comedat, [Col. 1173D] aut in suffen [sorbiciuncula ed.], aut in cuchen [tortellis ed.], aut cum carnibus, aut aliquo modo sit. Compescit humores ne in illo supercrescant, et ita deficiunt. Et qui duram husten habet, cum farina semilae et reynfanen suffen paret, et [Col. 1174A] saepe comedat, et ita ariditas et interiora ulcera illius husten solvuntur, hoc modo quod homo ille sordes habens illas excreando eicit, et melius habebit. Sed et qui in stomacho de diversis malis cibis gravitatem et ponderositatem habet, accipiat soff [jus ed.] quod absque oleribus et absque aliis herbis coctum est, et in illud Reyfanen ponat, et denuo coquat, et coctum comedat saepe, et stomachum ejus mollificat, et eum levem facit, et suavem digestionem parat. Et quicunque urinam emittere non potest, ita quod a calculo constringitur [ita tamen quod . . . non constr. ed.], Reynfan tundat, et succum ejus per pannum colet, et modicum vini addat, et sic saepe bibat, et constrictione urinae solvetur, et eam emittit.---[Mulier ergo quae obstrusa [Col. 1174B] menstrua patitur, et inde dolet, accipiat tanacetum, et febrifugam aequali pondere, et vullenam aliquantum plus quam unius istorum sit, et eas coquat aperto et fluente flumine, quod et sole et aere temperatur; et tunc etiam sumat lateres, et eos in ignem ponat, et assum balneum cum praedicta aqua et herbis faciat. Cumque hoc balneum intraverit, super scabellum herbas calidas ponat, et desuper sedeat. Et si iterum infrigidatae fuerint, eas iterum in praedicta aqua calefaciat. Et hoc faciat quandiu in balneo illo sedet, ut per humores herbarum istarum cutis et caro ilius exterius et matrix interius mollificetur, et ut venae ejus quae clausae sunt aperiantur. Deinde sumat rifelbire, et ad eorum tertiam partem millefolium, et rutam [Col. 1174C] quasi tertiam partem millefolii, et tantum de aristologia longa ut rifelbire et millefolii est, et plurimum de dictamno, et has in mortario tundat, et cum bono et puro vino in olla coquat, et coctas cum vino illo in saccellum fundat, et insuper gariofyli, quantum habere potest, et de albo pipere minus quam gariofyli, et simul terat, et satis de novo et recente melle, quod absque sorde est, addat, et in optimo vino fervere faciat, et ad praedictas herbas in saccellum fundat, et ex his claretum paret, et per singulos dies, jejuna et pransa, illud bibat; sed non in praefato balneo, quoniam balneum hominem aliquantum constringit; et sic faciat dum salvatur. Sed interim dum praefatam constrictionem sanguinis [Col. 1174D] patitur, bovinas carnes, et alios grossos et fortes cibos devitet et suaves cibos comedat et vinum bibat. Sed interim aquam bibitura, aquam putei bibat et aquas salientis et fluentis fontis devitet, quoniam aliis aquis aliquanto asperiores sunt. Add. ed.]





Physicae Hildegardis - CAP. LXXXVIII.---DE RUBA £[Note: £[Col. 1164D] Brassica rapa.] £[II, 57].