Physicae Hildegardis - CAP. VI.---DE CERASO £[Note: £[Col. 1222D] Prunus cerasus et avium] £[III, 24].

CAP. VI.---DE CERASO £[Note: £[Col. 1222D] Prunus cerasus et avium] £[III, 24].


Cerasus plus calida quam frigida est, et ad plenum [Col. 1223A] et similitudinem joci habet, qui laetitiam ostendit, et qui etiam nocivus est. Et succus ejus ac folia non multum ad utilitatem medicinae valent, quia debilitatem in se habet. Et fructus ejus temperate calidus existit, nec multum utilis est, nec multum nocivus [Note: [Col. 1223D] Et ad plenum---nocivus om. ed.], et sanum hominem in comestione non laedit, infirmum autem et qui malos humores in se habet aliquantum dolere facit si multum de eo comederit. Sed et interiores nucleos ejusdem fructus, cum rudes sunt, accipe, et eos fortiter contunde, et arvinam ursi in patella zulasze et simul commisce, id est kneyt, et sic unguentum fac, et illum, qui tam mala ulcera in corpore suo habet, quod etiam fere leprae assimilantur, sed tamen lepra non sunt [Note: [Col. 1223D] Sed tamen---sunt om. ed.], cum eo juxta ignem saepe unge, [Col. 1223B] et sanabitur.

Et qui in ventre suo biszende [tortiones ed.] habet, quod tamen vermes non parant, iste equidem nucleos crudos saepe comedat, et melius habebit. Sed et qui in ventre suo vermes habet, nucleos istos in acetum ponat, et sic eos jejunus saepe comedat, et vermes in ipso morientur. Et qui in oculis dolet, ita quod prae dolore rubent et quod ulcerosi sunt, id est maczerech, micas siliginei panis calidas accipiat, et flius [gummi ed.] cerasi super eas ponat, ita quod flius illud ad cutem oculorum positum sit, et ligamine constringat, et hoc saepe faciat, et droppen ab oculis ejus extrahit, et curabitur. Sed et cui pestis aliqua et mali humores in aures cadunt, ita quod ille velut surdus efficitur et [Col. 1223C] quod aures ejus diezent, praefatum flius accipiat, et in patella ad ignem dissolvat, et micis siliginis ita calidum superextendat, et tunc ad noctem foraminibus aurium idem flius cum micis siliginis imponat, et etiam totas aures suas et tempora cum ejusdem micis praefato gummi illitis circumponat, et etiam lineo panno desuper constringat, et hoc saepe faciat, et pestis et mali humores et dizedo de auribus ejus fugabuntur, et curabitur.




CAP. VII.---DE PRUNIBAUM £[Note: £[Col. 1223D] Prunus domestica et insititia.]. £[III, 25.]


Prunibaum (Prunus ed.) magis calida quam frigida est, et etiam sicca est, et stechelecht ut spina, et iram designat [Note: [Col. 1223D] Et etiam---designat om. ed. Ex his quae sequuntur [Col. 1224D] nonnulla in editione desiderantur; pleraque tamen passim invenire est, sed alio ordine disposita.]. Et si aliqui vermes carnes hominis [Col. 1223D] comedunt, accipiat superiorem corticem ejusdem arboris usque ad succum, et folia ejus ad solem aut ad ignem juxta ollam aut in olla quae ab igne calida est arefaciat et pulverizet, et pulverem istum mittat in locum ubi vermes hominem comedunt, et cum vermes exinde moveri incipiunt, ita quod homo hoc sentit, accipiat acetum et modicum mellis, et simul commisceat, et in eumdem locum vermium fundat, et morientur: Et cum iidem a vulneribus mortui ceciderint, lineum pannum vino intingat, et ita super ulcera ponat, et putredinem [Col. 1224A] extrahit, et sic homo sanabitur. Sed et de cortice et foliis ejusdem arboris cineres fac, et de cineribus illis lixiviam fac, et si caput tuum aut stuphete est, aut wellcht, cum eadem lixivia saepe lava, et caput sanabitur, et pulchrum erit, et multos ac pulchros crines producit.---Et si aliquis per magica aut per maledicta verba amens efficitur, accipe terram quae circa radices illius arboris est, et eam ad ignem fortiter calefac, ut aliquantum ignescat; et cum igne accensa fuerit, mox satis ruthae et parum minus de poleya super illam pone, et succum et odorem illorum in se excipiat; vel si poleyam non habueris, viride fenigraecum ei superponas; vel si in hyeme est, semina herbarum istarum super eamdem terram pone moderate calidam, cum [Col. 1224B] eisdem herbis capiti et nudo ventri ac nudis lateribus hominis illius, postquam pransus fuerit, circumpone, et panno desuper constringe, et eum in lectum depone et vestibus tege, ut ita aliquantum cum terra illa sudet; et hoc per tres aut per quinque dies fac, et ille melius habebit. Nam cum antiquus serpens magica [Note: [Col. 1224D] Apoc. XII, 9; XX, 2.] et maledicta verba audierit, ista suscipit, et illi insidias ponit super quem dicuntur, nisi Deus prohibeat eum.

Accipe ergo flius ejusdem arboris, et si alicui homini labia oris ejus tument aut se inflaverint, id est erbulsent, aut si gicht in eum saliendo reportat, tunc ad noctem, cum dormitum vadit, idem flius modice calefactum super labia ubi dolet cum panno liga, et hoc saepe fac, et dolor ille cessabit. [Col. 1224C] Sed et cui digiti et manus de gicht tremendo semper moventur, idem flius super totam manum calidum saepe in panno liget, et tumor ille cessabit. Fructus autem hujus arboris tam sano quam ininfirmo homini ad comedendum nocivus et periculosus est, quia melancoliam in homine excitat et amaros humores in eo auget, atque omnes pestes quae in eo sunt, ebullire facit, et ideo tam periculosus est homini ad comedendum velut unkrut. Unde qui eum comedere voluerit, modice comedat. Nam qui sanus est quidem comestum superare poterit, infirmum autem laedit.---Sed tamen qui durren husten [habet] interiores nucleos ejusdem fructus accipiat, et, cortice abjecta, eos in vinum ponat, et vino perfundantur usque dum aliquantum intumescant, [Col. 1224D] et ita saepe comedat, et tunc etiam ista in bono vino suffen paret, et illud sorbendo sumat et cito curabitur. Omne autem genus prunibaumes, sive sit roszprumen, sive garten slehen, sive kriechen et silvestre genus, praedictas vires habet in cortice et in foliis suis, et eamdem naturam in fructu suo habet, ut praedictum est, excepto quod illae arbores quae majoros hujusmodi fructus proferunt, fortiores etiam hujusmodi vires in se habent.




CAP. VIII.---DE SPIRBAUM £[Note: £[Col. 1225D] Sorbus domestica.] £[III, 26].


[Col. 1225A]

Spirbaum [Esculus ed.], calida est et sicca, sed calor ejus non multum utilis est, et simulationem in splendore suo designat. Cortex autem et folia et succus ejus ad utilitatem medicinae non multum valent. Sed tamen terram, quae sub arbore ista et circa radicem ejus est in hortos proice, et sparges ubi rupen et zwyfeldern olera comedunt et devastant, et illae propter molestiam illius abscedent, nec ibi proficere possunt. Et fructus ejusdem arboris velut quodam pondere inflando aggravat hominem, et humores ejus commovet, sed dirigitur (sic), nec slim in homine parat, et sic sano homini nec multum prodest nec obest comestus, infirmis autem non valet [Note: [Col. 1225D] Ed.: rEsculus calida et sicca est. Homo enim terram quae sub arbore hac circa radices ejus est in hortos suos spargat, et virviscellae quae olera corrodunt propter molestiam ejus abscedunt, nec ibi proficere possunt. Fructus enim ejus sano homini nec multum prodest comestus, nec obest, infirmo autem non valet.].




CAP. IX---DE MULBAUM £[Note: £[Col. 1225D] Morus nigra.] £[III, 27.]


[Col. 1225B]

Mulbaum [Mulberboum ed.], frigida est in bono, sed idem est id est queck? Et qui scabiem habet, folia arboris hujus in aqua coquat, et in aqua illa balneet, aut in asso balneo cum eadem aqua fortiter se lavet, et hoc saepe faciat, et cutis ejus sanabitur. Sed et qui venenum aut comedendo aut bibendo sumpsit, eadem folia contundat et succum corum exprimat, et huic modicum minus helsum [de succo absinthii ed.] addat, et etiam bis tantum boni et puri vini [Note: [Col. 1225D] Et etiam---vini om. ed.] admisceat, et tunc simul coquat ut ferveat, et cum deinde infrigidatum fuerit, ille pransus moderate bibat; sed tamen venenum illud aut per nauseam exspuet, aut per eum per secessum [Col. 1225C] transibit. Et ubertas in fructu ejus est, et fructus ille nec sanos nec infirmos laedit, sed hominem magis juvat quam sibi noceat [Note: [Col. 1225D] Sed hominem---sibi noceat om. ed.].




CAP. X.---DE AMYGDALO £[Note: £[Col. 1225D] Amygdalus communis.] £[III, 28].


Amygdalus valde calida est, et modicum humiditatis in se habet, et cortex, et folia et succus ejus ad medicamenta non multum valent, quia omnis vis ejus in fructu est [Note: [Col. 1226D] Et modicum---fructu est om. ed.]. Et cui cerebrum fatuum [vacuum ed.] est et facies mali coloris, et inde in capite dolet, interiores nucleos ejusdem fructus saepe comedat, et cerebrum implet, et ei rectum colorem dat [comedat, et melius habebit ed.] Sed et qui in pulmone infirmatur et in jecore defectum habet, eosdem nucleos, sive crudos, sive coctos, saepe comedat, et pulmoni vires dant et ferunt, quia hominem [Col. 1225D] nullo modo demphent, nec eum aridum facient, sed eum fortem reddunt [Note: [Col. 1226D] Ed. Saepe comedat, et melius habebit, reliqua omittens.].




CAP. XI.---DE HASELBAUM £[Note: £[Col. 1226D] Corylus avellana.] £[III, 29].


Haselbaum [Corylus ed.] magis frigida est quam calida, et ad medicinam non multum valet, et lasciviam [Col. 1226A] designat [Note: [Col. 1226D] Et ad medicinam---designat om. ed.]. Sed tamen coppinos ejus, id est ubi flores primo erumpere debent, accipe et eos in sole sicca, et in pulverem redige, et ubi orfimae in homine sunt, pulverem istum immitte, et curabitur. [Masculus quoque qui diffluentem naturam seminis sui habet, ita quod ad prolem nom germinat, hic eosdem grossos Coryli, et ad eorum tertiam partem erdpeffer, et quanta quarta pars est erdpeffers, tantum de uvinda sumat, et aliquantum de usitato pipere, et haec cum jecore juvenis hirci, qui jam maturus est ad gravandum, coquat, additis etiam aliquantum crudis et pinguibus porcinis carnibus; et herbulis istis abjectis, idem vir carnes has comedat, et etiam panem in aqua in qua hujusmodi carnes coctae sunt intingat, et manducet, et si hoc saepe [Col. 1226B] fecerit, ad prolem florebit, si justum Dei judicium hoc fieri non prohibebit add. ed.] Fructus autem ejus, scilicet nuces, sanum hominem ad comedendum non multum laedunt nec ei prosunt, sed infirmo nocent, quia eum in pectore demphent.




CAP. XII.---DE KESTENBAUM £[Note: £[Col. 1226D] Castanea sativa.] £[III, 13].


Kestenbaum [Castanea ed.] valde calida est, sed tamen magnam virtutem habet quae ipsi calori permixta est, et discretionem signat. Et quod in ea est et etiam fructus ejus, utilis est contra omnem infirmitatem quae in homine est [Note: [Col. 1226D] Sed tamen---est om. ed.]. Homo autem qui virgichtiget est [quem paralysis fatigat ed.] et inde iracundus existit, quia gicht semper est cum ira [Note: [Col. 1226D] Et inde---cum ira ed. om.], folia et hulsen [corticem ed.] et [Col. 1226C] fructus ejus in aqua [coquat et cum] illa faciat assum balneum, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit, et suavem mentem habebit [Note: [Col. 1226D] Et suavem---habebit des. in ed.]. Et si schelmo [pestis ed.] pecora occidit [Note: [Col. 1226D] De Aesculi hippocastani fructibus eadem fere praedicat Matthiol. Epistol. III, 1.], contunde corticem ejus, et in aquam ita pone, ut inde saporem habeat, et saepe in potu asinis et equis, bobus et ovibus ac porcis, et omnibus caeteris pecoribus, et schelmo ab eis cessabit, et curabuntur [bibant, et pestis ab eis cessabit ed.]. Quod si equus et bos aut asinus, vel aliud quodlibet pecus verfangen est [de aviditate potus aut cibi dolorem sibi attraxit ed.], da illi folia in pabulo ad comedendum, si potest, vel si comedere noluerit, ipsa folia pulveriza, et pulverem illam in aquam projice, et da illi saepe in potu bibere [Note: [Col. 1226D] Vel si---bibere des. in ed.], et curabitur.

[Col. 1226D] Sed homo qui de ligno ejus baculum parat, et illum in manu sua portat, ita quod manus ex hoc calefit, ex illa calefactione venae et omnes vires corporis ejus confortantur. Et odorem ejusdem ligni saepe cape, et capiti tuo sanitatem confert. [Col. 1227A] Sed et homo, cui cerebrum de ariditate vacuum est, et exinde in capite infirmatur, interiores nucleos fructus ejusdem arboris in aqua coquat, et nihil aliud addat, et aqua effusa, jejunus et pransus ita saepe comedat, et cerebrum ejus crescit et implebitur, senadern ejus fortes erunt, et ita dolor in capite cessabit. Et qui in corde dolet, ita quod cor ejus in fortitudine non proficit, et sic tristis efficitur, eosdem nucleos saepe crudos comedat, et cordi ejus succum velut smalh (smalx?) infundat, et sic in fortitudine proficit, et laetitiam recipiet. Sed et qui in jecore dolet, eosdem nucleos saepe contundat, et ita in mel imponat, et cum eodem melle eos saepe comedat, et jecor ejus sanabitur. Qui autem in splene dolorem patitur, nucleos istos ad ignem [Col. 1227B] modice asset, et tunc modice calidos saepe comedat, et splen calidum erit et ad sanum perfectum tendit [Note: [Col. 1227D] Sed et homo cui cerebrum---perfectum tendit om. ed.]. Sed et qui in stomacho dolet, eosdem nucleos in aqua fortiter coquat, et coctos in ipsa aqua comminuat, scilicet ad drab, et tunc farinae modicum similaginis in scultella cum aqua temperet, id est cloppe, et pulverem liquiricii et parum minus pulveris de radice stemfarn [Polypodii ed.] ipsi farinae addat, et sic cum praefatis nucleis denuo coquat, et paret ut mus [pulmentum ed.], et deinde comedat, et stomachum ejus purgabit [Note: [Col. 1227D] Et---purgabit om. ed.], et calidum et fortem facit.




CAP. XIII.---DE NESPELBAUM £[Note: £[Col. 1227D] Mespilus Germanica.] £[III, 14].


Nespelbaum valde calida est, et suavitatem designat [Col. 1227C] [Note: [Col. 1227D] Et suavitatem designat om. ed.]. Cortex autem ejus et folia ad medicamina non multum valent, quia virtus eorum tota in fructu ejus est [Note: [Col. 1227D] Quia---est om. ed.]. Sed tamen homo, qui ridden patitur [quotidianas, seu tertianas, seu quartanas habet ed.], radicem ejus pulverizet et pulverem istum in calido vino jejunus et pransus et ad noctem bibat, et etiam in ipsa accessione ejusdem infirmitatis [Note: [Col. 1227D] Et etiam---infirm. om. ed.], et hoc saepe faciat, et curabitur. Fructus autem arboris istius sanis et infirmis hominibus utilis et bonus est, quantumcunque ex ea comedant, quia carnes eorum crescere facit, et sanguinem eorum purgat [Note: [Col. 1227D] Quia---purgat om. ed.].




CAP. XIV.---DE FICKBAUM £[Note: £[Col. 1227D] Ficus carica.] £[III, 15].


Fickbaum magis calida est quam frigida, et semper calorem habebit, et frigus non valet, et timorem designat [Note: [Col. 1227D] Et semper---designat, om. ed.]. Accipe autem folia et corticem ipsius, [Col. 1227D] et ea modice contunde, et in aqua valde coque, et tunc etiam arvinam ursi et parum minus de augssmere? [butyro ed.] et sic fac unguentum; et si in capite doles, caput tuum cum eo unge; vel si oculi tui swerent, tympora tua cum eo perunge et circa oculos tuos, ita tamen ne oculum interius tangat. [Col. 1228A] Aut si in pectore doles, pectus unge; aut si in lenden [renibus ed.], eos cum illo unge, et melius habebis. Si autem lignum ejus in igne accenditur et si quem fumus ejus tetigerit, ipsum aliquantum laedit, ita quod illi unmechtet. Vel si quis baculum ex eodem ligno in manu sua portat, eum etiam eodem modo in viribus suis debilem facit, scilicet in unmechte [Note: [Col. 1228D] Si autem lignum---unmechte om. ed.]. Sed et fructus ejusdem arboris homini, qui sanus in corpore est ad comedendum non valet, quoniam facit eum delectationem et tumidam mentem [mutabiles mores ed.] habere, et quod erit zychern et glusclich, ita quod honores appetit et quod avaritiae intendit et quod mutabiles mores habebit, ita quod in uno statu mentis non perseverat. Sed etiam corpori hominis ad comedendum non valet, quia carnes ejus [Col. 1228B] zufloszlich parat et quia omnibus humoribus hominis resistit, ita quod eos in malum irritat velut eorum inimicus sit [Note: [Col. 1228D] Et quod erit---inimicus sit des. in ed.]. Infirmo autem qui in corpore deficit, bonus est ad comedendum, quia mente et corpore defecit, et ille eum comedat usque dum melius habeat, et postea eum devitet. Quod si sanus homo eum comedere vult, in vino aut in aceto eum prius beysze [Note: [Col. 1228D] Condiat ed., reliqua omittens.], ut fragilitas illius temperetur, et tunc eum comedat, sed tamen modice. Sed necesse non est ut infirmus homo eum hoc modo temperet, id est beysze.




CAP. XV---DE LAURO £[Note: £[Col. 1228D] Laurus nobilis.] £[III, 16].


Laurus calida est, et modicum sicci habet, et constantiam signat [Note: [Col. 1228D] Et modicum---signat om. ed.]. Accipe ergo corticem et folia Lauri, et ea contunde, et succum eorum exprime, et tunc eodem succo et cum farina tritici fac kucheln [Col. 1228C] [tortellos ed.], et illa tere et in pulverem redige, et deinde cum melle et aqua honigwurcz [potum] fac, et illi de pulvere isto modicum impone et bibe, aut alium pulverem quem in vino bibis, et sic quoties volueris facies, et stomachum tuum ab omni sorde purgabit, nec eum multum vulnerat. Sed et radicem et corticem ac folia ejusdem arboris in aqua coque, et de trabe illo et hircino sepo unguentum fac, et si in capite doles, aut in pectore, aut in latere, aut in dorso, aut in lenden [renibus ed.), ibi te cum eo unge et melius habebis. Et fructus ejusdem arboris valde calidus est et aliquantum aridus et ad medicamenta utilis est [Note: [Col. 1228D] Et fructus---utilis est om. ed.]. Nam si quis eum crudum frequenter comederit, omnes febres ab eo compescit. [Note: [Col. 1228D] In his quae sequuntur edit. pleraque passim repraesentat, sed ordine mutato.] Sed qui a gicht et a febribus fatigatur, easdem [Col. 1228D] bachas in pulverem redigat et dimidium tanti de pulvere pomi quod crescit pinapeles addat, vel si pinapel non habes, ad medietatem ejus fenigraecum pulverizatum commisceat [Note: [Col. 1228D] Et dimidium tanti---commisceat des. in ed.], et sic in vino calefaciat, id est welle, et calidam bibat, et gicht et fiber ab eo cessabit.

[Col. 1229A] Sed et oleum de eisdem bachis exprime, et ubi in corpore tuo gicht te fatigat, ibi cum illo te unge, et melius habebis. Si autem huic oleo tertiam partem de succo sibenbaum addideris, vel tertiam partem de succo buxi, oleum hoc tanto fortius erit, et cutem tuam tanto citius te ad sanandum pertransit, et ita gicht a te cessabit. Et si in capite doles, easdem bachas in mortario, modico vino infuso, contunde, et sic cum eodem vino verticem et frontem ac tympora capitis tui atque totum caput perunge, id est bestriche, et hoc facto, caput tuum tege ut incalescat, et te in lectum depone; quantumvis fortiter doleas, dolor ille cessabit. Quod si etiam in pulmone infirmaris, ita quod etiam putrescit, easdem bachas pulveriza, et pulverem istum frequenter cum pane [Col. 1229B] comede, et curaberis. Et si in stomacho doles, ipsas bachas in vino coque, et idem vinum calidum bibe, et slim a stomacho tuo aufert, et eum purgat, et etiam fiber ab eo expellit. Sed et cum eaedem bachae crudae sunt, oleum ab eis exprime, et cum eis oculos tuos interius tangas, et caliginem ab eis aufert. Aut si in corde doles, ibi te cum illo unge, aut si in latere, aut si in dorso langues, ibi te cum illo unge, et melius habebis. Quod si etiam foetidum stomachum habes, ita tamen quod etiam immundam salivam eicis, cum eodem oleo et modica farinula tortellas para et eas comede, et stomachum purgabunt, et foetidos humores exsuperant, ac rectos et bonos in te parant.




CAP. XVI.---DE OLEYBAUM £[Note: £[Col. 1229D] Olea Europaea.] £[III, 17].


[Col. 1229C]

Oleybaum plus calida quam frigida est, et misericordiam signat [Note: [Col. 1229D] Et---signat om. ed.]. Exteriorem autem corticem et folia arboris hujus in aqua coque, et tunc cum aqua et veteri arvina unguentum fac, et si quis in corde, aut in dorso, aut in latere, aut in lenden de gicht dolet, ibi eum hoc unguento unge, et cutem ejus ita pertransit velut smaltz novam ollam si in ea ad ignem ponitur, et melius habebit [Note: [Col. 1229D] Unguentum fac, et ubicunque de paralysi dolet, se inungat et melius habebit. ed.]. Et cui stomachus infrigidatus est, corticem et folia ejusdem arboris in aqua coquat, et aquam illam per pannum colat, et tunc minus de hartz et etiam de mirra minus quam de hartz, sic in patella ad ignem dissolvat, id est zulasze, et praedicto succo addat, et sic emplastrum faciat, et in illo pannum de canapo intinguat, [Col. 1229D] et illum super stomachum suum ponat, et stomachus ejus calefiet, et bonam digestionem ei parabit. Oleum autem de fructu arboris hujus ad comedendum [Col. 1230A] non valet multum, quia si comeditur, nauseam provocat et alios cibos comedendo molestos facit [Note: [Col. 1229D] Et alios---facit om. ed.]. Sed ad plurima medicamenta valet. Nam cum oleum ejus primum paratur, ad ignem coquatur, et tunc rosae et violae ei imponantur, et sic contra diversas febres valet, et quia ad ignem coctum est, necesse non est ut amplius ad solem ponatur [Note: [Col. 1229D] Et quia---ponatur om. ed.---Hujus capituli finem in ed. auctiorem hic sistimus: rSi aliquis in capite dolet, oleum olivae, et minus rosatae aquae in sartagine fervere faciat, et de fructu solatri minus quam olei sit, et de urente urtica plus quam de fructu solatri, terat, et per pannum colet, et succum istum in sartaginem ad oleum fundat, et denuo fervere faciat. Quod cum fecerit, iterum colet, et in novum fictile vas fundat. Deinde in vertice, in fronte [Col. 1230D] et in temporibus suis, quando in capite dolet, cum unguento se ungat, et cerato panno circumliget. Si autem ulcus aliquod seu pustula hominem acerbe dolere facit, antequam rumpatur, oleo olivae deliniatur. Quod si quispiam a paralysi fatigatur, rosas oleo olivae imponat, et se ungat, et melius habebit. Quod si crampho alicubi hominem in corpore suo laedit, cum oleo olivae fortiter se perungat, et melius habebit.l]. Si quispiam a gicht fatigatur, rosas eidem oleo imponat, et ubi eum in corpore gicht movet, ibi se ungat et melius habebit. Sed si quis in capite aut in lenden dolet, vel si alicui in corpore ejus absque casu aut absque ictu tumor per se exsurgit, tunc violas praefato oleo imponat, et ubi dolet se ungat, et si tumor est, juxta tumorem et non super tumorem ungat.




CAP. XVII.---DE DATILBAUM £[Note: £[Col. 1230D] Phoenix dactylifera.---Deest in ed.].


[Col. 1230B]

Datilbaum calida est, et humiditatem in se habet, et eadem tenax est ut livor, et beatitudinem signat. Et qui pleurisim habet, de cortice et de ligno, aut de spatulis, aut de foliis ejusdem arboris in aqua coque, et aqua expressa, idem lignum et folia ita calida capiti illius circumpone, et hoc saepe fac, et sensus suos recipiet. Et ipsa folia, dum viridia sunt, ad solem sicca, et tunc contunde, et in pulverem redige, et huic pulveri modicum lucidi salis adde, et sic eundem pulverem cum pane tuo saepe comede, et prohibebit ne interius putrescas et ne malum nec multum flecma in te crescat. Sed si quis fructum arboris hujus coquit et ita comedit, corpori [Col. 1230C] suo tantam vim fere confert quemadmodum panis, sed tamen eum faciliter demphet et gravat si de eo nimis comederit.




CAP. XVIII.---DE BONTZIDERBAUM £[Note: £[Col. 1230D] Citrus medica.] £[III, 18].


Bontziderbaum, scilicet in qua magna Bonczider crescit, plus calida est quam frigida, et castitatem signat [Note: [Col. 1230D] Et cast. sign. om. ed.]. Et homo qui cotidianas febres habet, folia ejusdem arboris in vino coquat, et vinum hoc per pannum colet, et saepe bibat, et curabitur. Sed et poma ejusdem arboris comesta, fiber in homine compescunt.




CAP. XIX.---DE CEDRO £[Note: £[Col. 1230D] Juniperus Phoenicea et Oxycedrus.] £[III, 10].


Cedrus calida est et aliquantulum sicca, et confirmationem signat [Note: [Col. 1230D] Et conf. sign. om. ed.]. Homo autem qui spleneticus [Col. 1230D] est, de ramis et de ligno ejusdem arboris, dum viride est et dum succum habet, contundat, et ad pulverem comminuat, et sic ex eo electuarium faciat cum [Col. 1231A] melle cocto [Note: [Col. 1231D] Cum m. c. om. ed.], et pransus modice comedat, et splen ad sanitatem recuperabitur. Et dum sanus fuerit, de electuario isto amplius non comedat.

Et qui interius in corpore infirmus est et qui interius putrescit, de eodem viridi ligno in purum vinum per noctem ponat, ut inde saporem habeat, et pransus de vino illo modice bibat, et infirmitas ac putredo quae in corpore ejus interius est purgabitur [Note: [Col. 1231D] Et infirm.---purgabitur om. ed.] et sanabitur. Et postquam sanitatem interius senserit, amplius idem vinum non bibat; nam qui sanus est, si de hoc electuario comederet, vel si de vino isto biberet, in corpore interius velut lignum durus et rigidus fieret et vir baumechte (?) et sic periret, quia virtus arboris hujus est tam magna quod hominem interius laederet [Note: [Col. 1231D] Nam qui sanus---laederet om. ed.]. Et qui a gicht fatigatur, fructus [Col. 1231B] cedri virides comedat, et gicht cessabit et peribit [Note: [Col. 1231D] Reliqua om. ed.]. Vel si eundem fructum per annum servare non poteris, ipsum fructum pulveriza, et de pulvere illo in aquam inmitte, et jejunus saepe bibe, et gicht cessabit.




CAP. XX.---DE CYPRESSO £[Note: £[Col. 1231D] Cupressus semper virens.] £[III, 11].


Cypressus valde calida est et secretum Dei significat [Note: [Col. 1231D] Et secr.---signif. om. ed.]. Et qui in stomacho dolet, de ligno ejus accipiat, sive viride, sive aridum sit, et modice in vinum incidat et coquat, et sic jejunus saepe bibat, et melius habebit. Sed et qui infirmus est, vel etiam qui in toto corpore deficit, ramos cum foliis in aqua coquat, et in ipsa aqua balneum faciat, et saepe accipiat, et sanabitur, et vires suas recuperabit. Et [Col. 1231C] accipe de ligno quod est in medietate ipsius arboris, quod cor arboris est, et apud te semper porta, et dyabolus tanto plus te devitat, quoniam eadem arbor, propter fortem naturam suam, quamdam prosperitatem inter caetera ligna arborum habet, quia dyabolus omnia quae virtuosa sunt dedignando fugit, quia ipse nullam virtutem habet [Note: [Col. 1231D] Quoniam ead. arbor---habet om. ed.].

Sed et si quis homo a dyabolo vel per magica irretitus est, accipe de eodem ligno quod est in medietate ejusdem arboris, et cum nebegor [terebro ed.] perfora, et tunc cum fictile vase aquam vivi fontis tolle, et eam per idem foramen funde et in illud fictile vas excipe, et cum eam jam fundis, dic: rEgo fundo te, aqua, per foramen istud, et in virtuosa [Col. 1231D] virtute illa, quae Deus, ut cum fortitudine illa quae tibi adest in natura tua, tu fluas in hominem istum, qui in sensu suo irretitus est, et ut in eo destruas omnes contrarietates quae in ipso sunt, et ut eum reponas in illam rectitudinem, in qua Deus eum posuit, in recto sensu et in recta scientia.l Et tunc aqua ista per novem dies illi ad bibendum jejuno detur, quia per dyabolum aut per phantasmata aut [Col. 1232A] per magica fatigatus aut irretitus est [Note: [Col. 1231D] Quia---irretitus est om. ed.], et melius habebit. Et etiam per novem dies ipsa eodem modo benedicatur.




CAP. XXI.---DE SYBENBAUM £[Note: £[Col. 1232D] Juniperus Sabina.] £[III, 30].


Sybenbaum [Savina ed.] plus calida est quam frigida, et idem calor tam fortis est, quod viriditatem suam per annum servat. Et asperitatem significat [Note: [Col. 1232D] Et idem.---signif. om. ed.]. Et si vermes hominem aliquem comedant, Sybenbaum contunde et succum ejus exprime, huic succo modicum aceti adde, et ubicumque vermes hominem in corpore suo comedunt, ipsum succum in eadem ulcera funde, et vermes morientur, nec vivere possunt. Sed et qui in pulmone dolet, ita quod pulmo ejus venenosus est et putrescit [Note: [Col. 1232D] Ita quod---putrescit om., ed.], accipe succum de eadem Savina et ad pondus medietatis [Col. 1232B] succi de pulvere liquiricii ipsi succo impone et sic in vino coque, modico de sagimine addito, et sic saepe bibat, et postquam biberit, quia amarum est, mox honigwurtz desuper bibat, et a pulmone venenum et putredinem aufert [Note: [Col. 1232D] Et postq. biberit---aufert om. ed.]. et sanabitur.




CAP. XXII.---DE BUXO £[Note: £[Col. 1232D] Buxus semper virens.] £[III, 31].


Buxus calida est, et ita fortis est quod etiam viriditatem suam per annum tenet, et calor ejus calorem Savinae excedit. Et etiam sicca est, et ipsa siccitas humiditatem in ea superat. Et largitatem designat [Note: [Col. 1232D] Ita fortis est---designat om. ed.]. Et homo qui uzslecht sive urslecht, in corpore suo habet, corticem et folia ejus contundat, et succum eorum exprimat, et huic parum minus liquiricii addat, et in puro vino calefaciat, [Col. 1232C] et ita calidum saepe bibat, et dolorem et venenum uzslechte extra corpus expellit ita ne corpus intret. Et mox ad praedictum succum ejusdem arboris modicum plus de baumoleo commisceat, et in isto pennam intingat, et cum illa circa uzslechte et circa ruse ejus se leniter ungat, et hoc saepe faciat et sanabitur. Sed tamen antequam se hoc modo ungat, semper eodem succo liquiricii addito et in vino, ut praefatum est, calefacto prius bibat, ne unctio ista exteriorem foeditatem in corpus mittat, sed ut potus iste ipsam interiorem foeditatem expellat, et sic homo ille sanabitur; nam succus ejusdem arboris sanus et fortis est, et ideo etiam lignum ejus sanum et firmum est [Note: [Col. 1232D] Sed tamen---firmum est om. ed.]. Et qui de eodem [Col. 1232D] ligno cyphum aut pecarium parat, et illi vinum infundit, ita ut saporem de eodem ligno capiat, et sic saepe bibat, fiber de stomacho aufert, et oculos ejus clarificat. Sed et qui de eodem ligno oculos suos saepe tangit, tunc exinde caro ejus et caput et oculi ipsius tanto saniores fiunt. [Sed et qui etiam baculum inde parat, et illum in manu saepe portat, et etiam naribus suis saepe apponit, [Col. 1233A] aut odorem ejus capiat et oculos suos cum eo tangit, caro, caput et oculi ejus tanto saniores fient. Add. ed.]




CAP. XXIII.---DE ABIETE £[Note: £[Col. 1233D] Pinus abies.] £[III, 32].


Abies plus calida quam frigida est, et multas vires in se habet. Et fortitudinem significat [Note: [Col. 1233D] Et fortit, signif. ed. om.]. Nam in quocumque loco lignum abietis est, aerei spiritus illa magis odio habent et magis devitant, quam alia loca, et zauber [maleficia ed.] et magica ibi minus vigent et minus ibi praevalent quam aliis locis. Accipe autem de cortice et foliis ejusdem arboris, et etiam de ipso ligno ejus quaedam minutissima frusta incide, cum ipsa arbor viret, ita quod succum suum nondum amisit, ut in Martio et etiam in Maio est, et ad pondus medietatis istorum salviam [Col. 1233B] adde, et tunc haec simul in aqua fortiter coque dum spissum fiat; et etiam butyrum, quod in Maio de bobus paratur, adde, et tunc per pannum cola, et sic unguentum fac. Et si quis in capite dolet ita virgichtiget est vel hirnwudig, vel freneticus, et de fortitudine ejus in corde deficiat, tunc eodem unguento cor ejus primum perunge, et mox, abrasis capillis illius, caput ejus eodem unguento perunge, et hoc aut secunda aut tercia die iterum fac, et caput ejus sanitatem recipiet, et ad sensus suos redibit. Sed et si quis in stomacho aut in splene dolet, illum eodem unguento propter defectum cordis ad cor primo perunge, et mox super stomachum, si in stomacho dolet, aut super splen, si in eo [Col. 1233C] dolet, unguento perunge, et fortitudine sua totam cutem suam pertransibit, quod cito curabitur. Et qui in pectore demphet et hustet [tussitat ed.], et etiam in pulmone dolet, ita quod ei inflatur, et quod jam putrescere incipit, de ligno abietis, cum recens est et cum succus ejus adhuc in eo est, in cineres incendat, ita quod nullus alius cinis addatur, et his cineribus bis tantum bibenellae, et feniculi tantum ut bibenellae, et liquiricii tantum ut dimidia pars bibenellae, et hoc simul in bono vino coque, modico etiam melle addito, et sic per saccellum colet, et luterdrang [purum potum ed.] faciat, et sic saepe bibat, et pectus purgabit, et pulmonem sanitati restituet, et sic ille curabitur.

Sed dum cancri hominem comedunt, ille semen [Col. 1233D] abietis, quod in summitate crescit, super ignito latere in pulverem redigat, et super vulnus illud ubi cancri hominem comedunt [Note: [Col. 1233D] Ubi---comedunt, ed. om.] ipsum pulverem projiciat, et cancri morientur. Sed et eundem laterem, super quem semen illud pulverizatum est, cum alio ignito lapide denuo fortiter calefaciat, et eum super vulnus illud, ubi cancri comedunt ita calidum ponat, et ipsi morientur [Note: [Col. 1233D] Sed et---morientur ed. om.]. Et si os tuum [Col. 1234A] et labia ab aliqua infirmitate tument et inflantur, semen vel fructum abietis super laterem pone ad ignem calefactum, ut ab eo calidum fiat, non autem ad pulverem redigat [Note: [Col. 1233D] Non autem---redigat ed. om.], et ita calidum ori tuo saepe superpone, et tumor et inflatio cessabunt. [Note: [Col. 1233D] Sed abies---excitentur om. ed., quorum loco haec habet: rSi reuma superflue a naribus effluit, fumus de ligno abietis excipiatur, et fluor [Col. 1234D] ille suavius solvetur et cessabit. Cineres quoque de ligno abietis fiant, et cum eis lixivia paretur, et caput lavetur; et caput sanat et oculos clarificat.l] Sed abies fortem calorem habet, et odor ejus humores, qui in homine sunt, extorret, ita quod in quamdam inundationem vadunt. Et homo odorem abietis non capiat, nisi aliqua quaedam pigmenta et aliae quaedam odoriferae herbae ei addantur, cujuscumque generis sint, ne humores qui in ipso sunt supra modum suum irrident, et ita retinentur et confortantur, ne velut in procellam inundationis excitentur.





Physicae Hildegardis - CAP. VI.---DE CERASO £[Note: £[Col. 1222D] Prunus cerasus et avium] £[III, 24].