Physicae Hildegardis - CAP. LV.---DE GICHTBAUM. £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.]

CAP. LV.---DE GICHTBAUM. £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.]


[Col. 1245A]

Gichtbaum valde calida est, et viriditas ac succus ejus per se non valet, nisi aut aliis herbis aut aliis condimentis addatur, quia si aliis herbis aut aliis condimentis additur, tanto utiliores ad medicamenta valent et erunt. Arbores de medulla sua virescunt, sicut et homo de medulla sua, et si medulla arboris laesa fuerit, arbor detrimentum sui sentiet.




CAP. LVI.---DE FUMO £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.].


Fumus de lignis est humiditas eorum, quia cum ligna in igne incenduntur, humiditas quae in ipsis est per fumum egreditur. Et quibusdam fumus lignorum nocivus est et hominem laedit, et oculos ejus in carne ulcerosos facit, sed tamen caliginem eis multum inducit. [Col. 1245B] Nam fumus qui de quercu ascendit, pectus hominis demphet, et eum interius aridum facit; fumus autem de fago hominem non tantum laedit, quantum de quercu, quamvis fumus ille nocivus sit. Fumus quoque de espen carnem circa oculos hominis stringit et caput dolere facit.




CAP. LVII. DE MOSE £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.].


Cum arbores senescunt, quod interiorem viriditatem amittere incipiunt; aut si juvenes sunt, sed tamen aliquo fortuito casu interius debilitantur, viriditatem et sanitatem, quam interius habere deberent, ad corticem exterius dimittunt, et ita mose in corticibus crescunt, quia interiorem viriditatem non habent. Et quidem mose quod in quibusdam [Col. 1245C] arboribus crescit, medicinam in se habet, et quoddam scilicet hujusmodi quod in putri is lignis crescit, fere nullam vim medicinae habet, quia putredo, quae in foetidis humoribus tectorum ac putridorum lignorum ac lapidum est, erumpunt et in mose crescit, ac ideo fere utilitate caret. Sed et si quis homo de gicht in aliquo membro suo fatigatur, mose quod aut in piro, aut in affaldra, aut in fago nascitur, accipiat, et illi secundum tertiam partem ejus interaddat, et simul in aqua modice coquat, et tanc eadem aqua expressa, ita calidum supra membrum in quo gicht fuerit ponat, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit. Sed etiam cum aliquis ardorem de ridden patitur, si mose tectorum aut putridorum lignorum super se ponit, interim aliquantum patitur, [Col. 1246A] breviter ardorem illum in se sentiet, sed tamen ideo de febre illa, scilicet ridden, non curabitur.




CAP. LVIII.---DE UNGUENTO HILARH £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.].


Unguentum quod Hilarius [Note: [Col. 1246D] An legendum Hilarion, cujus Vitam S. Hieronymus enarrat in Opp. t. IV?] Aegyptius ostendit contra dolorem utriusque lateris, quocumque modo ibi doleat, et contra dolorem pectoris, et contra gicht. Accipe folia persici, et ad pondus ejus sysemeram, et ad tertiam partem sysemerae accipe basiliam, et secundum pondus basiliae accipe plantaginem, et hoc in aqua modice coque, et tunc easdem herbas cum ipsa aqua per pannum fortiter torquendo cola; postea laurinum oleum accipe, et bis tantum cervini sepi, et ad ejus tertiam partem veterem arvinam, et haec omnia cum praedicta aqua modicum in patella sweysze et tunc infrigidari permitte, [Col. 1246B] et sic unguentum fac, et tunc cum illo eum qui in quolibet latere dolet perunge, aut circa pectus dolens, aut ubi gicht in homine fuerit, ibi cum illo saepe perunge, et melius habebit.




CAP. LIX.---DE SYSEMERA £[Note: £[Col. 1246D] Cf. supra I, 37. Est pars secunda capituli De aere in edit.].


De eo quod dicitur sysemera. Cum sol in vere ad aestatem surgit et cum ad hyemen inclinatur, aer seyger est, ut vinum, et quamdam albuginem dimittit. De illa ergo sysemera collige quantum potueris, et cui wisza aut herbrado in oculo jam crescit, super eumdem oculum saepe liga, et curabitur. Et ubi vermes carnem hominis comedunt, vel comedere incipiunt, ibi de eadem albugine aeris desuper pone, et vermes ulterius non procedunt, sed [Col. 1246C] moriuntur.




CAP. LX.---CONTRA SCROPHULAS.


Contra orfimas, quae nondum disruptae sunt, accipe stercus aliquantulum siccum et durum, quod per egestionem ab homine egreditur, qui sanus et fortis est, sive masculus, sive femina sit, et super lineum pannum illinies, et super orfimas ponas, et tunc super eumdem paniculum lineum ligamen hircino sepo inuncto liga, et sic per tres dies aut per duas et totidem noctes constrictum habeas, et tunc iterum humano stercore renova, et sic saepe fac, et orfimae evanescent. Sed et siccum sanguinem hyrundinis vel siccum jecor vulturis super orfimas saepe pone, et evanescent.




CAP. LXI.---DE PALMA £[Note: £[Col. 1247B] Ed. III, 12. Deest in cod. ms, ut quae sequuntur capp. De picea et De tribulo.].


[Col. 1247A]

Palma calida est et humida. Homo autem qui pleurisim habet, de cortice, et de ligno, et de foliis ejusdem arboris contundat, et succum exprimat, et in calido vino saepe bibat et curabitur. Sed et fructum ejusdem arboris saepe comedat, et pleurisim in ipso compescit.

Qui autem freneticus est, de ligno et foliis ejus in aqua coquat, et ita calida capiti suo circumponat, et hoc saepe faciat, et sensus suos recipiet.

Sed si quis fructum arboris hujus coquit, et ita comedit, corpori suo fere tantam vim confert quemadmodum panis; sed eum in pectore facile gravat.




CAP. LXII.---DE PICEA £[Note: £[Col. 1248B] Ed. III, 33.].


[Col. 1247B] Picea calida est, et humida. Et si pestilentia pecora [Col. 1248A] vexat et occidit, recentes rami ante ipsa ponantur, ut odorem eorum capiant, vel pecora sub easdem arbores ducantur, et incipient tussitare et ejicere putredines. Sed tamen cavendum est ne quicquam de arbore ista gustent, ne inde laedantur.




CAP. LXIII.---DE TRIBULO £[Note: £[Col. 1248B] Ed. III, 33.].


Tribulus valde calidus est. Et qui de solis cineribus ligni ejus lixivam parat, et cum illa caput suum lavet; si sanum est, sanius et firmius erit. Et qui in corpore sanus est, et tantum in stomacho infirmatur, de fructu tribulorum coquat, et saepe comedat, et stomachum illius purgabit. Qui autem toto corpore infirmatur, fructus iste ad comedendum [Col. 1248B] non valet.


[Col. 1247] EXPLICIT LIBER III DE ARBORIBUS






INCIPIT TERTIUS (QUARTUS) LIBER. DE LAPIDIBUS £[Note: £[Col. 1247D] Deest in edit.]


PRAEFATIO.


[Col. 1247C] Omnis lapis ignem et humiditatem in se habet. Sed dyabolus pretiosos lapides abhorret et odit et dedignatur, quia reminiscitur, quod decor eorum in ipsis apparuit, antequam de gloria sibi a Deo data corrueret, et quia etiam quidam pretiosi lapides ab igne gignuntur, in quo ipse poenas suas habet. Nam per voluntatem Dei per ignem victus est et in ignem corruit [Note: [Col. 1247D] Matth. III, 2.], sicut etiam per ignem Spiritus sancti vincitur, cum homines per primam inspirationem sancti Spiritus de faucibus ejus eruuntur. In parte autem Orientis et in partibus illis, ubi nimius ardor solis est, pretiosi lapides et gemmae oriuntur. Nam montes, qui in plagis illis sunt, ab ardore solis magnum ardorem habent velut ignis; sed et flumina quae in eisdem partibus fluunt nimio [Col. 1247D] ardore solis semper fervent; unde cum interdum inundatio fluviorum illorum eruperit et ad eosdem ardentes montes crescendo ascenderit, cum ipsi montes ab ardore solis ardentes, a fluminibus illis tacti, in aliquibus locis, ubi aqua ignem tangit, aut quam spumam emittunt, id est singelent, velut ignitum ferrum seu ignitus lapis facit, si aqua super eum fundatur, et ita in loco illo eadem spuma velut glitten haeret, et aut per tres aut per quatuor dies in lapidem durescit. Sed cum inde inundatio aquarum illarum cessaverit, ita quod aquae illae iterum ad alveum suum revertuntur, spumae illae, [Col. 1248C] quae in diversis locis montibus illis adhaeserunt, ardore solis, secundum diversas horas diei et secundum temperiem earumdem horarum, exsiccantur: unde etiam secundum temperiem earum horarum diei, colores suos et vires suas accipiunt, et ex siccitate in pretiosos lapides indurati, de locis suis plurimis [Note: [Col. 1248D] An pluvis?] velut squamae solvuntur et in arenam cadunt. Sed cum deinde iterum inundatio fluviorum illorum excreverit, flumina illa multos de lapidibus illis extollunt et ad alias provincias ducunt, ubi postmodum ab hominibus reperiuntur. Praefati autem montes tot et tantis gemmis sibi hoc modo innatis, velut quaedam lux diei ibi elucent. Et sic pretiosi lapides ab igne et ab aqua gignuntur; unde etiam ignem et humiditatem in se habent, et etiam [Col. 1248D] multas vires et multos effectus operum tenent, ita quod plurimae operationes cum eis fieri possunt, ista tamen opera quae bona et honesta, et utilia homini sunt, non autem opera seductionum, fornicationum, adulteriorum, inimicitiarum, homicidiorum, et similium, quae ad vitia tendunt et quae homini contraria sunt, quoniam natura eorumdem pretiosorum lapidum quaeque honesta et utilia quaerit, et prava et mala hominum respuit, quemadmodum virtutes vitia abjiciunt, et ut vitia cum virtutibus operari non possunt. Alii autem lapides sunt, qui de eisdem montibus et de eadem praedicta natura [Col. 1249A] non nascuntur, sed de aliis quibusdam et inutilibus rebus oriuntur, et per quos bona et mala ex natura eorum, permissione Dei, fieri possunt. Nam Deus primum angelum quasi pretiosis lapidibus decoraverat, quos idem Lucifer in speculo Divinitatis splendere videns, et inde scientiam accepit, et in eis cognovit quod Deus multa mirabilia facere voluit tunc mens ejus elevata est, quia decor lapidum [Col. 1250A] [Note: [Col. 1249] Isa. XIV, 12.] qui in ipso erat in Deo fulgebat, putans quod ipse aequalia et plura Deo posset, et ideo splendor ejus extinctus est. Sed sicut Deus Adam in meliorem partem recuperavit, sic Deus nec decorem nec virtutem pretiosorum lapidum istorum perire dimisit, sed voluit ut in terra essent in honore et benedictione, et ad medicinam.





CAPITULA.



[Col. 1249]


[Col. 1249A] Smaragdus I

Jacinctus II

Onichinus III

Berillus IIII

Cardonix (sic) V

Saphirus VI

Sardius VII

Topazius VIII

Crisolitus IX

Jaspis X

Prasius XI

Calcedonius XII

Crisopassus XIII

Carbunculus XIIII

Ametistus XV

Achates XVI

Adamas XVII

Magnes XVIII

Ligurius XIX

Cristallus XX

[Col. 1250A] Margarite XXI

Berlen XXII

Cornelion XXIII

Alabastrum XXIIII

Calx XXV

De caeteris lapidibus, ut marmor, gryeszstein, calgstein, duckstein, wacken, et de similibus XXVI.







INCIPIT LIBER QUARTUS.



[Col. 1249]



CAP. I.---DE SMARAGDO.



[Col. 1249B]

Smaragdus in mane diei crescit et in ortu solis, cum sol in circulo suo potenter positus est [Note: [Col. 1249] Similia narrant Plin. Hist. nat. XXXVII, 5, et Marbod. Lapid. 134.] ad peragendum iter suum, et tunc viriditas terrae et gramina maxime vigent, quia aer tunc adhuc frigidus est et sol jam calidus; et tunc herbae viriditatem tam fortiter sugunt, ut agnus qui lac sugit, ita quod aestus diei vix ad hoc sufficit ut viriditatem diei illius coquat et nutriat quatenus fertiles fiat ad producendum fructus. Et ideo smaragdus fortis est contra omnes debilitates et infirmitates hominis, quia sol eum parat et quia omnis materia ejus de viriditate aeris est. Unde qui in corde, aut in stomacho, aut in latere dolet, smaragdum apud se habeat, ut caro corporis sui ab illo incalescat, [Col. 1249C] et melius habebit. Sed si pestes illae in eo ita inundent quod a procella sua se continere non possunt, tunc homo ille smaragdum mox in os suum ponat, ut de saliva ejus madidus fiat et ita, ut ipsam salivam de lapide illo calefactam, et corpus suum saepe inducat et emittat, et repentinae inundationes pestium illarum absque dubio cessabunt. Et si quis de caduco morbo fatigatus cadit, cum ita prostratus jaceat, smaragdum in os ejus pone, et spiritus ejus reviviscit; et postquam ille surrexerit et postquam eumdem lapidem ex ore suo abstulerit, eum attente aspiciat et dicat: rSicut spiritus Domini replevit orbem terrarum, sic domum corporis mei sua gratia repleat ne ea unquam moveri possit;l et sic [Col. 1250B] etiam per novem sequentes dies in mane diei faciat, et curabitur. Sed et eumdem lapidem semper apud se habeat, et eum cottidie in mane diei inspiciat, et interim, dum eum inspicit, praedicta verba dicat, et sanabitur. Et qui in capite valde dolet, eum ad os suum teneat et spiramine suo calefaciat, ita ut de eodem spiramine madidus fiat, et sic madido tympora et frontem suum liniat, et deinde in os suum ponat, et ita eum per brevem horam in ore teneat et melius habebit. Et qui etiam plurimum flecma et plurimam salivam in se habet, bonum vinum calefaciat, et tunc lineum pannum super vasculum aliquod ponat, et super pannum illum smaragdum, et vinum ita calidum super eundem lapidem fundat, ut ipsum vinum per pannum [Col. 1250C] transeat, et hoc iterum et iterum faciat, velut ille qui lixiviam parat, et tunc cum illo vino et cum farina fabarum, et eam saepe comedat, atque idem vinum sic paratum saepe bibat, et cerebrum illius purgat, et flecma et salivam in eo minuit. Et si quem vermes comedunt, super ulcus lineum pannum ponat, et desuper smaragdum et super alios panniculos liget, velut ille qui cocturam operat, et hoc propterea faciat, ut idem lapis ita in calescat, et sic per tres dies faciat, et vermes morientur.





CAP. II.---DE JACINCTO.



Jacinctus in prima hora diei ab igne oritur, cum aer mites illos calores habet; et plus aereus est quam ignitus, et ideo etiam aerem sentit et calorem [Col. 1251A] suum aliquando secundum aerem habet; et tamen etiam igneus est, quia ab igne gignitur. Et homo qui caliginem in oculis patitur, aut cui oculi turbidi sunt aut swerent, jachant ad solem teneat, et ille statim reminiscitur quia de igne genitus est, et cito incalescit, et mox in saliva eum parum permade, et ita oculis citissime apponat, ut inde calefiat, et sic saepe faciat, et oculi clarificabuntur et sani erunt. Et si quis per fantasmata aut per magica verba bezaubert est, ita quod amens efficitur, accipe siligineum panem calidum, et eum in superiori crusta in modum crucis scinde, non tamen eum per totum frangens, et lapidem istum per scissuram istam deorsum trahe et dic: rDeus, qui omnem pretiositatem lapidum de dyabolo abjecit, [Col. 1251B] cum praeceptum ejus transgressus est, de te, N., omnia fantasmata et omnia magica verba abjiciat, et de te dolorem amentiae hujus absolvat.l Et iterum eumdem lapidem per calidum panem illum transversum trahens, dic: rSicut splendor quem dyabolus in se habuit propter transgressionem suam ab eo ablatus est, sic etiam haec amentia quae N. per diversas fantasias et per diversa magica fatigat, a te auferatur et a te deficiat;l et eumdem panem circa scissuram illam, per quam jachant traxisti, illi qui dolet ad comedendum dabis. Quod si ille siligineum panem per debilitatem corporis comedere non poterit, tunc azymum panem calidum, id est der brot cum jacincto et praefatis verbis benedices, ut praedictum est, et ipsi ad comedendum [Col. 1251C] tribues. Sed etiam eumdem ad modum crucis per omnes calidos cibos quos ille comesturus est trahes, scilicet per carnes, per warmuse, et per reliquos cibos ejus, et ipsos, cum cruces in eis facis, cum praefatis verbis benedices, et hoc saepe facies, et curabitur. Sed et qui in corde dolet, cum jacincto signum crucis super cor suum faciat, et praedicta verba dicat, et melius habebit.





CAP. III.---DE ONYCHINO.



Onychinus calidus est, et circa tertiam horam diei in spissa nube crescit, cum sol valde ardet, et cum tamen diversae nubes super solem ascendant, ita quod sol per inundationem aquarum per eas apparere non potest; nec ipse magnum ardorem ignis habet, [Col. 1251D] sed calorem aeris tenet et radice solis oritur, atque de diversis nubibus conglutinatur. Ideo magnam virtutem contra infirmita es habet quae de aere oriuntur. Et cui oculi caligant, vel aliquo modo, scilicet de augswern, infirmantur, in vas aeneum vel cupreum vel in calibineum purum et bonum vinum ponat, onychinum in illud vinum ponat, et in eo aut per quindecim aut per triginta dies beysze, et tunc lapidem istum auferat, et idem vinum in vase illo relinquat, et per singulas noctes eodem vino oculos suos modice tangat, et clarificabuntur, et sani erunt. Sed et qui in corde dolet aut in latere, onychinum in manibus suis vel ad cutem corporis sui calefaciat, et etiam vinum iterum ad ignem vasculo calefaciat, et tunc idem vas de igne auferat, [Col. 1252A] et onychinum super fumigans vinum illud teneat, ut sudor de eo egrediens vino illi commisceatur, et deinde eum in idem vinum calidum ponat, et illud mox ita bibat, et calor cordis et lateris cessabit.

Et qui in stomacho dolet vinum cum onychino, ut praedictum est, paret, et tunc cum eodem vino et cum ovis gallinarum et farinula suffen faciat, et hoc saepe faciat et comedat, et stomachum ejus purgabit, et sanat. Sed et qui in splene dolet. hircinas vel juvenes ovinas carnes coquat, et coctas in vino et cum onychino, ut supradictum est, parato intinctas comedat, velut aliquis cibus in aceto intingi solet, et haec saepe faciat, et splen sanabitur, et amplius intumescet. Et qui fortes fiber habet, onychinum [Col. 1252B] per quinque dies in acetum ponat, e tunc ablato cum eodem aceto omnes cibos suos temperet et condiat, et eos ita comedat, et fiber cessabit et leviter evanescet, quia bonus calor onychini, calori aceti commistus, noxios humores de quibus febres oriuntur fugat. Sed et si tristitia oppressus es, eum attente inspice, et eum etiam mox in os tuum pone, et oppressio mentis tuae cessabit. Quod si etiam schelmo boves infestat et occidit, aquam ad ignem in vase calefac, et de igne ablata, onychinum super eamdem fumigatam aquam tene, ut sudor de eo exiens illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per tres dies pone, et deinde ablato, eamdem aquam bobus ad potandum saepe tribue, et pabulum eorum cum ipsa aqua asperge, atque furfures [Col. 1252C] cum eadem aqua commisce, et eis ad comedendum propone, et hoc saepe fac, et melius habebunt.





CAP. IV.---DE BERYLLO.



Beryllus calidus est, et per singulos dies inter tertiam horam diei et inter mediam diem crescit de spuma aquae, cum sol ipsam fortiter incendit; et vis ejus magis de aere et de aqua est quam de igne, sed tamen aliquantulum igneus. Et si quis homo venenum jam comedit aut bibit, mox de beryllo in queckbronen aut in aliam aquam modice schabe, et statim bibat, et sic per quinque dies faciat, semel in die jejunus bibens, et venenum aut per nauseam spumabit, aut per eum in posterioribus [Col. 1252D] transibit. Et qui eum apud se semper habet, et saepe in manu sua tenet, et saepe inspicit, cum aliis hominibus faciliter non certat, nec stridig est, sed tranquillus manet.





CAP. V.---DE SARDONICE.



Sardonix calidus est, et per singulos dies crescit, cum sexta hora jam defecit, et cum linea una nonae horae diei transiit; et tunc de puro sole fovetur, cum sol in puritate sua lucet, quia aer tunc infrigescere incipit, et ideo magis de igne quam de aere aut quam de aqua est; et validas vires in natura sua habet, et quinque sensibus hominis aliquam virtutem tribuit, et eis est quoddam remedium, quia in puritate solis nascitur, cum nulla foetiditas in claritate solis apparet. Nam cum homo [Col. 1253A] eum apud se ad nudam cutem suam ponat, et etiam ori suo saepe imponat, ita quod spiramen ejus illum tangat, eum ipsum extra emittit se, et tunc eum in se tollit, et tunc ex hoc intellectus, et scientia, et omnes sensus corporis sui confortantur, et ita ab eodem homine magna ira, et stultitia, et indisciplinatio auferuntur, et dyabolus propter munditiam hanc odit et fugit. Et si vir aut mulier de natura in gestu carnis fortiter ardet, tunc sardonicem ad lanchen suos ponat, femina autem super umbilicum suum, et de libidine illa remedium habebunt. Sed et cum quilibet homo acutam sucht habet, et postquam de ea sudaverit melius se habendo, mox eumdem lapidem in annulo imponat digito suo, et denuo in sucht non cadit.





CAP. VI.---DE SAPPHIRO.



[Col. 1253B]

Sapphirus calidus est; secundum tempus meridianum crescit [Note: [Col. 1253D] Marbod. Lapid. 126.], cum sol in ardore suo tam fortiter ardet quod aer aliquantum de ardore ejus obstruatur, et tunc splendor solis de nimio ardore, quem tunc habet, aerem ita transverberat, quod idem splendor tunc tam pleniter non apparet ut tunc facit cum aera liquantum temperatus est; et ideo etiam turbidus est, et etiam magis igneus, quam aereus aut quam aquosus; et plenam charitatem sapientiae designat. Et homo qui vell in oculo habet, sapphirum in manu sua teneat, et eum in ipsa sive igne calefaciat, et vell in oculo suo cum lapide madido tangat, et sic per tres dies in mane et in nocte faciat, et vell [Col. 1253C] minorabitur, et evanescet. Et si alicui oculi prae dolore rubent et seregent, aut cui caligant, sapphirum jejunus in os suum ponat, et de saliva oris sui madidus fiat, et tunc de eadem saliva qua idem lapis madefactus est digito accipiat, et oculos suos circumliniat, ita quod etiam oculos interius tangat, et sanabuntur, et clari erunt. Sed et homo qui totus virgichtiget est, ita quod in capite et in reliquo corpore suo per nimiam oppressionem patientiam habere non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et gicht in eo cessabit.

Homo quoque qui bonum intellectum et bonam scientiam habere desiderat, sapphirum in mane diei, cottidie cum de lecto surgit, jejunus in os suum ponat, et eum ita per brevem horam, scilicet tam [Col. 1253D] diu in ore teneat dum de saliva qua ille madefactus est sufficienter in se trahat, ac eum deinde de ore suo tollat, et modicum vini teneat ad ignem et in vasculo calefaciat, atque ipsum in fumum ejusdem vini teneat, ut inde sudando madefiat, et sic lingua sua de humiditate illius linguat, ac etiam de eodem vino salivam, de qua idem lapis incaluit, in ventrem illius hominis ducit, et sic ille purum intellectum et puram scientiam habebit, et etiam stomachus ejus ex hoc sanus erit. Sed et qui stultus est, ita quod omnis scientia in eo deficit, sed tamen prudens esse vellet et prudens esse non potest, nec post maliciam respicit, nec [Col. 1254A] se ad eam extendit, iste linguam sapphiro jejunus saepe ungat, quod calor et virtus cum calida humiditate salivae noxios humores qui intellectum hominis opprimunt fugant, et sic homo bonum intellectum capit. Et qui in ira valde movetur, sapphirum in os suum mox ponat, et ita exstinguetur, et ab eo cessabit. Quod si lapis iste in purissimum, scilicet gebrant golt, annulum, absque blech mal positus est, et si etiam sub eodem lapide nihil aliud est, quam aurum, tunc homo eumdem absque blechmal, in quem lapis iste positus est, in os suum pro medicina ponat, et ei non oberit; si autem quidquam aliud ibi est quam aurum, tunc non valet, et eum in os suum non ponat, quia diversitas ibi in annulo est.

Et si aliquis homo in maligno spiritu possessus [Col. 1254B] est, alius homo faciat sapphirum in terram poni, et terram illam in corio sue, et ita ad collum illius suspende et dic: rO tu, turpissime spiritus, ab hoc homine festinanter recede, sicut in primo casu tuo gloria splendoris tui a te citissime cecidit;l et malignus ipse spiritus multum torquebitur, et ab eodem homine recedet, nisi acerrimus et nequissimus spiritus sit: et melius habebit. Quod si etiam dyabolus virum aliquem ad amorem alicujus feminae instigaverit, ita quod, absque magicis et absque invocationibus daemonum, in amorem illius insanire inceperit, et si mulieri hoc molestum fuerit, ipsa modicum vini super sapphirum ter fundat, et totiens dicat: rEgo vinum hoc in ardentibus viribus super te fundo, sicut Deus splendorem tuum, [Col. 1254C] praevaricante angelo, abstraxit, ut ita amorem libidinis ardentis viri hujus de me abstrahas.l Quod si femina illa hoc facere noluerit, alius homo, cui amor ille molestus est, pro ipsa idem faciat, et viro illo, jejuno aut pranso, et aut scienti aut ignoranti, per tres dies aut plures, ad bibendum det. Sed si etiam femina in amore alicujus viri ardet, et viro hoc molestum est, ipse eaedem feminae cum vino et sapphiro faciat, ut praedictum est, incensus amor ille cessabit.





CAP. VII.---DE SARDIO.



Sardius post meridiem crescit inundatione pluviarum, cum folia laubrorum arborum in autumpnali tempore destruuntur, scilicet dum [Col. 1254D] sol valde calidus est et aer frigidus, et sol illum in rubedine sua fovet. Et ideo ipse de aere et de aqua purus est, et in bona temperie caloris bene temperatus, et virtute sua adversitates pestilentiae avertit. Quod si homo de pluribus pestibus et infirmitatibus in capite dolet, ita quod inde velut amens efficitur, sardium aut in pilleo, aut in panno, aut in corio super verticem ejus liget, et dicat: rSicut Deus primum angelum in abissum dejecit, ita insaniam hanc de te N, abscidat et bonam scientiam mihi reddat,l et curabitur. Et cui auditus aliqua infirmitate obduratus est, ipsum lapidem puro vino intingat, et madidum [Col. 1255A] gracili lineo panno imponat, et surdae auri infigat, et gracillimum werck exterius super panno illo imponat, et calor ejus in ipsam aurem intret, et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.

Sed et qui gelsucht habet, simili modo in nocte cum urina et sardio, ut praefatum est, faciat, et praedicta verba dicat, et hoc per tres noctes faciat, et curabitur. Et si aliqua mulier praegnans cum dolore oppressa non poterit, sardium circa ambas lenden ejus striche et dic: rSicut tu, lapis, jussione Dei in primo angelo fulsisti, sic tu, infans, procede fulgens homo et manens in Deo,l et statim eumdem lapidem ad exitum infantis tene, scilicet ad muliebre membrum, et die: rAperite vos, viae et porta, in apparitione illa qua Christus Deus [Col. 1255B] et homo apparuit et claustra inferni aperuit, ita et tu infans ad portam istam exeas absque morte tua et absque morte matris tuae.l Et tunc etiam eumdem lapidem in cingulum liga, et ipso cingulo et eodem lapide eam ita circumcinge, et curabitur.





CAP. VIII.---DE TOPAZIO.



Topazius circa nonam horam diei crescit in ardore solis, cum jam fere ante nonam horam est, quia sol de calore diei et diverso aere tunc purissimus est et calidus, atque modicum aeris et aquae in se habet, et clarus est, et illa claritudo assimilatur aquae, atque color ejus auro similior est quam gelo, calori et veneno, id est virgibuisse ac seichmisse resistit, nec ea patitur, sicut nec mare nec ullas pravitates in se pati potest. Nam si in [Col. 1255C] pane aut in carne, aut in pisce, aut in aliquo cibo, aut in aqua, aut in vino, seu in aliquo potu venenum est, et si topazius ibi prope et praesens est, statim swadet, velut mare schumet, cum foeditas in ipso est. Et ideo cum homo comedit et bibit, topazium in digito juxta cibum et potum teneat, et eum saepe inspiciat, etsi illi in cibo aut in potu venenum est, statim sudat.

Sed et qui in oculis caligat, topazium per tres dies et noctes in purum vinum ponat, et tunc ad noctem, cum dormitum vadit, cum topazio ita madido oculos suos bestriche, sic quod etiam liquor ille oculos interius modice tangat, et ipso lapide ablato, vinum illud per quinque dies servare potest, et [Col. 1255D] quoties deinde ad noctem oculis suis bestrichen vult, eumdem lapidem in praefato vino intingat, et ita madido oculos, ut praefatum est, circumliniat; et hoc saepe faciat, semper vinum per quinque dies cum topazio renovando, et oculos velut optimum collyrium clarificat. Et si aliquis homo febres, id est fiber, habet, cum topazio inque molli pane tres modicas fossas faciat, et purum vinum in illas fundat. et si vinum illud evanescit, aliud vinum de novo infundat, et faciem suam in eodem vino quod fossis illis infudit, velut in speculo consideret et dicat: rEgo inspicio me, quasi in speculo illo cherubin et seraphin Deum aspiciunt, ita quod has febres de [Col. 1256A] me abjiciat;l et ita ille saepe faciat, et sanabitur. Et qui leprosus est, laterem valde calefaciat, et paleas, id est spru avenae desuper ponat ut fumigent, id est demphe, et topazium super fumum illum, id est damph, teneat, ut sudet, et sudorem illum super locum leprae striche; et cum hoc fecerit, baumoleum accipiat, et ei tertiam partem de succo violae commisceat, et locum leprae qui sudore topazii tinctus est cum eodem oleo ungat, et saepe faciat, et lepra illa rumpetur, et homo ille melius habebit, nisi mors ejus sit. Et qui in splene dolet, aut qui putredines interius habet, quasi in corpore suo interius putrescat, topazium in rectum morach (?) per quinque dies ponat, et deinde topazium auferat, et vinum illud fervere faciat, ut fumiget, et ipsum [Col. 1256B] topazium super fumum illum teneat ut sudet, ita quod sudor ejus vino illi commisceatur, et tunc etiam ipsum lapidem in idem calefactum vinum per brevem horam ponat, et eum tunc auferat, atque cum vino illo aut suffen aut jussal absque sagimine paret, et illud saepe faciat, et sorbeat, et splen ejus sanabitur, et putredo ejus interior minuetur. Sed et per singulos dies in mane diei, topazium super cor tuum pone, et dic: rDeus, qui super omnia et in omnibus magnificatus est, in honore suo me non abjiciat, sed in benedictione me conservet, confirmet et constituat;l et quandiu hoc feceris, malum abhorret te. Nam a Deo fortissimus lapis topazius virtutem hanc habet quod in declinatione solis crescit, quod contumelias ab homine declinare [Col. 1256C] facit.




CAP. IX.---DE CHRYSOLITHO £[Note: £[Col. 1255D] Marbod. Lapid. 195.].


Chrysolithus de ardore solis et de humiditate aeris post meridiem ad nonam horam diei crescit, et fere quasi vitalem virtutem in se habet, ita ut si jaceret circa pullum ovis aut bestiae, cum jam nascitur, de virtute ejus ita confortatur, quod jam ante tempus suum abire inciperet. Et homo qui fiber habet, vinum calefaciat, et chrysolithum super fumum ejusdem vini habeat, et sudor ejus vino illi commisceatur, ut vinum illud ita calidum bibat, atque eumdem lapidem per modicam horam in os suum ponat, et sic saepe faciat, et melius habebit. Et qui in corde dolet, ipsum lapidem baumoleo [Col. 1256D] intingat, et tunc ita oleo intinctum super locum ubi dolet striche, et melius habebit. Et idem lapis scientiam in homine firmat, qui eum apud se habeat, ita ut qui bonam scientiam et bonam artem habet, ipsum lapidem super cor suum ponat, et quandiu ibi jacet, scientia et bona ars in eo non deficit. Nam chrysolithus de septem horis diei quasdam virtutes habet, ut etiam in eisdem. Sed et aerei spiritus eumdem lapidem aliquantulum abhorrent.




CAP. X.---DE JASPIDE £[Note: £[Col. 1256D] Marbod. Lapid. 101.].


Jaspis crescit, cum sol post nonam horam diei jam ad occasum inclinatur, et de igne solis fovetur; [Col. 1257A] sed tamen magis de aere quam de aqua vel de igne, et ideo etiam diversum calorem habet, quia cum sol post nonam horam ad occasum inclinatur, calor solis jam nube saepe varius apparet. Homo autem qui in aure surdus est, jaspidem ad os porrigat, et calido spiramine suo in eum exspiret, quatenus ex hoc calidus et humidus fiat; et mox ita in aurem proponat, et gracile werck super lapidem illum ponat, et ita aurem concludat, quatenus calor ejusdem lapidis in aure illa transeat; et quomodo lapis iste de viridi aere crescit, etiam varias infirmitates humorum solvit, et ita ille auditum recipiet. Et qui nasebosz valde habet, jaspidem ad os ponat, et calido spiramine suo eum inspiret, et calidus et humidus fiat, et ita eum in foramina narium [Col. 1257B] figat, et nares manu comprimat, ut calor ejus in caput intret, et humores capitis tanto citius et lenius solvuntur, et melius habebit.

Et cui in corde aut in lenden, aut in alio quocunque membro hominis tempestates humorum, id est gicht, insurgunt, jaspidem super locum illum ponat et premat usque dum ibi incalescat, et gicht cessabit, quoniam bonus calor et bona virtus injuste calidos frigidos humores illos sanat et sedat. Et cum fulgura et tonitrua apparent in somnis, bonum est ut homo jaspidem apud se habeat, quia fantasiae et gedrognuze eum tunc fugiunt et dimittunt. Et cum mulier infantem parit, ab illa hora cumeum jam gignit, per omnes dies ejusdem knicbeke kindbette? [Col. 1257C] jaspidem in manu sua habeat, ut (et) maligni aerei spiritus tanto minus eam et infantem interim nocere poterunt, quia lingua antiqui serpentis extendit se ad sudorem infantis de vulva matris egredientis; et ideo tam infanti quam matri eo tempore insidiatur. Sed et si serpens in aliquo loco flatum suum emittit, ibi jaspidem pone, et flatus illius ita debilitatur quod minus nocivus erit, et quod ibidem flare serpens desistit.






Physicae Hildegardis - CAP. LV.---DE GICHTBAUM. £[Note: £[Col. 1246D] Deest in ed.]